Archivio n. 64 – AFR-PETRARCA

Versi recitati, INDEX file n. 332-336! Ultimo archivio
Cerca Ctrl + F (find). Scarico di file è possibile (download)

Lejlighedsdigte [Silvae] Afrikanske krig [Africa] (“Æ” = “AE”/”OE”)

= file n. 332 continuato 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)            # AFR-PETR.
1. digt.                                                                      .
106          Fama vehit   praegressa diem   tardumque sub astris           [ ]
107             Arcada et in medio   linquit Thaumantida caelo.            [ ]
108              qualem te superi,   Priscilla, hominesque benigno         [ ]
109                  aspexere die,   cum primum ingentibus actis           [ ]
110               admotus coniunx!   vicisti gaudia paene                  [ ]
111                 ipsius, effuso   dum pectore prona sacratos            [ ]?
112             ante pedes   avide domini   tam magna merentis             [ ]
113                volveris. Aonio   non sic in vertice gaudet,            [ ]
114              quam pater arcani   praefecit hiatibus antri              [ ]?
115              Delius, aut primi   cui ius venerabile thyrsi             [1]
116           Bacchus et attonitae   tribuit vexilla catervae.             [ ]
117          nec tamen hinc   mutata quies   probitasve secundis           [ ]
118            intumuit:   tenor idem animo   moresque modesti             [2]?
119              fortuna   crescente manent.   fovet anxia curas           [2]
120              coniugis hortatur  -que simul flectitque labores.         [ ]
121             ipsa dapes modicas   et sobria pocula tradit,              [ ]




Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
1. digt.
122          exemplum  -que ad erile monet;   velut Apula coniunx          [ ]
123                agricolae parci   vel sole infecta Sabina,              [ ]
124             quae videt emeriti   iam prospectantibus astris            [ ]
125            tempus adesse viri,   propere mensasque torosque            [ ]
126             instruit exspectat  -que sonum redeuntis aratri.           [ ]
127          parva loquor.   tecum gelidas   comes illa per arctos         [ ]
128           Sarmaticasque hiemes   Histrumque et pallida Rheni           [ ]
129           frigora, tecum omnes   animo durata per aestus               [1]?
130          et, si castra darent,   vellet gestare pharetras,             [ ]
131                vellet Amazonia   latus intercludere pelta;             [ ]
132                dum te pulverea   bellorum nube videret                 [ ]
133           Caesarei   prope fulmen equi   divinaque tela                [ ]?
134          vibrantem et   magnae sparsum   sudoribus hastae.             [ ]
135          hactenus alma chelys.   tempus nunc ponere frondes,           [ ]
136          Phoebe, tuas   maestaque comam   damnare cupresso.            [ ]
137               quisnam impacata   consanguinitate ligavit               [ ]?
138              Fortunam Invidiam  -que deus? quis iussit iniquas         [ ]
139               aeternum   bellare deas?   nullamne notabit              [ ]


 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
1. digt.
140            illa domum,   torvo quam non   haec lumine figat            [ ]
141              protinus et saeva   proturbet gaudia dextra?              [ ]?
142              florebant hilares   inconcussique penates:                [ ]
143      nil maestum.   quid enim, quamvis   infida levisque,              [ ]
144             Caesare tam dextro   posset Fortuna timeri?                [ ]
145                  invenere viam   liventia Fata, piumque                [ ]
146             intravit   vis saeva larem.   sic plena maligno            [ ]
147               adflantur   vineta noto,   sic alta senescit             [2]?
148             imbre seges nimio,   rapidae sic obvia puppi               [ ]
149               invidet et velis   adnubilat aura secundis.              [ ]?
150               carpitur eximium   Fato Priscilla decorem;               [ ]
151            qualiter alta comam   silvarum gloria pinus                 [ ]
152            seu Iovis igne malo   seu iam radice soluta                 [ ]
153               deficit et nulli   spoliata remurmurat aurae.            [ ]
154        quid probitas   aut casta fides,   quid numina prosunt          [ ]
155           culta deum?   furvae miseram   circum undique leti           [ ]




Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
1. digt.
156              vallavere plagae,   tenduntur dura sororum                [1]
157                licia et exacti   superest pars ultima fili.            [ ]
158             nil famuli coetus,   nil ars operosa medentum              [ ]
159               auxiliata malis;   comites tamen undique ficto           [ ]
160           spem simulant vultu,   flentem notat illa maritum.           [ ]
161             ille modo infernae   nequiquam flumina Lethes              [ ]
162              incorrupta rogat,   nunc anxius omnibus aris              [ ]
163            inlacrimat   signatque fores   et pectore terget            [ ]
164             limina; nunc magni   vocat exorabile numen                 [ ]
165            Caesaris. heu durus   fati tenor! estne quod illi           [1]
166          non liceat?   quantae poterant   mortalibus annis             [ ]
167              accessisse morae,   si tu, pater, omne teneres            [1]
168             arbitrium?   caeco gemeret   Mors clusa barathro           [ ]
169              longius et vacuae   posuissent stamina Parcae.            [ ]
170           iamque cadunt vultus   oculisque novissimus error            [ ]
171             obtunsaeque aures,   nisi cum vox sola mariti              [ ]




 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
1. digt.
172           noscitur; illum unum   media de morte reversa                [ ]
173       mens videt, illum aegris   circumdat fortiter ulnis              [ ]
174                immotas   obversa genas,   nec sole supremo             [2]
175              lumina, sed dulci   mavult satiare marito.                [1]
176               tum sic unanimum   moriens solatur amantem:              [1]
177           'pars animae   victura meae,   cui linquere possim           [ ]
178           o  utinam,   quos dura mihi   rapit Atropos, annos:          [ ]
179     parce, precor,   lacrimis, saevo   ne concute planctu              [ ]?
180            pectora, nec crucia   fugientem coniugis umbram.            [ ]
181       linquo equidem thalamos,   salvo tamen ordine mortis,            [ ]
182              quod prior: exegi   longa potiora senecta                 [ ]?
183             tempora; vidi omni   pridem te flore nitentem,             [1]
184             vidi altae propius   propiusque accedere dextrae.          [ ]
185               non in te fatis,   non iam caelestibus ullis             [ ]
186          arbitrium:   mecum ista fero.   tu limite coepto              [ ]?
187          tende libens   sacrumque latus   geniumque potentem           [ ]
188               inrequietus ama.   nunc, quod cupis ipse iuberi,         [ ]



Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
1. digt.
189                 da Capitolinis   aeternum sedibus aurum,               [2]
190               quo niteat sacri   centeno pondere vultus                [ ]?
191           Caesaris et propriae   signet cultricis amorem               [ ]
192             sic ego nec Furias   nec deteriora videbo                  [ ]
193             Tartara et Elysias   felix admittar in oras.'              [ ]
194              haec dicit labens   sociosque amplectitur artus           [ ]
195            haerentemque animam   non tristis in ora mariti             [ ]
196             transtulit et cara   pressit sua lumina dextra.            [ ]?
197               at iuvenis magno   flammatus pectora luctu               [ ]
198            nunc implet   saevo viduos   clamore penates,               [ ]
199             nunc ferrum   laxare cupit,   nunc ardua tendit            [ ]
200       in loca - vix   retinent comites   -, nunc ore ligato            [ ]
201                incubat amissae   mersumque in corde dolorem            [ ]
202            saevus agit, qualis   conspecta coniuge segnis              [ ]
203               Odrysius   vates positis   ad Strymona plectris          [ ]
204            obstipuit   tristemque rogum   sine carmine flevit.         [ ]
205              ille etiam erecte   rupisset tempora vitae,               [ ]?
206                ne tu Tartareum   chaos incomitata subires,             [ ]


 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
1. digt.
207         sed prohibet   mens fida ducis   mirandaque sacris             [ ]
208               imperiis   et maior amor.   quis carmine digno           [ ]
209              exsequias   et dona malae   feralia pompae                [ ]
210           perlegat? omne illic   stipatum examine longo                [ ]
211           ver Arabum   Cilicumque fluit   floresque Sabaei             [ ]
212             Indorum  -que arsura seges   praereptaque templis          [ ]
213              tura Palaestinis,   simul Hebraeique liquores             [ ]
214              Coryciaeque comae   Cinyreaque germina; et altis          [ ]
215               ipsa toris Serum   Tyrioque umbrata recumbit             [ ]
216              tegmine. sed toto   spectatur in agmine coniunx           [ ]?
217          solus; in hunc magnae   flectuntur lumina Romae               [ ]
218              ceu iuvenes natos   suprema ad busta ferentem:            [ ]
219             is dolor in vultu,   tantum crinesque genaeque             [ ]
220           noctis habent. illam   tranquillo fine solutam               [ ]
221             felicemque vocant,   lacrimas fudere marito.               [ ]
222          est locus, ante urbem   qua primum nascitur ingens            [ ]
223             Appia quaque Italo   gemitus Almone Cybebe                 [ ]
224                ponit et Idaeos   iam non reminiscitur amnes.           [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
1. digt.
225                 hic te Sidonio   velatam molliter ostro                [ ]?
226                eximius coniunx   - nec enim fumantia busta             [ ]
227               clamoremque rogi   potuit perferre - beato               [ ]
228           composuit,   Priscilla, toro.   nil longior aetas            [ ]
229              carpere, nil aevi   poterunt vitiare labores              [ ]
230              siccatam membris:   tantas venerabile marmor              [ ]
231          spirat opes.   mox in varias   mutata novaris                 [ ]
232             effigies:   hoc aere Ceres,   hoc lucida Gnosis,           [ ]?
233               illo Maia tholo,   Venus hoc non improba saxo.           [1]?
234               accipiunt vultus   haud indignata decoros                [ ]
235            numina: circumstant   famuli consuetaque turba              [ ]
236           obsequiis,   tunc rite tori   mensaeque parantur             [ ]
237           assiduae.   domus ista, domus!   quis triste sepulcrum       [ ]
238            dixerit? hac merito   visa pietate mariti                   [ ]?
239             protinus exclames:   'est hic, agnosco, minister           [ ]
240               illius, aeternae   modo qui sacraria genti               [ ]
241            condidit inque alio   posuit sua sidera caelo.'             [ ]



 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
1. digt.
242           sic, ubi magna novum   Phario de litore puppis               [ ]
243        solvit iter   iamque innumeros   utrimque rudentes              [ ]
244               lataque veliferi   porrexit brachia mali                 [ ]
245               invasitque vias,   it eodem angusta phaselos             [ ]
246             aequore et immensi   partem sibi vindicat austri.          [ ]
247           quid nunc immodicos,   iuvenum lectissime, fletus            [ ]
248           corde foves   longumque vetas   exire dolorem?               [ ]
249          nempe times,   ne Cerbereos   Priscilla tremescat             [ ]
250           latratus?   tacet ille piis!   ne tardior adsit              [ ]
251               navita proturbet  -que vadis? vehit ille merentes        [ ]
252              protinus et manes   placidus locat hospite cumba.         [ ]
253           praeterea,   si quando pio   laudata marito                  [ ]?
254         umbra venit,   iubet ire faces   Proserpina laetas             [ ]
255             egressasque sacris   veteres heroidas antris               [1]
256                lumine purpureo   tristes laxare tenebras               [ ]
257            sertaque et Elysios   animae praesternere flores.           [ ]
258            sic manes   Priscilla subit;   ibi supplice dextra          [ ]



Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
1. digt.
259             pro te Fata rogat,   reges tibi tristis Averni             [1]
260            placat, ut expletis   humani finibus aevi                   [ ]?
261              pacantem   terras dominum   iuvenemque relinquas          [ ]
262           ipse senex!   certae iurant   in vota sorores.               [ ]
2. digt.                                                                      .
Laudes Crispini Vetti Bolani filii                                           ..
  1             Rura meus   Tyrrhena petit   saltusque Tagetis             [ ]
  2           Crispinus;   nec longa mora est   aut avia tellus,           [ ]
  3                sed mea secreto   velluntur pectora morsu,              [ ]
  4               udaque turgentes   impellunt lumina guttas,              [ ]
  5              ceu super Aegaeas   hiemes abeuntis amici                 [ ]
  6          vela sequar   spectemque ratem   iam fessus ab altis          [ ]
  7           rupibus atque oculos   longo querar aere vinci.              [ ]
  8              quid? si militiae   iam te, puer inclite, primae          [ ]
  9             clara rudimenta et   castrorum dulce vocaret               [ ]
 10              auspicium, quanto   manarent gaudia fletu                 [ ]?
 11         quosve darem amplexus!   etiamne optanda propinquis            [ ]
 12            tristia? et octonos   bis iam tibi circuit orbes            [ ]


 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
2. digt.
 13             vita, sed angustis   animus robustior annis,               [ ]
 14          succumbitque oneri et   mentem sua non capit aetas.           [ ]
 15            nec mirum:   non te series   inhonora parentum              [ ]
 16               obscurum proavis   et priscae lucis egentem              [ ]
 17              plebeia   de stirpe tulit;   non sanguine cretus          [2]
 18               turmali   trabeaque recens   et paupere clavo            [ ]?
 19            augustam   sedem et Latii   penetrale senatus               [ ]
 20               advena pulsasti,   sed praecedente tuorum                [ ]
 21                agmine. Romulei   qualis per iugera circi,              [ ]?
 22              cum pulcher visu,   titulis generosus avitis              [1]
 23             exspectatur equus,   cuius de stemmate longo               [ ]
 24                felix demeritos   habet admissura parentes,             [ ]
 25           illum omnes   acuunt plausus,   illum ipse volantem          [ ]
 26             pulvis et incurvae   gaudent agnoscere metae:              [ ]
 27            sic te, clare puer,   genitum tibi curia sensit,            [ ]
 28              primaque patricia   clausit vestigia luna.                [ ]
 29             mox Tyrios   ex more sinus   tunicamque potentem           [ ]



Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
2. digt.
 30                agnovere umeri.   sed enim tibi magna parabat           [1]?
 31              ad titulos   exempla pater.   quippe ille iuventam        [ ]
 32            protinus ingrediens   pharetratum invasit Araxen            [ ]
 33             belliger indocilem  -que fero servire Neroni               [ ]
 34             Armeniam.   rigidi summam   Mavortis agebat                [ ]
 35           Corbulo, sed comitem   belli sociumque laborum               [ ]
 36           ille quoque egregiis   multum miratus in armis               [ ]
 37            Bolanum; atque illi   curarum asperrima suetus              [ ]
 38                credere partiri  -que metus, quod tempus amicum         [ ]?
 39             fraudibus, exserto   quaenam bona tempora bello,           [ ]
 40            quae suspecta fides   aut quae fuga vera ferocis            [ ]
 41                Armenii.   Bolanus iter   praenosse timendum,           [2]?
 42                  Bolanus tutis   iuga quaerere commoda castris,        [ ]







 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
2. digt.
 43                  metiri   Bolanus agros,   aperire malignas            [5]?
 44            torrentum   nemorumque moras   tantamque verendi            [ ]
 45           mentem implere ducis   iussisque ingentibus unus             [ ]
 46          sufficere. ipsa virum   norat iam barbara tellus,             [ ]
 47             ille secundus apex   bellorum et proxima cassis.           [ ]
 48          sic Phryges attoniti,   quamquam Nemeaea viderent             [ ]
 49                 arma Cleonaeus  -que acies impelleret arcus,           [ ]
 50                pugnante Alcide   tamen et Telamona timebant.           [ ]?
 51   disce, puer,   - nec enim externo   monitore petendus                [ ]
 52            virtutis   tibi pulcher amor:   cognata ministret           [ ]
 53           laus animos.   aliis Decii   reducesque Camilli              [ ]
 54         monstrentur   - tu disce patrem,   quantusque negantem         [ ]
 55             fluctibus occiduis   fesso usque Hyperione Thylen          [ ]
 56               intrarit   mandata gerens   quantusque potentis          [ ]
 57              mille urbes Asiae   sortito rexerit anno,                 [ ]?
 58              imperium   mulcente toga.   bibe talia pronis             [ ]
 59          auribus, haec certent   tibi conciliare propinqui,            [ ]
 60           haec iterent comites   praecepta senesque paterni.           [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
2. digt.
 61             iamque alio   moliris iter   nec deside passu              [2]?
 62            ire paras;   nondum validae   tibi signa iuventae           [ ]
 63               inrepsere genis,   et adhuc tenor integer aevi.          [ ]
 64             nec genitor iuxta;   fatis namque haustus iniquis          [ ]?
 65             occidit et geminam   prolem sine praeside linquens.        [ ]
 66           nec saltem   teneris ostrum   puerile lacertis               [ ]
 67                  exuit albenti  -que umeros induxit amictu.            [ ]
 68              quem non corrupit   pubes effrena novaeque                [ ]
 69             libertas   properata togae!   ceu nescia falcis            [ ]
 70             silva comas tollit   fructumque exspirat in umbras.        [ ]
 71                at tibi Pieriae   tenero sub pectore curae              [ ]
 72            et pudor et   docti legem   sibi dicere mores;              [1]
 73        tunc hilaris   probitas et frons   tranquilla nitorque          [ ]
 74               luxuriae   confine tenens   pietasque per omnes          [ ]
 75              dispensata modos;   aequaevo cedere fratri                [ ]
 76               mirarique patrem   miseraeque ignoscere matri,           [1]
 77               admonuit   fortuna domus.   tibine illa nefanda          [ ]



 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
2. digt.
 78                 pocula letales  -que manu componere sucos              [2]
 79              evaluit,   qui voce potes   praevertere morsus            [2]
 80          serpentum atque omnes   vultu placare novercas?               [ ]
 81                infestare libet   manes meritoque precatu               [ ]
 82           pacem auferre rogis;   sed te, puer optime, cerno            [ ]
 83               flectentem visus   et talia dicta parantem:              [ ]
 84        'parce, precor, cineri:   fatum illud et ira nocentum           [ ]?
 85              Parcarum   crimenque dei,   mortalia quisquis             [ ]
 86             pectora sero videt   nec primo in limine sistit            [ ]
 87          conatus   scelerum atque animos   infanda parantes.           [ ]
 88              excidat illa dies   aevo nec postera credant              [ ]
 89             saecula! nos certe   taceamus et obruta multa              [ ]
 90            nocte tegi propriae   patiamur crimina gentis.              [ ]
 91                 exegit poenas,   hominum cui cura suorum,              [ ]
 92             quo Pietas   auctore redit   terrasque revisit,            [ ]
 93         quem timet omne nefas.   satis haec lacrimandaque nobis        [ ]
 94             ultio. quin saevas   utinam exorare liceret                [ ]
 95              Eumenidas timidae  -que avertere Cerberon umbrae          [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
2. digt.
 96              immemoremque tuis   citius dare manibus amnem.'           [ ]
 97          macte animo, iuvenis!   sed crescunt crimina matris.          [ ]
 98             nec tantum pietas,   sed protinus ardua virtus             [ ]
 99                affectata tibi.   nuper cum forte sodalis               [ ]?
100                immeritae falso   palleret crimine famae                [ ]
101              erigeretque forum   succinctaque iudice multo             [ ]
102             surgeret et castum   vibraret Iulia fulmen:                [ ]
103          tu, quamquam   non ante forum   legesque severas              [ ]
104             passus, sed tacita   studiorum occultus in umbra,          [ ]
105                defensare metus   adversaque tela subisti               [ ]
106         pellere, inermis adhuc   et tiro, paventis amici.              [ ]
107              haud umquam tales   aspexit Romulus annos                 [ ]
108             Dardaniusque senex   medii bellare togata                  [ ]
109          strage fori.   stupuere patres   temptamina tanta             [ ]
110               conatusque tuos,   nec te reus ipse timebat.             [ ]
111          par vigor et membris,   promptaeque ad fortia vires           [ ]
112            sufficiunt animo at  -que ingentia iussa sequuntur          [ ]



 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
2. digt.
113              ipse ego te nuper   Tiberino in litore vidi,              [2]
114             qua Tyrrhena vadis   Laurentibus aestuat unda,             [ ]
115               tendentem cursus   vexantemque ilia nuda                 [ ]
116            calce ferocis equi,   vultu dextraque minacem:              [ ]
117         - si qua fides dictis,   stupui armatumque putavi -:           [ ]
118              Gaetulo   sic pulcher equo   Troianaque quassans          [2]?
119                tela novercales   ibat venator in agros                 [ ]?
120             Ascanius   miseramque patri   flagrabat Elissam;           [ ]
121            Troilus haud aliter   gyro leviore minantes                 [1]
122                 eludebat equos   aut quem de turribus altis            [1]
123                 Arcadas Ogygio   versantem in pulvere metas            [ ]
124              spectabant Tyriae   non torvo lumine matres.              [ ]
125             ergo age iam magno   - ducis indulgentia pulsat            [ ]
126             certaque dat votis   hilaris vestigia frater -             [ ]?
127          surge animo et fortes   castrorum concipe curas.              [ ]
128            monstrabunt   acies Mavors   Actaeaque virgo,               [ ]
129         flectere Castor equos,   umeris quatere arma Quirinus,         [ ]
130            qui tibi tam tenero   permisit plaudere collo               [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
2. digt.
131              nubigenas clipeos   intactaque caedibus arma.             [ ]
132         quasnam igitur terras,   quem Caesaris ibis in orbem?          [ ]
133                Arctoosne amnes   et Rheni fracta natabis               [ ]
134          flumina an aestiferis   Libyae sudabis in arvis?              [ ]
135              an iuga Pannoniae   mutatoresque domorum                  [ ]?
136            Sauromatas quaties?   an te septenus habebit                [ ]
137              Hister et umbroso   circumflua coniuge Peuce?             [ ]?
138             an Solymum cinerem   palmetaque capta subibis              [ ]
139               non sibi felices   silvas ponentis Idymes?               [2]
140             quod si te   magno tellus   frenata parenti                [ ]
141              accipiat, quantum   ferus exsultabit Araxes!              [ ]
142              quanta Caledonios   attollet gloria campos!               [ ]
143             cum tibi longaevus   referet trucis incola terrae:         [ ]
144          'hic suetus   dare iura parens,   hoc caespite turmas         [ ]
145                 adfari;   late speculas   castellaque longe            [1]?
146        - aspicis? - ille dedit   cinxitque haec moenia fossa;          [ ]
147           belligeris   haec dona deis,   haec tela dicavit             [ ]
148         - cernis adhuc titulos   -; hunc ipse vocantibus armis         [ ]


 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
2. digt.
149              induit, hunc regi   rapuit thoraca Britanno.'             [ ]?
150            qualiter in Teucros   victricia bella paranti               [ ]
151               ignotum   Pyrrho Phoenix   narrabat Achillem.            [ ]
152              felix, qui viridi   fidens, Optate, iuventa               [ ]?
153              durabis   quascumque vias   vallumque subibis,            [ ]
154           forsan et ipse latus   - sic numina principis adsint -       [ ]
155             cinctus et unanimi   comes indefessus amici,               [ ]
156            quo Pylades   ex more pius,   quo Dardana gessit            [ ]
157             bella Menoetiades.   quippe haec concordia vobis,          [ ]
158           hic amor est   duretque precor!   nos fortior aetas          [ ]
159        iam fugit; hinc   votis animum   precibusque iuvabo,            [1]
160         et mihi! sed   questus solitos   si forte ciebo                [ ]
161                 et mea Romulei   venient ad carmina patres,            [ ]
162            tu deeris,   Crispine, mihi,   cuneosque per omnes          [ ]
163               te meus absentem   circumspectabit Achilles.             [ ]
164              sed venies melior   - vatum non irrita currunt            [ ]
165        omina -, quique aquilas   tibi nunc et castra recludit,         [ ]
166            idem omnes   perferre gradus   cingique superbis            [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
2. digt.
167            fascibus et patrias   dabit insedisse curules.              [ ]
168           sed quis ab excelsis   Troianae collibus Albae,              [ ]
169                unde suae iuxta   prospectat moenia Romae               [ ]
170            proximus ille deus,   Fama velocior intrat                  [ ]?
171             nuntius atque tuos   implet, Crispine, penates?            [ ]
172                 dicebam certe:   vatum non irrita currunt              [ ]
173          auguria. en!   ingens reserat   tibi limen honorum            [ ]
174              Caesar et Ausonii   committit munia ferri.                [ ]
175             vade, puer, tantis  -que enixus suffice donis,             [ ]
176               felix, qui magno   iam nunc sub praeside iuras           [ ]
177          cuique sacer   primum tradit   Germanicus ensem!              [ ]
178        non minus hoc,   fortis quam si   tibi panderet ipse            [ ]
179            Bellipotens aquilas   torvaque induceret ora                [ ]
180           casside. vade alacer   maioraque disce mereri!               [2]
= file n. 333
3. digt.                                                                      .
Epicedion in patrem suum                                                     ..
  1               Ipse malas vires   et lamentabile carmen                 [ ]
  2                Elysio   de fonte mihi   pulsumque sinistrae            [ ]?


 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
3. digt.
  3          da, genitor   praedocte, lyrae.   neque enim antra moveri     [ ]
  4              Delia nec solitam   fas est impellere Cirrham             [ ]
  5               te sine. Corycia   quicquid modo Phoebus in umbra,       [ ]
  6           quicquid ab Ismariis   monstrabat collibus Euhan,            [ ]
  7               dedidici.   fugere meos   Parnasia crines                [ ]?
  8              vellera, funestam  -que hederis inrepere taxum            [ ]
  9             extimui   trepidamque - nefas!   - arescere laurum.        [1]
 10          certe ego, magnanimum   qui facta attollere regum             [ ]
 11             ibam altum spirans   Martemque aequare canendo.            [ ]
 12         quis sterili   mea corda situ,   quis Apolline merso           [ ]
 13               frigida damnatae   praeduxit nubila menti?               [ ]
 14         stant circum attonitae   vatem et nil dulce sonantes           [ ]
 15           nec digitis   nec voce deae.   dux ipsa silenti              [ ]
 16           fulta caput cithara,   qualis post Orphea raptum             [1]
 17          astitit, Hebre, tibi,   cernens iam surda ferarum             [ ]
 18              agmina et immotos   sublato carmine lucos.                [ ]?
 19              at tu seu membris   emissus in ardua tendens              [ ]
 20            fulgentesque plagas   rerumque elementa recenses,           [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
3. digt.
 21         quis deus, unde ignes,   quae ducat semita solem,              [ ]
 22            quae minuat Phoeben   quaeque integrare latentem            [ ]
 23            causa queat,   notique modos   extendis Arati,              [1]
 24                 seu tu Lethaei   secreto in gramine campi              [ ]
 25                concilia heroum   iuxta manesque beatos,                [u]?
 26              Maeonium Ascraeum  -que senem, non segnior umbra          [ ]
 27               accolis alternum  -que sonas et carmina misces:          [ ]
 28                da vocem magno,   pater, ingeniumque dolori.            [ ]
 29          nam me ter   relegens caelo   terque ora retexens             [ ]
 30             Luna videt residem   nullaque Heliconide tristes           [ ]
 31                solantem curas;   tuus ut mihi vultibus ignis           [ ]
 32             inrubuit   cineremque oculis   umentibus hausi,            [1]
 33           vilis honos studiis.   vix haec in munera solvo              [ ]
 34       primum animum,   tacitisque situm   depellere curis              [ ]
 35             nunc etiam   labente manu   nec lumine sicco               [ ]
 36                ordior adclinis   tumulo, quo molle quiescis            [1]
 37          iugera nostra tenens,   ubi post Aeneia fata                  [ ]
 38               stellatus Latiis   ingessit montibus Albam               [ ]


 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
3. digt.
 39              Ascanius, Phrygio   dum pingues sanguine campos           [ ]
 40              odit et infaustae   regnum dotale novercae.               [ ]
 41          hic ego te   - nam Sicanii   non mitius halat                 [ ]
 42            aura croci,   dites nec si   tibi rara Sabaei               [2]
 43              cinnama, odoratas   nec Arabs decerpsit aristas -         [2]
 44             inferiis   cumulande sacris,   te carmine plango           [ ]
 45               Pierio;   sume o gemitus   et vulnera nati               [2]
 46              et lacrimas, rari   quas umquam habuere parentes.         [ ]?
 47           atque utinam   fortuna mihi,   dare manibus aras,            [ ]
 48          par templis   opus, aeriam  -que educere molem,               [ ]
 49              Cyclopum scopulos   ultra atque audacia saxa              [ ]
 50          Pyramidum, et   magno tumulum   praetexere luco!              [ ]
 51                illic et Siculi   superassem dona sepulcri              [ ]
 52           et Nemees   lucum et Pelopis   solemnia trunci.              [ ]
 53                  illic Oebalio   non finderet aera disco               [ ]
 54              Graiorum   vis nuda virum,   non arva rigaret             [ ]




Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
3. digt.
 55        sudor equum aut   putri sonitum   daret ungula fossa;           [ ]
 56           sed Phoebi   simplex chorus, et   frondentia vatum           [ ]
 57               praemia laudato,   genitor, tibi rite ligarem.           [ ]?
 58            ipse madens oculis,   umbrarum animaeque sacerdos,          [ ]
 59           praecinerem gemitum,   cui te nec Cerberus omni              [ ]
 60                ore nec Orpheae   quirent avertere leges.               [ ]
 61           atque ibi me   moresque tuos   et facta canentem             [2]
 62             fors et magniloquo   non posthabuisset Homero,             [ ]
 63              tenderet et torvo   pietas aequare Maroni.                [ ]
 64             cur magis incessat   superos et aena sororum               [ ]
 65           stamina, quae tepido   genetrix super aggere nati            [ ]
 66            orba sedet vel quae   primaevi coniugis ignem               [ ]
 67              aspicit obstantes  -que manus turbamque tenentem          [ ]
 68            vincit in ardentem,   liceat, moritura maritum?             [ ]
 69          maior et his   forsan superos   et Tartara pulsem             [ ]
 70              invidia: externis   etiam miserabile visu                 [ ]




 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
3. digt.
 71           funus eat.   sed nec modo se   Natura dolenti                [2]
 72            nec Pietas   in iusta dedit;   mihi limine primo            [ ]
 73           fatorum et   viridi, genitor,   ceu raptus ab aevo           [ ]
 74            Tartara dura subis.   nec enim Marathonia virgo             [ ]
 75             parcius exstinctum   saevorum carmine agrestum             [ ]
 76              fleverit Icarium,   Phrygia quam turre cadentem           [ ]
 77             Astyanacta parens.   laqueo quin illa supremo              [ ]
 78              inclusit gemitus:   at te post funera magni               [ ]
 79              Hectoris Haemonio   pudor est servisse marito.            [ ]
 80           non ego, quas   fati certus   sibi morte canora              [ ]?
 81             inferias   praemittit olor   nec rupe quod atra            [ ]
 82           Tyrrhenae   volucres nautis   praedulce minantur,            [ ]
 83            in patrios   adhibebo rogos:   non murmure trunco           [ ]
 84          quod gemit et   durae queritur   Philomela sorori:            [ ]
 85               nota nimis vati.   quis non in funere cunctos            [ ]
 86                 Heliadum ramos   lacrimosaque germina dixit            [ ]
 87       et Phrygium   silicem atque ausum   contraria Phoebo             [ ]
 88               carmina nec fida   gavisam Pallada buxo?                 [ ]?


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
3. digt.
 89               te Pietas   oblita virum   revocataque caelo             [ ]
 90           Iustitia et   gemina plangat   Facundia lingua               [ ]
 91              et Pallas   doctique cohors   Heliconia Phoebi,           [ ]
 92              quis labor Aonios   seno pede ducere cantus               [1]
 93              et quibus Arcadia   carmen testudine mensis               [ ]
 94             cura lyrae   nomenque fuit   quosque orbe sub omni         [ ]
 95                  ardua septena   numerat Sapientia fama,               [ ]?
 96             qui furias   regumque domos   aversaque caelo              [1]
 97               sidera terrifico   super intonuere cothurno,             [ ]
 98                et quis lasciva   vires tenuare Thalia                  [ ]?
 99               dulce vel heroos   gressu truncare tenores.              [u]
100             omnia namque animo   complexus et omnibus auctor           [ ]
101             qua fandi   vis lata patet,   sive orsa libebat            [ ]
102                 Aoniis   vincire modis   seu voce soluta               [ ]
103            spargere et effreno   nimbos aequare profatu.               [ ]
104               exsere semirutos   subito de pulvere vultus,             [1]




 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
3. digt.
105             Parthenope, crinem  -que adflato monte sepultum            [2]?
106             pone super tumulos   et magni funus alumni,                [ ]
107              quo non Munichiae   quicquam praestantius arces           [ ]
108                doctaque Cyrene   Sparteve animosa creavit.             [2]?
109            si tu stirpe vacans   famaeque obscura iaceres              [ ]
110            nil gentile tenens,   illo te cive probabas                 [ ]?
111           Graiam atque Euboico   maiorum sanguine duci.                [ ]?
112              ille tuis totiens   praestabat tempora sertis,            [ ]
113              cum stata laudato   caneret quinquennia versu             [ ]?
114               ora supergressus   Pylii senis oraque regis              [ ]
115              Dulichii   specieque comam   subnexus utraque.            [ ]
116              non tibi deformes   obscuri sanguinis ortus               [ ]?
117            nec sine luce genus   (quamquam fortuna parentum            [ ]
118              artior expensis);   etenim te divite ritu                 [ ]
119               ponere purpureos   Infantia legit amictus                [ ]
120           stirpis honore datos   et nobile pectoris aurum.             [ ]
121                protinus exorto   dextrum risere sorores                [ ]
122               Aonides,   puerique chelyn   summisit et ora             [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
3. digt.
123              imbuit amne sacro   iam tum mihi blandus Apollo.          [ ]
124          nec simplex   patriae decus, et   natalis origo               [ ]
125              pendet ab ambiguo   geminae certamine terrae.             [ ]
126               te de gente suum   Latiis ascita colonis                 [ ]
127            Graia refert Hyele,   gravidus qua puppe magister           [ ]
128              excidit et mediis   miser evigilavit in undis;            [ ]
129             maior at inde suum   longo probat ordine vitae             [ ]
129 Parthenope (?)                                                           ..
130              Maeoniden   aliaeque aliis   natalibus urbes              [ ]
131            diripiunt   cunctaeque probant;   non omnibus ille          [ ]
132             verus, alit victos   immanis gloria falsi.                 [ ]
133        atque ibi dum   profers annos   vitamque salutas,               [ ]
134             protinus ad patrii   raperis certamina lustri              [ ]
135            vix implenda viris,   laudum festinus et audax              [ ]
136               ingenii. stupuit   primaeva ad carmina plebes            [ ]
137                Euboea et natis   te monstravere parentes.              [ ]
138           inde frequens pugnae   nulloque ingloria sacro               [ ]
139           vox tua: non totiens   victorem Castora gyro                 [ ]


 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
3. digt.
140           nec fratrem   caestu virides   plausere Therapnae.           [ ]
141             sin pronum   vicisse domi:   quid Achaea mereri            [ ]
142             praemia nunc ramis   Phoebi nunc gramine Lernae            [ ]
143                nunc Athamantea   protectum tempora pinu,               [ ]?
144            cum totiens   lassata tamen   nusquam avia frondes          [ ]
145             abstulit aut alium   tetigit Victoria crinem?              [ ]
146          hinc tibi vota patrum   credi generosaque pubes               [1]
147              te monitore regi,   mores et facta priorum                [ ]?
148            discere, quis casus   Troiae, quam tardus Ulixes,           [ ]
149         quantus equos   pugnasque virum   decurrere versu              [ ]
150            Maeonides   quantumque pios   ditarit agrestes              [ ]
151             Ascraeus   Siculusque senex,   qua lege recurrat           [ ]
152          Pindaricae   vox flexa lyrae   volucrumque precator           [ ]
153             Ibycus et tetricis   Alcman cantatus Amyclis               [ ]
154           Stesichorusque ferox   saltusque ingressa viriles            [ ]
155                  non formidata   temeraria Leucade Sappho,             [ ]?
156          quosque alios   dignata chelys.   tu pandere doctus           [ ]
157              carmina Battiadae   latebrasque Lycophronis arti          [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
3. digt.
158         Sophronaque implicitum   tenuisque arcana Corinnae.            [ ]
159         sed quid parva loquor?   tu par adsuetus Homero                [ ]
160            ferre iugum   senosque pedes   aequare solutis              [ ]
161            versibus et numquam   passu breviore relinqui.              [ ]
162           quid mirum,   patria se te   petiere relicta,                [ ]
163             quos Lucanus ager,   rigidi quos iugera Dauni,             [1]
164            quos Veneri   plorata domus   neglectaque tellus            [2]?
165               Alcidae vel quos   e vertice Surrentino                  [ ]
166                mittit Tyrrheni   speculatrix virgo profundi,           [ ]?
167             quos propiore sinu   lituo remoque notatus                 [ ]?
168              collis et Ausonii   pridem laris hospita Cyme             [ ]?
169              quosque Dicarchei   portus Baianaque mittunt              [ ]
170             litora, qua mediis   alte permixtus anhelat                [ ]
171          ignis aquis   et operta domos   incendia servant?             [ ]
172               sic ad Avernales   scopulos et opaca Sibyllae            [ ]
173                antra rogaturae   veniebant undique gentes;             [2]
174               illa minas divum   Parcarumque acta canebat              [ ]
175                quamvis decepto   vates non irrita Phoebo.              [ ]


 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
3. digt.
176                mox et Romuleam   stirpem proceresque futuros           [ ]
177          instruis inque patrum   vestigia ducere perstas.              [ ]
178               sub te Dardanius   facis explorator opertae,             [ ]
179                   qui Diomedei   celat penetralia furti,               [2]?
180          crevit et inde sacrum   didicit puer; arma probator           [ ]
181              monstrasti Saliis   praesagumque aethera certi            [ ]
182          auguribus;   cui Chalcidicum   fas volvere carmen,            [ ]
183             cur Phrygii lateat   coma flaminis, et tua multum          [ ]
184              verbera succincti   formidavere Luperci.                  [ ]?
185              et nunc ex   illo forsan   grege gentibus alter           [ ]
186                 iura dat Eois,   alter compescit Hiberas,              [u]
187              alter Achaemenium   secludit Zeugmate Persen,             [ ]








Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
3. digt.
188               hi dites   Asiae populos,   hi Pontica frenant,          [1]
189              hi fora pacificis   emendant fascibus, illi               [ ]?
190            castra pia   statione tenent:   tu laudis origo.            [ ]
191            non tibi certassent   iuvenilia fingere corda               [ ]
192             Nestor et indomiti   Phoenix moderator alumni              [ ]
193             quique tubas acres   lituosque audire volentem             [2]
194                  Aeaciden alio   frangebat carmine Chiron.             [ ]
195            talia dum celebras,   subitam civilis Erinys                [ ]
196               Tarpeio   de monte facem   Phlegraeaque movit            [2]
197            proelia. sacrilegis   lucent Capitolia taedis,              [ ]
198            et Senonum   furias Latiae   sumpsere cohortes.             [ ]
199          vix requies   flammae necdum   rogus ille deorum              [ ]
200               siderat, excisis   cum tu solacia templis                [ ]?
201              impiger et multum   facibus velocior ipsis                [ ]
202               concinis ore pio   captivaque fulmina defles.            [ ]
203               mirantur   Latii proceres   ultorque deorum              [ ]




 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
3. digt.
204           Caesar, et e   medio divum   pater annuit igni.              [ ]?
205            iamque et flere pio   Vesuvina incendia cantu               [ ]
206         mens erat et   gemitum patriis   impendere damnis,             [ ]
207             cum pater exemptum   terris ad sidera montem               [ ]
208               sustulit et late   miseras deiecit in urbes.             [ ]?
209              me quoque vocales   lucos Boeotaque tempe                 [2]
210          pulsantem,   cum stirpe tua   descendere dixi,                [ ]
211                 admisere deae;   nec enim mihi sidera tantum           [ ]
212          aequoraque et terras,   quae mos debere parenti,              [ ]
213        sed decus hoc   quodcumque lyrae   primusque dedisti            [ ]
214           non vulgare loqui et   famam sperare sepulcro.               [ ]
215          qualis eras,   Latios quotiens   ego carmine patres           [ ]
216               mulcerem   felixque tui   spectator adesses              [ ]
217             muneris! heu quali   confusus gaudia fletu                 [ ]
218             vota piosque metus   inter laetumque pudorem!              [ ]
219           quam tuus ille dies,   quam non mihi gloria maior!           [ ]
220                talis Olympiaca   iuvenem cum spectat harena            [ ]
221          qui genuit,   plus ipse ferit,   plus corde sub alto          [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
3. digt.
222            caeditur; attendunt   cunei, spectatur Achaeis              [ ]
223             ille magis, crebro   dum lumina pulveris haustu            [1]
224               obruit et prensa   vovet exspirare corona.               [ ]
225          ei mihi quod   tantum patrias   ego vertice frondes           [ ]
226            solaque Chalcidicae   Cerealia dona coronae                 [ ]
227             te sub teste tuli!   qualem te Dardanus Albae              [ ]?
228             vix cepisset ager,   si per me serta tulisses              [ ]
229                Caesarea   donata manu!   quod subdere robur            [2]?
230           illa dies,   quantum potuit   dempsisse senectae!            [ ]
231            nam quod me   mixta quercus   non pressit oliva,            [ ]
232               et fugit   speratus honos:   quam dulce parentis         [2]
233                   invia Tarpei   caperes! te nostra magistro           [ ]?
234                Thebais urgebat   priscorum exordia vatum;              [ ]
235            tu cantus   stimulare meos,   tu pandere facta              [ ]
236                 heroum   bellique modos   positusque locorum           [ ]
237         monstrabas.   labat incerto   mihi limite cursus               [ ]
238             te sine et orbatae   caligant vela carinae.                [ ]
239              nec solum   larga memet   pietate fovebas:                [ ]


 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
3. digt.
240          talis et in thalamos.   una tibi cognita taeda                [1]
241            conubia, unus amor.   certe seiungere matrem                [ ]?
242           iam gelidis   nequeo bustis;   te sentit habetque,           [ ]
243            te videt et tumulos   ortuque obituque salutat,             [ ]
244             ut Pharios   aliae ficta   pietate dolores                 [ ]
245            Mygdoniosque colunt   et non sua funera plorant.            [ ]
246         quid referam expositos   servato pondere mores?                [ ]?
247         quae pietas,   quam vile lucrum,   quae cura pudoris,          [ ]
248            quantus amor recti?   rursusque, ubi dulce remitti,         [ ]
249            gratia quae dictis?   animo quam nulla senectus?            [ ]
250         his tibi pro   meritis famam   laudesque benignas              [ ]
251                iudex cura deum   nulloque e vulnere tristem            [ ]?
252          concessit.   raperis, genitor,   non indigus aevi,            [ ]
253           non nimius,   trinisque decem   quinquennia lustris          [ ]
254        iuncta ferens.   sed me pietas   numerare dolorque              [ ]
255          non sinit, o   Pylias aevi   transcendere metas               [ ]
256             et Teucros   aequare senes,   o digne videre               [ ]?



Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
3. digt.
257          me similem!   sed nec leti   tibi ianua tristis:              [1]
258           quippe leves causae,   nec segnis labe senili                [ ]
259                exitus instanti   praemisit membra sepulcro,            [ ]
260            sed te torpor iners   et mors imitata quietem               [ ]
261              explicuit   falsoque tulit   sub Tartara somno.           [ ]
262         quos ego tunc gemitus,   - comitum manus anxia vidit,          [ ]
263              vidit et exemplum   genetrix gavisaque novit -            [ ]
264             quae lamenta tuli!   veniam concedite, manes,              [ ]
265            fas dixisse, pater:   non tu mihi plura dedisses.           [ ]
266              felix ille patrem   vacuis circumdedit ulnis:             [ ]
267               vellet et Elysia   quamvis in sede locatum               [ ]
268           abripere et   Danaas iterum   portare per umbras;            [ ]
269            temptantem et vivos   molitum in Tartara gressus            [ ]
270               detulit infernae   vates longaeva Dianae;                [ ]
271            sic chelyn Odrysiam   pigro transmisit Averno               [ ]
272        causa minor,   sic Thessalicis   Admetus in oris;               [ ]
273               si lux una retro   Phylaceida rettulit umbram,           [ ]
274              cur nihil exoret,   genitor, chelys aut tua manes         [ ]


 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
3. digt.
275        aut mea? fas   mihi sic patrios   contingere vultus,            [ ]
276            fas iunxisse manus,   et lex quaecumque sequatur.           [ ]
277               at vos, umbrarum   reges Ennaeaque Iuno,                 [ ]
278            si laudanda precor,   taedas auferte comasque               [ ]
279               Eumenidum; nullo   sonet asper ianitor ore,              [ ]
280             Centauros   Hydraeque greges   Scyllaeaque monstra         [ ]
281               aversae   celent valles,   umbramque senilem             [ ]
282                 invitet ripis,   discussa plebe, supremus              [ ]
283             vector et in media   componat molliter alga.               [ ]
284                 ite, pii manes   Graiumque examina vatum,              [ ]
285            inlustremque animam   Lethaeis spargite sertis              [ ]
286            et monstrate nemus,   quo nulla inrupit Erinys,             [ ]
287              in quo falsa dies   caeloque simillimus aer.              [ ]
288             inde tamen venias,   melior qua porta malignum             [ ]
289            cornea vincit ebur,   somnique in imagine monstra,          [ ]
290        quae solitus.   sic sacra Numae   ritusque colendos             [ ]




Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
3. digt.
291                  mitis Aricino   dictabat nympha sub antro,            [2]
292              Scipio sic plenos   Latio Iove ducere somnos              [ ]
293             creditur Ausoniis,   sic non sine Apolline Sylla.          [ ]
4. digt.                                                                      .
Somnus                                                                       ..
  1             Crimine quo merui,   iuvenis placidissime divum,           [ ]
  2            quove errore miser,   donis ut solus egerem,                [ ]
  3        Somne, tuis?   tacet omne pecus   volucresque feraeque          [ ]
  4             et simulant fessos   curvata cacumina somnos,              [ ]
  5         nec trucibus   fluviis idem   sonus; occidit horror            [ ]
  6            aequoris, et terris   maria adclinata quiescunt.            [ ]
  7            septima iam rediens   Phoebe mihi respicit aegras           [ ]
  8      stare genas;   totidem Oetaeae   Paphiaeque revisunt              [ ]
  9            lampades et totiens   nostros Tithonia questus              [ ]
 10            praeterit et gelido   spargit miserata flagello.            [ ]
 11            unde ego sufficiam?   non si mihi lumina mille,             [ ]
 12             quae sacer alterna   tantum statione tenebat               [ ]
 13           Argus et haud umquam   vigilabat corpore toto.               [ ]


 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
4. digt.
 14      at nunc heu!   si aliquis longa   sub nocte puellae               [ ]
 15            brachia nexa tenens   ultro te, Somne, repellit,            [ ]?
 16             inde veni   nec te totas   infundere pennas                [ ]?
 17             luminibus   compello meis   - hoc turba precetur           [ ]
 18              laetior - extremo   me tange cacumine virgae,             [ ]?
 19          sufficit, aut leviter   suspenso poplite transi.              [ ]
5. digt.                                                                      .
Epicedion in puerum suum                                                     ..
  1       Me miserum!   neque enim verbis   solemnibus ulla                [ ]
  2            incipiam   nunc Castaliae   vocalibus undis                 [ ]
  3               invisus   Phoeboque gravis.   quae vestra, sorores,      [ ]
  4                orgia, Pieriae,   quas incestavimus aras?               [ ]
  5            dicite, post poenam   liceat commissa fateri.               [ ]
  6              numquid inaccesso   posui vestigia luco?                  [ ]
  7            num vetito   de fonte bibi?   quae culpa, quis error        [ ]?
  8            quem luimus tantus?   morientibus ecce lacertis             [ ]
  9          viscera nostra tenens   animamque avellitur infans,           [ ]
 10           non de stirpe quidem   nec qui mea nomina ferret             [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
5. digt.
 11             oraque; non fueram   genitor, sed cernite fletus           [ ]
 12              liventesque genas   et credite planctibus orbi:           [ ]
 13          orbus ego. huc patres   et aperto pectore matres              [ ]
 14          conveniant;   cineremque oculis   et crimina ferto,           [ ]
 15            si qua sub uberibus   plenis ad funera natos                [ ]
 16             ipsa gradu   labente tulit   madidumque cecidit            [ ]?
 17             pectus et ardentes   restinxit lacte favillas.             [ ]
 18         quisquis adhuc tenerae   signatum flore iuventae               [ ]
 19              immersit   cineri iuvenem   primaque iacentis             [ ]
 20               serpere crudeles   vidit lanugine flammas,               [2]
 21               adsit et alterno   mecum clamore fatiscat:               [ ]?
 22           vincetur   lacrimis, et te,   Natura, pudebit.               [ ]?
 23            tanta mihi feritas,   tanta est insania luctus.             [ ]
 24           hoc quoque cum nitor   ter dena luce peracta                 [ ]?
 25           adclinis   tumulo et planctus   in carmina verto             [ ]
 26             discordesque modos   et singultantia verba                 [ ]
 27             molior: orsa lyrae   vis est atque ira tacendi             [ ]
 28           impatiens.   sed nec solitae   mihi vertice laurus           [ ]


 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
5. digt.
 29             nec fronti   vittatus honos.   en taxea marcet             [ ]
 30         silva comis,   hilaresque hederas   plorata cupressus          [ ]
 31                excludit ramis;   nec eburno pollice chordas            [ ]
 32            pulso, sed incertam   digitis errantibus amens              [ ]
 33      scindo chelyn. iuvat heu,   iuvat inlaudabile carmen              [ ]
 34            fundere et incompte   miserum nudare dolorem.               [ ]
 35              sic merui? sic me   cantuque habituque nefastum           [ ]
 36              aspiciant superi?   pudeat Thebasque novumque             [ ]
 37            Aeaciden?   nil iam placidum   manabit ab ore?              [ ]
 38       ille ego qui - quotiens!   - blande matrumque patrumque          [ ]?
 39            vulnera, qui viduos   potui mulcere dolores,                [ ]
 40              ille ego lugentum   mitis solator, acerbis                [ ]
 41                auditus tumulis   et descendentibus umbris,             [ ]
 42              deficio   medicasque manus   fomentaque quaero            [ ]
 43          vulneribus,   sed summa, meis.   nunc tempus, amici,          [ ]
 44            quorum ego manantes   oculos et saucia tersi                [ ]
 45         pectora: reddite opem,   saevas exsolvite grates.              [ ]
 46              nimirum   cum vestra modis   ego funera maestis           [ ]


Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
5. digt.
 47    ... increpitans:   'qui damna doles   aliena, repone                [ ]
 48               infelix lacrimas   et tristia carmina serva.'            [ ]
 49          verum erat: absumptae   vires et copia fandi                  [ ]
 50           nulla mihi,   dignumque nihil   mens fulmine tanto           [ ]
 51             repperit: inferior   vox omnis et omnia sordent            [ ]
 52          verba. ignosce, puer:   tu me caligine maesta                 [ ]?
 53              obruis. a! durus,   viso si vulnere carae                 [ ]?
 54               coniugis invenit   caneret quod Thracius Orpheus         [ ]
 55           dulce sibi,   si busta Lini   complexus Apollo               [ ]?
 56             non tacuit. nimius   fortasse avidusque doloris            [ ]
 57           dicor et in lacrimis   iustum excessisse pudorem?            [ ]
 58          quisnam autem gemitus   lamentaque nostra reprendis?          [ ]
 59                o nimium felix,   nimium crudelis et expers             [ ]
 60               imperii,   Fortuna, tui,   qui dicere legem              [ ]?
 61             fletibus aut fines   audet censere dolendi!                [ ]
 62         incitat heu! planctus;   potius fugientia ripas                [ ]
 63               flumina detineas   rapidis aut ignibus obstes,           [ ]



 
Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
5. digt.
 64            quam miseros   lugere vetes.   tamen ille severus,          [2]
 65       quisquis is est, nostrae   cognoscant vulnera causae.            [ ]
 66               non ego mercatus   Pharia de puppe loquaces              [ ]
 67              delicias   doctumque sui   convicia Nili                  [ ]
 68             infantem,   lingua nimium   salibusque protervum,          [ ]
 69              dilexi:   meus ille, meus.   tellure cadentem             [ ]
 70            aspexi atque unctum   genitali carmine fovi                 [2]
 71             poscentemque novas   tremulis ululatibus auras             [ ]
 72                 inserui vitae.   quid plus tribuere parentes?          [ ]
 73               quin alios ortus   libertatemque sub ipsis               [ ]
 74           uberibus   tibi, parve, dedi,   cum munera nostra            [ ]
 75                rideres   ingratus adhuc.   properaverit ille,          [2]?
 76           sed merito   properabat, amor,   ne perderet ullum           [ ]
 77             libertas   tam parva diem.   nonne horridus inde           [ ]
 78                invidia superos   iniustaque Tartara pulsem?            [ ]
 79           nonne gemam   te, care puer?   quo sospite natos             [ ]




Publius Papinius Statius: Lejlighedsdigte, 5. bog (Loeb)
5. digt.
 80             non cupii,   primo genitum   quem protinus ortu            [1]
 81                implicui   fixique mihi,   cui verba sonosque           [ ]
 82              monstravi questus  -que et vulnera caeca resolvi,         [ ]?
 83              reptantemque solo   demissus ad oscula nostra             [ ]?
 84                erexi,   blandoque sinu   iam iamque cadentes           [ ]
 85                 exsopire genas   dulcesque accersere somnos.           [1]
 86            cui nomen   vox prima meum   ludusque tenello               [ ]
 87             risus, et a nostro   veniebant gaudia vultu.               [ ]
0. digt.                                                                      .
Statii de bello Germanico fragmentum                                         ..
  1           ... lumina: Nestorei   mitis prudentia Crispi                { }?
  2                et Fabius Veiento - potentem signat utrumque            { }!
  3           purpura, ter memores   implerunt nomine fastos -             { }
  4             et prope Caesareae   confinis Acilius aulae.               { }
_____________________________________________________________________________..

= file n. 334 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 2. bog (Ricciardi)                       .
279               Amplius urgentem   quoniam frenare dolorem               { }
280           non poterat,   rupit lacrimis   et voce loquentem:           { }
281      'quid miserum,   pater alme, refers?   tantum ne licebit          { }
282            fortunæ?   prius in stygias   convulsa paludes              { }
283        astra cadent;   prius æthereo   trux arbiter Orci               { }
284              victor erit solio   cælique tonabit ab arce,              { }
285               Africa quam Romæ   victrix sua iura suumque              { }
286               nomen in æternum   rapiat.' non longa dolentem           { }
287            passus ait:   'depone, precor,   lacrimasque metumque:      {2}
288             vivet honos latius   semperque vocabitur uno               { }
289              nomine romanum imperium; sed rector habenas               {u}!
290              non semper   romanus aget;   quin Syria mollis            {2}
291           porriget ipsa manum,   mox Gallia dura, loquaxque            { }
292          Græcia, et Illiricum:   tandem cadet ipsa potestas            { }
293             in Boream: sic res   humanas fata rotabunt.                { }?
294             forte sub extremos   annos mundique ruentis                { }
295        interitum ad   proprias sedes   fortuna redibit.                { }




Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 2. bog (Ricciardi)
296                altius incumbes   atque urbis cetera nostræ             { }
297           fata petes. unum hoc   de pluribus ille supernus             {2}
298             abscondit   sub nube Deus;   sed, noscere quantum          { }
299       permissum est   animi augurio,   non victa sub hoste             { }
300             Roma ruet,   nullique data est   ea gloria genti,          { }
301             nulli tantus honor   populo. vincetur ab annis             { }
302                 rimosoque situ   paulatim fessa senescet               {1}
303           et per frusta cadet.   nulla umquam, nulla vacabit           { }
304              civilique odio et   bellis furialibus ætas.               {1}
305          tempus adhuc   veniet cum vix   romanus in urbe               { }
306              civis erit verus,   sed terras lecta per omnes            { }
307        fæx hominum;   tamen et tunc se   male sana cruentis            { }
308          turba premet gladiis,   et si fortissimus unus                { }
309             vir aliquis dignus   meliori tempore nasci                 { }
310                opponat   se se medium   frontemque manumque            { }
311              litibus ostendat,   superest quodcunque cruoris           { }
312            pectoribus miseris,   per mutua vulnera fundant.            { }
313              hoc solamen habe:   nam Roma potentibus olim              {2}

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 2. bog (Ricciardi)
314             condita sideribus,   quamvis lacerata malorum              { }
315            consiliis   manibusque, diu   durabit eritque               { }
316             has inter   pestes nudo   vel nomine mundi                 { }
317          regina; hic   nunquam titulus   sacer excidet illi;           { }
318               qualiter annosum   vires animusque leonem                {1}
319         destituunt,   sed prisca manet   reverentia fronti             { }
320           horrificusque sonus,   quanquam sit ad omnia tardus,         { }
321          umbra sit ille licet,   circum tamen omnis inermi             { }
322              paret silva seni.   sed quis vel noscere certam           { }
323               audeat aut rebus   tantis præfigere metam?               { }
324          vis loquar? in finem,   quamvis ruinosa, dierum               { }
325              vivet et extremum   veniet tua Roma sub ævum              { }
326             cum mundo   peritura suo.'   sic fatus ab alto             { }
327              pectore suspirans   tacuit, dextraque sequentem           { }
328            per nitidum   conducit iter.   iam prona cadentis           { }
329             calcabant   convexa poli,   gradibusque suprema            { }
330            linquebant levibus.   qui lumine terga feriret              {1}
331             Lucifer altus erat   - tamen una erat umbra duorum -       { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 2. bog (Ricciardi)
332              Atlantisque ruens   de vertice plena propinqui            { }
333              Cynthia conspecti   splendebat imagine fratris.           { }
334           hic iterum   genitor sacro   veneranda resolvit              { }
335          ora sono.   stetit eximia   dulcedine mundus                  { }
336              captus et æternos   tenuerunt astra meatus.               { }
337            'nate, prioris' ait   'solamen et optima vitæ               {2}
338         pars michi, qui   leto cumulas   nunc gaudia cælo,             {2}
339         quodque ego non rebar,   facis ut spectando beatus             { }
340              mortalem   videar michi me   felicior ipso,               {2}
341              huc aures   intende pias   et pectora veri                { }
342        plena refer.   mora nostra brevis,   namque invida noctis       { }
343         umbra abiit,   pelagusque operit   iam fluctibus astra.        { }
344              omnia nata quidem   pereunt et adulta fatiscunt;          { }
345           nec manet in   rebus quicquam   mortalibus; unde             { }
346             vir etenim   sperare potest   populus ve quod alma         {2}
347            Roma nequit? facili   labuntur sæcula passu:                { }?
348            tempora diffugiunt;   ad mortem curritis; umbra,            { }
349           umbra estis   pulvisque levis   vel in æthere fumus          { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 2. bog (Ricciardi)
350            exiguus,   quem ventus agat.   quo sanguine parta           { }
351              gloria? quo tanti   mundo fugiente labores?               { }
352           stare quidem vultis,   sed enim rapidissima cæli             { }
353           vos fuga præcipitat.   cernis quam parva pudendi             { }
354              imperii   pateant circum   confinia nostri?               { }
355         hæc tamen heu   quanto nobis   extenta labore!                 {1}
356       nunc quoque quam   multo vobis   servanda periclo!               {1}
357        finge quod esse potest,   et erit, nisi fata benigni            { }
358               pænitet incepti:   totius sola sit orbis                 { }?
359             Roma caput, terris   dominetur sola subactis.              { }
360         quid tamen hic magnum?   tanto quid nomine dignum              { }
361              invenis? angustis   arctatus finibus orbis                { }
362         insula parva situ est,   curvis quam flexibus ambit            { }
363           Occeanus,   viden ut parvus   cognomine magno?               { }
364      nec tamen hanc   totam incolitis.   nam multa paludes,            { }
365            multa tenent silvæ;   pars squalet inusta calore,           { }
366          parsque riget glacie;   pars rupibus hispida torpet,          { }
367             serpentumque domos   calidis tegit æstus harenis.          { }
368            utque simul   totum videas,   huc lumina volve.             { }


Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 2. bog (Ricciardi)
369           verticibus   cæli adversos   atque alta tenentes             { }
370            cernis stare polos,   subiectaque cunta duobus              { }
371                perpetuo   durata gelu.   prohibetur ab illa            {3}?
372         stirps hominum   regione procul;   nil nascitur illic          { }
373           quod victum   præstare queat.   qua semita solis             { }
374               latior, obliquus  -que vagis it circulus astris,         { }
375           ignibus arva rubent,   mediusque exæstuat ingens             { }
376              pontus et ardorem   cæli male temperat humor              { }
377             subditus. huc olim   prisci finxere poetæ                  {2}
378               convenisse deos,   potuque ciboque refectos              {1}
379              Æthiopum   cum rege gravis   duxisse sub umbra            { }
380              Atlantis placidam   tranquillo numine noctem:             { }
381           quod fictum est ideo   quia numina magna putabant            { }
382           sidera, quæ liquidis   primum vescuntur in undis,            { }
383             Æthiopum   quas litus habet,   mox fessa videntur          { }
384            vergere ad occasus,   ubi maximus eminet Atlas,             { }?
385                ultima terrarum   qui possidet: ille paratus            { }
386               excipit ac magno   venientia contegit antro.             { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 2. bog (Ricciardi)
387            sed redeo;   mediam vetitum est   attingere zonam,          { }
388            ætheris hinc etenim   vos inclementia longe                 { }
389            submovet; at circum   flammis permixta tepescunt            { }
390            frigora; sic gemina   mortales sede fruuntur.               { }
391               altera sed vobis   est invia: separat illam              { }
392           et calor et pelagus.   statio tantum unica restat            { }
393           parva, sed hæc vasto   nimis interrupta locorum              { }
394             desertoque habitu;   linguarum dissona multum              { }
395               murmura, diversi   mores. hæc crescere famam             {1}
396             impediunt;   nulli toto   cognoscier orbe                  { }?
397              contigit. extrema   quis erit bene notus in Artho,        { }?
398                et Nili ignotum   continget nomine fontem?              { }
399            quem sua Thoprobani   commendet gloria et idem              { }
400              litus ad hybernum   resonet? mortalia quorsum             { }
401           vota ruunt?   amplam cupiunt   diffundere famam;             { }
402        sæpta sed arcta vetant.   angusto carcere clausos               { }
403           somnia magna iuvant;   at cum lux ultima somnum              { }
404            excutit ac tenebras   adimit, tum cernere verum             { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 2. bog (Ricciardi)
405           heu miseri   sero incipiunt,   et tempora retro              { }?
406          nequicquam aspiciunt,   abeuntque amissa gementes.            { }
407           illa quoque in vobis   ridenda insania mentes                { }
408               occupat: æternum   cupitis producere nomen,              { }
409               sæcula demulcent   animos numerosa, venitque             { }
410          posteritas   longa ante oculos;   libet ire per ora           { }
411             doctorum extinctos   hominum, clausosque sepulcro          { }
412                  liberiore via   per mundi extrema vagari.             { }
413            vivere post mortem,   violentas spernere Parcas             { }
414           dulcia sunt, fateor,   sed nomine vivere nil est.            { }
415             vivite sed melius,   sed certius: ardua cæli               { }
416              scandite felices,   miserasque relinquite terras.         {2}
417            hic vos vita manet,   quam sæcula nulla movebunt,           { }
418        quam nec tristis hiems,   nec noxia torqueat æstas,             { }
419               anxia sollicitam   quam non opulentia reddet,            { }
420             querula non mæstam   paupertas, pallida non mors           { }
421             obruet, haud nocuo   vexabunt sidere morbi                 { }
422          corporis atque animi.   sine tempore vivite; nam vos          { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 2. bog (Ricciardi)
423                et magno partum   delebunt tempora nomen,               { }
424             transibuntque cito   quæ vos mansura putatis.              { }
425              una manere potest   occasus nescia virtus.                { }
426           illa viam   facit ad superos.   hac pergite fortes,          { }
427              nec defessa gravi   succumbant terga labori.              { }
428            quod si falsa vagam   delectat gloria mentem,               { }
429            aspice quid cupias:   transibunt tempora, corpus            { }
430            hoc cadet et cedent   indigno membra sepulcro;              { }
431            mox ruet et bustum,   titulusque in marmore sectus          { }
432           occidet: hinc mortem   patieris, nate, secundam.             { }
433            clara quidem libris   felicibus insita vivet                {1}
434           fama diu,   tamen ipsa suas   passura tenebras.              { }
435             ipsa tuas   laudes ætas   ventura loquetur:                { }
436            immemor ipsa eadem,   seu tempore fessa, tacebit            { }
437             immemoresque dabit   post sæcula longa nepotes.            { }
438            magna geris,   maiora geres,   immensaque victor            {2}
439             conficies   tu bella manu et   dignissima fama:            { }
440             res multis   laudata quidem   laudandaque multis.          { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 2. bog (Ricciardi)
441             cernere iam videor   genitum post sæcula multa             { }
442               finibus etruscis   iuvenem qui gesta renarret,           { }
443           nate, tua et   nobis veniat   velut Ennius alter.            { }
444           carus uterque michi,   studio memorandus uterque:            { }
445             iste rudes   Latio duro   modulamine Musas                 {1}
446            intulit; ille autem   fugientes carmine sistet;             { }
447               et nostros vario   cantabit uterque labores              { }
448               eloquio,   nobisque brevem   producere vitam             { }
449             contendet;   verum multo   michi carior ille est           { }
450          qui procul ad nostrum   reflectet lumina tempus.              { }
451          in quod eum   studium non vis   pretium ve movebit,           { }
452           non metus aut odium,   non spes aut gratia nostri;           { }
453                magnarum sed sola quidem admiratio rerum,               { }!
454               solus amor veri.   sed quid tamen omnia prosunt?         {1}
455          iam sua mors   libris aderit;   mortalia namque               { }
456            esse decet   quæcunque labor   mortalis inani               { }
457                edidit ingenio.   quos si tamen illa nepotum            { }
458              progenies   servare velit,   senioque nocenti             { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 2. bog (Ricciardi)
459         vim facere ac   rapido vigilans   obsistere sæclo,             { }
460          non valeat,   tam multa vetant;   fatalia terris              { }
461             diluvia et populos   violentior æstus adurens,             { }
462              et pestes   rerum variæ   cælique marisque,               { }
463              bellorumque furor   toto nichil orbe quietum              {1}
464         stare sinens.   libris autem   morientibus ipse                { }
465                occumbes etiam;   sic mors tibi tertia restat.          { }
466           quot modo in extremo   claros Oriente vel Austro             {1}?
467              esse viros reris?   tamen ad vos mittere nomen            { }
468              non potuere suum.   quot prima ætate fuisse               { }
469              illustres   famamque ausos   sperare perennem,            { }
470            nunc tamen ignotos?   annorum, nate, locorum-               { }
471          -que estis in angusto   positi. quæ cunta videntem            { }
472          huc decet, huc animos   attollere. vulgus inane               { }
473              viderit in terris   quo te sermone loquatur.              { }
474      despice, quisquis is est,   et si mea iussa merentur              { }
475           te docilem, humanum,   iubeo, contemne favorem,              {2}
476              neve ibi tantarum   rerum spem pone tuarum.               { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 2. bog (Ricciardi)
477         illecebris   trahat ipsa suis   pulcerrima virtus.             { }
478               gloria si fuerit   studiorum meta tuorum,                { }
479             pervenies equidem,   sed non mansurus, ad illam.           { }
480               præmia sin autem   cælo tua, nate, reponis,              { }
481             quo semper   potiaris habes   sine fine beatus             { }
482  et sine mensura ...'                                                    ..
_____________________________________________________________________________..
                                                                             ..
= file n. 335
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)                       .
  1               Mænia magnanimus   victor trepidantia Cirthæ             { }
  2          ingreditur,   patriosque lares   et avita tuetur              { }
  3          tecta libens, generis   cara incunabula primi.                { }
  4            milite confestim ad   portas custode relicto,               { }
  5           ipse altam   cupidus raptim   tendebat ad arcem:             { }
  6            sic stimulante fame   lupus amplum nactus ovile,            { }
  7           intima dum penetrat,   socium prædæ atque laboris            { }
  8           linquit in ingressu,   quo tutior abdita fidis               { }?
  9                corpora diducat   latebris mergenda palato.             {2}

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
 10          ventum erat ad miseri   felicia tecta tyranni,                { }?
 11             quæ merso   malefida viro   regina tenebat.                { }?
 12            hæc subitis   turbata malis   in limine visa est            { }
 13                 obvia victori,   si quam fortuna pararet,              { }
 14                 tentatura viam   duræque levamina sortis.              {1}
 15               undique sidereum   gemmis auroque nitebant               { }
 16                atria: non illo   fuerat rex ditior alter               { }
 17             dum tenuit   fortuna fidem:   nunc - fidite lætis! -       { }
 18             pauperior   non alter erat:   tamen omnia longe            { }
 19               regia præradians   vincebat lumina coniunx.              { }
 20              ille nec æthereis   unquam superandus ab astris           { }
 21               nec phæbea foret   veritus certamina vultus              { }
 22              iudice sub iusto.   stabat candore nivali                 {1}
 23             frons alto   miranda Iovi,   multumque sorori              { }
 24              zelotipæ   metuenda magis   quam pællicis ulla            { }
 25             forma viro   dilecta vago.   fulgentior auro               { }?
 26             quolibet, et solis   radiis factura pudorem,               { }
 27             cæsaries   spargenda levi   pendebat ab aura               { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
 28             colla super, recto   quæ sensim lactea tractu              { }
 29           surgebant,   humerosque agiles   affusa tegebat              { }
 30          tunc, olim   substricta auro   certamine blando               { }
 31           et placidis   implexa modis:   sic candida dulcis            { }
 32            cum croceis   iungebat honos,   mixtoque colori             { }
 33                 aurea condensi   cessissent vascula lactis,            { }
 34           nixque iugis   radio solis   conspecta sereni.               { }
 35            lumina quid referam   præclaræ subdita fronti               { }
 36                invidiam   motura deis?   divina quod illis             { }
 37           vis inerat   radiansque decor,   qui pectora posset          { }
 38           flectere quo vellet,   mentesque auferre tuendo,             { }
 39                 inque medusæum   præcordia vertere marmor,             { }
 40            Africa nec monstris   caruisset terra secundis.             { }
 41           hæc, planctu   confusa novo,   modo dulce nitebant,          { }
 42             dulcius ac solito;   ceu cum duo limina iuxta              { }
 43          scintillant   pariter madido   rorantia cælo,                 {1}
 44             imber ubi   nocturnus abit.   geminata superne             { }
 45                  leniter aerii   species inflectitur arcus;            { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
 46              candida purpureis   imitantur floribus almæ               { }
 47              lilia mixta genæ;   roseis tectumque labellis             { }
 48          splendet ebur   serie mira;   tum pectus apertum              { }
 49           lene tumens   blandoque trahens   suspiria pulsu,            { }
 50          cum quibus instabilem   potuit pepulisse precando             { }
 51           unde nequit   revocare virum;   tum brachia quali            { }
 52                Iupiter arctari   cupiat per sæcula nexu.               { }?
 53             hinc leves   longæque manus,   teretesque sequaci          { }
 54            ordine sunt digiti,   propriumque ebur exprimit ungues.     { }
 55           tum laterum   convexa decent,   et quicquid ad imos          { }
 56           membrorum   iacet usque pedes:   illosque moveri             { }
 57                mortali   de more neges;   sic terra modeste            {3}
 58            tangitur, ut teneræ   pereant vestigia plantæ,              { }
 59             æthereum   ceu servet iter.   sic nube corusca             { }
 60              obsita magnanimum   Venus est affata Tonantem,            { }
 61                 naufragio nati   seu morte impulsa nepotis             { }
 62            dulcis opem   sperare patris,   dum Troia per undas,        {2}
 63                dum subterraneo   tremuit pia Roma tumultu.             { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
 64             hac igitur   forma nulli   cessura dearum                  { }
 65              occurrit   iuveni mulier.   nec cultus in illa            { }
 66               segnior effigie;   variis nam purpura gemmis             { }
 67               intertexta tegit   reginæ pectora mæstæ,                 { }
 68            et dolor ipse decet   miseras; nec compta placere           { }
 69                 tempore felici   poterat magis. ilicet ergo            {2}?
 70             vulnus inardescens   totis errare medullis                 { }
 71                cæperat: æstivo   glacies ceu lenta sub æstu,           { }?
 72               cera vel ardenti   facilis vicina camino,                { }
 73           liquitur ille tuens,   captiva captus ab hoste,              { }?
 74              victaque victorem   potuit domuisse superbum.             { }
 75         quid non frangit amor?   quis fulminis impetus illi            { }
 76          æquandus?   iamque illa gradu   provecta trementi             { }?
 77               est affusa ducis   genibus, quem vultus et arma          { }
 78            ediderant   comitumque favor   plaususque sequentum;        { }
 79                arreptaque manu   submissa voce locuta est:             { }
 80            'si michi victricem   fas est attingere dextram             { }
 81                captivæ   viduæque tuam,   per numina supplex           { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
 82         cunta precor,   miserere mei;   nec magna rogaris.             { }
 83                utere iure tuo:   captivam mortis acerbæ,               { }
 84              carceris aut duri   licet hanc absumere sorte.            { }?
 85          est etenim   michi vita mori:   lux ne ista placeret,         { }
 86                 fata coegerunt   statui nimis invida nostro.           { }
 87            tu quodcunque libet   iubeas: genus elige dignæ             { }
 88           mortis et hoc   unum prohibe,   ne viva maligno              {2}
 89              servitio   calcanda ferar.   sunt forte sorores,          { }
 90        rex, tibi, quas referat   fortunæ iniuria nostræ                { }
 91           ante oculos,   invicte, tuos:   namque et sua nobis          { }
 92             fata fuisse vides;   succedunt tristia lætis.              { }
 93              nec tamen ullorum   fuerim præsaga malorum                { }
 94         ipsa tibi!   fausto in finem,   precor, utere regno,           { }
 95            et natis   transmitte tuis,   nullusque nepotum             { }
 96              armet in insidias   animum: michi turbida regni           { }
 97                ultima, fortunæ   nimiumque adversa priori              { }
 98          contigerint;   damnisque meis   lassata quiescat,             { }
 99             mitior hinc aliis.   michi sed romana fuisse               { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
100             scis odia; armorum  -que solent me dicere causam           { }
101               materiamque unam   belli, nec falsa queruntur.           { }
102                 eripe ludibrio   miseram, manibusque superbis          { }
103               eripe; deque meæ   specie, rex inclite, mortis           { }
104            tu cui fata favent,   cui mens se devovet ultro,            { }
105            videris.' hæc inter   lacrimis perfundere terram            { }
106               cæperat, auratis   subfigens oscula plantis.             { }
107                immemor armorum   iuvenis, cui martius ardor            { }
108          exciderat,   gravidumque novæ   dulcedine formæ               { }
109           pectus, et insolitis   ardebant viscera flammis,             { }
110             suspirans;   'regina, precor,   iam luctibus' inquit       {2}
111        'pone modum,   trepidumque animo   seclude pavorem.             {1}
112         parva petis,   sed magna feres;   nam forma genusque           { }
113              maiestasque animi   dignam, cui plura petitis             { }
114            largiar, insinuant.   igitur regina manebis                 { }
115            et nostri   memoranda tori   per sæcula consors,            { }
116             ni renuis   nostroque nocet   vetus ardor amori.'          { }
117          hic humilem   complexus heram,   multumque diuque             { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
118                ora salutiferis   referentem tristia plantis            { }
119          sublevat illacrimans.   unde ista potentia cæco               { }
120            tanta deo?   tantum ne levem   valuisse pharetram,          { }
121               ut iecur invicti   per tot fera prælia regis             { }
122              vulnere traiectum   tenui prosterneret intra              { }
123             femineum imperium?   vultu tandem illa remisso             { }
124              incipit: 'o regum   decus ingens(?), auxiliumque          {2}
125            dum meruit, patriæ,   nunc terror maximus idem,             { }
126           si mea post   tantos unquam   consurgere lapsus              { }
127       fata queant,   spesque una foret   post damna superstes,         { }
128         quid michi vel   longa potuit   contingere vita                { }
129               lætius, ad talem   quam si translata maritum             { }
130              dicerer et fausta   subito crevisse ruina?                {1}?
131          sed quia fata premunt   et nostris debitus annis              { }
132        finis adest   michi, care, animos   attollere fractos           { }
133               desine: non tali   pelago convulsa ratis nat.            { }?
134             fortunæ   michi nota fides:   sat magna petenti            { }
135             dona dabis mortem,   quæ libertate retenta                 { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
136           perferat hanc animam   directo tramite ad umbras.            { }
137                romanum   fugisse iugum   michi meta precandi est.      { }
138              cetera non ausim.   tibi sed pro talibus ille             { }
139          rex superum   meritis grates   exolvat opimas,                { }
140              qui mea magnifico   transcendere vota favore              { }
141        nisus eras.' vultum hæc   dicens avertit, et illum              { }
142           compulit in lacrimas   iterum: 'sed parce dolori,            { }
143       parce' ait 'et   nostris oculis,   quos fletibus istis           { }
144             ante diem perimis:   spes amplas fessa labansque           { }
145          mens refugit,   terræque iacens   nil suspicit altum.         { }
146              tu tamen intendas   animum melioribus: ibit               { }
147             forte alio   fortuna nocens,   aditumque relinquet         { }
148              ad magnos   placata gradus:   si dura (quod horret        {2}
149           mens omen)   fors illa vetat,   tunc ultima sero             { }
150          mors dabitur   promissa tibi;   per sidera testor             { }
151             alta poli,   regumque fidem   Manesque deosque.'           {2}
152              talia vix tremula   confusus voce peregit,                { }
153              hinc se se vacuam   tulit irrequietus ad arcem.           { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
154          quis queat instabiles   animorum noscere fluctus,             { }
155         quos ferus urget amor?   non illos turbidus æquet              { }
156            Euripus,   non Scylla fremens,   non dira Caribdis.         { }
157               nempe procellosi   malesanum pectus amantis              { }?
158           nulla quies habitat:   non lux tranquilla dierum,            { }
159            non sua signa poli,   non noctis imago serenæ,              { }
160            non ratibus clavum,   non tutus litore portus:              { }
161               horrida perpetuo   facies turbata tumultu,               { }
162             undique naufragium   scopuli clademque minantes,           {1}
163              impiaque adversis   discordant æquora ventis,             { }
164       heu, miseri   quibus huc subito   volvuntur et illuc             { }
165            incerti   pelagi atque viæ.   iam tecta supremi             { }
166             intima rex thalami   secretaque limina solus               {2}?
167            intrarat,   tacitusque sedens   dum singula secum           { }
168        pertractat,   quanam ille fidem   persolvat amanti              { }
169          difficilem   videt esse viam;   nam territat illum            { }
170            captivæ   status et miseræ   fortuna maritæ,                { }
171               romani   mens alta ducis,   tum nota pudici              {2}



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
172           pectoris integritas:   illam metuebat amori                  { }
173              adversam   reperire suo.   sed dura cathenis              { }
174               evinctum validis   lex imperiosa trahebat                { }
175             cernentem   sua fata procul.   ceu victus in alto          { }
176             navita, qui mæstus   scopulos Syrtesque vadosas            { }
177         ante oculos   videt ipse suos,   nec flectere proram           { }
178            arte valens solita,   ventoque impulsus et undis,           { }
179               omnia desperans,   fortunæ mandat iniquæ                 { }
180             et clavum et remos   et vela fluentia nimbo,               { }
181          ac lacrimans   in puppe sedet:   sic naufraga regis           { }
182            mens hæret   compulsa quidem,   nec flectere quoquam        { }
183            orsa valens. gemitu   sic longam concitus horam             { }
184                  exegit vario:   nunc ora nitentia coram               { }
185                cernere reginæ,   nunc dulces fingere voces             {2}
186             ipse sibi, pedibus   nunc oscula pressa manusque           { }
187             leniter apprensas,   lacrimosaque pectora flentis,         { }
188              dulcibus undantes  -que oculos arsisse favillis.          { }
189              at medias   inter curas,   ubi forte verendi              {1}

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
190           frons aderat   dilecta ducis,   tunc improba tergum          { }
191       spes dabat, et   domitis stabant   præcordia flammis.            { }
192              sicut ubi ardenti   gelidus successit aeno                { }
193         humor aquæ,   furor ille silet,   paulumque tepenti            { }
194         stat similis:   mox aucta suas   incendia vires                { }
195            exercent   magis atque magis:   sic ille tumultus           { }
196            pectoris oppressus,   stimulis agitantibus isdem            { }
197                fortior admotas   rationis spernit habenas.             { }
198             ergo ubi vulnifico   reverentia cessit amori,              { }
199             præsentisque decus   formæ et damnosa voluptas             { }
200                absenti   prælata duci est,   capit ilicet æger         { }
201             consilium,   factique viam   deprendit inanem;             { }
202          et secum:   'quid lentus agis?   speciosa Hymenæus            { }
203            coniugia et   lætos blandus   modo Iupiter annos            { }
204             obtulit ecce tibi.   satis est meminisse laborum.          { }
205       exul, inops,   profugus, regno   spoliatus avito,                { }
206          per mare, per terras,   per mille pericula supplex            { }
207             regibus ac populis   multos errasse per annos              { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
208             gaudeo: iam tempus   fuerit fortasse quietis.              { }
209            nam si cunta brevis   numerentur tristia vitæ,              { }
210             nullus erit   toto te nunc   annosior orbe.                { }?
211              en regnum   fortuna tuum,   quo dulcius illo              { }
212               perfruerere diu,   longo post tempore reddit             { }
213           depositumque refert.   hostem - qua nulla voluptas           { }
214         maior - habes vinctum,   vitæque et mortis in ipsum            { }
215           arbiter es,   qui cara tibi   tulit omnia solus.             {u}!
216            omnia nunc redeunt.   simul hic possessor iniquus           { }
217          regna gemens revomit,   nitidisque simillima Nimphis          { }
218                femina præterea   primo spoliata marito -               { }?
219              bellorum   sic iura volunt   - occurrit et ardet,         { }
220           si liceat,   sed multa timet   sibi conscia sortis.          { }
221                nempe verecunde   petit id, quod voce negare            { }
222             visa fuit metuens.   heu qualis forma gementi!             { }
223        quamque decent lacrimæ!   quid maiestatis in illa est!          { }
224            et quid læta foret?   qualis regina superbo                 { }
225             alta sedens solio,   si gloria supplicis ingens,           { }?

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
226               captivæ   si tantus honos?   proh dulcis amantum         { }
227             vita, nec alternis   concordia rupta querelis!             { }
228            una quidem   facies semper,   mens una duobus,              { }
229               una quies   unusque labor!   non pulcrius orbe           { }
230               par fuerit toto,   nisi nos oblivia formæ                { }?
231           forte tenent nostræ;   genus et mens, omnia tandem           { }
232            conveniunt,   casusque graves   mollire ferendo             { }
233            convenit atque ætas   spatio distincta, quod ipsis          { }
234         coniugibus   gratum esse potest;   quodque ipse notavi,        { }
235           convenit ille etiam,   qui summis infima solus               { }
236        æquat, amor.   propera, nec enim   tibi forte timendum est      { }
237               ne tua condemnet   tori (?) iuvenilia furta              {1}
238           Scipio: quin iuvenem   iuvenis miserabitur ultro,            { }
239           viderit et lacrimas,   veniam præstabit amori.               { }
240             coniugium   fortasse sacrum,   non furta vocabit,          { }
241                reginamque tori   sociam venerabitur olim               { }
242            mitior ille ducum.'   simul hæc effatus, amicos             { }
243          convocat atque animos   aperit. iubet omnia raptim            { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
244              expediant. modico   convivia culta paratu.                { }
245             atria non reboant,   non tuscus ad æthera clangor,         { }
246          non comitum fremitus,   non arcta palatia turmis,             { }
247             non crebræ   micuere faces;   fax ussit amantes            { }
248             una duos, lacrimis   mox extinguenda duorum.               { }
249                pulcer atlanteo   properans sub gurgite mergi           { }?
250               Hesperus optatam   noctem referebat, iniquos             { }
251              assuetus   præferre dies   et amantibus hostis,           { }
252                invida luciferi   dum nomina suscipit astri.            { }
253           mentibus heu quantum   nostris caligine cæca                 { }
254                illudit   ventura dies!   fortasse, beatus              { }
255            coniugio,   sobolemque sibi   turbamque nepotum             { }
256            rex animo   complexus erat,   genialia lætus                { }
257          tempora noctis agens.   illi non blanda mariti                { }
258             oscula mille novi,   non regni iura vetusti                { }
259            per cuntos   promissa deos   de corde pavorem               { }
260           funditus expulerant:   semper tremefacta sepulcrum           { }
261           ante oculos   mortemque tulit.   nec somnia lætum            { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
262            portendere aliquid.   visa est sibi nempe, secundo          { }
263             rapta viro   sentire minas   et iurgia primi,              { }
264             et tremuit,   sopita licet.   tum vertice montis           {2}
265                 aerii   traducta, sedens   subiecta videbat            { }?
266           regna sibi   populosque vagos;   monstrumque repente         { }
267              concurrisse alium   maiori corpore montem;                { }?
268             tum vero   tremuisse iugum,   cui nisa sedebat,            { }?
269               impulsuque gravi   gelidos de vertice fontes             { }
270              descendisse duos,   montemque abiisse minorem             { }
271        inde retro; ast   illam rapido   per inania lapsu               { }
272        Tartara nigra quidem et   stygiam tetigisse paludem.            { }
273              publica finitimas   subito perlabitur urbes               { }
274              fama gradu, victæ   victorem sponte secutum               { }
275        coniugia, et   bello indomitum   servire puellæ.                { }
276               vulgus adulterii   signabat nomine factum,               { }
277           quod neque legitimis   arsissent ignibus inter               { }
278             armorum strepitus,   alioque superstite rege               { }
279               coniuge; captivæ   victori forma quod uno                { }?



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
280            visa die et   dilecta prius,   subitoque recepta            { }
281              fædere, non inter   patrios ex more penates,              { }
282                iudicio nequid,   sed cunta libidine sanas              { }
283             præcipitante moras   fierent. sic omnia vulgus             { }
284              in peius   torquere loquax.   iam crebrior aures          { }
285               fama ducis vario   fervens pulsaverat æstu.              { }
286               indoluit,   cari facinus   miseratus amici               {1}
287          dux pius est,   rerumque modum   secum ipse revolvens,        { }
288                  intempestivos   est detestatus amores,                { }
289           multaque in absentem   tacitus convicia finxit.              { }
290             sic pater offensus   longinquo verbera nato                { }
291            instruit et calamis   irarum fulmina fundit,                { }?
292         mox vultu   placido et dulci   sermone movendus.               { }
293             altera post primam   sequitur populosque secundo           { }
294              fama leves   rumore replet,   succedere castris           {2}
295             Siphacem   vinctumque trahi.   ruit obvius omnis           { }
296              visendique avidus   positis exercitus armis;              { }
297             illum admirari, at  -que illum celebrare frequentes,       { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
298          hunc illum   bello ingentem   regnisque superbum,             { }
299                romanum   pænumque ducem   qui viderit uno              { }
300            tempore sub laribus   pacem veniamque precantes,            { }
301            cuique duos   mundi dominos   non multa puderet             { }
302            blandiri;   cui certatim   solemnia tanquam                 { }
303              vota deo fierent;   cui regum maximus olim                { }
304                Massinissa metu   toto concesserit orbe;                { }?
305             quem facie   turbata nova   fortuna rotasset               { }
306              ad terram impulsu   subito. vix credula tantæ             { }
307            corda rei, ingentis   lapsu stupefacta ruinæ.               { }
308           siquis Athon videat,   verso seu vertice Olimpum             { }
309                ægæis   cecidisse vadis,   Ericisque tuumque,           { }
310                Apennine, caput   thirrena sub æquora mersum,           { }
311          non credat   satis ipse sibi,   sed somnia vanis              { }
312          plena putet monstris.   rex inter talia magno                 { }
313             concursu invehitur   ducis ad tentoria nostri.             { }
314           heu quantis,   fortuna, dolis   mortalia pessum              { }
315             omnia das! quantum   sublimibus invida regnis!             { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
316            hæc magnis   promissa lues,   hæc meta bonorum,             { }
317    stare parum et   ruere. hic regum   rex ille supremus               { }
318               mancipium   venale iacet,   trahiturque cathenis         {2}
319               obrutus et multo   circumvallatus ab hoste.              { }
320              contigit hesperii   mentem ducis illa vetusti             { }
321              hospitii   neglecta fides,   blandusque serenæ            { }
322                vultus amicitiæ   conspectus, iunctaque dextræ          { }
323             dextera, consessus  -que tori, ac præsentibus illa         { }
324               maiestas   collata malis;   tandemque profatur:          { }
325       'quid tibi, vane Siphax,   voluisti? unde ista furenti           { }
326           mens adeo   transversa tibi?   pacti ne repulsa              { }
327               auxilii   contentus eras,   nisi bella moveres?'         { }
328            dixerat: ille animo   vultuque immotus eodem                { }
329             perstitit, ac sero   vix mæsta silentia fregit:            {2}
330       'nil michi, magnanime et   nostri dux maxime sæcli,              { }
331            nil gravius   fortuna tulit,   quam frigida campis          { }
332           linquere quod mediis   moriens hæc membra nequivi            { }
333               armorumque inter   stragem cumulosque virorum.           { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
334            pænarum   michi summa quidem,   quod vivere bello           { }
335             contigit exhausto:   nec enim nunc ora viderem             { }
336             hæc michi perfidiæ   meritam renovantia litem.             { }
337          ast ego, si   miseris liceat   credenda profari               { }
338         et queat in   gravibus vero   locus esse cathenis,             {1}
339          vera loquar,   primumque omnes   meruisse fatebor             { }
340       sponte cruces,   qui sacra volens,   qui iura fidemque           { }
341           fasque piumque simul   conventaque fædera tanti              { }
342               hospitis, exigua   turpique libidine victus,             { }
343               calcavi   testesque deos   memoresque malorum.           { }?
344          sed quæ causa gravis,   quæ tristis origo ruinæ,              { }
345              forsitan ignoras:   ego nunc verissima paucis             { }?
346             expediam,   non illa meum   relevantia crimen,             { }
347            quin potius   iusti stimulos   auctura pudoris.             { }
348              femina cum primum   laribus fuit advena nostris,          { }
349              auspiciis   invecta malis   atque alite torva,            { }
350           tunc perii,   periitque fides,   et gloria nobis             { }
351            excidit ac sceptrum   manibus dyademaque fronti;            { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
352           prodita tunc tacitis   arsit mea regia flammis.              { }
353            funereas   tulit illa faces,   potuitque dolosis            { }
354            flectere blanditiis   animum, lacrimisque malignis          { }
355           hospitis illa sacri,   famæ, superumque deorum               { }?
356             reddidit immemorem  -que mei. quid te moror? illa,         { }
357            illa suis   manibus misero   tulit arma marito,             { }
358             induit illa latus,   capiti tum cassida caro,              { }
359            tum gladium dextræ,   clipeum dedit illa sinistræ,          { }
360            increpuitque tubam,   trepidumque atque arma paventem       { }
361            impulit ambiguum in   Martem, tecumque coegit               { }
362               adversis   certare deis.   quando agmina campis          { }
363          contulimus   stetimusque acie,   fuit exitus ille             { }
364           erroris,   michi crede, mei:   placuisse profanos            { }
365             amplexus   fuerant huius   primordia casus                 { }
366           coniugio  -que hæsisse fero.   proh! regia, vere             { }?
367             regia et innumeris   nuptura sine ordine coniunx           { }
368              regibus! hostiles   utinam translata penates              { }?
369            igne cremes simili!   nisi me præsagia fallunt,             { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
370         et facies:   mecum hoc veniet   solamen ad umbras.'            { }
371             dixit, et obticuit   graviter turbatus et imo              { }
372              lumina mæsta solo   referens. iam senserat iras           { }
373          Scipio, namque oculos   et stigmata clara loquentis           { }
374           in vultu   nimium offensi   spectarat amoris.                { }
375         hinc magis atque magis   cari scelus horret amici:             {1}
376              iustus amor regi;   quoniam si digna querelæ,             { }
377               Massinissa, tibi   fuerat, non iusta rapinæ              { }
378        causa: furor   stimulisque repens   impulsa libido              { }
379           turpibus. hæc inter,   regem sub claustra recondunt.         { }
= file n. 336
380            fama recens   latis sensim   crebescere castris             { }
381            cæpit, adesse duces   victriciaque agmina regis             { }
382              ac Lælii. placido   venientes suscipit ore                { }
383               Scipio; laudatos   populo spectante decorat              { }
384              muneribus largis;   abstractum deinde seorsum             { }
385             sede locat   regem iuxta,   procul atque remotis           { }
386           testibus alloquitur:   'nisi me tua maxima longe,            { }
387                Massinissa, diu   virtus sperata fefellit,              { }

Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
388            non tibi causa tuum   fuerat, nisi magna, videndi           { }
389               Scipiadam, fidei  -que meæ tua credere fata              { }
390             ut malles, veteres   sic aspernatus amicos.                { }
391              Africa nam vastis   Latio disiungitur undis,              { }
392             nec minus alternis   distamus moribus; ergo                { }
393      grande aliquid   tibi causa viæ   fuit æquore tanto,              { }
394             tot bellorum inter   fremitum mundique tumultus.           { }
395        certe ego, si   proprio michi non   sordescit in ore            { }
396               gloria, non alia   tantum virtute superbum               { }
397         me fateor,   quam quod blandæ   michi firma tenere             { }
398               frena voluptatis   videor. non hostis in armis           { }
399            obvius, aut flammis   resonans undantibus Æthna,            { }
400               euboicæ  non sic fundo   gravis æstus ab imo             { }
401            in cumulos   surgentis aquæ   metuendus ut ista est         { }
402               turba voluptatum   quæ circumfusa tenet nos:             { }
403           præcipue   tamen hæc nitidæ   suspecta iuventæ               { }
404               pestis, et ætati   prætendit retia nostræ.               { }
405          æquor enim   silet interdum,   gravis Æthna quiescit;         { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
406             hostis ad incursum   validis seu mænibus uti,              { }
407              seu vallo   fossaque licet;   damnosa voluptas            { }
408            nocte dieque furit;   nunquam tu mænibus illam              { }
409              arcebis:   mediis veniet   penetralibus inter             { }
410             excubias   vigilesque canes,   ferrata potentum            { }
411             limina transiliet.   quod si te sola movere                { }?
412            hæc potuit   tantum virtus,   ut linquere velles            { }
413          templa, larem, regnum   nobisque ut sponte subesse            { }
414                nomine deposito   domini patereris, et illam            { }
415          per maria et   terras in me   sequerere latentem;             { }
416         tu michi vir   quantus digito   monstrabere, si te             { }
417               inter tam multas   hæc exornaverit una!                  { }
418            gloria magna quidem   magnum vicisse Siphacem;              { }
419         sed maior,   michi crede, graves   domuisse tumultus           { }
420           pectoris atque animo   frenum posuisse frementi.             { }?
421              præconem   me virtutum   memoremque tuarum                { }
422        semper habes;   tua facta libens   et dicta renarro.            { }
423               cetera tu tacito   tecum sub pectore volve;              {1}?



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
424          nec tibi verba prius,   quam mens sibi nota ruborem           { }
425           excitet. egregia hoc   bello tua sensimus arma:              { }
426              attamen auspiciis   nostris - ignosce - patenti           { }
427            concursum est acie;   nostro quoque nomine parta est        { }
428             romano hæc præsens   populo victoria; nec te               { }
429           præterit et regem et   regnum suaque omnia nobis             { }
430                deberi.   Romam patere hic   inimicaque coniunx         { }?
431            regis eat, precibus   quæ bellum pavit, et hostis           { }
432            filia tam magni est   et pars non parva triumphi.           { }
433        vince animum   teque ipse doma,   nec multa decora              { }
434              commaculare velis   unius crimine facti.                  { }?
435            aspice quam fructus   nichilo minor ira dolorque,           { }
436             quantus ab obsceno   tibi sit metuendus amore;             { }?
437             quid deceat regem,   quam per se fæda libido est.'         { }
438              dixerat: ast illi   iandudum ex ore ruebant               { }
439              certatim lacrimæ,   veluti cum candida tectis             { }
440            nix hæsit,   veniat tepidis   si flatibus Auster,           { }
441           liquitur, et grandes   subito per inania guttæ               { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
442         præcipitant.   tum pauca refert:   'michi maxima cura est      { }
443                 imperio   parere tuo:   fortuna salusque               { }?
444          in manibus   tibi nostra sedet.   tu pectoris æstus           { }
445            vincis, et affectus   miseri moderaris amantis.             { }
446           nil frustra   iussisse queas.   sed prospice famæ;           { }
447             deprecor hoc unum;   liceat michi coniuge dulci            {2}
448               servata   caruisse fide.'   singultibus istas            { }?
449              liquit inexpletas   rauco sub murmure voces,              { }
450              inque tabernaclum   se se intulit, ora genasque           { }
451            mæstus, et infestis   tundens sua pectora palmis.           { }
452                sic audita reum   postquam sententia morti              { }
453            addixit,   graviterque tubæ   vox nuntia fati               { }
454          intonuit,   tremit ille pavens   et buxeus ori                { }
455       pallor inest;   iam mors oculis   manifesta videtur,             { }
456              et lictor   præbere iubet   iam colla securi;             { }
457              ac ventura quidem   veluti præsentia cernit;              { }
458            iam iacet exanimis,   iamque omnia tristia secum            { }
459              versat et avulsum   trunca cervice cadaver:               { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
460          haud aliter   placita iuvenis   cariturus amica               { }
461          iam caret. at tacitis   postquam irritata querelis            { }
462         mens stimulos   in verba dedit,   'proh tristia' dixit         { }
463                 'vitæ fila meæ   tanto servata dolori                  { }
464           et Parcis   huc tracta feris!   moriamur honesti;            { }
465             sic cogunt   mandata ducis,   nisi vivere rapta            { }
466           posse anima   nos ille putat.   si tristia duri              { }?
467           corda geris silicis,   pectusque adamante rigescit,          { }
468              quid michi romana   fore cum feritate putasti,            {2}?
469           Scipio? quid meritum   melius sic perdis amicum?             { }
470              vita molesta tibi   nostra est. quot vulnera in isto      { }
471            pectore pertulimus,   nunc ut moreremur amando,             { }
472           spiritus in lacrimas   atque in suspiria mæstus              { }
473         difflueret?   mors nulla viro   minus apta: sed ultra          { }
474          non datur.' hæc dixit   frendensque ad sidera luctum          { }
475            sustulit horrendum,   quem circumstantia longe              { }
476              agmina senserunt,   motæque hæsere cohortes.              { }
477             litus ad hesperium   properans urgebat anhelos             { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
478       Phæbus equos.   forte ille memor   quibus alma decore            { }
479               virginis hæmoniæ   flagrassent pectora flammis;          { }
480          laureaque ante oculos   stabat sua sacra, tremendo            { }
481              prodigio   prærepta sibi,   tum vita relicti              { }
482           dura nimis,   luctusque gravis,   simul oscula trunco        { }
483                fixa diu tenero   vitaque abeunte tepenti;              {1}?
484          atque ideo,   similes regis   miseratus amores,               { }
485                intulit Occeano   vultus lacrimosaque lavit             { }
486            ora cadens,   Noctique suas   permisit habenas.             { }
487          Scipio - nulla etenim   dederit fortuna quietem,              { }
488             ni mediocris erit;   nam tristior illa dolores,            { }
489               læta vehit curas   - per noctem singula secum            { }
490             ancipiti   cum mente rotat:   num territa pulset           { }
491               mænia Pænorum et   turres Carthaginis, an se             { }
492              extremos   fundat Lybiæ   vastator in agros,              { }
493              an requiem fessis   paucorum forte dierum                 { }
494              præbeat equitibus   peditumque det otia turmis.           { }
495                illa recursabat   potior sub pectore cauti              { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
496        cura ducis,   quibus inde viis   captiva per altum              { }
497                 agmina Pænorum   Latio transmittat ovanti.             { }
498               præcipue in rege   regisque in coniuge multum            { }?
499            angitur, et quantis   velit hos custodibus ire,             { }
500            cui tantum   committat onus.   sic anxius hæret             { }
501             mercator,   cui vota viæ   cessere secundæ                 { }
502                e lucri   fortuna fuit;   nunc cogitat, aurum           { }
503            ac gemmas   qua puppe vehat   pretiosaque rerum,            { }
504          quique ratis   custos placeat.   non carior usquam            { }
505              ullus erat Lælio:   nulli felicius altos                  { }?
506              credere consuetus   lassata mente labores.                { }?
507           hunc igitur   noctis medio   vocat, admonet arma             { }
508               navibus imponat,   lectoque ut remige centum             { }
509           instruat, hac patriæ   petiturus (?) litora classe.          { }
510               at misero multum   diversa fluebat amanti                { }
511           nox ea cum lacrimis:   quas se se vertat in artes,           { }?
512          quos vocet ille deos,   precibus quibus astra relaxet         { }
513            stamina Parcarum et   dilectæ tempus amicæ.                 { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
514         nunc venit in   mentem cara   cum coniuge raptim               { }
515               Herculeas subita   linquentem classe Columnas            { }
516                   fortunatorum   famam tentare locorum;                { }
517           nunc recta   penetrare via   Carthaginis altæ                { }
518           mænia, et ad veteres   humilem veniamque petentem            { }
519          pergere cum gemitu et   dulci cum coniuge amicos;             { }
520          nunc ferrum   laqueosque sibi   properataque mortis           { }
521               instrumenta manu   tristesque intexere nodos,            { }
522               auxilioque necis   tantos finire dolores.                { }
523           sæpe manus   gladium tetigit:   pudor obstitit unus,         { }
524             non metus incepto,   viduæ non anxia vitæ                  { }
525             dulcedo:   veritus famam   maculare perenni                {1}
526             crimine, continuit   capulumque animumque remisit.         { }
527            volvitur inde toro:   quoniam sub pectore pernox            { }
528          sævit amor   lacerantque truces   præcordia curæ,             { }
529             uritur; invigilant   mæror, metus, ira furorque.           { }
530            sæpe etiam absentem   lacrimans dum stringit amicam         { }
531           sæpe toro   dedit amplexus   et dulcia verba.                { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
532          postquam nulla valent   violento frena dolori,                { }
533             incipit, et longis   solatur damna querelis:               { }
534            'cara michi nimium,   vita michi dulcior omni,              {1}
535              Sophonisba, vale:   non te, mea cura, videbo              { }
536               leniter æthereos   posthac componere vultus,             { }
537                effusosque auro   religantem ex more capillos;          { }
538               dulcia non cælum   mulcentia verba deosque               { }
539                   oris odorati   secretaque murmura carpam:            {4}?
540              solus ero, gelido  -que insternam membra cubili.          { }
541             atque utinam socio   componar, amica, sepulcro,            { }
542         et simul hic   vetitos illic   concorditer annos               { }
543              contingat   duxisse michi!   sors optima busti,           { }
544               si cinis amborum   commixtis morte medullis              { }
545            unus erit.   Scipio nostros   non scindet amores.           { }
546             o  utinam infernis   etiam nunc una latebris               { }
547          umbra simus,   liceat pariter   per claustra vagari           { }
548            mirtea, nec nostros   Scipio disiungat amores!              { }
549                ibimus una ambo   flentes, et passibus isdem            { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
550                 ibimus, æterno   connexi fædere; nec nos               { }
551            ferreus aut nostros   Scipio interrumpet amores!            { }
552                 invidiosa deis   Herebi populoque silentum             { }
553             ac Cereris genero,   cuntisque beatior umbris              { }
554            umbra ferar: dulces   nec Scipio franget amores.            { }
555         ille quidem astrigeros   tractus cælumque tenebit              { }
556             dux sacer, humanis   in totum moribus impar,               {2}
557             nec volet infernas   sedes aut pallida Ditis               { }
558     regna sequi, aut   cupidos iterum   turbabit amantes.              { }
559            o  utinam   lybicum nunquam   transisset in oris!           { }
560             o  utinam   latiis semper   mansisset in oris!             { }
561        quid precor heu demens!   si non venisset, amicæ                { }
562            et decor et species   faciesque simillima Soli,             { }
563          non michi nota fores;   sine qua nec vita fuisset             { }
564          grata quidem pariter.   quanta est discordia! vitam           { }
565           abstulit ac tribuit.   Scipio dulcissime, raptim             { }
566                o  utinam Romam   victricia signa tulisses              { }
567               captivo   cum rege prior,   reginaque retro              { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
568             mansisset   non visa tibi!   quid surda precamur           { }
569              numina? castrorum   dominus victorque superbus            { }
570            captivam   petit ecce suam.   dabimus ne? sed urget:        { }
571               importuna precum   species nocitura precari.             { }
572          sed rogat: ac   vultu tacito   michi multa minatur.           { }
573          sed rogat: ac   durum precibus   latitare sub istis           { }
574              imperium agnosco.   parebimus? at prius horrens           {1}?
575               Iupiter admoveat   capiti sua fulmina nostro,            { }
576          hoc tellus   voret alta latus,   pelagusque per amplum        { }
577               impia falsiloqui   spargantur viscera regis.             { }
578               ergo ego, Romano   placitum quia, sancta revellam        {2}?
579               fædera coniugii?   licuit sine coniuge regem             { }
580           vivere, et id satius   fuerat, quia cælibe vita              { }
581            Scipio noster erat:   sponsæ nunc pacta negare              { }
582          non licet. ast ingens   et inexorabile turbat                 { }
583           imperium: quid agam?   morieris, munere cari,                { }
584               Sophonisba, viri   morieris; munera sævo                 { }
585             hæc placuere Iovi:   sic nec captiva traheris              { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
586                litus ad Italiæ   nuribus subiecta latinis,             { }
587             nec nostros   illusa dolos   sic posse videris             { }
588            aut fractam   culpare fidem.   moriere. quis ergo           { }
589             finis amoris erit?   mors effera. parcite cunti,           { }
590             cælicolæ:   calcanda fides.   fugiamus in orbis            { }
591             ultima, et ignotas   Lybiæ penetremus harenas,             { }
592              est ubi serpentum   regio tutissima nobis,                { }
593             tutior hac patria:   nec enim venturus ad illam            { }
594          est Scipio,   nec pestiferi   vis ulla veneni                 {1}?
595             tam pulcros   læsura pedes.   michi forsitan ipsa          { }
596            ignoscent   spectante feræ.   dulcissima coniunx,           { }
597      stat fugere et   te impendenti   subducere morti:                 { }
598                pauperiem lætus   tecum exiliumque fugamque             { }
599          mæstaque cunta feram.   sed nec sequerere vocantem,           { }
600               femineos   si novi animos,   regina supremo              {1}
601          sueta sedere loco: et   quanquam sequerere, parati            { }
602         nil habeo, atque omnes   romana potentia passus                {2}




Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
603            claudit, et extremo   Scipio notissimus orbi est.           { }?
604            somnia nunc, tacitæ   quondam michi tempore noctis          { }
605               visa, recognosco   turbatæ horrenda quietis              { }
606             non satis intellecta prius. tu ne illa fuisti              { }!
607              candida prostrato   per vim subducta marito               { }
608             cerva, sed imperio   tandem pastoris iniqui                { }
609               custodi   prærepta novo?   tunc nempe placebas,          {2}
610           vel sic visa, michi.   sed quid coniuncta ferebat            { }
611          mors tua? di,   visis omen   removete malignum.               { }?
612            permetuo,   nam cunta sibi   constantia certo               { }
613               ordine cernebam,   nec me sopor ille fefellit.           { }
614           quid faciam?   moriere igitur,   moriere; profecto           { }
615            nil aliud superest,   coniunx miseranda, tibique            { }
616             auctor mortis ego.   sed quæ michi vita futura est?        { }
617           scis, Venus, et cælo   prospectans Iupiter alto              { }
618                 mortales actus   nostrosque hoc orbe labores.          { }
619         quis michi verba dabit   placidas ducentia noctes,             { }
620            aut gravis ingentes   animi mulcentia curas?                { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
621           quis dabit amplexus,   quis ve oscula dulcia iunget?         { }
622          te sine dulce nichil.   quid prodest regia largo              { }
623               agmine servorum,   Tyrio quid lectulus ostro             { }
624          comptus, et innumeris   instrata palatia gemmis?              { }
625            quid dyadema iuvat?   lati quid gloria regni?               { }
626              uror, et assiduis   torquentur pectora flammis.           { }
627       heu michi! dulcis adhuc,   dulcis post busta, sereni             { }
628            quo fugiunt vultus?   hinc iam, te, cara, supremum          { }
629               viventem   deflere iuvat.   Sophonisba, deorum           {2}
630       atque hominum   decus eximium,   quam nostra tulerunt            { }
631             tempora siderei exemplum specimenque decoris,              { }!
632          quæ faceres   conspecta fidem,   super astra quis ipsis       { }
633        splendor inest superis,   qualis quamque alma venustat          { }
634            forma deas,   adverte pias   his fletibus aures.            { }
635          hei - misero   fuerit quoniam   meminisse iocundum -          { }
636               lumina, sidereis   mulcentibus æthra favillis,           { }
637                alma sub exiguo   claudentur condita busto;             { }
638                lumina magnorum   mentes tactura deorum,                { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
639                 lumina durorum   rabiem fractura virorum,              {2}
640       lumina quæ   michi me abstulerant   curasque minores!            { }!
641             candida frons auro   circumcrispante decora,               { }
642              frontibus humanis   augustior, abdita saxo                {2}?
643             stabit in angusto.   risus qui ferrea figit                { }?
644            pectora, qui cælum,   qui circumfusa serenat                { }
645              nubila, tartareum   ruit irrediturus ad antrum.           { }
646             heu michi! felices   animæ, quibus illa repente            {2}?
647           lux oriens   veteres veniet   purgare tenebras!              { }
648            heu bene progeniti,   quibus illa videre licebit,           { }
649          quæ michi mors   invisa rapit!   pes lacteus atram,           { }
650               divino   celerante gradu,   conscendere cimbam           { }?
651             iussus, transiliet   lethæi gurgitis æstum.                { }
652              fortunate Charon!   utinam michi flectere clavum          {1}
653           contingat,   neutramque diu   contingere ripam;              { }
654              tuque mei interea   serves moderamina regni!              { }
655               invidiose senex,   quando hæc tibi monstra videre        { }
656             contigit, aut ullo   posthac continget in ævo?             { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
657                 vidisti æthnæo   raptam sub vertice nigri              { }
658                uxorem   transire tori,   nec vultus Elissæ             { }
659              te latuit nostræ,   facies nec Gorgonis horrens,          { }
660              nec quæ fatiferum   laqueo pendente secuta est            { }
661                Laodamia virum,   nec te pulcerrima Procris,            { }
662            nec Teucrum pestis,   Minoisque altera proles;              { }
663               altera nam cælum   tenuit stellante corona.              { }
664          sed cui tantus honos,   cui tantæ gloria formæ?               { }
665       crude senex,   michi crede, parem   non ulla videbunt            { }
666              sæcula, nec rerum   laudatrix magna suarum                { }
667              ætas prima tulit.   visa tangere iuventa;                 { }
668           ardebis,   michi crede, senex;   me forsitan illac           { }
669              coniugis infauste   vestigia cara sequentem               { }
670              tardius excipies.   veniam, nec tempore multo             { }
671         hic michi carcer erit.   proh! si prohibemur adire             {1}
672            corporeosque iterum   ius est remeare sub artus,            { }
673            occidimus.   tu parce, senex,   atque arbiter æquus         { }
674             igne pari flagrans   iuvenilibus annue flammis.            { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
675             Cerbere, si potuit   vates rodopeius iram                  { }
676            frangere voce liræ,   facies nunc coniugis ista             { }
677         quid poterit   conspecta tibi   conspectaque regi              { }
678              tartareo? vereor,   ne nostros captus amores              { }
679              tentet, et annosæ   redeas, Proserpina, matri.            { }
680          somnia sunt   quæ fingis amans,   et falleris amens,          { }!
681                Massinissa, diu   felix, si rata fuissent               { }?
682                 munera fortunæ   modo! sed, mæstissime regum,          { }
683            pone modum lacrimis   metamque impone querelis.             { }
684         dulce meum   decus, atque animæ   pars altera nostræ,          { }
685               o breve solamen,   longus dolor, inclita coniunx,        {2}
686                ibis ad elysias   directo tramite valles,               { }
687             et michi morte tua   gemitum lacrimasque relinques.        { }
688       sed sequar; hæc   miseri superant   solatia morbi.'              { }
689             obticuit,   subiitque sopor;   tum fessa parumper          { }
690            membra quies sensim   subrepens tarda fefellit:             { }
691          multa sed in   somnis questus,   cælumque Chaosque            { }
692        fortunam  -que feram incusans   hominesque deosque.             { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
693            ecce parum   fausto finem   positurus amori                 { }?
694              Phæbus ab Occeano   rediens surgebat eoo.                 { }
695              concrepuere tubæ;   surgit tremefactus, et iras           { }
696            suscitat, ac questu   se sæpe revolvit eodem.               { }?
697          postquam castra videt   fremitu testantia motum,              { }
698              et metuit   mandata ducis,   vimque affore credit,        { }
699            si neget, horrendum   dictu et miserabile sumit             { }
700         consilium,   quod tristis amor   dabat: aurea fido             { }
701              pocula dat servo,   custodia dira veneni                  { }
702            credita cui fuerat.   rex hæc undantia summo                { }
703                 ac superinfusa   cernens spumantia morte:              { }
704          'vade' ait 'et miseræ   mea tristia munera perfer             { }
705             reginæ,   strictosque deos   absolve fidemque.             { }
706                 me promissorum   memorem sciat illa: secundum          { }
707            impleo. sunt superi   testes, erat altera longe             { }
708           conditio   michi grata magis,   tentataque frustra           { }
709         est via, si qua foret,   per quam regina maneret               { }
710              coniugio   contenta meo.   Romanus ab alto                { }?



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
711        dux vetat: huic nostri,   sic di statuere, potestas             { }
712            fortuna  -que iubente data est.   sibi consulat ergo:       { }?
713             cogitet unde ruens   quo sit prostrata; quis illam         { }
714                exitus excipiat   viduatam nomine nostri;               { }
715               insuper et primi   reverentia quanta mariti,             { }?
716          quanta patris virtus:   titulisque et sanguine dignum         { }
717           consilium   paret ipsa sibi.   quod possumus unum,           { }
718               instrumenta fugæ   libertatisque paramus.'               { }
719          hæc ait, atque oculos   lacrimis avertit honestos             {1}
720             nuntius accelerans   reginæ ad limina pulsat               { }
721            munera dira ferens.   pannis anus obsita et annis           { }
722        prosilit, atque habitum   conspectaque pocula narrat.           { }
723             substitit attonitæ   similis similisque paventi;           { }
724              nec remorata diu,   positoque instincta pavore:           { }
725             'ingrediatur' ait.   stat terræ lumina fixus               { }
726            et peragit   commissa tremens;   intercipit illa:           { }
727              'suscipio   mandata libens,   nec dona recuso             { }
728                regia, si maius   nichil est, quod mittere dulcis       { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
729          posset amans:   certe melius   moriebar, in ipso              { }
730               funere ni demens   nupsissem; numina testor              {2}
731           conscia, non aliquid   quoniam de coniuge caro               { }
732          sit nisi dulce michi;   sed sidera promptius alta,            { }
733             terrenis   ut eram vinclis   exuta, petebam.               {1}
734         hoc refer extremum, et   mortis michi testis adesto.           { }
735               at vos, cælicolæ    et qui maria ampla tenetis,          { }
736           quique locum   mundi medium   stygiasque tenebras,           { }
737           quas adeo   licet ante diem,   si iusta precandi             { }
738          materia est,   præstate pias   his questibus aures;           { }
739             audiat et cælum et   pelagus tellusque profunda.           { }
740            en morior;   mortisque magis   me causa dolere,             { }
741          quam mors ipsa facit.   quid enim commercia tangunt           { }
742           nostra duces latios?   en quanta superbia genti!             { }
743         non satis est   hostem regnis   spoliasse paternis:            { }
744               libertate animos   spoliant, et rite coactis             { }
745             coniugiis   sanctoque audent   irrumpere amori             { }
746              ac pactos   laniare toros.   victoria postquam            { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
747              romano   stat certa duci,   nec flectere quisquam         {2}
748             fata potest   æterna Iovis,   sint ultima vitæ             { }
749            tristia, et eximiis   sua Roma ingrata trophæis,            { }
750               exul ut a patria   deserto in rure senescat              { }?
751             solus et a   fidis longe   semotus amicis;                 {2}?
752          nec videat   sibi dulce aliquid,   qui dulcia nobis           { }
753               omnia præripuit.   tum cari iniuria fratris              { }
754             exagitet,   doleatque suos   non æqua ferentes;            { }
755                filius extremos   inglorius aggravet annos.             { }?
756            indigno   tandem atque inopi   claudare sepulcro,           { }
757              iratusque tibi et   patriæ moriare relictæ,               { }
758             Scipio, et infames   saxis inscribe querelas.              { }
759             tu quoque finitimo   semper quatiare tumultu,              { }
760              si secum posthac,   coniunx carissime, firmum             { }
761            fædus habes: videas   abeuntes funere natos                 { }
762               intempestivo, et   fædatos cæde nepotes                  { }
763             alterna.   veniens illa   de gente cruentus                { }?
764              rusticus insultet   generi per vulnera vestro,            { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 5. bog (Ricciardi)
765           et trahat ante rudem   vinctos per mænia currum;             { }
766            ornet et ex   vobis proprios   tua Roma triumphos!'         { }
767             dixerat: ac circum   gemitum lacrimasque videres           { }
768         astantes  -que fero attonitos   intendere fini.                { }
769            illa manu   pateramque tenens   et lumina cælo              { }
770           attollens:   'Sol alme' inquit   'superique, valete;         { }
771              Massinissa, vale,   nostri memor.' inde malignum          { }
772             ceu sitiens haurit   non mota fronte venenum,              { }?
773             tartareasque petit   violentus spiritus umbras.            { }
_____________________________________________________________________________..











 
/felt 100 er altid tomt/

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>
< versi / risultati { } di versificazione© extra (976 versi) >

Ultimo archivio
Ritorna a CORPUS !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: