= Versi recitati (+ soundtrack): INDEX file 508-510, 518-524!
Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Horatius: Satirer [Sermones] Horatius: Ars poetica [Ars poetica]
Persius: Satirer [Saturae] Sulpicia: Digt [Carmen]
= file n. 508 continuato - 15:44 minuti ⬇ Cerca Ctrl + F (find) Prossimo n.12
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.) # ARS-HORA.
4. digt. .
87 quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis!' [ ]
88 docte Cati, per amicitiam divosque rogatus, [ ]
89 ducere me auditum, perges quocumque, memento. [ ]
90 nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta, [ ]
91 non tamen interpres tantundem iuveris. adde [ ]
92 vultum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus [ ]?
93 non magni pendis, quia contigit; at mihi cura [ ]
94 non mediocris inest, fontis ut adire remotos [ ]
95 atque haurire queam vitae praecepta beatae. [ ]
5. digt. .
1 Hoc quoque, Teresia, praeter narrata petenti [ ]
2 responde, quibus amissas reparare queam res [ ]
3 artibus atque modis. quid rides? 'iamne doloso [ ]
4 non satis est Ithacam revehi patriosque Penates [ ]
5 aspicere?' o nulli quicquam mentite, vides ut [ ]
6 nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic [ ]
7 aut apotheca procis intacta est aut pecus; atqui [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
8 et genus et virtus nisi cum re vilior alga est. [ ]
9 'quando pauperiem missis ambagibus horres, [ ]
10 accipe qua ratione queas ditescere. turdus [ ]!
11 sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc [ ]
12 res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma [ ]
13 et quoscumque feret cultus tibi fundus honores [ ]
14 ante Larem gustet venerabilior Lare dives; [ ]
15 qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus [ ]
16 sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi [ ]
17 tu comes exterior si postulet ire recuses.' [ ]
18 utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae [ ]?
19 me gessi, certans semper melioribus. 'ergo [ ]
20 pauper eris.' fortem hoc animum tolerare iubebo; [ ]
21 et quondam maiora tuli. tu protinus unde [2]?
22 divitias aerisque ruam dic, augur, acervos. [ ]
23 'dixi equidem et dico: captes astutus ubique [ ]
24 testamenta senum, neu, si vafer unus et alter [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
25 insidiatorem praeroso fugerit hamo, [ ]?
26 aut spem deponas aut artem illusus omittas. [ ]
27 magna minorve foro si res certabitur olim, [ ]?
28 vivet uter locuples sine gnatis, improbus, ultro [2]
29 qui meliorem audax vocet in ius, illius esto [ ]
30 defensor; fama civem causaque priorem [ ]
31 sperne, domi si gnatus erit fecundave coniunx. [2]?
32 "Quinte," puta, aut "Publi" (gaudent praenomine molles [ ]
33 auriculae) "tibi me virtus tua fecit amicum; [ ]
34 ius anceps novi, causas defendere possum; [ ]
35 eripiet quivis oculos citius mihi quam te [1]
36 contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est, [ ]
37 ne quid tu perdas neu sis iocus." ire domum atque [ ]
38 pelliculam curare iube; fi cognitor ipse, [2]?
39 persta atque obdura, seu rubra Canicula findet [ ]?
40 infantis statuas, seu pingui tentus omaso [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
41 Furius hibernas cana nive conspuet Alpis. [1]
42 "nonne vides," aliquis cubito stantem prope tangens [ ]
43 inquiet, "ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?" [2]
44 plures adnabunt thynni et cetaria crescent. [ ]
45 si cui praeterea validus male filius in re [ ]
46 praeclara sublatus aletur, ne manifestum [u]!
47 caelibis obsequium nudet te, leniter in spem [ ]
48 adrepe officiosus, ut et scribare secundus [ ]!
49 heres et, si quis casus puerum egerit Orco, [ ]
50 in vacuum venias: perraro haec alea fallit. [ ]
51 qui testamentum tradet tibi cumque legendum, [ ]
52 abnuere et tabulas a te removere memento, [1]
53 sic tamen ut limis rapias quid prima secundo [ ]
54 cera velit versu; solus multisne coheres, [ ]?
55 veloci percurre oculo. plerumque recoctus [ ]?
56 scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem, [ ]
57 captatorque dabit risus Nasica Corano' [ ]
58 num furis? an prudens ludis me obscura canendo? [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
59 'o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non: [ ]
60 divinare etenim magnus mihi donat Apollo.' [1]
61 quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede. [ ]
62 'tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto [ ]
63 demissum genus Aenea, tellure marique [ ]
64 magnus erit, forti nubet procera Corano [ ]?
65 filia Nasicae metuentis reddere soldum. [ ]
66 tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque [ ]
67 ut legat orabit; multum Nasica negatas [1]
68 accipiet tandem et tacitus leget, invenietque [ ]
69 nil sibi legatum praeter plorare suisque. [2]
70 illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa [ ]
71 libertusve senem delirum temperet, illis [ ]
72 accedas socius; laudes, lauderis ut absens. [ ]
73 adiuvat hoc quoque; sed vincit longe prius ipsum [ ]
74 expugnare caput. scribet mala carmina vecors: [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
75 laudato. scortator erit: cave te roget; ultro [2]?
76 Penelopam facilis potiori trade.' putasne, [ ]
77 perduci poterit tam frugi tamque pudica, [1]?
78 quam nequiere proci recto depellere cursu? [ ]?
79 'venit enim magnum donandi parca iuventus, [ ]
80 nec tantum Veneris quantum studiosa culinae. [ ]
81 sic tibi Penelope frugi est, quae si semel uno [1]?
82 de sene gustarit tecum partita lucellum, [ ]
83 ut canis a corio numquam absterrebitur uncto. [ ]
84 me sene quod dicam factum est: anus improba Thebis [ ]
85 ex testamento sic est elata: cadaver [ ]
86 unctum oleo largo nudis umeris tulit heres, [1]?
87 scilicet elabi si posset mortua; credo, [2]?
88 quod nimium institerat viventi. cautus adito: [ ]
89 neu desis operae neve immoderatus abundes. [1]
90 difficilem et morosum offendet garrulus; ultra [ ]!
91 non etiam sileas. Davus sis comicus atque [ ]
92 stes capite obstipo, multum similis metuenti. [ ]?
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
93 obsequio grassare; mone, si increbruit aura, [ ]
94 cautus uti velet carum caput; extrahe turba [2]
95 oppositis umeris; aurem substringe loquaci. [ ]
96 importunus amat laudari: donec ohe! iam [ ]?
97 ad caelum manibus sublatis dixerit, urge, [ ]
98 crescentem tumidis infla sermonibus utrem. [ ]
99 cum te servitio longo curaque levarit, [ ]?
100 et certum vigilans, QVARTAE SIT PARTIS VLIXIS, [ ]
101 audieris, HERES: "ergo nunc Dama sodalis [ ]
102 nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?" [ ]
103 sparge subinde et, si paulum potes, illacrimare: est [ ]
104 gaudia prodentem vultum celare. sepulcrum [ ]
105 permissum arbitrio sine sordibus exstrue; funus [ ]
106 egregie factum laudet vicinia. si quis [ ]
107 forte coheredum senior male tussiet, huic tu [2]
108 dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit [ ]
109 emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me [ ]
110 imperiosa trahit Proserpina; vive valeque.' [ ]
= file n. 509 - 9:14 minuti
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt. .
1 Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus, [ ]
2 hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons [ ]?
3 et paulum silvae super his foret. auctius atque [ ]
4 di melius fecere. bene est. nil amplius oro, [2]
5 Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis. [1]
6 si neque maiorem feci ratione mala rem [2]
7 nec sum facturus vitio culpave minorem, [ ]
8 si veneror stultus nihil horum, 'o si angulus ille [2]
9 proximus accedat, qui nunc denormat agellum! [ ]
10 o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi, [ ]
11 thesauro invento qui mercennarius agrum [ ]
12 illum ipsum mercatus aravit, dives amico [ ]!
13 Hercule!' si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro: [ ]
14 pingue pecus domino facias et cetera praeter [ ]
15 ingenium, utque soles custos mihi maximus adsis. [ ]
16 ergo ubi me in montis et in arcem ex urbe removi, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
17 quid prius illustrem saturis Musaque pedestri? [ ]
18 nec mala me ambitio perdit nec plumbeus Auster [ ]
19 autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae. [ ]
20 Matutine pater, seu 'Iane' libentius audis, [1]
21 unde homines operum primos vitaeque labores [ ]
22 instituunt, sic dis placitum, tu carminis esto [ ]
23 principium. Romae sponsorem me rapis: 'eia, [ ]
24 ne prior officio quisquam respondeat, urge.' [ ]
25 sive Aquilo radit terras seu bruma nivalem [2]
26 interiore diem gyro trahit, ire necesse est. [1]
27 postmodo quid mi obsit clare certumque locuto [ ]
28 luctandum in turba et facienda iniuria tardis. [ ]
29 'quid vis, insane, et quas res agis?' improbus urget [ ]
30 iratis precibus; 'tu pulses omne quod obstat, [ ]
31 ad Maecenatem memori si mente recurras?' [1]
32 hoc iuvat et melli est, non mentiar. at simul atras [ ]
33 ventum est Esquilias aliena negotia centum [ ]
34 per caput et circa saliunt latus. 'ante secundam [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
35 Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.' [ ]
36 'de re communi scribae magna atque nova te [ ]
37 orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.' [ ]
38 'imprimat his, cura, Maecenas signa tabellis.' [ ]
39 dixeris, 'experiar': 'si vis, potes' addit et instat. [ ]
40 septimus octavo propior iam fugerit annus [ ]?
41 ex quo Maecenas me coepit habere suorum [ ]
42 in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda [ ]
43 vellet iter faciens et cui concredere nugas [ ]
44 hoc genus, 'hora quota est? Thraex est Gallina Syro par? [ ]
45 matutina parum cautos iam frigora mordent': [1]
46 et quae rimosa bene deponuntur in aure. [1]?
47 per totum hoc tempus subiectior in diem et horam [ ]
48 invidiae noster. ludos spectaverat una, [ ]
49 luserat in campo: 'Fortunae filius!' omnes. [ ]
50 frigidus a rostris manat per compita rumor: [ ]
51 quicumque obvius est me consulit: 'o bone, nam te [ ]!
52 scire, deos quoniam propius contingis, oportet, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
53 numquid de Dacis audisti?' nil equidem. 'ut tu [ ]
54 semper eris derisor!' at omnes di exagitent me [u]!
55 si quicquam. 'quid, militibus promissa Triquetra [ ]
56 praedia Caesar an est Itala tellure daturus?' [ ]
57 iurantem me scire nihil mirantur ut unum [2]
58 scilicet egregii mortalem altique silenti. [ ]
59 perditur haec inter misero lux non sine votis: [ ]
60 o rus, quando ego te aspiciam? quandoque licebit [ ]!
61 nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis, [ ]
62 ducere sollicitae iucunda oblivia vitae? [ ]
63 o quando faba Pythagorae cognata simulque [ ]
64 uncta satis pingui ponentur holuscula lardo? [ ]?
65 o noctes cenaeque deum! quibus ipse meique [ ]
66 ante Larem proprium vescor vernasque procaces [ ]
67 pasco libatis dapibus. prout cuique libido est, [ ]?
68 siccat inaequalis calices conviva, solutus [ ]
69 legibus insanis, seu quis capit acria fortis [ ]
70 pocula seu modicis uvescit laetius. ergo [ ]?
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
71 sermo oritur, non de villis domibusve alienis, [ ]
72 nec male necne Lepos saltet; sed quod magis ad nos [ ]
73 pertinet et nescire malum est agitamus: utrumne [ ]!
74 divitiis homines an sint virtute beati; [ ]
75 quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos; [ ]?
76 et quae sit natura boni summumque quid eius. [2]
77 Cervius haec inter vicinus garrit anilis [ ]
78 ex re fabellas. si quis nam laudat Arelli [ ]
79 sollicitas ignarus opes, sic incipit: 'olim [ ]
80 rusticus urbanum murem mus paupere fertur [ ]
81 accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum, [ ]
82 asper et attentus quaesitis, ut tamen artum [ ]?
83 solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille [ ]
84 sepositi ciceris nec longae invidit avenae, [ ]
85 aridum et ore ferens acinum semesaque lardi [ ]
86 frusta dedit, cupiens varia fastidia cena [ ]
87 vincere tangentis male singula dente superbo; [ ]
88 cum pater ipse domus palea porrectus in horna [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
89 esset ador loliumque, dapis meliora relinquens. [ ]
90 tandem urbanus ad hunc "quid te iuvat" inquit, "amice, [ ]
91 praerupti nemoris patientem vivere dorso? [ ]
92 vis tu homines urbemque feris praeponere silvis? [ ]
93 carpe viam, mihi crede, comes; terrestria quando [ ]
94 mortalis animas vivunt sortita, neque ulla est [1]
95 aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa, [1]
96 dum licet, in rebus iucundis vive beatus; [ ]
97 vive memor, quam sis aevi brevis." haec ubi dicta [ ]
98 agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde [ ]
99 ambo propositum peragunt iter, urbis aventes [1]
100 moenia nocturni subrepere. iamque tenebat [ ]
101 nox medium caeli spatium, cum ponit uterque [ ]
102 in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco [ ]
103 tincta super lectos canderet vestis eburnos, [ ]
104 multaque de magna superessent fercula cena, [ ]
105 quae procul exstructis inerant hesterna canistris. [ ]
106 ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
107 agrestem, veluti succinctus cursitat hospes [ ]
108 continuatque dapes nec non verniliter ipsis [ ]
109 fungitur officiis, praelambens omne quod adfert. [ ]
110 ille cubans gaudet mutata sorte bonisque [ ]?
111 rebus agit laetum convivam, cum subito ingens [ ]
112 valvarum strepitus lectis excussit utrumque. [ ]
113 currere per totum pavidi conclave, magisque [ ]
114 exanimes trepidare, simul domus alta Molossis [ ]
115 personuit canibus. tum rusticus "haud mihi vita [ ]
116 est opus hac" ait "et valeas: me silva cavusque [ ]
117 tutus ab insidiis tenui solabitur ervo." [ ]
= file n. 510 - 16:55 minuti
7. digt. .
1 'Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servus [ ]
2 pauca reformido.' Davusne? 'Ita, Davus, amicum [ ]?
3 mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
4 ut vitale putes.' age, libertate Decembri, [1]?
5 quando ita maiores voluerunt, utere; narra. [2]
6 'pars hominum vitiis gaudet constanter et urget [ ]
7 propositum; pars multa natat, modo recta capessens, [ ]
8 interdum pravis obnoxia. saepe notatus [ ]?
9 cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani, [ ]
10 vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas, [ ]
11 aedibus ex magnis subito se conderet, unde [1]
12 mundior exiret vix libertinus honeste; [ ]
13 iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis [ ]
14 vivere, Vertumnis quotquot sunt natus iniquis. [ ]
15 scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra [ ]
16 contudit articulos, qui pro se tolleret atque [ ]?
17 mitteret in phimum talos, mercede diurna [ ]
18 conductum pavit; quanto constantior isdem [ ]
19 in vitiis, tanto levius miser ac prior illo, [ ]
20 qui iam contento, iam laxo fune laborat.' [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
21 non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant, [ ]
22 furcifer? 'ad te, inquam.' quo pacto, pessime? 'laudas [ ]
23 fortunam et mores antiquae plebis, et idem [ ]
24 si quis ad illa deus subito te agat, usque recuses, [ ]
25 aut quia non sentis quod clamas rectius esse, [ ]
26 aut quia non firmus rectum defendis, et haeres [ ]
27 nequiquam caeno cupiens evellere plantam. [ ]
28 Romae rus optas, absentem rusticus urbem [ ]
29 tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus [ ]
30 ad cenam laudas securum holus ac, velut usquam [1]
31 vinctus eas, ita te felicem dicis amasque [2]
32 quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se [ ]
33 Maecenas serum sub lumina prima venire [ ]
34 convivam: "nemon oleum feret ocius? ecquis [ ]
35 audit?" cum magno blateras clamore fugisque. [ ]
36 Mulvius et scurrae tibi non referenda precati [ ]
37 discedunt. "etenim fateor me" dixerit ille [ ]
38 "duci ventre levem, nasum nidore supinor, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
39 imbecillus, iners, si quid vis, adde, popino. [ ]
40 tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro [ ]
41 insectere velut melior verbisque decoris [ ]
42 obvolvas vitium?" quid, si me stultior ipso [ ]
43 quingentis empto drachmis deprenderis? aufer [ ]
44 me vultu terrere; manum stomachumque teneto, [ ]
45 dum quae Crispini docuit me ianitor edo. [ ]?
46 te coniunx aliena capit, meretricula Davum: [ ]
47 peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me [ ]
48 natura intendit, sub clara nuda lucerna [ ]
49 quaecumque excepit turgentis verbera caudae, [ ]
50 clunibus aut agitavit equum lasciva supinum, [ ]!
51 dimittit neque famosum neque sollicitum ne [2]
52 ditior aut formae melioris meiat eodem. [ ]
53 tu cum proiectis insignibus, anulo equestri [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
54 Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama [1]
55 turpis, odoratum caput obscurante lacerna, [2]
56 non es quod simulas? metuens induceris atque [ ]
57 altercante libidinibus tremis ossa pavore. [ ]!
58 quid refert, uri virgis, ferroque necari [ ]
59 auctoratus eas, an turpi clausus in arca, [ ]
60 quo te demisit peccati conscia erilis, [ ]
61 contractum genibus tangas caput? estne marito [ ]
62 matronae peccantis in ambo iusta potestas? [ ]!
63 in corruptorem vel iustior. illa tamen se [ ]
64 non habitu mutatve loco, peccatve superne. [ ]?
65 cum te formidet mulier neque credat amanti, [ ]
66 ibis sub furcam prudens, dominoque furenti [ ]
67 committes rem omnem et vitam et cum corpore famam. [ ]
68 evasti: credo, metues doctusque cavebis: [ ]
69 quaeres quando iterum paveas iterumque perire [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
70 possis, o totiens servus! quae belua ruptis, [ ]
71 cum semel effugit, reddit se prava catenis? [ ]
72 "non sum moechus" ais. neque ego, hercule, fur, ubi vasa [ ]
73 praetereo sapiens argentea: tolle periclum, [ ]
74 iam vaga prosiliet frenis natura remotis. [ ]
75 tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque [ ]
76 tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque [ ]
77 imposita haud umquam misera formidine privet? [ ]
78 adde super, dictis quod non levius valeat: nam [ ]
79 sive vicarius est qui servo paret, uti mos [ ]!
80 vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe [ ]
81 tu mihi qui imperitas alii servis miser atque [ ]
82 duceris ut nervis alienis mobile lignum. [ ]
83 quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus, [ ]
84 quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent, [ ]
85 responsare cupidinibus, contemnere honores [ ]!
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
86 fortis, et in se ipso totus, teres, atque rotundus, [ ]?
87 externi ne quid valeat per leve morari, [ ]
88 in quem manca ruit semper fortuna. potesne [ ]
89 ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta [ ]
90 poscit te mulier, vexat foribusque repulsum [ ]
91 perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi [ ]
92 colla iugi; "Liber, liber sum" dic age. non quis; [2]
93 urget enim dominus mentem non lenis et acris [ ]
94 subiectat lasso stimulos versatque negantem. [ ]
95 vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella, [ ]
96 qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque [ ]
97 aut Pacideiani contento poplite miror [2]
98 proelia rubrica picta aut carbone, velut si [ ]
99 re vera pugnent, feriant, vitentque moventes [ ]?
100 arma viri? nequam et cessator Davus; at ipse [2]
101 subtilis veterum iudex et callidus audis. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
102 nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens [2]?
103 virtus atque animus cenis responsat opimis? [ ]
104 obsequium ventris mihi perniciosius est cur? [ ]
105 tergo plector enim. qui tu impunitior illa [ ]
106 quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas? [ ]
107 nempe inamarescunt epulae sine fine petitae. [ ]
108 illusique pedes vitiosum ferre recusant [1]
109 corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam [ ]
110 furtiva mutat strigili? qui praedia vendit, [1]?
111 nil servile gulae parens habet? adde quod idem [ ]
112 non horam tecum esse potes, non otia recte [ ]
113 ponere, teque ipsum vitas fugitivus et erro, [ ]
114 iam vino quaerens, iam somno fallere curam: [ ]
115 frustra; nam comes atra premit sequiturque fugacem.' [ ]!
116 unde mihi lapidem? 'quorsum est opus?' unde sagittas? [ ]
117 'aut insanit homo aut versus facit.' ocius hinc te [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
118 ni rapis, accedes opera agro nona Sabino. [ ]?
8. digt. .
1 Vt Nasidieni iuvit te cena beati? [ ]?
2 nam mihi quaerenti convivam dictus here illic [ ]
3 de medio potare die. 'sic ut mihi numquam [ ]?
4 in vita fuerit melius.' da, si grave non est, [ ]
5 quae prima iratum ventrem pacaverit esca. [ ]
6 'in primis Lucanus aper; leni fuit Austro [2]
7 captus, ut aiebat cenae pater; acria circum [2]
8 rapula, lactucae, radices, qualia lassum [ ]
9 pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa. [ ]
10 his ubi sublatis puer alte cinctus acernam [ ]
11 gausape purpureo mensam pertersit, et alter [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
12 sublegit quodcum -que iaceret inutile quodque [ ]
13 posset cenantis offendere; ut Attica virgo [ ]
14 cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes [ ]
15 Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers. [ ]
16 hic erus: Albanum, Maecenas, sive Falernum [ ]
17 te magis appositis delectat, habemus utrumque.' [ ]
18 divitias miseras! sed quid cenantibus una, [ ]
19 Fundani, pulchre fuerit tibi, nosse laboro. [ ]?
20 'summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra, [ ]
21 si memini, Varius; cum Servilio Balatrone [ ]
22 Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras. [ ]
23 Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra [ ]
24 ridiculus totas semel absorbere placentas; [ ]
25 Nomentanus ad hoc, qui, si quid forte lateret [ ]
26 indice monstraret digito: nam cetera turba, [ ]
27 nos, inquam, cenamus avis, conchylia, piscis, [2]
28 longe dissimilem noto celantia sucum; [ ]?
29 ut vel continuo patuit, cum passeris atque [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
30 ingustata mihi porrexerat ilia rhombi. [ ]
31 post hoc me docuit melimela rubere minorem [ ]
32 ad lunam delecta. quid hoc intersit ab ipso [ ]
33 audieris melius. tum Vibidius Balatroni: [ ]
34 "nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti," [ ]?
35 et calices poscit maiores. vertere pallor [ ]
36 tum parochi faciem nil sic metuentis ut acris [ ]
37 potores, vel quod maledicunt liberius vel [ ]
38 fervida quod subtile exsurdant vina palatum. [ ]!
39 invertunt Allifanis vinaria tota [ ]
40 Vibidius Balatro -que, secutis omnibus; imi [2]?
41 convivae lecti nihilum nocuere lagoenis. [ ]
42 adfertur squillas inter murena natantis [ ]
43 in patina porrecta. sub hoc erus "haec gravida" inquit [ ]
44 "capta est, deterior post partum carne futura. [ ]
45 his mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri [ ]
46 pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi; [ ]?
47 vino quinquenni, verum citra mare nato, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
48 dum coquitur (cocto Chium sic convenit, ut non [ ]?
49 hoc magis ullum aliud); pipere albo, non sine aceto, [ ]
50 quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam. [ ]
51 erucas viridis, inulas ego primus amaras [ ]
52 monstravi incoquere, illutos Curtillus echinos, [ ]!
53 ut melius muria quod testa marina remittat." [ ]
54 interea suspensa gravis aulaea ruinas [ ]
55 in patinam fecere, trahentia pulveris atri [u]!
56 quantum non Aquilo Campanis excitat agris. [ ]?
57 nos maius veriti, postquam nihil esse pericli [ ]
58 sensimus, erigimur. Rufus posito capite, ut si [ ]
59 filius immaturus obisset, flere. quis esset [u]!
60 finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum [ ]
61 tolleret "heu, Fortuna, quis est crudelior in nos [ ]!
62 te deus? ut semper gaudes illudere rebus [ ]
63 humanis!" Varius mappa compescere risum [ ]
64 vix poterat. Balatro, suspendens omnia naso [ ]
65 "haec est condicio vivendi" aiebat, "eoque [ ]?
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
66 responsura tuo numquam est par fama labori. [ ]
67 tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni [ ]
68 sollicitudine districtum, ne panis adustus, [ ]!
69 ne male conditum ius apponatur, ut omnes [ ]
70 praecincti recte pueri comptique ministrent! [ ]
71 adde hos praeterea casus, aulaea ruant si, [ ]?
72 ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso. [ ]
73 sed convivatoris uti ducis ingenium res [u]!
74 adversae nudare solent, celare secundae." [2]
75 Nasidienus ad haec: 'tibi di quaecumque preceris [ ]
76 commoda dent! ita vir bonus es convivaque comis": [ ]
77 et soleas poscit. tum in lecto quoque videres [ ]
78 stridere secreta divisos aure susurros.' [2]?
79 nullos his mallem ludos spectasse; sed illa [ ]
80 redde age quae deinceps risisti. 'Vibidius dum [ ]
81 quaerit de pueris num sit quoque fracta lagoena, [ ]
82 quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque [ ]
83 ridetur fictis rerum, Balatrone secundo, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Satirer, 2. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
84 Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte [ ]
85 emendaturus fortunam: deinde secuti [ ]
86 mazonomo pueri magno discerpta ferentes [ ]
87 membra gruis sparsi sale multo, non sine farre, [ ]
88 pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae, [ ]
89 et leporem avulsos, ut multo suavius, armos, [ ]
90 quam si cum lumbis quis edit; tum pectore adusto [ ]
91 vidimus et merulas poni et sine clune palumbes, [ ]
92 suavis res, si non causas narraret earum et [ ]
93 naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti, [ ]
94 ut nihil omnino gustaremus, velut illis [ ]?
95 Canidia adflasset peior serpentibus Afris.' [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 518 - 19:28 minuti
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.) .
1 Humano capiti cervicem pictor equinam [1]
2 iungere si velit, et varias inducere plumas [ ]
3 undique collatis membris, ut turpiter atrum [ ]
4 desinat in piscem mulier formosa superne, [ ]
5 spectatum admissi risum teneatis, amici? [ ]
6 credite, Pisones, isti tabulae fore librum [2]?
7 persimilem cuius, velut aegri somnia, vanae [ ]
8 fingentur species, ut nec pes nec caput uni [ ]
9 reddatur formae. 'pictoribus atque poetis [ ]
10 quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.' [ ]
11 scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim; [ ]
12 sed non ut placidis coeant immitia, non ut [ ]
13 serpentes avibus geminentur, tigribus agni. [ ]
14 inceptis gravibus plerumque et magna professis [ ]
15 pupureus, late qui splendeat, unus et alter [ ]?
16 adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae [ ]
17 et properantis aquae per amoenos ambitus agros, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
18 aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus. [ ]
19 sed nunc non erat his locus. et fortasse cupressum [ ]
20 scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes [ ]
21 navibus aere dato qui pingitur? amphora coepit [ ]?
22 institui: currente rota cur urceus exit? [ ]?
23 denique sit quodvis, simplex dumtaxat et unum. [ ]
24 maxima pars vatum, pater et iuvenes patre digni, [ ]
25 decipimur specie recti: brevis esse laboro, [ ]
26 obscurus fio; sectantem levia nervi [ ]
27 deficiunt animi -que; professus grandia turget; [ ]
28 serpit humi tutus nimium timidusque procellae; [2]
29 qui variare cupit rem prodigialiter unam, [ ]
30 delphinum silvis appingit, fluctibus aprum. [ ]
31 in vitium ducit culpae fuga, si caret arte. [ ]
32 Aemilium circa ludum faber imus et unguis [ ]?
33 exprimet et mollis imitabitur aere capillos, [ ]
34 infelix operis summa, quia ponere totum [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
35 nesciet. hunc ego me, si quid componere curem, [2]
36 non magis esse velim quam naso vivere pravo, [ ]?
37 spectandum nigris oculis nigroque capillo. [ ]
38 sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam [ ]
39 viribus, et versate diu, quid ferre recusent, [ ]!
40 quid valeant umeri. cui lecta potenter erit res, [ ]
41 nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo. [ ]!
42 ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor, [ ]
43 ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici, [ ]
44 pleraque differat et praesens in tempus omittat; [ ]!
45 hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor. [ ]
46 in verbis etiam tenuis cautusque serendis [ ]
47 dixeris egregie notum si callida verbum [ ]?
48 reddiderit iunctura novum. si forte necesse est [ ]
49 indiciis monstrare recentibus abdita rerum, [ ]!
50 fingere cinctutis non exaudita Cethegis [ ]
51 continget, dabitur -que licentia sumpta pudenter; [ ]
52 et nova fictaque nuper habebunt verba fidem si [ ]!
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
53 Graeco fonte cadent, parce detorta. quid autem [ ]?
54 Caecilio Plautoque dabit Romanus ademptum [ ]
55 Vergilio Varioque? ego cur, acquirere pauca [ ]
56 si possum, invideor, cum linqua Catonis et Enni [ ]
57 sermonem patrium ditaverit et nova rerum [1]
58 nomina protulerit? licuit semperque licebit [ ]
59 signatum praesente nota producere nomen. [ ]?
60 ut silvae foliis pronos mutantur in annos, [ ]
61 prima cadunt: ita verborum vetus interit aetas, [ ]
62 et iuvenum ritu florent modo nata vigentque. [ ]?
63 debemur morti nos nostraque; sive receptus [ ]
64 terra Neptunus classis aquilonibus arcet, [ ]
65 regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis [ ]
66 vicinas urbis alit et grave sentit aratrum, [1]?
67 seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis [u]!
68 doctus iter melius, mortalia facta peribunt, [ ]
69 nedum sermonum stet honos et gratia vivax. [ ]
70 multa renascentur quae iam cecidere, cadentque [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
71 quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, [ ]!
72 quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi. [ ]
73 res gestae regumque ducum -que et tristia bella [ ]
74 quo scribi possent numero, monstravit Homerus. [ ]?
75 versibus impariter iunctis querimonia primum, [ ]
76 post etiam inclusa est voti sententia compos: [ ]
77 quis tamen exiguos elegos emiserit auctor, [1]?
78 grammatici certant et adhuc sub iudice lis est. [ ]
79 Archilochum proprio rabies armavit iambo; [ ]
80 hunc socci cepere pedem grandesque cothurni, [2]
81 alternis aptum sermonibus et popularis [ ]
82 vincentem strepitus et natum rebus agendis. [ ]
83 Musa dedit fidibus divos puerosque deorum [ ]
84 et pugilem victorem et equum certamine primum [ ]
85 et iuvenum curas et libera vina referre. [1]
86 descriptas servare vices operumque colores [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
87 cur ego si nequeo ignoro -que poeta salutor? [ ]?
88 cur nescire pudens prave quam discere malo? [ ]
89 versibus exponi tragicis res comica non vult; [ ]?
90 indignatur item privatis ac prope socco [ ]?
91 dignis carminibus narrari cena Thyestae. [ ]?
92 singula quaeque locum teneant sortita decenter. [ ]
93 interdum tamen et vocem comoedia tollit, [ ]
94 iratusque Chremes tumido delitigat ore; [1]
95 et tragicus plerumque dolet sermone pedestri [ ]
96 Telephus et Peleus, cum pauper et exsul uterque [ ]
97 proicit ampullas et sesquipedalia verba, [ ]
98 si curat cor spectantis tetigisse querela. [ ]
99 non satis est pulchra esse poemata; dulcia sunto, [ ]!
100 et quocumque volent animum auditoris agunto. [ ]
101 ut ridentibus arrident, ita flentibus adsunt [ ]!
102 humani vultus: si vis me flere, dolendum est [ ]
103 primum ipsi tibi: tunc tua me infortunia laedent, [ ]
104 Telephe vel Peleu; male si mandata loqueris [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
105 aut dormitabo aut ridebo. tristia maestum [ ]
106 vultum verba decent, iratum plena minarum, [ ]
107 ludentem lasciva, severum seria dictu. [ ]!
108 format enim natura prius nos intus ad omnem [ ]
109 fortunarum habitum; iuvat aut impellit ad iram [1]
110 aut ad humum maerore gravi deducit et angit; [ ]?
111 post effert animi motus interprete lingua. [2]
112 si dicentis erunt fortunis absona dicta, [ ]?
113 Romani tollent equites peditesque cachinnum. [ ]?
114 intererit multum divusne loquatur an heros, [ ]
115 maturusne senex an adhuc florente iuventa [ ]
116 fervidus, et matrona potens an sedula nutrix, [u]!
117 mercatorne vagus cultorne virentis agelli, [ ]
118 Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis. [ ]
119 aut famam sequere aut sibi convenientia finge. [ ]
120 scriptor honoratum si forte reponis Achillem, [2]
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
121 impiger, iracundus, inexorabilis, acer, [2]!
122 iura neget sibi nata, nihil non arroget armis. [ ]
123 sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino, [u]
124 perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes. [1]?
125 si quid inexpertum scaenae committis et audes [ ]
126 personam formare novam, servetur ad imum [ ]
127 qualis ab incepto processerit, et sibi constet. [ ]?
128 difficile est proprie communia dicere; tuque [ ]
129 rectius Iliacum carmen deducis in actus, [ ]
130 quam si proferres ignota indictaque primus. [ ]
131 publica materies privati iuris erit, si [ ]?
132 non circa vilem patulumque moraberis orbem, [ ]
133 nec verbo verbum curabis reddere fidus [ ]
134 interpres, nec desilies imitator in artum, [ ]
135 unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex: [ ]
136 nec sic incipies ut scriptor cyclicus olim: [ ]
137 'fortunam Priami cantabo et nobile bellum.' [ ]
138 quid dignum tanto feret hic promissor hiatu? [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
139 parturient montes, nascetur ridiculus mus. [ ]
140 quanto rectius hic qui nil molitur inepte: [ ]!
141 'dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Troiae [ ]
142 qui mores hominum multorum vidit et urbis.' [1]
143 non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem [ ]
144 cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, [ ]!
145 Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdin. [ ]
146 nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri, [ ]!
147 nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo; [ ]
148 semper ad eventum festinat et in medias res [ ]
149 non secus ac notas auditorem rapit, et quae [ ]?
150 desperat tractata nitescere posse, relinquit, [ ]!
151 atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
152 primo ne medium, medio ne discrepet imum. [ ]
153 tu quid ego et populus mecum desideret audi: [ ]
154 si plosoris eges aulaea manentis et usque [1]
155 sessuri donec cantor 'vos plaudite' dicat, [ ]
156 aetatis cuius -que notandi sunt tibi mores, [ ]
157 mobilibusque decor naturis dandus et annis. [ ]
158 reddere qui voces iam scit puer et pede certo [2]
159 signat humum, gestit paribus colludere, et iram [ ]
160 colligit ac ponit temere et mutatur in horas. [ ]
161 imberbus iuvenis, tandem custode remoto, [ ]
162 gaudet equis canibus -que et aprici gramine campi, [2]
163 cereus in vitium flecti, monitoribus asper, [ ]
164 utilium tardus provisor, prodigus aeris, [ ]
165 sublimis cupidus -que et amata relinquere pernix. [ ]
166 conversis studiis aetas animusque virilis [ ]
167 quaerit opes et amicitias, inservit honori, [ ]
168 commisisse cavet quod mox mutare laboret. [ ]
169 multa senem circumveniunt incommoda, vel quod [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
170 quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, [ ]
171 vel quod res omnis timide gelideque ministrat, [ ]
172 dilator, spe longus, iners, avidusque futuri, [ ]
173 difficilis, querulus, laudator temporis acti [ ]
174 se puero, castigator censorque minorum. [ ]?
175 multa ferunt anni venientes commoda secum, [ ]
176 multa recedentes adimunt. ne forte seniles [ ]
177 mandentur iuveni partes pueroque viriles, [ ]
178 semper in adiunctis aevoque morabimur aptis. [ ]
179 aut agitur res in scaenis aut acta refertur. [ ]
180 segnius irritant animos demissa per aurem, [ ]
181 quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae [ ]
182 ipse sibi tradit spectator: non tamen intus [2]
183 digna geri promes in scaenam, multaque tolles [2]
184 ex oculis quae mox narret facundia praesens. [ ]
185 ne pueros coram populo Medea trucidet, [1]
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
186 aut humana palam coquat exta nefarius Atreus, [1]
187 aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem. [ ]
188 quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi. [ ]
189 neve minor neu sit quinto productior actu [ ]?
190 fabula, quae posci vult et spectata reponi. [ ]
191 nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus [ ]
192 inciderit; nec quarta loqui persona laboret. [ ]
193 actoris partis chorus officiumque virile [ ]
194 defendat, neu quid medios intercinat actus [ ]
195 quod non proposito conducat et haereat apte. [ ]
196 ille bonis faveat -que et concilietur amice, [ ]
197 et regat iratos et amet peccare timentis; [2]?
198 ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem [ ]
199 iustitiam leges -que et apertis otia portis; [ ]
200 ille tegat commissa, deos -que precetur et oret, [ ]
201 ut redeat miseris, abeat fortuna superbis. [ ]
202 tibia non ut nunc orichalco vincta tubaeque [ ]
203 aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
204 adspirare et adesse choris erat utilis atque [u]!
205 nondum spissa nimis complere sedilia flatu; [ ]
206 quo sane populus numerabilis, utpote parvus, [1]
207 et frugi castus -que verecundusque coibat. [ ]?
208 postquam coepit agros extendere victor et urbis [ ]
209 latior amplecti murus vinoque diurno [ ]
210 placari Genius festis impune diebus, [ ]
211 accessit numerisque modis -que licentia maior; [ ]
212 indoctus quid enim saperet liberque laborum [ ]
213 rusticus urbano confusus, turpis honesto? [ ]
214 sic priscae motum -que et luxuriem addidit arti [ ]
215 tibicen traxitque vagus per pulpita vestem; [ ]
216 sic etiam fidibus voces crevere severis, [ ]
217 et tulit eloquium insolitum facundia praeceps, [ ]!
218 utiliumque sagax rerum et divina futuri [ ]
219 sortilegis non discrepuit sententia Delphis. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
220 carmine qui tragico vilem certavit ob hircum, [1]
221 mox etiam agrestis Satyros nudavit, et asper [ ]
222 incolumi gravitate iocum temptavit, eo quod [ ]
223 illecebris erat et grata novitate morandus [1]
224 spectator, functusque sacris et potus et exlex. [ ]
225 verum ita risores, ita commendare dicaces [2]
226 conveniet Satyros, ita vertere seria ludo, [ ]
227 ne quicumque deus, quicumque adhibebitur heros, [ ]
228 regali conspectus in auro nuper et ostro, [u]!
229 migret in obscuras humili sermone tabernas, [ ]?
230 aut, dum vitat humum, nubes et inania captet. [1]
231 effutire levis indigna Tragoedia versus, [1]
232 ut festis matrona moveri iussa diebus, [u]!
233 intererit Satyris paulum pudibunda protervis. [ ]
234 non ego inornata et dominantia nomina solum [ ]
235 verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo; [2]
236 nec sic enitar tragico differre colori, [ ]?
237 ut nihil intersit Davusne loquatur et audax [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
238 Pythias emuncto lucrata Simone talentum, [ ]
239 an custos famulusque dei Silenus alumni. [ ]
240 ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis [ ]?
241 speret idem, sudet multum frustraque laboret [ ]
242 ausus idem: tantum series iuncturaque pollet, [ ]
243 tantum de medio sumptis accedit honores. [ ]
244 silvis deducti caveant, me iudice, Fauni [ ]
245 ne velut innati triviis ac paene forenses [ ]?
246 aut nimium teneris iuvenentur versibus umquam, [ ]
247 aut immunda crepent ignominiosaque dicta: [ ]
248 offenduntur enim quibus est equus et pater et res, [ ]
249 nec, si quid fricti ciceris probat et nucis emptor, [ ]
250 aequis accipiunt animis donantve corona. [ ]
= file n. 519 - 17:28 minuti
251 syllaba longa brevi subiecta vocatur iambus, [ ]
252 pes citus; unde etiam trimetris accrescere iussit [ ]
253 nomen iambeis, cum senos redderet ictus [ ]
254 primus ad extremum similis sibi. non ita pridem, [ ]
255 tardior ut paulo graviorque veniret ad auris, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
256 spondeos stabilis in iura paterna recepit [ ]
257 commodus et patiens, non ut de sede secunda [ ]
258 cederet aut quarta socialiter. hic et in Acci [ ]
259 nobilibus trimetris apparet rarus, et Enni [ ]
260 in scaenam missos cum magno pondere versus [ ]
261 aut operae celeris nimium curaque carentis [ ]
262 aut ignoratae premit artis crimine turpi. [ ]
263 non quivis videt immodulata poemata iudex [ ]!
264 et data Romanis venia est indigna poetis. [2]
265 idcircone vager scribamque licenter? an omnis [ ]
266 visuros peccata putem mea, tutus et intra [ ]
267 spem veniae cautus? vitavi denique culpam, [ ]?
268 non laudem merui. vos exemplaria Graeca [ ]?
269 nocturna versate manu, versate diurna. [ ]
270 at vestri proavi Plautinos et numeros et [ ]?
271 laudavere sales, nimium patienter utrumque, [1]
272 ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
273 scimus inurbanum lepido seponere dicto [1]
274 legitimumque sonum digitis callemus et aure. [ ]
275 ignotum tragicae genus invenisse Camenae [ ]
276 dicitur et plaustris vexisse poemata Thespis, [ ]
277 quae canerent agerent -que peruncti faecibus ora. [ ]
278 post hunc personae pallaeque repertor honestae [ ]
279 Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis [ ]
280 et docuit magnumque loqui nitique cothurno. [1]
281 successit vetus his comoedia, non sine multa [ ]
282 laude; sed in vitium libertas excidit et vim [ ]
283 dignam lege regi; lex est accepta chorusque [ ]
284 turpiter obticuit sublato iure nocendi. [ ]?
285 nil intemptatum nostri liquere poetae, [ ]
286 nec minimum meruere decus vestigia Graeca [ ]
287 ausi deserere et celebrare domestica facta, [1]
288 vel qui praetextas vel qui docuere togatas. [ ]
289 nec virtute foret clarisve potentius armis [ ]
290 quam lingua Latium, si non offenderet unum [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
291 quemque poetarum limae labor et mora. vos, o [ ]
292 Pompilius sanguis, carmen reprehendite quod non [ ]
293 multa dies et multa litura coercuit atque [ ]!
294 praesectum decies non castigavit ad unguem. [ ]
295 ingenium misera quia fortunatius arte [ ]
296 credit et excludit sanos Helicone poetas [1]
297 Democritus, bona pars non unguis ponere curat, [ ]
298 non barbam, secreta petit loca, balnea vitat. [2]
299 nanciscetur enim pretium nomenque poetae, [ ]
300 si tribus Anticyris caput insanabile numquam [ ]
301 tonsori Licino commiserit. o ego laevus, [1]?
302 qui purgor bilem sub verni temporis horam! [ ]
303 non alius faceret meliora poemata. verum [ ]
304 nil tanti est. ergo fungar vice cotis, acutum [ ]
305 reddere quae ferrum valet exsors ipsa secandi; [ ]
306 munus et officium nil scribens ipse docebo, [ ]
307 unde parentur opes, quid alat formetque poetam, [ ]
308 quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
309 scribendi recte sapere est et principium et fons: [ ]
310 rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae, [ ]
311 verbaque provisam rem non invita sequentur. [2]
312 qui didicit patriae quid debeat et quid amicis, [ ]
313 quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes, [2]
314 quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae [ ]
315 partes in bellum missi ducis, ille profecto [ ]
316 reddere personae scit convenientia cuique. [ ]
317 respicere exemplar vitae morumque iubebo [ ]
318 doctum imitatorem et vivas hinc ducere voces. [2]
319 interdum speciosa locis morataque recte [ ]
320 fabula nullius veneris, sine pondere et arte, [ ]
321 valdius oblectat populum meliusque moratur [ ]
322 quam versus inopes rerum nugaeque canorae. [ ]
323 Grais ingenium, Grais dedit ore rotundo [ ]
324 Musa loqui, praeter laudem nullius avaris. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
325 Romani pueri longis rationibus assem [ ]?
326 discunt in partis centum diducere. 'dicat [ ]
327 filius Albani: si de quincunque remota est [ ]
328 uncia, quid superat? poteras dixisse.' 'triens.' 'eu! [ ]
329 rem poteris servare tuam. redit uncia, quid fit?' [ ]
330 'semis.' an haec animos aerugo et cura peculi [ ]
331 cum semel imbuerit, speramus carmina fingi [ ]
332 posse linenda cedro et levi servanda cupresso? [ ]
333 aut prodesse volunt aut delectare poetae, [ ]
334 aut simul et iucunda et idonea dicere vitae. [ ]!
335 quidquid praecipies esto brevis, ut cito dicta [ ]
336 percipiant animi dociles teneantque fideles. [ ]
337 omne supervacuum pleno de pectore manat. [ ]?
338 ficta voluptatis causa sint proxima veris, [ ]
339 ne quodcumque velit poscat sibi fabula credi, [ ]
340 neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo. [ ]
341 centuriae seniorum agitant expertia frugis, [ ]
342 celsi praetereunt austera poemata Ramnes: [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
343 omne tulit punctum qui miscuit utile dulci, [ ]
344 lectorem delectando pariterque monendo; [ ]
345 hic meret aera liber Sosiis; hic et mare transit [ ]
346 et longum noto scriptori prorogat aevum. [ ]
347 sunt delicta tamen quibus ignovisse velimus; [ ]
348 nam neque chorda sonum reddit quem vult manus et mens, [ ]
349 poscentique gravem persaepe remittit acutum; [ ]
350 nec semper feriet quodcumque minabitur arcus. [ ]
351 verum ubi plura nitent in carmine non ego paucis [ ]
352 offendar maculis, quas aut incuria fudit [ ]
353 aut humana parum cavit natura. quid ergo est? [1]
354 ut scriptor si peccat idem librarius usque, [ ]
355 quamvis est monitus, venia caret; ut citharoedus [ ]
356 ridetur chorda qui semper oberrat eadem: [ ]
357 sic mihi qui multum cessat fit Choerilus ille, [ ]
358 quem bis terve bonum cum risu miror; et idem [ ]?
359 indignor quandoque bonus dormitat Homerus; [ ]
360 verum operi longo fas est obrepere somnum. [ ]?
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
361 ut pictura poesis: erit quae si propius stes [ ]!
362 te capiat magis, et quaedam si longius abstes. [ ]
363 haec amat obscurum, volet haec sub luce videri, [ ]
364 iudicis argutum quae non formidat acumen; [ ]
365 haec placuit semel, haec decies repetita placebit. [ ]
366 o maior iuvenum, quamvis et voce paterna [ ]
367 fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum [ ]
368 tolle memor, certis medium et tolerabile rebus [ ]
369 recte concedi. consultus iuris et actor [ ]
370 causarum mediocris abest virtute diserti [ ]
371 Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus, [ ]
372 sed tamen in pretio est: mediocribus esse poetis [ ]
373 non homines, non di, non concessere columnae. [ ]
374 ut gratas inter mensas symphonia discors [ ]
375 et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver [ ]
376 offendunt, poterat duci quia cena sine istis, [ ]
377 sic animis natum inventum -que poema iuvandis, [ ]
378 si paulum summo decessit, vergit ad imum. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
379 ludere qui nescit, campestribus abstinet armis, [ ]
380 indoctusque pilae discive trochive quiescit, [ ]
381 ne spissae risum tollant impune coronae: [ ]
382 qui nescit versus tamen audet fingere. quidni? [ ]
383 liber et ingenuus, praesertim census equestrem [ ]
384 summam nummorum, vitioque remotus ab omni. [ ]
385 tu nihil invita dices faciesve Minerva: [1]?
386 id tibi iudicium est, ea mens. si quid tamen olim [ ]
387 scripseris, in Maeci descendat iudicis auris [ ]
388 et patris et nostras, nonumque prematur in annum, [ ]
389 membranis intus positis: delere licebit [ ]?
390 quod non edideris; nescit vox missa reverti. [1]
391 silvestris homines sacer interpresque deorum [ ]
392 caedibus et victu foedo deterruit Orpheus, [ ]?
393 dictus ob hoc lenire tigris rabidosque leones; [2]
394 dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis, [ ]
395 saxa movere sono testudinis et prece blanda [ ]
396 ducere quo vellet. fuit haec sapientia quondam, [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
397 publica privatis secernere, sacra profanis, [2]
398 concubitu prohibere vago, dare iura maritis, [ ]
399 oppida moliri, leges incidere ligno. [2]
400 sic honor et nomen divinis vatibus atque [ ]
401 carminibus venit. post hos insignis Homerus [ ]
402 Tyrtaeusque mares animos in Martia bella [ ]
403 versibus exacuit: dictae per carmina sortes, [ ]
404 et vitae monstrata via est, et gratia regum [ ]
405 Pieriis temptata modis, ludusque repertus [ ]
406 et longorum operum finis, ne forte pudori [ ]
407 sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo. [ ]
408 natura fieret laudabile carmen an arte [ ]
409 quaesitum est: ego nec studium sine divite vena [ ]
410 nec rude quid prosit video ingenium; alterius sic [ ]
411 altera poscit opem res et coniurat amice. [ ]
412 qui studet optatam cursu contingere metam [ ]
413 multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, [ ]
414 abstinuit Venere et vino: qui Pythia cantat [ ]?
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
415 tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. [ ]
416 nunc satis est dixisse 'ego mira poemata pango: [ ]!
417 occupet extremum scabies: mihi turpe relinqui, [ ]
418 et quod non didici sane nescire fateri.' [1]
419 ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas, [ ]
420 adsentatores iubet ad lucrum ire poeta [ ]
421 dives agris, dives positis in faenore nummis. [ ]
422 si vero est unctum qui recte ponere possit [ ]
423 et spondere levi pro paupere et eripere atris [ ]?
424 litibus implicitum, mirabor si sciet inter- [ ]
425 noscere mendacem verumque beatus amicum. [ ]
426 tu seu donaris seu quid donare voles cui, [ ]
427 nolito ad versus tibi factos ducere plenum [ ]
428 laetitiae: clamabit enim 'pulchre! bene! recte!' [2]
429 pallescet super his, etiam stillabit amicis [ ]
430 ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram. [ ]
431 ut qui conducti plorant in funere dicunt [ ]
432 et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic [ ]!
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
433 derisor vero plus laudatore movetur. [1]
434 reges dicuntur multis urgere culillis [ ]
435 et torquere mero quem perspexisse laborent, [ ]
436 an sit amicitia dignus: si carmina condes, [ ]
437 numquam te fallent animi sub vulpe latentes. [ ]
438 Quintilio si quid recitares, 'corrige sodes [ ]
439 hoc' aiebat 'et hoc': melius te posse negares, [ ]
440 bis terque expertum frustra, delere iubebat [ ]
441 et male tornatos incudi reddere versus. [ ]?
442 si defendere delictum quam vertere malles, [ ]!
443 nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem, [ ]
444 quin sine rivali teque et tua solus amares. [2]?
445 vir bonus et prudens versus reprehendet inertis, [ ]
446 culpabit duros, incomptis allinet atrum [ ]
447 traverso calamo signum, ambitiosa recidet [ ]
448 ornamenta, parum claris lucem dare coget, [ ]
449 arguet ambigue dictum, mutanda notabit, [ ]
450 fiet Aristarchus: nec dicet 'cur ego amicum [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
451 offendam in nugis?' hae nugae seria ducent [ ]
452 in mala derisum semel exceptumque sinistre. [2]
453 ut mala quem scabies aut morbus regius urget [ ]
454 aut fanaticus error et iracunda Diana, [3]!
455 vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam [ ]
456 qui sapiunt: agitant pueri incautique sequuntur. [ ]
457 hic, dum sublimis versus ructatur et errat, [ ]
458 si veluti merulis intentus decidit auceps [ ]
459 in puteum foveamve, licet 'succurrite' longum [ ]
460 clamet 'io cives!' non sit qui tollere curet. [ ]
461 si curet quis opem ferre et demittere funem, [ ]
462 'qui scis an prudens huc se deiecerit atque [ ]
463 servari nolit?' dicam, Siculique poetae [ ]?
464 narrabo interitum. deus immortalis haberi [ ]
465 dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam [ ]
466 insiluit. sit ius liceatque perire poetis. [ ]
467 invitum qui servat idem facit occidenti. [ ]
Quintus Horatius Flaccus: Ars poetica (Oxford C.T.)
468 nec semel hoc fecit, nec si retractus erit iam [ ]
469 fiet homo et ponet famosae mortis amorem. [ ]
470 nec satis apparet cur versus factitet, utrum [ ]
471 minxerit in patrios cineres, an triste bidental [ ]
472 moverit incestus: certe furit, ac velut ursus, [ ]
473 obiectos caveae valuit si frangere clathros, [ ]
474 indoctum doctumque fugat recitator acerbus, [ ]
475 quem vero arripuit, tenet occiditque legendo, [ ]
476 non missura cutem nisi plena cruoris hirudo. [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 520 - 16:28 minuti
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.) .
1. digt. .
1 O curas hominum! o quantum est in rebus inane! [1]
2 'quis leget haec? min tu istud ais? nemo hercule. 'nemo?' [ ]
3 uel duo uel nemo. 'turpe et miserabile.' quare? [ ]?
4 ne mihi Polydamas et Troiades Labeonem [ ]
5 praetulerint? nugae. non, si quid turbida Roma [ ]
6 eleuet, accedas examenue in probum in illa [ ]?
7 castiges trutina nec te quaesiueris extra. [ ]
8 nam Romae quis non - a, si fas dicere - sed fas [ ]
9 tum cum ad canitiem et nostrum istud uiuere triste [ ]
10 aspexi ac nucibus facimus quaecumque relictis, [ ]
11 cum sapimus patruos. tunc tunc - ignoscite (nolo, [ ]
12 quid faciam?) sed sum petulanti splene - cachinno. [ ]
13 scribimus inclusi, numeros ille, hic pede liber, [ ]?
14 grande aliquid quod pulmo animae praelargus anhelet. [ ]
15 scilicet haec populo pexusque togaque recenti [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
1. digt.
16 et natalicia tandem cum sardonyche albus [ ]
17 sede leges celsa liquido cum plasmate guttur [ ]
18 mobile conlueris, patranti fractus ocello. [ ]
19 tunc neque more probo uideas nec uoce serena [ ]
20 ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum [ ]
21 intrant et tremulo scalpuntur ubi intima uersu. [ ]
22 tun, uetule, auriculis alienis colligis escas, [ ]
23 articulis quibus et dicas cute perditus 'ohe'? [ ]
24 'quo didicisse, nisi hoc fermentum et quae semel intus [ ]
25 innata est rupto iecore exierit caprificus?' [ ]
26 en pallor senium -que! o mores, usque adeone [ ]
27 scire tuum nihil est nisi te scire hoc sciat alter? [2]
28 'at pulchrum est digito monstrari et dicier "hic est." [ ]
29 ten cirratorum centum dictata fuisse [ ]
30 pro nihilo pendes?' ecce inter pocula quaerunt [ ]
31 Romulidae saturi quid dia poemata narrent. [ ]
32 hic aliquis, cui circum umeros hyacinthina laena est, [ ]
33 rancidulum quiddam balba de nare locutus [ ]?
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
1. digt.
34 Phyllidas, Hypsipylas, uatum et plorabile siquid, [ ]
35 eliquat ac tenero subplantat uerba palato. [ ]
36 adsensere uiri: nunc non cinis ille poetae [ ]
37 felix? non leuior cippus nunc inprimit ossa? [ ]
38 laudant conuiuae: nunc non e manibus illis, [ ]
39 nunc non e tumulo fortunataque fauilla [1]?
40 nascentur uiolae? 'rides' ait 'et nimis uncis [ ]
41 naribus indulges. an erit qui uelle recuset [ ]
42 os populi meruisse et cedro digna locutus [ ]!
43 linquere nec scombros metuentia carmina nec tus?' [ ]
44 quisquis es, o modo quem ex aduerso dicere feci, [ ]
45 non ego cum scribo, si forte quid aptius exit, [2]?
46 quando haec rara auis est, si quid tamen aptius exit, [ ]
47 laudari metuam; neque enim mihi cornea fibra est. [ ]
48 sed recti finem -que extremumque esse recuso [ ]
49 'euge' tuum et 'belle.' nam 'belle' hoc excute totum: [ ]
50 quid non intus habet? non hic est Ilias Atti [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
1. digt.
51 ebria ueratro? non siqua elegidia crudi [ ]?
52 dictarunt proceres? non quidquid denique lectis [ ]
53 scribitur in citreis? calidum scis ponere sumen, [ ]
54 scis comitem horridulum trita donare lacerna, [ ]?
55 et 'uerum' inquis 'amo, uerum mihi dicite de me.' [ ]?
56 qui pote? uis dicam? nugaris, cum tibi, calue, [ ]
57 pinguis aqualiculus propenso sesquipede extet. [ ]
58 o Iane, a tergo quem nulla ciconia pinsit [ ]?
59 nec manus auriculas imitari mobilis albas [2]?
60 nec linguae quantum sitiat canis Apula tantae. [ ]
61 uos, o patricius sanguis, quos uiuere fas est [ ]
62 occipiti caeco, posticae occurrite sannae. [ ]
63 'quis populi sermo est? quis enim nisi carmina molli [ ]
64 nunc demum numero fluere, ut per leue seueros [ ]
65 effundat iunctura unguis? scit tendere uersum [ ]
66 non secus ac si oculo rubricam derigat uno. [ ]
67 siue opus in mores, in luxum, in prandia regum [ ]
68 dicere, res grandes nostro dat Musa poetae.' [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
1. digt.
69 ecce modo heroas sensus adferre docemus [u]
70 nugari solitos Graece, nec ponere lucum [1]
71 artifices nec rus saturum laudare, ubi corbes [ ]
72 et focus et porci et fumosa Palilia feno [2]
73 unde Remus sulcoque terens dentalia, Quinti, [ ]
74 cum trepida ante boues dictatorem induit uxor [ ]?
75 et tua aratra domum lictor tulit - euge poeta! [ ]
76 'est nunc Brisaei quem uenosus liber Acci, [ ]
77 sunt quos Pacuuius -que et uerrucosa moretur [ ]
78 Antiopa aerumnis cor luctificabile fulta?' [ ]
79 hos pueris monitus patres infundere lippos [ ]
80 cum uideas, quaerisne unde haec sartago loquendi [ ]
81 uenerit in linguas, unde istud dedecus in quo [ ]
82 trossulus exultat tibi per subsellia leuis? [ ]
83 nilne pudet capiti non posse pericula cano [ ]
84 pellere quin tepidum hoc optes audire 'decenter'? [ ]
85 'fur es' ait Pedio. Pedius quid? crimina rasis [ ]
86 librat in antithetis, doctas posuisse figuras [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
1. digt.
87 laudatur: 'bellum hoc.' hoc bellum? an, Romule, ceues? [ ]
88 men moueat? quippe, et, cantet, si naufragas, assem [ ]
89 protulerim? cantas, cum fracta te in trabe pictum [ ]
90 ex umero portes? uerum nec nocte paratum [ ]
91 plorabit qui me uolet incuruasse querella. [ ]?
92 'sed numeris decor est et iunctura addita crudis. [ ]
93 cludere sic uersum didicit "Berecyntius Attis" [ ]
94 et "qui caeruleum dirimebat Nerea delphin," [ ]
95 sic "costam longo subduximus Appennino." [ ]
96 "Arma uirum", nonne hoc spumosum et cortice pingui [ ]
97 ut ramale uetus uegrandi subere coctum?' [1]
98 quidnam igitur tenerum et laxa ceruice legendum? [ ]
99 'torua Mimalloneis inplerunt cornua bombis, [ ]
100 et raptum uitulo caput ablatura superbo [ ]
101 Bassaris et lyncem Maenas flexura corymbis [ ]
102 euhion ingeminat, reparabilis adsonat echo.' [ ]
103 haec fierent si testiculi uena ulla paterni [ ]?
104 uiueret in nobis? summa delumbe saliua [ ]?
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
1. digt.
105 hoc natat in labris et in udo est Maenas et Attis [ ]
106 nec pluteum caedit nec demorsos sapit unguis. [ ]
107 'sed quid opus teneras mordaci radere uero [ ]?
108 auriculas? uide sis ne maiorum tibi forte [2]
109 limina frigescant: sonat hic de nare canina [ ]
110 littera.' per me equidem sint omnia protinus alba; [ ]
111 nil moror. euge omnes, omnes bene, mirae eritis res. [ ]
112 hoc iuuat? 'hic' inquis 'ueto quisquam faxit oletum.' [ ]
113 pinge duos anguis: 'pueri, sacer est locus, extra [ ]
114 meiite.' discedo. secuit Lucilius urbem, [ ]?
115 te Lupe, te Muci, et genuinum fregit in illis. [2]
116 omne uafer uitium ridenti Flaccus amico [ ]
117 tangit et admissus circum praecordia ludit, [ ]
118 callidus excusso populum suspendere naso. [ ]
119 me muttire nefas? nec clam? nec cum scrobe? nusquam? [ ]
120 hic tamen infodiam. uidi, uidi ipse, libelle: [ ]?
121 auriculas asini quis non habet? hoc ego opertum, [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
1. digt.
122 hoc ridere meum, tam nil, nulla tibi uendo [ ]
123 Iliade. audaci quicumque adflate Cratino [ ]?
124 iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles, [ ]
125 aspice et haec, si forte aliquid decoctius audis. [ ]
126 inde uaporata lector mihi feruerat aure, [2]?
127 non hic qui in crepidas Graiorum ludere gestit [ ]
128 sordidus et lusco qui possit dicere 'lusce,' [ ]?
129 sese aliquem credens Italo quod honore supinus [ ]
130 fregerit heminas Arreti aedilis iniquas, [2]
131 nec qui abaco numeros et secto in puluere metas [ ]
132 scit risisse uafer, multum gaudere paratus [ ]
133 si cynico barbam petulans nonaria uellat. [ ]
134 his mane edictum, post prandia Callirhoen do. [ ]
2. digt. .
1 Hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo, [ ]
2 qui tibi labentis apponet candidus annos. [ ]
3 funde merum genio. non tu prece poscis emaci [ ]
4 quae nisi seductis nequeas committere diuis; [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
2. digt.
5 at bona pars procerum tacita libabit acerra. [1]
6 haut cuiuis promptum est murmurque humilisque susurros [ ]
7 tollere de templis et aperto uiuere uoto. [ ]
8 'mens bona, fama, fides', haec clare et ut audiat hospes; [ ]
9 illa sibi introrsum et sub lingua murmurat: 'o si [ ]
10 ebulliat patruus, praeclarum funus!' et 'o si [ ]
11 sub rastro crepet argenti mihi seria dextro [ ]
12 Hercule! pupillumue utinam, quem proximus heres [ ]!
13 inpello, expungam; nam et est scabiosus et acri [ ]
14 bile tumet. Nerio iam tertia conditur uxor.' [ ]
15 haec sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis [ ]
16 mane caput bis ter -que et noctem flumine purgas. [ ]
17 heus age, responde (minimum est quod scire laboro) [ ]
18 de Ioue quid sentis? estne ut praeponere cures [ ]
19 hunc - cuinam? cuinam? uis Staio? an - scilicet haeres? [ ]
20 quis potior iudex puerisue quis aptior orbis? [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
2. digt.
21 hoc igitur quo tu Iouis aurem inpellere temptas [ ]?
22 dic agedum Staio. 'pro Iuppiter, o bone' clamet [ ]?
23 'Iuppiter!' at sese non clamet Iuppiter ipse? [ ]
24 ignouisse putas quia, cum tonat, ocius ilex [ ]
25 sulpure discutitur sacro quam tuque domusque? [ ]
26 an quia non fibris ouium Ergennaque iubente [ ]
27 triste iaces lucis euitandumque bidental, [ ]?
28 idcirco stolidam praebet tibi uellere barbam [ ]
29 Iuppiter? aut quidnam est qua tu mercede deorum [ ]
30 emeris auriculas? pulmone et lactibus unctis? [ ]
31 ecce auia aut metuens diuum matertera cunis [ ]
32 exemit puerum frontemque atque uda labella [ ]
33 infami digito et lustralibus ante saliuis [1]
34 expiat, urentis oculos inhibere perita; [ ]
35 tunc manibus quatit et spem macram supplice uoto [ ]
36 nunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in aedis: [ ]
37 'hunc optet generum rex et regina, puellae [ ]
38 hunc rapiant; quidquid calcauerit hic, rosa fiat.' [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
2. digt.
39 ast ego nutrici non mando uota. negato, [2]?
40 Iuppiter, haec illi, quamuis te albata rogarit. [ ]
41 poscis opem neruis corpusque fidele senectae. [ ]
42 esto age. sed grandes patinae tuccetaque crassa [ ]
43 adnuere his superos uetuere Iouemque morantur. [ ]
44 rem struere exoptas caeso boue Mercuriumque [ ]
45 arcessis fibra: 'da fortunare Penatis, [ ]
46 da pecus et gregibus fetum.' quo, pessime, pacto, [ ]
47 tot tibi cum in flamma iunicum omenta liquescant? [ ]?
48 et tamen hic extis et opimo uincere ferto [2]?
49 intendit: 'iam crescit ager, iam crescit ouile, [ ]
50 iam dabitur, iam iam' - donec deceptus et exspes [ ]
51 nequiquam fundo suspiret nummus in imo. [ ]
52 si tibi creterras argenti incusaque pingui [ ]
53 auro dona feram, sudes et pectore laeuo [1]
54 excutiat guttas laetari praetrepidum cor. [ ]?
55 hinc illud subiit, auro sacras quod ouato [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
2. digt.
56 perducis facies. 'nam fratres inter aënos, [ ]
57 somnia pituita qui purgatissima mittunt, [ ]?
58 praecipui sunto sitque illis aurea barba.' [ ]
59 aurum uasa Numae Saturniaque inpulit aera [ ]
60 Vestalisque urnas et Tuscum fictile mutat. [ ]
61 o curuae in terris animae et caelestium inanis, [ ]
62 quid iuuat hoc, templis nostros inmittere mores [ ]
63 et bona dis ex hac scelerata ducere pulpa? [2]
64 haec sibi corrupto casiam dissoluit oliuo, [ ]
65 haec Calabrum coxit uitiato murice uellus, [ ]
66 haec bacam conchae rasisse et stringere uenas [ ]
67 feruentis massae crudo de puluere iussit. [ ]
68 peccat et haec, peccat, uitio tamen utitur. at uos [ ]
69 dicite, pontifices, in sancto quid facit aurum? [ ]
70 nempe hoc quod Veneri donatae a uirgine pupae. [ ]?
71 quin damus id superis, de magna quod dare lance [ ]
72 non possit magni Messalae lippa propago? [ ]
73 conpositum ius fasque animo sanctosque recessus [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
2. digt.
74 mentis et incoctum generoso pectus honesto. [2]
75 haec cedo ut admoueam templis et farre litabo. [ ]
= file n. 521 - 14:21 minuti
3. digt. .
1 Nempe haec adsidue. iam clarum mane fenestras [ ]
2 intrat et angustas extendit lumine rimas. [ ]
3 stertimus, indomitum quod despumare Falernum [ ]
4 sufficiat, quinta dum linea tangitur umbra. [ ]
5 'en quid agis? siccas insana canicula messes [ ]
6 iam dudum coquit et patula pecus omne sub ulmo est' [ ]
7 unus ait comitum. uerumne? itan? ocius adsit [ ]
8 huc aliquis. nemon? turgescit uitrea bilis: [ ]
9 findor, ut Arcadiae pecuaria rudere credas. [ ]
10 iam liber et positis bicolor membrana capillis [ ]
11 inque manus chartae nodosaque uenit harundo. [2]
12 tum querimur crassus calamo quod pendeat umor. [ ]
13 nigra sed infusa uanescit sepia lympha, [ ]?
14 dilutas querimur geminet quod fistula guttas. [ ]
15 o miser inque dies ultra miser, hucine rerum [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
3. digt.
16 uenimus? a, cur non potius teneroque columbo [ ]
17 et similis regum pueris pappare minutum [ ]
18 poscis et iratus mammae lallare recusas? [2]
19 an tali studeam calamo? cui uerba? quid istas [ ]
20 succinis ambages? tibi luditur. effluis amens, [ ]
21 contemnere. sonat uitium percussa, maligne [ ]
22 respondet uiridi non cocta fidelia limo. [ ]
23 udum et molle lutum es, nunc nunc properandus et acri [ ]
24 fingendus sine fine rota. sed rure paterno [ ]
25 est tibi far modicum, purum et sine labe salinum [ ]
26 (quid metuas?) cultrixque foci secura patella. [1]
27 hoc satis? an deceat pulmonem rumpere uentis [ ]
28 stemmate quod Tusco ramum millesime ducis [1]
29 censoremue tuum uel quod trabeate salutas? [ ]
30 ad populum phaleras! ego te intus et in cute noui. [ ]
31 non pudet ad morem discincti uiuere Nattae. [ ]
32 sed stupet hic uitio et fibris increuit opimum [ ]
33 pingue, caret culpa, nescit quid perdat, et alto [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
3. digt.
34 demersus summa rursus non bullit in unda. [ ]
35 magne pater diuum, saeuos punire tyrannos [ ]
36 haut alia ratione uelis, cum dira libido [ ]
37 mouerit ingenium feruenti tincta ueneno: [ ]
38 uirtutem uideant intabescantque relicta. [ ]
39 anne magis Siculi gemuerunt aera iuuenci [ ]
40 et magis auratis pendens laquearibus ensis [ ]
41 purpureus subter ceruices terruit, 'imus, [ ]
42 imus praecipites' quam si sibi dicat et intus [ ]
43 palleat infelix quod proxima nesciat uxor? [ ]
44 saepe oculos, memini, tangebam paruus oliuo, [ ]
45 grandia si nollem morituri uerba Catonis [2]
46 discere non sano multum laudanda magistro, [ ]
47 quae pater adductis sudans audiret amicis. [ ]
48 iure; etenim id summum, quid dexter senio ferret, [ ]
49 scire erat inuoto, damnosa canicula quantum [ ]?
50 raderet, angustae collo non fallier orcae, [ ]
51 neu quis callidior buxum torquere flagello. [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
3. digt.
52 haut tibi inexpertum curuos deprendere mores [ ]
53 quaeque docet sapiens bracatis inlita Medis [ ]?
54 porticus, insomnis quibus et detonsa iuuentus [ ]
55 inuigilat siliquis et grandi pasta polenta; [ ]
56 et tibi quae Samios diduxit littera ramos [ ]
57 surgentem dextro monstrauit limite callem. [ ]
58 stertis adhuc laxumque caput conpage soluta [ ]
59 oscitat hesternum dissutis undique malis. [ ]?
60 est aliquid quo tendis et in quod derigis arcum? [ ]
61 an passim sequeris coruos testaque lutoque, [ ]
62 securus quo pes ferat, atque ex tempore uiuis? [ ]
63 elleborum frustra, cum iam cutis aegra tumebit, [ ]
64 poscentis uideas; uenienti occurrite morbo, [ ]
65 et quid opus Cratero magnos promittere montis? [ ]
66 discite et, o miseri, causas cognoscite rerum: [ ]
67 quid sumus et quidnam uicturi gignimur, ordo [ ]?
68 quis datus, aut metae qua mollis flexus et unde, [ ]
69 quis modus argento, quid fas optare, quid asper [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
3. digt.
70 utile nummus habet, patriae carisque propinquis [ ]
71 quantum elargiri deceat, quem te deus esse [ ]?
72 iussit et humana qua parte locatus es in re. [2]?
73 disce nec inuideas quod multa fidelia putet [ ]
74 in locuplete penu, defensis pinguibus Vmbris, [ ]?
75 et piper et pernae, Marsi monumenta clientis, [ ]
76 maenaque quod prima nondum defecerit orca. [ ]
77 hic aliquis de gente hircosa centurionum [2]!
78 dicat: 'quod sapio satis est mihi. non ego curo [ ]
79 esse quod Arcesilas aerumnosique Solones [ ]
80 obstipo capite et figentes lumine terram, [1]
81 murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt [ ]
82 atque exporrecto trutinantur uerba labello, [ ]
83 aegroti ueteris meditantes somnia, gigni [1]
84 de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reuerti. [ ]
85 hoc est quod palles? cur quis non prandeat hoc est?' [ ]
86 his populus ridet, multumque torosa iuuentus [ ]
87 ingeminat tremulos naso crispante cachinnos. [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
3. digt.
88 'inspice, nescio quid trepidat mihi pectus et aegris [ ]!
89 faucibus exsuperat grauis halitus, inspice sodes' [ ]
90 qui dicit medico, iussus requiescere, postquam [ ]
91 tertia conpositas uidit nox currere uenas, [ ]
92 de maiore domo modice stitiente lagoena [1]?
93 lenia loturo sibi Surrentina rogabit. [ ]?
94 'heus bone, tu palles.' 'nihil est.' 'uideas tamen istuc, [ ]
95 quidquid id est. surgit tacite tibi lutea pellis.' [ ]
96 'at tu deterius palles, ne sis mihi tutor. [ ]
97 iam pridem hunc sepeli; tu restas.' 'perge, tacebo.' [ ]?
98 turgidus hic epulis atque albo uentre lauatur, [ ]
99 gutture sulpureas lente exhalante mefites. [ ]
100 sed tremor inter uina subit calidumque trientem [ ]!
101 excutit e manibus, dentes crepuere retecti, [ ]
102 uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris. [ ]
103 hinc tuba, candelae, tandemque beatulus alto [ ]
104 conpositus lecto crassisque lutatus amomis [ ]
105 in portam rigidas calces extendit. at illum [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
3. digt.
106 hesterni capite induto subiere Quirites. [ ]?
107 'tange, miser, uenas et pone in pectore dextram; [ ]
108 nil calet hic. summosque pedes attinge manusque; [ ]
109 non frigent.' uisa est si forte pecunia, siue [ ]
110 candida uicini subrisit molle puella, [2]
111 cor tibi rite salit? positum est algente catino [ ]
112 durum holus et populi cribro decussa farina: [ ]?
113 temptemus fauces; tenero latet ulcus in ore [ ]
114 putre quod haut deceat plebeia radere beta. [ ]?
115 alges, cum excussit membris timor albus aristas; [ ]
116 nunc face supposita feruescit sanguis et ira [ ]
117 scintillant oculi, dicisque facisque quod ipse [1]
118 non sani esse hominis non sanus iuret Orestes. [ ]
4. digt. .
1 'Rem populi tractas?' (barbatum haec crede magistrum [ ]
2 dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae) [ ]
3 'quo fretus? dic hoc, magni pupille Pericli. [ ]
4 scilicet ingenium et rerum prudentia uelox [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
4. digt.
5 ante pilos uenit, dicenda tacendaue calles. [ ]
6 ergo ubi commota feruet plebecula bile, [ ]
7 fert animus calidae fecisse silentia turbae [ ]
8 maiestate manus. quid deinde loquere? "Quirites, [ ]
9 hoc puta non iustum est, illud male, rectius illud." [ ]
10 scis etenim iustum gemina suspendere lance [ ]
11 ancipitis librae, rectum discernis ubi inter [ ]
12 curua subit uel cum fallit pede regula uaro, [ ]
13 et potis es nigrum uitio praefigere theta. [ ]
14 quin tu igitur summa nequiquam pelle decorus [ ]?
15 ante diem blando caudam iactare popello [ ]
16 desinis, Anticyras melior sorbere meracas? [ ]
17 quae tibi summa boni est? uncta uixisse patella [ ]
18 semper et adsiduo curata cuticula sole? [2]?
19 expecta, haut aliud respondeat haec anus. i nunc, [ ]
20 "Dinomaches ego sum" suffla, "sum candidus." esto, [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
4. digt.
21 dum ne deterius sapiat pannucia Baucis, [ ]
22 cum bene discincto cantauerit ocima uernae.' [ ]
23 ut nemo in sese temptat descendere, nemo, [ ]
24 sed praecedenti spectatur mantica tergo! [ ]
25 quaesieris 'nostin Vettidi praedia?' 'cuius?' [ ]?
26 'diues arat Curibus quantum non miluus errat.' [ ]
27 'hunc ais, hunc dis iratis genioque sinistro, [ ]?
28 qui, quandoque iugum pertusa ad compita figit, [ ]
29 seriolae ueterem metuens deradere limum [ ]
30 ingemit "hoc bene sit" tunicatum cum sale mordens [ ]
31 cepe et farratam pueris plaudentibus ollam [ ]
32 pannosam faecem morientis sorbet aceti?' [ ]
33 at si unctus cesses et figas in cute solem, [ ]
34 est prope te ignotus cubito qui tangat et acre [1]
35 despuat: 'hi mores! penemque arcanaque lumbi [ ]
36 runcantem populo marcentis pandere uuluas. [ ]
37 tum, cum maxillis balanatum gausape pectas, [ ]
38 inguinibus quare detonsus gurgulio extat? [ ]?
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
4. digt.
39 quinque palaestritae licet haec plantaria uellant [ ]
40 elixasque nates labefactent forcipe adunca, [ ]
41 non tamen ista filix ullo mansuescit aratro.' [ ]
42 caedimus inque uicem praebemus crura sagittis. [ ]
43 uiuitur hoc pacto, sic nouimus. ilia subter [ ]
44 caecum uulnus habes, sed lato balteus auro [ ]?
45 praetegit. ut mauis, da uerba et decipe neruos, [ ]
46 si potes. 'egregium cum me uicinia dicat, [ ]?
47 non credam?' uiso si palles, inprobe, nummo, [ ]
48 si facis in penem quidquid tibi uenit, amarum [ ]
49 si puteal multa cautus uibice flagellas, [ ]
50 nequiquam populo bibulas donaueris aures. [ ]
51 respue quod non es; tollat sua munera cerdo. [ ]
52 tecum habita: noris quam sit tibi curta supellex. [2]
= file n. 522 - 15:35 minuti
5. digt. .
1 Vatibus hic mos est, centum sibi poscere uoces, [ ]
2 centum ora et linguas optare in carmina centum, [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
5. digt.
3 fabula seu maesto ponatur hianda tragoedo, [ ]?
4 uolnera seu Parthi ducentis ab inguine ferrum. [ ]?
5 'quorsum haec? aut quantas robusti carminis offas [ ]
6 ingeris, ut par sit centeno gutture niti? [2]
7 grande locuturi nebulas Helicone legunto, [2]?
8 si quibus aut Procnes aut si quibus olla Thyestae [ ]
9 feruebit saepe insulso cenanda Glyconi. [ ]
10 tu neque anhelanti, coquitur dum massa camino, [ ]
11 folle premis uentos nec clauso murmure raucus [ ]
12 nescio quid tecum graue cornicaris inepte [ ]
13 nec scloppo tumidas intendis rumpere buccas. [ ]
14 uerba togae sequeris iunctura callidus acri, [ ]?
15 ore teres modico, pallentis radere mores [ ]
16 doctus et ingenuo culpam defigere ludo. [ ]
17 hinc trahe quae dicis mensasque relinque Mycenis [ ]
18 cum capite et pedibus plebeiaque prandia moris.' [2]
19 non equidem hoc studeo, pullatis ut mihi nugis [ ]?
20 pagina turgescat dare pondus idonea fumo. [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
5. digt.
21 secrete loquimur. tibi nunc hortante Camena [1]
22 excutienda damus praecordia, quantaque nostrae [ ]
23 pars tua sit, Cornute, animae, tibi, dulcis amice, [ ]
24 ostendisse iuuat. pulsa, dinoscere cautus [ ]?
25 quid solidum crepet et pictae tectoria linguae. [ ]
26 hic ego centenas ausim deposcere fauces, [ ]
27 ut quantum mihi te sinuoso in pectore fixi [ ]
28 uoce traham pura, totumque hoc uerba resignent [ ]?
29 quod latet arcana non enarrabile fibra. [ ]?
30 cum primum pauido custos mihi purpura cessit [ ]
31 bullaque subcinctis Laribus donata pependit, [ ]
32 cum blandi comites totaque inpune Subura [ ]
33 permisit sparsisse oculos iam candidus umbo, [ ]
34 cumque iter ambiguum est et uitae nescius error [ ]
35 diducit trepidas ramosa in compita mentes, [ ]
36 me tibi supposui. teneros tu suscipis annos [ ]
37 Socratico, Cornute, sinu. tum fallere sollers [ ]
38 adposita intortos extendit regula mores [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
5. digt.
39 et premitur ratione animus uincique laborat [ ]
40 artificemque tuo ducit sub pollice uoltum. [ ]
41 tecum etenim longos memini consumere soles [ ]
42 et tecum primas epulis decerpere noctes. [1]
43 unum opus et requiem pariter disponimus ambo [ ]
44 atque uerecunda laxamus seria mensa. [ ]
45 non equidem hoc dubites, amborum foedere certo [ ]
46 consentire dies et ab uno sidere duci. [2]?
47 nostra uel aequali suspendit tempora Libra [ ]
48 Parca tenax ueri, seu nata fidelibus hora [2]
49 diuidit in Geminos concordia fata duorum [ ]
50 Saturnumque grauem nostro Ioue frangimus una, [ ]
51 nescio quod certe est quod me tibi temperat astrum. [ ]
52 mille hominum species et rerum discolor usus; [ ]
53 uelle suum cuique est nec uoto uiuitur uno. [ ]
54 mercibus hic Italis mutat sub sole recenti [ ]
55 rugosum piper et pallentis grana cumini, [ ]
56 hic satur inriguo mauult turgescere somno [ ]?
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
5. digt.
57 hic campo indulget, hunc alea decoquit, ille [ ]
58 in uenerem putris; sed cum lapidosa cheragra [ ]
59 fregerit articulos ueteris ramalia fagi, [ ]
60 tunc crassos transisse dies lucemque palustrem [ ]
61 et sibi iam seri uitam ingemuere relictam. [ ]?
62 at te nocturnis iuuat inpallescere chartis; [ ]
63 cultor enim iuuenum purgatas inseris aures [ ]?
64 fruge Cleanthea. petite hinc, puerique senesque, [ ]?
65 finem animo certum miserisque uiatica canis. [ ]
66 'cras hoc fiet.' idem cras fiat. 'quid? quasi magnum [ ]
67 nempe diem donas!' sed cum lux altera uenit, [ ]
68 iam cras hesternum consumpsimus; ecce aliud cras [ ]
69 egerit hos annos et semper paulum erit ultra. [ ]
70 nam quamuis prope te, quamuis temone sub uno [ ]
71 uertentem sese frustra sectabere canthum, [ ]
72 cum rota posterior curras et in axe secundo. [ ]
73 libertate opus est. non hac, ut quisque Velina [ ]
74 Publius emeruit, scabiosum tesserula far [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
5. digt.
75 possidet. heu steriles ueri, quibus una Quiritem [1]
76 uertigo facit! hic Dama est non tresis agaso, [ ]?
77 uappa lippus et in tenui farragine mendax. [ ]
78 uerterit hunc dominus, momento turbinis exit [ ]
79 Marcus Dama. papae! Marco spondente recusas [ ]
80 credere tu nummos? Marco sub iudice palles? [ ]
81 Marcus dixit, ita est. adsigna, Marce, tabellas. [ ]
82 haec mera libertas, hoc nobis pillea donant. [ ]
83 'an quisquam est alius liber, nisi ducere uitam [ ]
84 cui licet ut libuit? licet ut uolo uiuere, non sum [ ]
85 liberior Bruto?' 'mendose colligis' inquit [ ]?
86 Stoicus hic aurem mordaci lotus aceto, [ ]?
87 'hoc relicum accipio, "licet" illud et "ut uolo" tolle.' [ ]
88 'uindicta postquam meus a praetore recessi, [ ]
89 cur mihi non liceat, iussit quodcumque uoluntas, [ ]
90 excepto siquid Masuri rubrica uetabit?' [ ]
91 disce, sed ira cadat naso rugosaque sanna, [ ]?
92 dum ueteres auias tibi de pulmone reuello. [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
5. digt.
93 non praetoris erat stultis dare tenuia rerum [ ]
94 officia atque usum rapidae permittere uitae; [ ]
95 sambucam citius caloni aptaueris alto. [ ]
96 stat contra ratio et secretam garrit in aurem, [ ]
97 ne liceat facere id quod quis uitiabit agendo. [ ]
98 publica lex hominum naturaque continet hoc fas, [2]
99 ut teneat uetitos inscitia debilis actus. [ ]
100 diluis elleborum, certo conpescere puncto [ ]
101 nescius examen? uetat hoc natura medendi. [ ]
102 nauem si poscat sibi peronatus arator [2]
103 luciferi rudis, exclamet Melicerta perisse [ ]
104 frontem de rebus. tibi recto uiuere talo [ ]
105 ars dedit et ueris speciem dinoscere calles, [ ]
106 ne qua subaerato mendosum tinniat auro? [ ]
107 quaeque sequenda forent quaeque euitanda uicissim, [ ]?
108 illa prius creta, mox haec carbone notasti? [ ]
109 es modicus uoti, presso lare, dulcis amicis? [ ]?
110 iam nunc adstringas, iam nunc granaria laxes, [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
5. digt.
111 inque luto fixum possis transcendere nummum [ ]
112 nec gluttu sorbere saliuam Mercurialem? [ ]!
113 'haec mea sunt, teneo' cum uere dixeris, esto [ ]
114 liberque ac sapiens praetoribus ac Ioue dextro. [ ]
115 sin tu, cum fueris nostrae paulo ante farinae. [ ]
116 pelliculam ueterem retines et fronte politus [ ]
117 astutam uapido seruas in pectore uolpem, [ ]
118 quae dederam supra relego funemque reduco. [1]?
119 nil tibi concessit ratio; digitum exere, peccas, [ ]
120 et quid tam paruum est? sed nullo ture litabis, [ ]
121 haereat in stultis breuis ut semuncia recti. [ ]
122 haec miscere nefas nec, cum sis cetera fossor, [ ]
123 tris tantum ad numeros Satyrum moueare Bathylli. [ ]
124 'liber ego.' unde datum hoc sumis, tot subdite rebus? [ ]
125 an dominum ignoras nisi quem uindicta relaxat? [ ]
126 'i, puer, et strigiles Crispini ad balnea defer' [ ]
127 si increpuit, 'cessas nugator?' seruitium acre [ ]
128 te nihil inpellit nec quicquam extrinsecus intrat [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
5. digt.
129 quod neruos agitet; sed si intus et in iecore aegro [ ]
130 nascuntur domini, qui tu inpunitior exis [ ]?
131 atque hic quem ad strigilis scutica et metus egit erillis? [ ]
132 mane piger stertis. 'surge' inquit Auaritia, 'eia [ ]
133 surge.' negas. instat. 'surge' inquit. 'non queo.' 'surge.' [ ]
134 'et quid agam?' 'rogat! en saperdas aduehe Ponto, [ ]
135 castoreum, stuppas, hebenum, tus, lubrica Coa. [ ]
136 tolle recens primus piper et sitiente camelo. [ ]
137 uerte aliquid; iura.' 'sed Iuppiter audiet.' 'eheu, [1]
138 baro, regustatum digito terebrare salinum [ ]
139 contentus perages, si uiuere cum Ioue tendis.' [1]
140 iam pueris pellem succinctus et oenophorum aptas. [ ]
141 ocius ad nauem! nihil obstat quin trabe uasta [ ]
142 Aegaeum rapias, ni sollers Luxuria ante [ ]
143 seductum moneat: 'quo deinde, insane, ruis, quo? [ ]
144 quid tibi uis? calido sub pectore mascula bilis [ ]
145 intumit quam non extinxerit urna cicutae? [ ]
146 tu mare transilias? tibi torta cannabe fulto [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
5. digt.
147 cena sit in transtro Veiientanumque rubellum [ ]
148 exhalet uapida laesum pice sissilis obba? [ ]
149 quid petis? ut nummi, quos hic quincunce modesto [1]
150 nutrieras, pergant auidos sudare deunces? [ ]
151 indulge genio, carpamus dulcia, nostrum est [ ]
152 quod uiuis, cinis et manes et fabula fies, [ ]
153 uiue memor leti, fugit hora hoc quod loquor inde est.' [ ]?
154 en quid agis? duplici in diuersum scinderis hamo. [ ]
155 huncine an hunc sequeris? subeas alternus oberres. [ ]
156 ancipiti obsequio dominos, alternus oberres. [ ]
157 nec tu, cum obstiteris semel instantique negaris [ ]
158 parere imperio, 'rupi iam uincula' dicas; [ ]?
159 nam et luctata canis nodum abripit, et tamen illi, [ ]
160 cum fugit, a collo trahitur pars longa catenae. [ ]
161 'Daue, cito, hoc credas iubeo, finire dolores [ ]
162 praeteritos meditor' (crudum Chaerestratus unguem [ ]
163 adrodens ait haec). 'an siccis dedecus obstem [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
5. digt.
164 cognatis? an rem patriam rumore sinistro [ ]
165 limen ad obscenum frangam, dum Chrysidis udas [ ]
166 ebrius ante fores extincta cum face canto?' [ ]
167 'euge, puer, sapias, dis depellentibus agnam [ ]
168 percute.' 'sed censen plorabit, Daue, relicta?' [ ]
169 'nugaris. solea, puer, obiurgabere rubra, [ ]
170 ne trepidare uelis atque artos rodere casses. [ ]
171 nunc ferus et uiolens; at, si uocet, haut mora dicas [ ]
172 "quidnam igitur faciam? nec nunc, cum arcessat et ultro [ ]
173 supplicet, accedam?" si totus et integer illinc [2]
174 exieras, nec nunc.' hic hic quod quaerimus, hic est, [ ]
175 non infestuca, lictor quam iactat ineptus. [ ]
176 ius habet ille sui, palpo quem ducit hiantem [ ]
177 cretata Ambitio? uigila et cicer ingere large [ ]
178 rixanti populo, nostra ut Floralia possint [ ]
179 aprici meminisse senes. quid pulchrius? at cum [ ]?
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
5. digt.
180 Herodis uenere dies unctaque fenestra [ ]
181 dispositae pinguem nebulam uomuere lucernae [ ]
182 portantes uiolas rubrumque amplexa catinum [ ]
183 cauda natat thynni, tumet alba fidelia uino, [ ]
184 labra moues tacitus recutitaque sabbata palles. [ ]
185 tum nigri lemures ouoque pericula rupto, [1]
186 tum grandes galli et cum sistro lusca sacerdos [ ]
187 incussere deos inflantis corpora, si non [ ]
188 praedictum ter mane caput gustaueris ali. [ ]
189 dixeris haec inter uaricosos centuriones, [ ]
190 continuo crassum ridet Pulfenius ingens [ ]
191 et centum Graecos curto centusse licetur. [ ]
= file n. 523 - 7:42 minuti
6. digt. .
1 Admouit iam bruma foco te, Basse, Sabino? [ ]?
2 iamne lyra et tetrico uiuunt tibi pectine chordae? [1]
3 mire opifex numeris ueterum primordia uocum [ ]
4 atque marem strepitum fidis intendisse Latinae, [ ]
5 mox iuuenes agitare iocos et pollice honesto [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
6. digt.
6 egregius lusisse senex. mihi nunc Ligus ora [ ]
7 intepet hibernat -que meum mare, qua latus ingens [ ]
8 dant scopuli et multa litus se ualle receptat. [ ]?
9 'Lunai portum, est operae, cognoscite, ciues.' [ ]?
10 cor iubet hoc Enni, postquam destertuit esse [ ]
11 Maeonides Quintus pauone ex Pythagoreo. [ ]
12 hic ego securus uolgi et quid praeparet auster [2]
13 infelix pecori, securus et angulus ille [2]?
14 uicini nostro quia pinguior, etsi adeo omnes [ ]?
15 ditescant orti peioribus, usque recusem [1]
16 curuus ob id minui senio aut cenare sine uncto [ ]
17 et signum in uapida naso tetigisse lagoena. [1]
18 discrepet his alius. geminos, horoscope, uaro [1]
19 producis genio: solis natalibus est qui [ ]
20 tinguat holus siccum muria uafer in calice empta, [ ]
21 ipse sacrum inrorans patinae piper; hic bona dente [ ]
22 grandia magnanimus peragit puer. utar ego, utar, [ ]
23 nec rhombos ideo libertis ponere lautus [ ]?
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
6. digt.
24 nec tenuis sollers turdarum nosse saliuas. [ ]
25 messe tenus propria uiue et granaria (fas est) [ ]
26 emole. quid metuas? occa et seges altera in herba est. [ ]
27 at uocat officium, trabe rupta Bruttia saxa [ ]
28 prendit amicus inops remque omnem surdaque uota [ ]
29 condidit Ionio, iacet ipse in litore et una [ ]
30 ingentes de puppe dei iamque obuia mergis [ ]
31 costa ratis lacerae; nunc et de caespite uiuo [ ]
32 frange aliquid, largire inopi, ne pictus oberret [ ]?
33 caerulea in tabula. sed cenam funeris heres [ ]
34 negleget iratus quod rem curtaueris; urnae [2]
35 ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum [ ]
36 seu ceraso peccent casiae nescire paratus. [ ]
37 'tune bona incolumis minuas?' et Bestius urguet [ ]
38 doctores Graios: 'ita fit; postquam sapere urbi [ ]
39 cum pipere et palmis uenit nostrum hoc maris expers, [ ]
40 fenisecae crasso uitiarunt unguine pultes.' [ ]
41 haec cinere ulterior metuas? at tu, meus heres [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
6. digt.
42 quisquis eris, paulum a turba deductior audi. [ ]?
43 o bone, num ignoras? missa est a Caesare laurus [ ]
44 insignem ob cladem Germanae pubis et aris [ ]
45 frigidus excutitur cinis ac iam postibus arma [ ]
46 iam chlamydas regum, iam lutea gausapa captis [ ]
47 essedaque ingentes -que locat Caesonia Rhenos. [ ]
48 dis igitur genioque ducis centum paria ob res [ ]
49 egregie gestas induco. quis uetat? aude. [ ]?
50 uae, nisi coniues. oleum artocreasque popello [2]?
51 largior. an prohibes? dic clare. 'non adeo' inquis [ ]?
52 'exossatus ager iuxta est.' age, si mihi nulla [ ]
53 iam reliqua ex amitis, patruelis nulla, proneptis [ ]
54 nulla manet patrui, sterilis matertera uixit [ ]
55 deque auia nihilum superest, accedo Bouillas [ ]
56 cliuumque ad Virbi, praesto est mihi Manius heres. [ ]
57 'progenies terrae?' quaere ex me quis mihi quartus [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
6. digt.
58 sit pater: haut prompte, dicam tamen; adde etiam unum, [1]
59 unum etiam: terrae est iam filius et mihi ritu [ ]
60 Manius hic generis prope maior auunculus exit. [ ]
61 qui prior es, cur me in decursu lampada poscis? [ ]
62 sum tibi Mercurius; uenio deus huc ego ut ille [ ]
63 pingitur. an renuis? uis tu gaudere relictis? [ ]
64 'dest aliquid summae.' minui mihi, sed tibi totum est [ ]
65 quidquid id est. ubi sit, fuge quaerere, quod mihi quondam [ ]
66 legarat Tadius, neu dicta, 'pone paterna, [ ]
67 fenoris accedat merces, hinc exime sumptus, [ ]
68 quid relicum est?' relicum? nunc nunc inpensius ungue, [ ]
69 ungue, puer, caules. mihi festa luce coquatur [ ]
70 urtica et fissa fumosum sinciput aure, [ ]
71 ut tuus iste nepos olim satur anseris extis, [ ]?
72 cum morosa uago singultiet inguine uena, [1]?
73 patriciae inmeiat uoluae? mihi trama figurae [ ]
74 sit reliqua, ast illi tremat omento popa uenter? [ ]
75 uende animam lucro, mercare atque excute sollers [ ]
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.)
6. digt.
76 omne latus mundi, ne sit praestantior alter [ ]?
77 Cappadocas rigida pinguis plausisse catasta, [ ]
78 rem duplica. 'feci; iam triplex, iam mihi quarto, [2]
79 iam decies redit in rugam. depunge ubi sistam, [ ]
80 inuentus, Chrysippe, tui finitor acerui. [ ]?
Aules Persius Flaccus: Satirer (Oxford C.T.) .
0. digt. .
1 Nec fronte labra prolui caballino ..
2 nec in bicipiti somniasse Parnaso ..
3 memini, ut repente sic poeta prodirem. ..
4 Heliconidasque pallidamque Pirenen ..
5 illis remitto quorum imagines lambunt ..
6 hederae sequaces; ipsi semipaganus ..
7 ad sacra uatum carmen adfero nostrum. ..
8 quis expediuit psittaco suum 'chaere' ..
9 picamque docuit nostra uerba conari? ..
10 magister artis ingenique largitor ..
11 uenter, negatas artifex sequi uoces. ..
12 quod si dolosi spes refulserit nummi, ..
13 coruos poetas et poetridas picas ..
14 cantare credas Pegaseium nectar. ..
_____________________________________________________________________________..
= file n. 524 - 5:53 minuti
Sulpicia, sølvalderens: Digt (Weidmann) .
1 Musa, quibus numeris heroas et arma frequentas, [u]?
2 fabellam permitte mihi detexere paucis. [ ]?
3 nam tibi secessi, tecum penetrale retractans [1]
4 consilium. quare nec carmine curro Phalaeco [1]
5 nec trimetro iambo nec qui pede fractus eodem [ ]
6 fortiter irasci discit duce Clazomenio; [ ]
7 cetera quin etiam, quot denique milia lusi [ ]
8 primaque Romanos docui contendere Graiis [2]
9 et salibus variare novis, constanter omitto [ ]
10 teque quibus princeps et facundissima calles [ ]
11 aggredior. precibus descende clientis et audi. [ ]
12 dic mihi, Calliope, quidnam pater ille deorum [ ]
13 cogitat? an terras et patria saecula mutat [ ]
14 quasque dedit quondam morientibus eripit artes [ ]
15 nosque iubet tacitos et iam rationis egentes [ ]
16 non aliter, primo quam cum surreximus arvo, [ ]
17 glandibus et purae rursus procumbere lymphae? [ ]
Sulpicia, sølvalderens: Digt (Weidmann)
18 an reliquas terras conservat amicus et urbes, [ ]
19 sed genus Ausonium Romulique exturbat alumnos? [ ]
20 quid? reputemus enim: duo sunt quibus extulit ingens [ ]
21 Roma caput, virtus belli et sapientia pacis. [ ]
22 sed virtus agitata domi et socialibus armis [ ]
23 in freta Sicaniae et Carthaginis exilit arces [ ]
24 ceteraque imperia et totum simul abstulit orbem. [ ]
25 deinde velut stadio victor qui solus Achaeo [ ]
26 languet et immota secum virtute facessit, [ ]?
27 sic itidem Romana manus, contendere postquam [2]
28 destitit et pacem longis frenavit habenis, [ ]
29 ipsa domi leges et Graia inventa retractans [2]
30 omnia bellorum terra quaesita marique [ ]
31 praemia consilio et molli ratione regebat. [ ]
32 stabat in his, neque enim poterat constare sine ipsis, [ ]
33 aut frustra uxori mendaxque Diespiter olim [ ]?
34 'imperium sine fine dedi' dixisse probatur. [ ]
Sulpicia, sølvalderens: Digt (Weidmann)
35 nunc igitur qui res Romanas inperat inter, [ ]?
36 non trabe sed tergo prolapsus et ingluvie albus, [ ]?
37 et studia et sapiens hominum nomenque genusque [ ]
38 omnia abire foras atque urbe excedere iussit. [ ]
39 quid facimus? Graios hominumque relinquimus urbes, [1]
40 ut Romana foret magis his instructa magistris: [1]
41 nunc, Capitolino veluti turbante Camillo [2]?
42 ensibus et trutina Galli fugere relicta, [ ]?
43 sic nostri palare senes dicuntur et ipsi [2]
44 ut ferale suos onus extirpare libellos. [ ]?
45 ergo Numantinus Libycusque erravit in isto [ ]
46 Scipio, qui Rhodio crevit formante magistro, [ ]?
47 ceteraque illa manus bello facunda secundo, [ ]?
48 quos inter prisci sententia dia Catonis [ ]
49 scire deos magni fecisset, utrumne secundis [ ]?
50 an magis adversis staret Romana propago. [ ]
51 scilicet adversis. nam cum defendier armis [ ]
52 suadet amor patriae et captiva penatibus uxor, [ ]
Sulpicia, sølvalderens: Digt (Weidmann)
53 convenit, ut vespis, quarum domus arce movente, [ ]
54 turba tegens strictis per lutea corpora telis; [ ]
55 ast ubi apes secura redit, oblita suorum [2]
56 plebs fraterque una somno moriuntur obeso. [ ]?
57 Romulidarum igitur longa et gravis exitium pax. [ ]
58 hoc fabella modo pausam facit. optima, posthac, [ ]
59 Musa, velim moneas, sine qua mihi nulla voluptas [ ]
60 vivere, uti quondam Smyrna Lydusque peribat, [ ]?
61 nunc itidem migrare velit. vel denique quidvis [ ]
62 ut dea quaere aliud: tantum Romana Caleno [ ]
63 moenia iucundos pariterque averte Sabinos. [ ]
64 haec ego. tum paucis dea me dignarier infit: [ ]
65 'pone metus aequos, cultrix mea; summa tyranno [ ]
66 haec instant odia et nostro periturus honore est. [ ]
67 nam laureta Numae fontisque habitamus eosdem [ ]
68 et comite Egeria ridemus inania coepta. [2]?
69 vive, vale. manet hunc pulchrum sua fama dolorem; [ ]
70 Musarum spondet chorus et Romanus Apollo.' [ ]
_____________________________________________________________________________..
/felt 99 er her tomt/
/felt 100 er altid tomt/
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo archivio n. 12 – SA1-IUVE
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer (1) 1,1 [Saturae]
Ritorna a CORPUS o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!