Archivio n. 66 – CA1-HORATIUS

= Versi recitati: INDEX file 500A-500C!

Horatius: Oder, som af Sapfo [Carmina Sapphica] med Festhymne [Carmen saeculare]
Horatius: Oder, som af Alkaios [Carmina Alcaica]       ⬇ Cerca Ctrl + F (find)
= file n. 500A - 42:30 minuti - Carmina Sapphica                 Prossimo n.67
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                # CA1-HORA.  
2. digt.                                                                      .
  1               Iam satis terris   nivis atque dirae                      []
  2                grandinis misit   Pater et rubente                       []
  3                 dextera sacras   iaculatus arces                        []
  4                            terruit urbem,                               []
  5                terruit gentis,   grave ne rediret                       []
  6               saeculum Pyrrhae   nova monstra questae,                  []
  7               omne cum Proteus   pecus egit altos                       []
  8                             visere montis,                              []
  9               piscium et summa   genus haesit ulmo                      []
 10                nota quae sedes   fuerat columbis,                       []
 11                  et superiecto   pavidae natarunt                       []
 12                             aequore dammae.                             []
 13                 vidimus flavum   Tiberim retortis                       []
 14                 litore Etrusco   violenter undis                        []
 15                   ire deiectum   monumenta regis                        []
 16                            templaque Vestae,                            []




Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 17                   Iliae dum se   nimium querenti                        []
 18                iactat ultorem,   vagus et sinistra                      []
 19                   labitur ripa   Iove non probante u-                   []
 20                            -xorius amnis.                               []
 21                   audiet civis   acuisse ferrum                         []
 22              quo graves Persae   melius perirent,                       []
 23                  audiet pugnas   vitio parentum                         []
 24                             rara iuventus.                              []
 25               quem vocet divum   populus ruentis                        []
 26                  imperi rebus?   prece qua fatigent                     []
 27               virgines sanctae   minus audientem                        []
 28                            carmina Vestam?                              []
 29               cui dabit partis   scelus expiandi                        []
 30               Iuppiter? tandem   venias precamur                        []
 31                 nube candentis   umeros amictus,                        []
 32                             augur Apollo;                               []
 33                 sive tu mavis,   Erycina ridens,                        []
 34              quam Iocus circum   volat et Cupido;                       []

 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 35                 sive neglectum   genus et nepotes                       []
 36                            respicis auctor,                             []
 37                heu nimis longo   satiate ludo,                          []
 38              quem iuvat clamor   galeaeque leves                        []
 39                  acer et Mauri   peditis cruentum                       []
 40                            vultus in hostem;                            []
 41                    sive mutata   iuvenem figura                         []
 42                 ales in terris   imitaris almae                         []
 43                   filius Maiae   patiens vocari                         []
 44                            Caesaris ultor:                              []
 45                serus in caelum   redeas diuque                          []
 46                laetus intersis   populo Quirini,                        []
 47                neve te nostris   vitiis iniquum                         []
 48                              ocior aura                                 []
 49             tollat; hic magnos   potius triumphos,                      []
 50                  hic ames dici   pater atque princeps,                  []
 51                neu sinas Medos   equitare inultos                       []
 52                             te duce, Caesar.                            []


Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
10. digt.                                                                     .
  1                 Mercuri, facunde nepos Atlantis,                        []!
  2               qui feros cultus   hominum recentum                       []
  3                  voce formasti   catus et decorae                       []
  4                             more palaestrae,                            []
  5                te canam, magni   Iovis et deorum                        []
  6                 nuntium curvae  -que lyrae parentem,                    []
  7              callidum quidquid   placui: iocoso                         []
  8                            condere furto.                               []
  9                  te boves olim   nisi reddidisses                       []
 10              per dolum amotas,   puerum minaci                          []
 11               voce dum terret,   viduus pharetra                        []
 12                             risit Apollo.                               []
 13                quin et Atridas   duce te superbos                       []
 14                     Ilio dives   Priamus relicto                        []
 15             Thessalosque ignis   et iniqua Troiae                       []
 16                            castra fefellit.                             []
 17                 tu pias laetis   animas reponis                         []
 18                  sedibus virga  -que levem coerces                      []

 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
 19                  aurea turbam,   superis deorum                         []
 20                            gratus et imis.                              []
12. digt.                                                                     .
  1            Quem virum aut heroa lyra vel acri                           []!
  2                    tibia sumis   celebrare, Clio?                       []
  3               quem deum? cuius   recinet iocosa                         []
  4                             nomen imago                                 []
  5                aut in umbrosis   Heliconis oris                         []
  6                aut super Pindo   gelidove in Haemo,                     []
  7                   unde vocalem   temere insecutae                       []
  8                             Orphea silvae                               []
  9                   arte materna   rapidos morantem                       []
 10                fluminum lapsus   celerisque ventos,                     []
 11             blandum et auritas   fidibus canoris                        []
 12                             ducere quercus?                             []
 13               quid prius dicam   solitis parentis                       []
 14              laudibus, qui res   hominum ac deorum,                     []
 15             qui mare et terras   variisque mundum                       []


Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
 16                            temperat horis?                              []
 17                 unde nil maius   generatur ipso,                        []
 18             nec viget quicquam   simile aut secundum:                   []
 19                  proximos illi   tamen occupavit                        []
 20                            Pallas honores.                              []
 21                proeliis audax,   neque te silebo,                       []
 22               Liber, et saevis   inimica Virgo                          []
 23                beluis, nec te,   metuende certa                         []
 24                           Phoebe sagitta.                               []
 25               dicam et Alciden   puerosque Ledae,                       []
 26              hunc equis, illum   superare pugnis                        []
 27                nobilem: quorum   simul alba nautis                      []
 28                           stella refulsit,                              []
 29                  defluit saxis   agitatus umor,                         []
 30                concidunt venti   fugiuntque nubes,                      []
 31          et minax quia (?) sic   voluere, ponto                         []
 32                             unda recumbit.                              []
 33               Romulum post hos   prius an quietum                       []

 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
 34                 Pompili regnum   memorem an superbos                    []
 35               Tarquini fascis,   dubito, an Catonis                     []
 36                             nobile letum.                               []
 37             Regulum et Scauros   animaeque magnae                       []
 38                prodigum Paulum   superante Poeno                        []
 39                 gratus insigni   referam Camena                         []
 40                            Fabriciumque.                                []
 41              hunc et incomptis   Curium capillis                        []
 42                   utilem bello   tulit et Camillum                      []
 43                saeva paupertas   et avitus apto                         []
 44                            cum lare fundus.                             []
 45                crescit occulto   velut arbor aevo                       []
 46                 fama Marcelli;   micat inter omnis                      []
 47                   Iulium sidus   velut inter ignis                      []
 48                             luna minores.                               []
 49                 gentis humanae   pater atque custos,                    []
 50                  orte Saturno,   tibi cura magni                        []
 51                 Caesaris fatis   data: tu secundo                       []


Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
 52                            Caesare regnes.                              []
 53               ille seu Parthos   Latio imminentis                       []
 54                   egerit iusto   domitos triumpho,                      []
 55                 sive subiectos   Orientis orae                          []
 56                             Seras et Indos,                             []
 57                te minor laetum   reget aequus orbem;                    []
 58                 tu gravi curru   quaties Olympum,                       []
 59                tu parum castis   inimica mittes                         []
 60                            fulmina lucis.                               []
20. digt.                                                                     .
  1                   Vile potabis   modicis Sabinum                        []
  2              cantharis, Graeca   quod ego ipse testa                    []
  3                 conditum levi,   datus in theatro                       []
  4                            cum tibi plausus,                            []
  5                  care Maecenas   eques, ut paterni                      []
  6                 fluminis ripae   simul et iocosa                        []
  7                redderet laudes   tibi Vaticani                          []
  8                            montis imago.                                []

 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
20. digt.
  9              Caecubum et prelo   domitam Caleno                         []
 10                 tu bibes uvam:   mea nec Falernae                       []
 11                temperant vites   neque Formiani                         []
 12                             pocula colles.                              []
22. digt.                                                                     .
  1                  Integer vitae   scelerisque purus                      []
  2                non eget Mauris   iaculis neque arcu                     []
  3                  nec venenatis   gravida sagittis,                      []
  4                            Fusce, pharetra,                             []
  5                sive per Syrtis   iter aestuosas                         []
  6                  sive facturus   per inhospitalem                       []
  7              Caucasum vel quae   loca fabulosus                         []
  8                            lambit Hydaspes.                             []
  9                namque me silva   lupus in Sabina,                       []
 10                 dum meam canto   Lalagen et ultra                       []
 11                 terminum curis   vagor expeditis,                       []
 12                             fugit inermem,                              []
 13                quale portentum   neque militaris                        []


Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
22. digt.
 14                  Daunias latis   alit aesculetis                        []
 15               nec Iubae tellus   generat, leonum                        []
 16                              arida nutrix.                              []
 17                 pone me pigris   ubi nulla campis                       []
 18                  arbor aestiva   recreatur aura,                        []
 19               quod latus mundi   nebulae malusque                       []
 20                            Iuppiter urget;                              []
 21                 pone sub curru   nimium propinqui                       []
 22                 solis in terra   domibus negata:                        []
 23                 dulce ridentem   Lalagen amabo,                         []
 24                            dulce loquentem.                             []
25. digt.                                                                     .
  1                Parcius iunctas   quatiunt fenestras                     []
  2               iactibus crebris   iuvenes protervi,                      []
  3                nec tibi somnos   adimunt, amatque                       []
  4                             ianua limen,                                []
  5              quae prius multum   facilis movebat                        []
  6                cardines; audis   minus et minus iam                     []

 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
25. digt.
  7                 'me tuo longas   pereunte noctes,                       []
  8                             Lydia, dormis?'                             []
  9                invicem moechos   anus arrogantis                        []
 10                 flebis in solo   levis angiportu,                       []
 11                Thracio bacchante magis sub inter-                       []!
 12                            -lunia vento,                                []
 13              cum tibi flagrans   amor et libido,                        []
 14              quae solet matres   furiare equorum,                       []
 15                  saeviet circa   iecur ulcerosum,                       []
 16                            non sine questu                              []
 17               laeta quod pubes   hedera virenti                         []
 18                  gaudeat pulla   magis atque myrto,                     []
 19                 aridas frondis   hiemis sodali                          []
 20                             dedicet Hebro.                              []
30. digt.                                                                     .
  1                   O Venus regina Cnidi Paphique,                        []!
  2                sperne dilectam   Cypron et vocantis                     []
  3                  ture te multo   Glycerae decoram                       []


Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
30. digt.
  4                          transfer in aedem.                             []
  5                 fervidus tecum   puer et solutis                        []
  6                  Gratiae zonis   properentque Nymphae                   []
  7                 et parum comis   sine te Iuventas                       []
  8                            Mercuriusque.                                []
32. digt.                                                                     .
  1              Poscimur. si quid   vacui sub umbra                        []
  2                 lusimus tecum,   quod et hunc in annum                  []
  3               vivat et pluris,   age dic Latinum,                       []
  4                            barbite, carmen,                             []
  5                  Lesbio primum   modulate civi,                         []
  6               qui ferox bello,   tamen inter arma                       []
  7                  sive iactatam   religarat udo                          []
  8                             litore navim,                               []
  9               Liberum et Musas   Veneremque et illi                     []
 10               semper haerentem   puerum canebat                         []

 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
32. digt.
 11                et Lycum nigris   oculis nigroque                        []
 12                            crine decorum.                               []
 13              o decus Phoebi et   dapibus supremi                        []
 14                  grata testudo   Iovis, o laborum                       []
 15                 dulce lenimen,   mihi cumque salve                      []
 16                             rite vocanti.                               []
38. digt.                                                                     .
  1                  Persicos odi,   puer, apparatus,                       []
  2               displicent nexae   philyra coronae;                       []
  3                 mitte sectari,   rosa quo locorum                       []
  4                             sera moretur.                               []
  5                 simplici myrto   nihil allabores                        []
  6                  sedulus curo:   neque te ministrum                     []
  7                 dedecet myrtus   neque me sub arta                      []
  8                             vite bibentem.                              []
_____________________________________________________________________________..

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          .
2. digt.                                                                      .
  1                 Nullus argento   color est avaris                       []
  2                 abdito terris,   inimice lamnae                         []
  3               Crispe Sallusti,   nisi temperato                         []
  4                          splendeat usu.                                 []
  5                  vivet extento   Proculeius aevo,                       []
  6               notus in fratres   animi paterni;                         []
  7               illum aget penna   metuente solvi                         []
  8                             Fama superstes.                             []
  9                  latius regnes   avidum domando                         []
 10              spiritum, quam si   Libyam remotis                         []
 11                 Gadibus iungas   et uterque Poenus                      []
 12                            serviat uni.                                 []
 13              crescit indulgens   sibi dirus hydrops,                    []
 14              nec sitim pellit,   nisi causa morbi                       []
 15                  fugerit venis   et aquosus albo                        []
 16                            corpore languor.                             []

 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 17                  redditum Cyri   solio Phraaten                         []
 18                dissidens plebi   numero beato-                          []
 19            -rum eximit Virtus,   populumque falsis                      []
 20                             deducet uti                                 []
 21             vocibus regnum, et   diadema tutum                          []
 22                   deferens uni   propriamque laurum,                    []
 23              quisquis ingentis   oculo irretorto                        []
 24                           spectat acervos.                              []
4. digt.                                                                      .
  1                Ne sit ancillae   tibi amor pudori,                      []
  2                Xanthia Phoceu,   prius insolentem                       []
  3                  serva Briseis   niveo colore                           []
  4                             movit Achillem;                             []
  5                   movit Aiacem   Telamone natum                         []
  6                 forma captivae   dominum Tecmessae;                     []
  7                  arsit Atrides   medio in triumpho                      []
  8                            virgine rapta,                               []
  9              barbarae postquam   cecidere turmae                        []


Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
 10                 Thessalo victore et ademptus Hector                     []!
 11                tradidit fessis   leviora tolli                          []
 12                            Pergama Grais.                               []
 13                  nescias an te   generum beati                          []
 14               Phyllidis flavae   decorent parentes:                     []
 15                   regium certe   genus et penatis                       []
 16                            maeret iniquos.                              []
 17                crede non illam   tibi de scelesta                       []
 18                plebe delectam,   neque sic fidelem,                     []
 19              sic lucro aversam   potuisse nasci                         []
 20                             matre pudenda.                              []
 21             bracchia et vultum   teretesque suras                       []
 22                 integer laudo;   fuge suspicari                         []
 23                  cuius octavum   trepidavit aetas                       []
 24                           claudere lustrum.                             []
6. digt.                                                                      .
  1                 Septimi, Gadis   aditure mecum et                       []
  2             Cantabrum indoctum   iuga ferre nostra et                   []

 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
  3               barbaras Syrtis,   ubi Maura semper                       []
  4                             aestuat unda,                               []
  5                    Tibur Argeo   positum colono                         []
  6                 sit meae sedes   utinam senectae,                       []
  7                sit modus lasso   maris et viarum                        []
  8                             militiaeque!                                []
  9                 unde si Parcae   prohibent iniquae,                     []
 10                 dulce pellitis   ovibus Galaesi                         []
 11                flumen et regnata petam Laconi                           []!
 12                             rura Phalantho.                             []
 13                  ille terrarum   mihi praeter omnis                     []
 14                 angulus ridet,    ubi non Hymetto                       []
 15                 mella decedunt   viridique certat                       []
 16                             baca Venafro,                               []
 17                 ver ubi longum   tepidasque praebet                     []
 18               Iuppiter brumas,   et amicus Aulon                        []
 19                 fertili Baccho   minimum Falernis                       []
 20                             invidet uvis.                               []


Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
 21                  ille te mecum   locus et beatae                        []
 22               postulant arces;   ibi tu calentem                        []
 23                 debita sparges   lacrima favillam                       []
 24                             vatis amici.                                []
8. digt.                                                                      .
  1                  Vlla si iuris   tibi peierati                          []
  2                 poena, Barine,   nocuisset umquam,                      []
  3                 dente si nigro   fieres vel uno                         []
  4                            turpior ungui,                               []
  5              crederem. sed tu,   simul obligasti                        []
  6                 perfidum votis   caput, enitescis                       []
  7                pulchrior multo   iuvenumque prodis                      []
  8                             publica cura.                               []
  9                 expedit matris   cineres opertos                        []
 10                fallere et toto   taciturna noctis                       []
 11                signa cum caelo   gelidaque divos                        []
 12                            morte carentis.                              []
 13             ridet hoc, inquam,   Venus ipsa, rident                     []

 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
 14             simplices Nymphae,   ferus et Cupido,                       []
 15                semper ardentis   acuens sagittas                        []
 16                             cote cruenta.                               []
 17                adde quod pubes   tibi crescit omnis,                    []
 18               servitus crescit   nova, nec priores                      []
 19                  impiae tectum   dominae relinquunt,                    []
 20                            saepe minati.                                []
 21                 te suis matres   metuunt iuvencis,                      []
 22                te senes parci,   miseraeque nuper                       []
 23               virgines nuptae,   tua ne retardet                        []
 24                             aura maritos.                               []
10. digt.                                                                     .
  1                 Rectius vives,   Licini, neque altum                    []
  2                 semper urgendo   neque, dum procellas                   []
  3              cautus horrescis,   nimium premendo                        []
  4                             litus iniquum.                              []
  5                auream quisquis   mediocritatem                          []
  6                 diligit, tutus   caret obsoleti                         []


Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
  7                sordibus tecti,   caret invidenda                        []
  8                             sobrius aula.                               []
  9                 saepius ventis   agitatur ingens                        []
 10                pinus et celsae   graviore casu                          []
 11                decidunt turres   feriuntque summos                      []
 12                            fulgura montis.                              []
 13               sperat infestis,   metuit secundis                        []
 14                 alteram sortem   bene praeparatum                       []
 15               pectus. informis   hiemes reducit                         []
 16                            Iuppiter, idem                               []
 17              summovet. non, si   male nunc, et olim                     []
 18              sic erit: quondam   cithara tacentem                       []
 19                 suscitat Musam   neque semper arcum                     []
 20                            tendit Apollo.                               []
 21                 rebus angustis   animosus atque                         []
 22                 fortis appare;   sapienter idem                         []
 23                contrahes vento   nimium secundo                         []
 24                            turgida vela.                                []

 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)
16. digt.                                                                     .
  1                    Otium divos   rogat in patenti                       []
  2                prensus Aegaeo,   simul atra nubes                       []
  3                 condidit lunam   neque certa fulgent                    []
  4                             sidera nautis;                              []
  5                    otium bello   furiosa Thrace,                        []
  6                     otium Medi   pharetra decori,                       []
  7            Grosphe, non gemmis   neque purpura ve-                      []
  8                            -nale neque auro.                            []
  9                 non enim gazae   neque consularis                       []
 10                summovet lictor   miseros tumultus                       []
 11                mentis et curas   laqueata circum                        []
 12                            tecta volantis.                              []
 13                  vivitur parvo   bene, cui paternum                     []
 14              splendet in mensa   tenui salinum                          []
 15               nec levis somnos   timor aut cupido                       []
 16                            sordidus aufert.                             []
 17              quid brevi fortes   iaculamur aevo                         []
 18             multa? quid terras   alio calentis                          []


Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)
16. digt.
 19                  sole mutamus?   patriae quis exul                      []
 20                             se quoque fugit?                            []
 21                scandit aeratas   vitiosa navis                          []
 22                Cura nec turmas   equitum relinquit,                     []
 23                   ocior cervis   et agente nimbos                       []
 24                              ocior Euro.                                []
 25             laetus in praesens   animus quod ultra est                  []
 26                    oderit curare et amara lento                         []!
 27                 temperet risu;   nihil est ab omni                      []
 28                            parte beatum.                                []
 29                abstulit clarum   cita mors Achillem,                    []
 30                 longa Tithonum   minuit senectus,                       []
 31                et mihi forsan,   tibi quod negarit,                     []
 32                            porriget hora.                               []
 33               te greges centum   Siculaeque circum                      []
 34                mugiunt vaccae,   tibi tollit hinni-                     []
 35            -tum apta quadrigis   equa, te bis Afro                      []
 36                             murice tinctae                              []

 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)
16. digt.
 37                vestiunt lanae:   mihi parva rura et                     []
 38                spiritum Graiae   tenuem Camenae                         []
 39               Parca non mendax   dedet et malignum                      []
 40                           spernere vulgus.                              []
_____________________________________________________________________________..

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          .
8. digt.                                                                      .
  1                Martiis caelebs   quid agam Kalendis,                    []
  2             quid velint flores   et acerra turis                        []
  3                  plena miraris   positusque carbo in                    []
  4                            caespite vivo,                               []
  5                 docte sermones   utriusque linguae?                     []
  6                 voveram dulcis   epulas et album                        []
  7                  libero caprum   prope funeratus                        []
  8                             arboris ictu.                               []
  9                  hic dies anno   redeunte festus                        []
 10            corticem adstrictum   pice dimovebit                         []
 11                 amphorae fumum   bibere institutae                      []
 12                            consule Tullo.                               []
 13                sume, Maecenas,   cyathos amici                          []
 14             sospitis centum et   vigiles lucernas                       []
 15               perfer in lucem:   procul omnis esto                      []
 16                            clamor et ira.                               []

 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
 17                  mitte civilis   super urbe curas:                      []
 18                   occidit Daci   Cotisonis agmen,                       []
 19                 Medus infestus   sibi luctuosis                         []
 20                            dissidet armis,                              []
 21                servit Hispanae   vetus hostis orae                      []
 22                  Cantaber sera   domitus catena,                        []
 23               iam Scythae laxo   meditantur arcu                        []
 24                             cedere campis.                              []
 25               neglegens ne qua   populus laboret                        []
 26                 parce privatus   nimium cavere et                       []
 27                dona praesentis   cape laetus horae ac                   []
 28                            linque severa.                               []
11. digt.                                                                     .
  1               Mercuri - nam te   docilis magistro                       []
  2                  movit Amphion   lapides canendo -                      []
  3                  tuque testudo   resonare septem                        []
  4                            callida nervis,                              []
  5                nec loquax olim   neque grata, nunc et                   []


Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
  6                 divitum mensis   et amica templis,                      []
  7                dic modos, Lyde   quibus obstinatas                      []
  8                             applicet auris,                             []
  9               quae velut latis   equa trima campis                      []
 10                 ludit exsultim   metuitque tangi,                       []
 11               nuptiarum expers   et adhuc protervo                      []
 12                            cruda marito.                                []
 13                tu potes tigris   comitesque silvas                      []
 14                ducere et rivos   celeris morari;                        []
 15                 cessit immanis   tibi blandienti                        []
 16                             ianitor aulae,                              []
 17              Cerberus, quamvis   furiale centum                         []
 18                 muniant angues   caput eius atque                       []
 19                spiritus taeter   saniesque manet                        []
 20                              ore trilingui.                             []
 21                  quin et Ixion   Tityosque vultu                        []
 22                  risit invito,   stetit urna paulum                     []
 23               sicca, dum grato   Danai puellas                          []

 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
 24                            carmine mulces.                              []
 25                    audiat Lyde   scelus atque notas                     []
 26                virginum poenas   et inane lymphae                       []
 27                   dolium fundo   pereuntis imo,                         []
 28                             seraque fata,                               []
 29             quae manent culpas   etiam sub Orco.                        []
 30              impiae - nam quid   potuere maius? -                       []
 31                 impiae sponsos   potuere duro                           []
 32                            perdere ferro.                               []
 33                  una de multis   face nuptiali                          []
 34                 digna periurum   fuit in parentem                       []
 35               splendide mendax   et in omne virgo                       []
 36                             nobilis aevum,                              []
 37            'surge,' quae dixit   iuveni marito,                         []
 38              'surge, ne longus   tibi somnus, unde                      []
 39              non times, detur;   socerum et scelestas                   []
 40                            falle sorores,                               []
 41              quae velut nactae   vitulos leaenae                        []


Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
 42                  singulos eheu   lacerant: ego illis                    []
 43                 mollior nec te   feriam neque intra                     []
 44                           claustra tenebo.                              []
 45                me pater saevis   oneret catenis,                        []
 46              quod viro clemens   misero peperci:                        []
 47                me vel extremos   Numidarum in agros                     []
 48                           classe releget.                               []
 49                 i pedes quo te   rapiunt et aurae,                      []
 50               dum favet nox et   Venus, i secundo                       []
 51                omine et nostri   memorem sepulcro                       []
 52                           scalpe querelam.'                             []
14. digt.                                                                     .
  1                  Herculis ritu   modo dictus, o plebs,                  []
  2                  morte venalem   petiisse laurum                        []
  3                 Caesar Hispana   repetit penatis                        []
  4                            victor ab ora.                               []
  5                  unico gaudens   mulier marito                          []
  6                 prodeat iustis   operata divis,                         []

 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
  7                 et soror clari   ducis et decorae                       []
  8                            supplice vitta                               []
  9                virginum matres   iuvenumque nuper                       []
 10               sospitum. vos, o   pueri et puellae                       []
 11            iam virum expertae,   male  ominatis                         []
 12                            parcite verbis.                              []
 13                  hic dies vere   mihi festus atras                      []
 14                  eximet curas,   ego nec tumultum                       []
 15               nec mori per vim   metuam tenente                         []
 16                            Caesare terras.                              []
 17              i pete unguentum,   puer, et coronas                       []
 18                 et cadum Marsi   memorem duelli.                        []
 19               Spartacum si qua   potuit vagantem                        []
 20                            fallere testa.                               []
 21                 dic et argutae   properet Neaerae                       []
 22                   murreum nodo   cohibere crinem;                       []
 23                 si per invisum   mora ianitorem                         []
 24                             fiet, abito.                                []


Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
 25                lenit albescens   animos capillus                        []
 26                litium et rixae   cupidos protervae;                     []
 27             non ego hoc ferrem   calidus iuventa                        []
 28                            consule Planco.                              []
18. digt.                                                                     .
  1               Faune, Nympharum   fugientum amator,                      []
  2                 per meos finis   et aprica rura                         []
  3                  lenis incedas   abeasque parvis                        []
  4                             aequus alumnis,                             []
  5                 si tener pleno   cadit haedus anno,                     []
  6               larga nec desunt   Veneris sodali                         []
  7                 vina craterae,   vetus ara multo                        []
  8                             fumat odore.                                []
  9                  ludit herboso   pecus omne campo,                      []
 10                 cum tibi Nonae   redeunt Decembres;                     []
 11               festus in pratis   vacat otioso                           []
 12                            cum bove pagus;                              []
 13                  inter audaces   lupus errat agnos;                     []

 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)
18. digt.
 14               spargit agrestis   tibi silva frondis;                    []
 15                 gaudet invisam   pepulisse fossor                       []
 16                            ter pede terram.                             []
20. digt.                                                                     .
  1               Non vides quanto   moveas periclo,                        []
  2               Pyrrhe, Gaetulae   catulos leaenae?                       []
  3                dura post paulo   fugies inaudax                         []
  4                           proelia raptor,                               []
  5              cum per obstantis   iuvenum catervas                       []
  6                  ibit insignem   repetens Nearchum,                     []
  7               grande certamen,   tibi praeda cedat                      []
  8                             maior an illi.                              []
  9                interim, dum tu   celeris sagittas                       []
 10            promis, haec dentis   acuit timendos,                        []
 11                 arbiter pugnae   posuisse nudo                          []
 12                            sub pede palmam                              []
 13                 fertur et leni   recreare vento                         []
 14               sparsum odoratis   umerum capillis,                       []


Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)
20. digt.
 15              qualis aut Nireus   fuit aut aquosa                        []
 16                            raptus ab Ida.                               []
22. digt.                                                                     .
  1                 Montium custos   nemorumque, Virgo,                     []
  2                quae laborantis   utero puellas                          []
  3               ter vocata audis   adimisque leto,                        []
  4                             diva triformis,                             []
  5                imminens villae   tua pinus esto,                        []
  6               quam per exactos   ego laetus annos                       []
  7                verris obliquum   meditantis ictum                       []
  8                            sanguine donem.                              []
27. digt.                                                                     .
  1                  Impios parrae   recinentis omen                        []
  2              ducat et praegnas   canis aut ab agro                      []
  3                 rava decurrens   lupa Lanuvino                          []
  4                             fetaque vulpes:                             []
  5              rumpat et serpens   iter institutum                        []
  6                si per obliquum   similis sagittae                       []

 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)
27. digt.
  7                terruit mannos:   ego cui timebo                         []
  8                            providus auspex,                             []
  9               antequam stantis   repetat paludes                        []
 10                   imbrium divina avis imminentum,                       []!
 11                 oscinem corvum   prece suscitabo                        []
 12                             solis ab ortu.                              []
 13                sis licet felix   ubicumque mavis,                       []
 14               et memor nostri,   Galatea, vivas,                        []
 15               teque nec laevus   vetet ire picus                        []
 16                            nec vaga cornix.                             []
 17               sed vides quanto   trepidet tumultu                       []
 18                  pronus Orion.   ego quid sit ater                      []
 19                   Hadriae novi   sinus et quid albus                    []
 20                            peccet Iapyx.                                []
 21                 hostium uxores   puerique caecos                        []
 22                 sentiant motus   orientis Austri et                     []
 23                 aequoris nigri   fremitum et trementis                  []
 24                            verbere ripas.                               []


Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)
27. digt.
 25                  sic et Europe   niveum doloso                          []
 26                 credidit tauro   latus et scatentem                     []
 27                  beluis pontum   mediasque fraudes                      []
 28                            palluit audax.                               []
 29                nuper in pratis   studiosa florum et                     []
 30                debitae Nymphis   opifex coronae,                        []
 31                nocte sublustri   nihil astra praeter                    []
 32                             vidit et undas.                             []
 33              quae simul centum   tetigit potentem                       []
 34                oppidis Creten,   'pater, o relictum                     []
 35                  filiae nomen,   pietasque' dixit                       []
 36                           'victa furore!                                []
 37                 unde quo veni?   levis una mors est                     []
 38               virginum culpae.   vigilansne ploro                       []
 39            turpe commissum, an   vitiis carentem                        []
 40                             ludit imago                                 []
 41               vana, quae porta   fugiens eburna                         []
 42                 somnium ducit?   meliusne fluctus                       []

 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)
27. digt.
 43                 ire per longos   fuit, an recentis                      []
 44                            carpere flores?                              []
 45                si quis infamem   mihi nunc iuvencum                     []
 46                  dedat iratae,   lacerare ferro et                      []
 47                frangere enitar   modo multum amati                      []
 48                            cornua monstri.                              []
 49                 impudens liqui   patrios Penatis,                       []
 50                 impudens Orcum   moror. o deorum                        []
 51            si quis haec audis,   utinam inter errem                     []
 52                             nuda leones!                                []
 53                antequam turpis   macies decentis                        []
 54                  occupet malas   teneraeque sucus                       []
 55               defluat praedae,   speciosa quaero                        []
 56                            pascere tigris.                              []
 57                "vilis Europe,"   pater urget absens:                    []
 58             "quid mori cessas?   potes hac ab orno                      []
 59                  pendulum zona   bene te secuta                         []
 60                            laedere collum.                              []


Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)
27. digt.
 61                  sive te rupes   et acuta leto                          []
 62                saxa delectant,   age te procellae                       []
 63                  crede veloci,   nisi erile mavis                       []
 64                            carpere pensum                               []
 65                regius sanguis,   dominaeque tradi                       []
 66             barbarae paelex."'   aderat querenti                        []
 67                perfidum ridens   Venus et remisso                       []
 68                             filius arcu.                                []
 69                 mox, ubi lusit   satis: 'abstineto'                     []
 70                  dixit 'irarum   calidaeque rixae,                      []
 71               cum tibi invisus   laceranda reddet                       []
 72                            cornua taurus.                               []
 73                   uxor invicti   Iovis esse nescis:                     []
 74               mitte singultus,   bene ferre magnam                      []
 75                disce fortunam;   tua sectus orbis                       []
 76                             nomina ducet.'                              []
_____________________________________________________________________________..
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                          .
2. digt.                                                                      .
  1              Pindarum quisquis   studet aemulari,                       []
  2                  Iule, ceratis   ope Daedalea                           []
  3                 nititur pennis   vitreo daturus                         []
  4                             nomina ponto.                               []
  5                monte decurrens   velut amnis, imbres                    []
  6               quem super notas   aluere ripas,                          []
  7                fervet immensus  -que ruit profundo                      []
  8                            Pindarus ore,                                []
  9                   laurea donandus Apollinari,                           []!
 10                seu per audaces   nova dithyrambos                       []
 11                 verba devolvit   numerisque fertur                      []
 12                             lege solutis,                               []
 13                 seu deos reges  -que canit, deorum                      []
 14            sanguinem, per quos   cecidere iusta                         []
 15                morte Centauri,   cecidit tremendae                      []
 16                           flamma Chimaerae,                             []




Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 17                  sive quos Elea domum reducit                           []!
 18                palma caelestis   pugilemve equumve                      []
 19                dicit et centum   potiore signis                         []
 20                             munere donat,                               []
 21                flebili sponsae   iuvenemve raptum                       []
 22                plorat et viris   animumque mores-                       []
 23                -que aureos educit in astra nigro-                       []!
 24                        -que invidet Orco.                               []
 25                 multa Dircaeum   levat aura cycnum,                     []
 26                tendit, Antoni,   quotiens in altos                      []
 27                nubium tractus:   ego apis Matinae                       []
 28                             more modoque                                []
 29                grata carpentis   thyma per laborem                      []
 30                 plurimum circa   nemus uvidique                         []
 31                  Tiburis ripas   operosa parvus                         []
 32                            carmina fingo.                               []
 33                  concines maiore poeta plectro                          []!
 34               Caesarem, quando  -que trahet feroces                     []

 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 35              per sacrum clivum   merita decorus                         []
 36                           fronde Sygambros,                             []
 37                quo nihil maius   meliusve terris                        []
 38                    fata donavere bonique divi                           []!
 39            nec dabunt, quamvis   redeant in aurum                       []
 40                            tempora priscum.                             []
 41                concines laetos  -que dies et Vrbis                      []
 42                 publicum ludum   super impetrato                        []
 43                 fortis Augusti   reditu forumque                        []
 44                             litibus orbum.                              []
 45              tum meae, si quid   loquar audiendum,                      []
 46                  vocis accedet   bona pars, et, 'o Sol                  []
 47              pulcher! o laudande!' canam, recepto                       []!
 48                            Caesare felix.                               []
 49              terque, dum procedis, io Triumphe,                         []!
 50                 non semel dicemus, io Triumphe,                         []!
 51                 civitas omnis,   dabimusque divis                       []
 52                             tura benignis.                              []


Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 53                 te decem tauri   totidemque vaccae,                     []
 54                me tener solvet   vitulus, relicta                       []
 55               matre qui largis   iuvenescit herbis                      []
 56                             in mea vota,                                []
 57                fronte curvatos   imitatus ignis                         []
 58                  tertium lunae   referentis ortum,                      []
 59               qua notam duxit,   niveus videri,                         []
 60                             cetera fulvus.                              []
6. digt.                                                                      .
  1              Dive, quem proles   Niobea magnae                          []
  2               vindicem linguae   Tityosque raptor                       []
  3               sensit et Troiae   prope victor altae                     []
  4                          Phthius Achilles,                              []
  5                 ceteris maior,   tibi miles impar,                      []
  6                 filius quamvis   Thetidis marinae                       []
  7                Dardanas turris   quateret tremenda                      []
  8                            cuspide pugnax.                              []
  9                  ille, mordaci   velut icta ferro                       []

 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
 10                pinus aut impulsa cupressus Euro,                        []!
 11                  procidit late   posuitque collum in                    []
 12                            pulvere Teucro.                              []
 13                 ille non inclusus equo Minervae                         []!
 14                  sacra mentito   male feriatos                          []
 15                Troas et laetam   Priami choreis                         []
 16                            falleret aulam;                              []
 17               sed palam captis   gravis, heu nefas! heu!                []
 18                   nescios fari   pueros Achivis                         []
 19                ureret flammis,   etiam latentem                         []
 20                             matris in alvo,                             []
 21                 ni tuis victus   Venerisque gratae                      []
 22                  vocibus divum   pater adnuisset                        []
 23                   rebus Aeneae   potiore ductos                         []
 24                              alite muros.                               []
 25                 doctor argutae   fidicen Thaliae,                       []
 26             Phoebe, qui Xantho   lavis amne crines,                     []
 27                  Fauniae defende decus Camenae,                         []!


Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
 28                             levis Agyieu.                               []
 29               spiritum Phoebus   mihi, Phoebus artem                    []
 30                 carminis nomen  -que dedit poetae.                      []
 31                virginum primae   puerique claris                        []
 32                            patribus orti,                               []
 33                    Deliae tutela deae fugaces                           []!
 34               lyncas et cervos   cohibentis arcu,                       []
 35                  Lesbium servate pedem meique                           []!
 36                            pollicis ictum,                              []
 37                   rite Latonae   puerum canentes,                       []
 38                rite crescentem   face Noctilucam,                       []
 39               prosperam frugum   celeremque pronos                      []
 40                            volvere mensis.                              []
 41                nupta iam dices   'ego dis amicum,                       []
 42                 saeculo festas   referente luces,                       []
 43                reddidi carmen,   docilis modorum                        []
 44                             vatis Horati.'                              []

 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)
11. digt.                                                                     .
  1                 Est mihi nonum   superantis annum                       []
  2                  plenus Albani   cadus; est in horto,                   []
  3              Phylli, nectendis   apium coronis;                         []
  4                            est hederae vis                              []
  5              multa, qua crinis   religata fulges;                       []
  6                  ridet argento   domus; ara castis                      []
  7                vincta verbenis   avet immolato                          []
  8                           spargior agno;                                []
  9                cuncta festinat   manus, huc et illuc                    []
 10               cursitant mixtae   pueris puellae;                        []
 11               sordidum flammae   trepidant rotantes                     []
 12                            vertice fumum.                               []
 13                 ut tamen noris   quibus advoceris                       []
 14                  gaudiis, Idus   tibi sunt agendae,                     []
 15                qui dies mensem   Veneris marinae                        []
 16                            findit Aprilem,                              []
 17                 iure sollemnis   mihi sanctiorque                       []
 18                   paene natali   proprio, quod ex hac                   []


Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
 19                  luce Maecenas   meus adfluentis                        []
 20                             ordinat annos.                              []
 21              Telephum, quem tu   petis, occupavit                       []
 22                non tuae sortis   iuvenem puella                         []
 23                 dives et lasciva tenetque grata                         []!
 24                            compede vinctum.                             []
 25                terret ambustus   Phaethon avaras                        []
 26              spes, et exemplum   grave praebet ales                     []
 27                 Pergasus terrenum equitem gravatus                      []!
 28                            Bellerophontem,                              []
 29               semper ut te digna sequare et ultra                       []!
 30               quam licet sperare nefas putando                          []!
 31                disparem vites.   age iam, meorum                        []
 32                             finis amorum -                              []
 33               non enim posthac   alia calebo                            []
 34                femina - condisce modos, amanda                          []!
 35              voce quos reddas:   minuentur atrae                        []
 36                            carmine curae.                               []
_____________________________________________________________________________..
 
Quintus Horatius Flaccus: Festhymne (Oxford C.T.)                             .
  1                Phoebe silvarum  -que potens Diana,                      []
  2                  lucidum caeli   decus, o colendi                       []
  3               semper et culti,   date quae precamur                     []
  4                            tempore sacro,                               []
  5                  quo Sibyllini   monuere versus                         []
  6                virgines lectas   puerosque castos                       []
  7             dis, quibus septem   placuere colles,                       []
  8                             dicere carmen.                              []
  9                alme Sol, curru   nitido diem qui                        []
 10                promis et celas   aliusque et idem                       []
 11               nasceris, possis   nihil urbe Roma                        []
 12                             visere maius.                               []
 13                   rite maturos   aperire partus                         []
 14                 lenis, Ilithyia, tuere matres,                          []!
 15                   sive tu Lucina probas vocari                          []!
 16                            seu Genitalis:                               []
 17                 diva, producas   subolem, patrumque                     []




Quintus Horatius Flaccus: Festhymne (Oxford C.T.)
 18                prosperes decreta super iugandis                         []!
 19                 feminis prolis  -que novae feraci                       []
 20                             lege marita,                                []
 21                 certus undenos   decies per annos                       []
 22                orbis ut cantus   referatque ludos                       []
 23                  ter die claro   totiensque grata                       []
 24                            nocte frequentis.                            []
 25                 vosque veraces   cecinisse, Parcae,                     []
 26          quod semel dictum est   stabilisque rerum                      []
 27               terminus servet,   bona iam peractis                      []
 28                            iungite fata.                                []
 29                fertilis frugum   pecorisque tellus                      []
 30                   spicea donet   Cererem corona;                        []
 31                 nutriant fetus   et aquae salubres                      []
 32                             et Iovis aurae.                             []
 33                  condito mitis   placidusque telo                       []
 34                 supplices audi   pueros, Apollo,                        []
 35                   siderum regina bicornis, audi,                        []!

 
Quintus Horatius Flaccus: Festhymne (Oxford C.T.)
 36                             Luna, puellas:                              []
 37            Roma si vestrum est   opus, Iliaeque                         []
 38                 litus Etruscum   tenuere turmae,                        []
 39                iussa pars mutare Lares et urbem                         []!
 40                            sospite cursu,                               []
 41               cui per ardentem   sine fraude Troiam                     []
 42                  castus Aeneas   patriae superstes                      []
 43                   liberum munivit iter, daturus                         []!
 44                            plura relictis:                              []
 45               di, probos mores   docili iuventae,                       []
 46                  di, senectuti   placidae quietem,                      []
 47                  Romulae genti   date remque prolem-                    []
 48                        -que et decus omne.                              []
 49              quaeque vos bubus   veneratur albis                        []
 50                clarus Anchisae   Venerisque sanguis,                    []
 51               impetret, bellante prior, iacentem                        []!
 52                             lenis in hostem.                            []
 53                 iam mari terra  -que manus potentis                     []



Quintus Horatius Flaccus: Festhymne (Oxford C.T.)
 54                  Medus Albanas  -que timet securis,                     []
 55             iam Scythae responsa petunt superbi                         []!
 56                             nuper et Indi.                              []
 57               iam Fides et Pax   et Honos Pudorque                      []
 58              priscus et neglecta redire Virtus                          []!
 59                 audet, apparet  -que beata pleno                        []
 60                             Copia cornu.                                []
 61                augur et fulgente decorus arcu                           []!
 62               Phoebus acceptus  -que novem Camenis,                     []
 63                   qui salutari   levat arte fessos                      []
 64                            corporis artus,                              []
 65                   si Palatinas   videt aequus aras,                     []
 66                 remque Romanam   Latiumque felix                        []
 67             alterum in lustrum   meliusque semper                       []
 68                            prorogat aevum.                              []
 69              quaeque Aventinum   tenet Algidumque,                      []
 70                  quindecim Diana preces virorum                         []!
 71                 curat et votis   puerorum amicas                        []

 
Quintus Horatius Flaccus: Festhymne (Oxford C.T.)
 72                             applicat auris.                             []
 73               haec Iovem sentire deosque cunctos                        []!
 74              spem bonam certam  -que domum reporto,                     []
 75               doctus et Phoebi   chorus et Dianae                       []
 76                             dicere laudes.                              []
_____________________________________________________________________________..

= file n. 500B - 33:26 minuti - Carmina Alcaica
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                          .
9. digt.                                                                      .
  1                  Vides ut alta stet nive candidum                       []
  2               Soracte, nec iam sustineant onus                          []
  3                 silvae laborantes, geluque                              []
  4               flumina constiterint acuto.                               []
  5                dissolve frigus ligna super foco                         []
  6                 large reponens atque benignius                          []
  7                 deprome quadrimum Sabina,                               []
  8               o Thaliarche, merum diota:                                []
  9                 permitte divis cetera, qui simul                        []
 10                stravere ventos aequore fervido                          []
 11                 deproeliantis, nec cupressi                             []
 12                nec veteres agitantur orni.                              []
 13               quid sit futurum cras fuge quaerere et                    []
 14               quem Fors dierum cumque dabit lucro                       []
 15                appone, nec dulcis amores                                []
 16              sperne puer neque tu choreas,                              []
 17                  donec virenti canities abest                           []

 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
 18                morosa. nunc et campus et areae                          []
 19               lenesque sub noctem susurri                               []
 20                 composita repetantur hora,                              []
 21               nunc et latentis proditor intimo                          []
 22                 gratus puellae risus ab angulo                          []
 23             pignusque dereptum lacertis                                 []
 24                aut digito male pertinaci.                               []
16. digt.                                                                     .
  1                O matre pulchra filia pulchrior,                         []
  2                quem criminosis cumque voles modum                       []
  3                  pones iambis, sive flamma                              []
  4                 sive mari libet Hadriano.                               []
  5                 non Dindymene, non adytis quatit                        []
  6                 mentem sacerdotum incola Pythius,                       []
  7               non Liber aeque, non acuta                                []
  8              sic geminant Corybantes aera,                              []
  9               tristes ut irae, quas neque Noricus                       []



Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
16. digt.
 10                 deterret ensis nec mare naufragum                       []
 11               nec saevus ignis nec tremendo                             []
 12               Iuppiter ipse ruens tumultu.                              []
 13              fertur Prometheus addere principi                          []
 14                   limo coactus particulam undique                       []
 15               desectam et insani leonis                                 []
 16            vim stomacho apposuisse nostro.                              []
 17                 irae Thyesthen exitio gravi                             []
 18              stravere et altis urbibus ultimae                          []
 19                 stetere causae cur perirent                             []
 20               funditus imprimeretque muris                              []
 21             hostile aratrum exercitus insolens.                         []
 22               compesce mentem: me quoque pectoris                       []
 23               temptavit in dulci iuventa                                []
 24              fervor et in celeris iambos                                []
 25                misit furentem: nunc ego mitibus                         []
 26                  mutare quaero tristia, dum mihi                        []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
16. digt.
 27                   fias recantatis amica                                 []                        
 28                 opprobriis animumque reddas.                            []
17. digt.                                                                     .
  1                  Velox amoenum saepe Lucretilem                         []
  2                   mutat Lycaeo Faunus et igneam                         []
  3                 defendit aestatem capellis                              []
  4               usque meis pluviosque ventos.                             []
  5                   impune tutum per nemus arbutos                        []
  6              quaerunt latentis et thyma deviae                          [] 
  7                    olentis uxores mariti                                []
  8               nec viridis metuunt colubras                              []                            
  9                  nec Martialis Haediliae lupos,                         []
 10                utcumque dulci, Tyndari, fistula                         []
 11                 valles et Vsticae cubantis                              []
 12                  levia personuere saxa.                                 []
 13                 di me tuentur, dis pietas mea                           []
 14             et musa cordi est. hic tibi                                 []



Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
17. digt.
 15                 manabit ad plenum benigno                               []
 16              ruris honorum opulenta cornu:                              []
 17                 hic in reducta valle Caniculae                          []
 18                 vitabis aestus et fide Teia                             []
 19                  dices laborantis in uno                                []
 20                Penelopen vitreamque Circen:                             []
 21                 hic innocentis pocula Lesbii                            []
 22               duces sub umbra, nec Semeleius                            []
 23               cum Marte confundet Thyoneus                              []
 24              proelia, nec metues protervum                              []
 25                suspecta Cyrum, ne male dispari                          []
 26                  incontinentis iniciat manus                            []
 27              et scindat haerentem coronam                               []                              
 28                crinibus immeritamque vestem.                            []
26. digt.                                                                     .
  1                   Musis amicus tristitiam et metus                      []
  2               tradam protervis in mare Creticum                         []

 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
26. digt.
  3                portare ventis, quis sub Arcto                           []
  4               rex gelidae metuatur orae,                                []
  5                 quid Tiridaten terreat, unice                           []
  6                securus. o quae fontibus integris                        []
  7                gaudes, apricos necte flores,                            []
  8                 necte meo Lamiae coronam,                               []
  9                 Piplei dulcis! nil sine te mei                          [] 
 10               prosunt honores: hunc fidibus novis,                      []
 11                hunc Lesbio sacrare plectro                              []
 12               teque tuasque decet sorores.                              []
27. digt.                                                                     .
  1                  Natis in usum laetitiae scyphis                        []
  2           pugnare Thracum est: tollite barbarum                         []
  3                 morem, verecundumque Bacchum                            []
  4               sanguineis prohibete rixis.                               []
  5               vino et lucernis Medus acinaces                           []
  6                 immane quantum discrepat: impium                        []



Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
27. digt.
  7                   lenite clamorem, sodales                              []
  8                 et cubito remanete presso.                              [] 
  9                  vultis severi me quoque sumere                         []
 10                partem Falerni? dicat Opuntiae                           []
 11               frater Megillae, quo beatus                               []
 12              vulnere, qua pereat sagitta.                               []
 13               cessat voluntas? non alia bibam                           []
 14               mercede. quae te cumque domat Venus,                      []
 15                  non erubescendis adurit                                []
 16                ignibus, ingenuoque semper                               []
 17                  amore peccas. quidquid habes, age                      []
 18                   depone tutis auribus. a! miser                        []
 19                  quanta laborabas Charybdi,                             []
 20                digne puer meliore flamma.                               []
 21             quae saga, quis te solvere Thessalis                        []
 22                 magus venenis, quis poterit deus?                       []
 23                  vix illigatum te triformi                              []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
27. digt.
 24                 Pegasus expediet Chimaera.                              []
29. digt.                                                                     .
  1                   Icci, beatis nunc Arabum invides                      []
  2                gazis, et acrem militiam paras                           []
  3                 non ante devictis Sabaeae                               []
  4               regibus, horribilique Medo                                []
  5                nectis catenas? quae tibi virginum                       []
  6                  sponso necato barbara serviet?                         []
  7                puer quis ex aula capillis                               []
  8               ad cyathum statuetur unctis,                              []
  9                doctus sagittas tendere Sericas                          []
 10                  arcu paterno? quis neget arduis                        [] 
 11                  pronos relabi posse rivos                              []
 12               montibus et Tiberim reverti,                              []
 13                cum tu coemptos undique nobilis                          []
 14                 libros Panaeti Socraticam et domum                      [] 
 15                    mutare loricis Hiberis,                              [] 



Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
29. digt.                                                                     
 16                pollicitus meliora, tendis?                              []
31. digt.                                                                     .
  1                 Quid dedicatum poscit Apollinem                         []
  2               vates? quid orat de patera novum                          []
  3                  fundens liquorem? non opimae                           []
  4                 Sardiniae segetes feraces,                              []
  5                  non aestuosae grata Calabriae                          []
  6                armenta, non aurum aut ebur Indicum,                     []
  7               non rura quae Liris quieta                                []
  8               mordet aqua taciturnus amnis.                             []
  9                premant Calenam falce quibus dedit                       []
 10                 fortuna vitem, dives et aureis                          []
 11                 mercator exsiccet culullis                              []
 12                 vina Syra reparata merce,                               []
 13               dis carus ipsis, quippe ter et quater                     []
 14                  anno revisens aequor Atlanticum                        []
 15                 impune. me pascunt olivae,                              []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
31. digt.                                                                     
 16                 me cichorea levesque malvae.                            []
 17                   frui paratis et valido mihi,                          []
 18                  Latoe, dones, at, precor, integra                      []
 19             cum mente, nec turpem senectam                              []
 20               degere nec cithara carentem.                              []
34. digt.                                                                     .
  1                  Parcus deorum cultor et infrequens                     []
  2                    insanientis dum sapientiae                           []
  3                consultus erro, nunc retrorsum                           []
  4            vela dare atque iterare cursus                               []
  5                cogor relictos: namque Diespiter,                        []
  6                   igni corusco nubila dividens                          []
  7              plerumque, per purum tonantis                              []
  8                egit equos volucremque currum,                           []
  9               quo bruta tellus et vaga flumina,                         []
 10               quo Styx et invisi horrida Taenari                        []
 11                  sedes Atlanteusque finis                               []



Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
34. digt.                                                                     
 12               concutitur. valet ima summis                              []
 13                mutare et insignem attenuat deus,                        []
 14               obscura promens; hinc apicem rapax                        []
 15               fortuna cum stridore acuto                                []
 16             sustulit, hic posuisse gaudet.                              []  
35. digt.                                                                     .
  1                 O diva, gratum quae regis Antium,                       []
  2               praesens vel imo tollere de gradu                         [] 
  3                 mortale corpus vel superbos                             []
  4                 vertere funeribus triumphos,                            []
  5                te pauper ambit sollicita prece                          []
  6                 ruris colonus, te dominam aequoris                      []
  7                quicumque Bithyna lacessit                               []
  8                Carpathium pelagus carina.                               []
  9                te Dacus asper, te profugi Scythae,                      []
 10                urbesque gentesque et Latium ferox                       []
 11                regumque matres barbarorum et                            []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
35. digt.                                                                     
 12                  purpurei metuunt tyranni,                              []
 13                      iniurioso ne pede proruas                          []
 14              stantem columnam, neu populus frequens                     []
 15                 ad arma cessantis, ad arma                              []
 16                concitet imperiumque frangat.                            []
 17               te semper anteit serva Necessitas,                        []
 18                clavos trabalis et cuneos manu                           []
 19                  gestans aena, nec severus                              []
 20              uncus abest liquidumque plumbum.                           []
 21                te Spes et albo rara Fides colit                         []
 22                  velata panno, nec comitem abnegat,                     []
 23                  utcumque mutata potentis                               []
 24                veste domos inimica linquis.                             []
 25                 at vulgus infidum et meretrix retro                     []
 26                 periura cedit, diffugiunt cadis                         []
 27                cum faece siccatis amici                                 []
 28               ferre iugum pariter dolosi.                               []



Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
35. digt.                                                                     
 29                  serves iturum Caesarem in ultimos                      []
 30                orbis Britannos et iuvenum recens                        []
 31                      examen Eois timendum                               []
 32                  partibus Oceanoque rubro.                              []
 33                  eheu, cicatricum et sceleris pudet                     []
 34           fratrumque. quid nos dura refugimus                           []
 35              aetas? quid intactum nefasti                               []
 36              liquimus? unde manum iuventus                              []
 37                    metu deorum continuit? quibus                        []
 38                 pepercit aris? o  utinam nova                           []
 39                  incude diffingas retusum in                            []
 40                 Massagetas Arabasque ferrum!                            []
37. digt.                                                                     .
  1             Nunc est bibendum, nunc pede libero                         []
  2               pulsanda tellus, nunc Saliaribus                          []
  3                   ornare pulvinar deorum                                []
  4               tempus erat dapibus, sodales.                             []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
37. digt.                                                                     
  5               antehac nefas depromere Caecubum                          []
  6                 cellis avitis, dum Capitolio                            []
  7                   regina dementis ruinas                                []
  8                funus et imperio parabat                                 []
  9                    contaminato cum grege turpium                        []
 10                 morbo virorum, quodlibet impotens                       []
 11                  sperare fortunaque dulci                               []
 12                ebria. sed minuit furorem                                []
 13                 vix una sospes navis ab ignibus,                        []
 14               mentemque lymphatam Mareotico                             []
 15                  redegit in veros timores                               []
 16                Caesar ab Italia volantem                                []
 17                remis adurgens, accipiter velut                          []
 18                mollis columbas aut leporem citus                        []
 19                 venator in campis nivalis                               []
 20                Haemoniae, daret ut catenis                              []
 21               fatale monstrum; quae generosius                          []



Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
37. digt.                                                                     
 22                perire quaerens nec muliebriter                          []
 23                  expavit ensem nec latentis                             []
 24               classe cita reparavit oras;                               []
 25               ausa et iacentem visere regiam                            []
 26                  vultu sereno, fortis et asperas                        []
 27                tractare serpentis, ut atrum                             []
 28                corpore combiberet venenum,                              []
 29                     deliberata morte ferocior,                          []
 30                saevis Liburnis scilicet invidens                        []
 31                   privata deduci superbo                                []
 32               non humilis mulier triumpho.                              []
_____________________________________________________________________________..

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          .
1. digt.                                                                      .
  1               Motum ex Metello consule civicum                          []
  2                bellique causas et vitia et modos                        []
  3                 ludumque Fortunae gravisque                             []
  4              principum amicitias et arma                                []
  5                nondum expiatis uncta cruoribus,                         []
  6                    periculosae plenum opus aleae,                       []
  7               tractas, et incedis per ignis                             []
  8                suppositos cineri doloso.                                []
  9                 paulum severae Musa tragoediae                          []
 10                desit theatris: mox ubi publicas                         []
 11                 res ordinaris, grande munus                             []
 12                  Cecropio repetes cothurno,                             []
 13                insigne maestis praesidium reis                          []
 14                 et consulenti, Pollio, curiae,                          []
 15               cui laurus aeternos honores                               []
 16                 Delmatico peperit triumpho.                             []
 17                iam nunc minaci murmure cornuum                          []


Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          
1. digt.                                                                      
 18             perstringis auris, iam litui strepunt,                      []
 19                iam fulgor armorum fugaces                               []
 20              terret equos equitumque vultus.                            [] 
 21                  audire magnos iam videor duces                         []	
 22                   non indecoro pulvere sordidos,                        []
 23                et cuncta terrarum subacta                               []
 24            praeter atrocem animum Catonis.                              []
 25                 Iuno et deorum quisquis amicior                         []
 26                   Afris inulta cesserat impotens                        []
 27                  tellure victorum nepotes                               []
 28                rettulit inferias Iugurthae.                             []
 29                quis non Latino sanguine pinguior                        []
 30               campus sepulcris impia proelia                            []
 31                  testatur auditumque Medis                              []
 32                 Hesperiae sonitum ruinae?                               []
 33            qui gurges aut quae flumina lugubris                         []
 34                  ignara belli? quod mare Dauniae                        []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          
1. digt.                                                                      
 35                   non decoloravere caedes?                              []
 36             quae caret ora cruore nostro?                               []
 37               sed ne relictis, Musa procax, iocis                       []
 38                 Ceae retractes munera neniae,                           [] 
 39                   mecum Dionaeo sub antro                               []
 40              quaere modos leviore plectro.                              []
3. digt.                                                                      .                                                                      
  1                 Aequam memento rebus in arduis                          []
  2                servare mentem, non secus in bonis                       []
  3                   ab insolenti temperatam                               []
  4                 laetitia, moriture Delli,                               []
  5               seu maestus omni tempore vixeris,                         []
  6               seu te in remoto gramine per dies                         []
  7                 festos reclinatum bearis                                []
  8                   interiore nota Falerni.                               []
  9               quo pinus ingens albaque populus                          []
 10              umbram hospitalem consociare amant                         []
 


Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          
3. digt.                                                                                                                                           
 11               ramis? quid obliquo laborat                               []
 12             lympha fugax trepidare rivo?                                []
 13             huc vina et unguenta et nimium brevis                       []
 14                 flores amoenae ferre iube rosae,                        []
 15               dum res et aetas et sororum                               []
 16                fila trium patiuntur atra.                               []
 17                 cedes coemptis saltibus et domo                         []
 18                villaque flavus quam Tiberis lavit;                      []
 19              cedes, et exstructis in altum                              []
 20                  divitiis potietur heres.                               []
 21                 divesne prisco natus ab Inacho                          []
 22                nil interest an pauper et infima                         []
 23                de gente sub divo moreris,                               []
 24               victima nil miserantis Orci.                              []
 25                    omnes eodem cogimur, omnium                          []
 26                  versatur urna serius ocius                             []
 27                sors exitura et nos in aeter-                            []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          
3. digt.                                                                                                                                           
 28           -num exsilium impositura cumbae.                              []
5. digt.                                                                      .                                                                      
  1                 Nondum subacta ferre iugum valet                        []
  2                cervice, nondum munia comparis                           []
  3                aequare nec tauri ruentis                                []
  4                in venerem tolerare pondus.                              []
  5                 circa virentis est animus tuae                          []
  6               campos iuvencae, nunc fluviis gravem                      []
  7               solantis aestum, nunc in udo                              []
  8                ludere cum vitulis salicto                               []
  9                praegestientis. tolle cupidinem                          []
 10                  immitis uvae: iam tibi lividos                         []
 11               distinguet Autumnus racemos                               []
 12                  purpureo varius colore.                                []
 13               iam te sequetur: currit enim ferox                        []
 14                  aetas et illi quos tibi dempserit                      []
 15                 apponet annos; iam proterva                             []



Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          
5. digt.                                                                                                                                           
 16              fronte petit Lalage maritum,                               []
 17                dilecta quantum non Pholoe fugax,                        []
 18               non Chloris albo sic umero nitens                         []
 19                 ut pura nocturno renidet                                []
 20               luna mari, Cnidiusve Gyges,                               [] 
 21                 quem si puellarum insereres choro,                      []
 22                   mire sagaces falleret hospites                        []
 23                discrimen obscurum solutis                               []
 24                crinibus ambiguoque vultu.                               []
7. digt.                                                                      .                                                                      
  1                  O saepe mecum tempus in ultimum                        []
  2                  deducte Bruto militiae duce,                           []
  3                 quis te redonavit Quiritem                              []
  4                dis patriis Italoque caelo,                              []
  5                 Pompei, meorum prime sodalium?                          []
  6               cum quo morantem saepe diem mero                          []
  7                   fregi coronatus nitentis                              []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          
7. digt.                                                                                                                                           
  8                malobathro Syrio capillos.                               []
  9                tecum Philippos et celerem fugam                         []
 10                  sensi relicta non bene parmula,                        []
 11             cum fracta virtus, et minaces                               []
 12               turpe solum tetigere mento.                               []
 13              sed me per hostis Mercurius celer                          []
 14                 denso paventem sustulit aere;                           []
 15               te rursus in bellum resorbens                             []
 16               unda fretis tulit aestuosis.                              []
 17                 ergo obligatam redde Iovi dapem                         []
 18                longaque fessum militia latus                            []
 19                 depone sub lauru mea, nec                               []
 20               parce cadis tibi destinatis.                              []
 21                      oblivioso levia Massico                            []
 22                 ciboria exple; funde capacibus                          []
 23                unguenta de conchis. quis udo                            []
 24                deproperare apio coronas                                 []



Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          
7. digt.                                                                                                                                           
 25                 curatve myrto? quem Venus arbitrum                      []
 26                 dicet bibendi? non ego sanius                           []
 27                  bacchabor Edonis: recepto                              []
 28                dulce mihi furere est amico.                             []
9. digt.                                                                      .
  1              Non semper imbres nubibus hispidos                         []
  2                manant in agros aut mare Caspium                         []
  3                 vexant inaequales procellae                             []
  4              usque, nec Armeniis in oris,                               []
  5                   amice Valgi, stat glacies iners                       []
  6               mensis per omnis aut Aquilonibus                          []
  7                querqueta Gargani laborant                               []
  8                 et foliis viduantur orni:                               []
  9                tu semper urges flebilibus modis                         []
 10               Mysten ademptum, nec tibi Vespero                         []
 11                  surgente decedunt amores                               []
 12               nec rapidum fugiente solem.                               []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          
9. digt.                                                                                                                                           
 13                at non ter aevo functus amabilem                         []
 14                 ploravit omnis Antilochum senex                         []
 15                annos, nec impubem parentes                              []
 16             Troilon aut Phrygiae sorores                                []
 17                flevere semper. desine mollium                           []
 18                 tandem querelarum, et potius nova                       []
 19                 cantemus Augusti tropaea                                []
 20               Caesaris et rigidum Niphaten,                             []
 21                Medumque flumen gentibus additum                         []
 22                 victis minores volvere vertices,                        []
 23             intraque praescriptum Gelonos                               []
 24                   exiguis equitare campis.                              []
11. digt.                                                                     .                                                                      
  1                Quid bellicosus Cantaber et Scythes,                     []
  2               Hirpine Quincti, cogitet Hadria                           []
  3                  divisus obiecto, remittas                              []
  4            quaerere, nec trepides in usum                               []



Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          
11. digt.                                                                                                                                           
  5                 poscentis aevi pauca: fugit retro                       []
  6                 levis iuventas et decor, arida                          []
  7                 pellente lascivos amores                                []
  8                   canitie facilemque somnum.                            []
  9                non semper idem floribus est honor                       []
 10              vernis, neque uno Luna rubens nitet                        []
 11              vultu: quid aeternis minorem                               []
 12                  consiliis animum fatigas?                              []
 13               cur non sub alta vel platano vel hac                      []
 14                  pinu iacentes sic temere et rosa                       []
 15                    canos odorati capillos,                              []
 16              dum licet, Assyriaque nardo                                []
 17                 potamus uncti? dissipat Euhius                          []
 18                  curas edaces. quis puer ocius                          []
 19               restinguet ardentis Falerni                               []
 20                pocula praetereunte lympha?                              [] 
 21               quis devium scortum eliciet domo                          []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          
11. digt.                                                                                                                                           
 22                  Lyden? eburna dic age cum lyra                         []
 23                maturet in comptum Lacaenae                              []
 24                more comas religata nodum.                               []
13. digt.                                                                     .                                                                      
  1                Ille et nefasto te posuit die                            []
  2           quicumque primum, et sacrilega manu                           []
  3               produxit, arbos, in nepotum                               []
  4             perniciem opprobriumque pagi;                               []
  5              illum et parentis crediderim sui                           []
  6                 fregisse cervicem et penetralia                         []
  7               sparsisse nocturno cruore                                 []
  8              hospitis; ille venena Colcha                               []
  9             et quidquid usquam concipitur nefas                         []
 10                tractavit, agro qui statuit meo                          []
 11              te triste lignum, te caducum                               []
 12                 in domini caput immerentis.                             []
 13             quid quisque vitet numquam homini satis                     []



Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          
13. digt.                                                                                                                                           
 14           cautum est in horas: navita Bosphorum                         []
 15               Poenus perhorrescit neque ultra                           []   
 16               caeca timet  aliunde fata;                                []
 17                 miles sagittas et celerem fugam                         []
 18                Parthi, catenas Parthus et Italum                        []
 19               robur; sed improvisa leti                                 []
 20                vis rapuit rapietque gentis.                             []
 21              quam paene furvae regna Proserpinae                        []
 22                  et iudicantem vidimus Aeacum                           []
 23               sedesque discriptas piorum et                             []
 24                   Aeoliis fidibus querentem                             []
 25                 Sappho puellis de popularibus,                          [] 
 26                 et te sonantem plenius aureo,                           []
 27                Alcaee, plectro dura navis,                              []
 28               dura fugae mala, dura belli!                              []
 29                 utrumque sacro digna silentio                           []
 30                mirantur umbrae dicere; sed magis                        []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          
13. digt.                                                                                                                                           
 31                 pugnas et exactos tyrannos                              []
 32             densum umeris bibit aure vulgus.                            []
 33          quid mirum, ubi illis carminibus stupens                       []
 34                 demittit atras belua centiceps                          []
 35                 auris et intorti capillis                               []
 36                Eumenidum recreantur angues?                             []
 37             quin et Prometheus et Pelopis parens                        []
 38                  dulci laborem decipitur sono,                          []
 39                  nec curat Orion leones                                 []
 40                aut timidos agitare lyncas.                              []
14. digt.                                                                     .
  1                  Eheu fugaces, Postume, Postume,                        []
  2                  labuntur anni nec pietas moram                         []
  3                    rugis et instanti senectae                           []
  4                 adferet indomitaeque morti:                             []
  5                non si trecenis quoquot eunt dies,                       []
  6                  amice, places illacrimabilem                           []



Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          
14. digt.                                                                     
  7                Plutona tauris, qui ter amplum                           []
  8                  Geryonen Tityonque tristi                              []
  9                compescit unda, scilicet omnibus,                        []
 10               quicumque terrae munere vescimur,                         []
 11                    enaviganda, sive reges                               []
 12                sive inopes erimus coloni.                               []
 13                frustra cruento Marte carebimus                          []
 14               fractisque rauci fluctibus Hadriae,                       []
 15              frustra per autumnos nocentem                              []
 16                corporibus metuemus Austrum:                             []
 17                  visendus ater flumine languido                         []
 18                 Cocytos errans et Danai genus                           []
 19                   infame damnatusque longi                              []
 20                 Sisyphus Aeolides laboris:                              []
 21               linquenda tellus et domus et placens                      []
 22              uxor, neque harum quas colis arborum                       []
 23                te praeter invisas cupressos                             []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          
14. digt.
 24               ulla brevem dominum sequetur:                             [] 
 25                  absumet heres Caecuba dignior                          []
 26                 servata centum clavibus et mero                         []
 27                 tinget pavimentum superbo,                              []
 28                pontificum potiore cenis.                                []
15. digt.                                                                     .
  1               Iam pauca aratro iugera regiae                            []
  2              moles relinquent, undique latius                           []
  3                  extenta visentur Lucrino                               [] 
  4             stagna lacu, platanusque caelebs                            []
  5                 evincet ulmos; tum violaria et                          []
  6                myrtus et omnis copia narium                             []
  7                 spargent olivetis odorem                                []
  8                fertilibus domino priori;                                []
  9               tum spissa ramis laurea fervidos                          [] 
 10                excludet ictus. non ita Romuli                           []
 11          praescriptum et intonsi Catonis                                []



Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          
15. digt.                                                                     
 12                 auspiciis veterumque norma.                             []
 13                 privatus illis census erat brevis,                      []
 14                commune magnum: nulla decempedis                         []
 15                   metata privatis opacam                                []
 16                porticus excipiebat Arcton,                              []
 17                  nec fortuitum spernere caespitem                       []
 18                leges sinebant, oppida publico                           [] 
 19                sumptu iubentes et deorum                                []
 20               templa novo decorare saxo.                                []
17. digt.                                                                     .
  1                Cur me querelis exanimas tuis?                           []
  2             nec dis amicum est nec mihi te prius                        []
  3                   obire, Maecenas, mearum                               []
  4              grande decus columenque rerum.                             []
  5                  a! te meae si partem animae rapit                      []
  6                  maturior vis, quid moror altera,                       []
  7                nec carus aeque nec superstes                            []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          
17. digt.     
  8               integer? ille dies utramque                               []
  9                  ducet ruinam. non ego perfidum                         []
 10                 dixi sacramentum: ibimus, ibimus,                       []
 11               utcumque praecedes, supremum                              []
 12              carpere iter comites parati.                               []
 13               me nec Chimaerae spiritus igneae                          []
 14              nec, si resurgat, centimanus Gyas                          []
 15               divellet umquam: sic potenti                              []
 16                Iustitiae placitumque Parcis.                            []
 17               seu Libra seu me Scorpios aspicit                         []
 18                  formidulosus, pars violentior                          []
 19                 natalis horae, seu tyrannus                             []
 20                Hesperiae Capricornus undae,                             []
 21            utrumque nostrum incredibili modo                            []
 22              consentit astrum: te Iovis impio                           []
 23                   tutela Saturno refulgens                              []
 24                   eripuit volucrisque Fati                              []
 


Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          
17. digt.
 25                 tardavit alas, cum populus frequens                     []
 26                laetum theatris ter crepuit sonum:                       []
 27               me truncus illapsus cerebro                               []
 28               sustulerat, nisi Faunus ictum                             []
 29              dextra levassset, Mercurialium                             []
 30                custos virorum. reddere victimas                         []
 31                  aedemque votivam memento:                              [] 
 32               nos humilem feriemus agnam.                               []
19. digt.                                                                     .
  1             Bacchum in remotis carmina rupibus                          []
  2                  vidi docentem – credite posteri -                      []
  3              Nymphasque discentis et auris                              []
  4                capripedum Satyrorum acutas.                             [] 
  5                 Euhoe, recenti mens strepidat metu                      []
  6                plenoque Bacchi pectore turbidum                         []
  7               laetatur: Euhoe, parce Liber,                             []
  8               parce gravi metuende thyrso!                              []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          
19. digt.
  9                 fas pervicaces est mihi Thyiadas                        []
 10                 vinique fontem lactis et uberes                         []
 11                  cantare rivos atque truncis                            []
 12                lapsa cavis iterare mella:                               []
 13                  fas et beatae coniugis additum                         []
 14                stellis honorem tectaque Penthei                         []
 15                disiecta non leni ruina                                  []
 16               Thracis et exitium Lycurgi.                               []              
 17              tu flectis amnis, tu mare barbarum,                        []
 18                   tu separatis uvidus in iugis                          []
 19                   nodo coerces viperino                                 []
 20                Bistonidum sine fraude crinis:                           []
 21               tu, cum parentis regna per arduum                         [] 
 22                cohors Gigantum scanderet impia,                         []
 23               Rhoetum retorsisti leonis                                 []
 24               unguibus horribilique mala;                               [] 
 25               quamquam choreis aptior et iocis                          []



Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          
19. digt.
 26                 ludoque dictus non sat idoneus                          []
 27                  pugnae ferebaris: sed idem                             []
 28                pacis eras mediusque belli.                              []
 29                te vidit insons Cerberus aureo                           []
 30                  cornu decorum leniter atterens                         []
 31              caudam et recedentis trilingui                             []
 32                 ore pedes tetigitque crura.                             [] 
20. digt.                                                                     .
  1                    Non usitata nec tenui ferar                          []
  2                 penna biformis per liquidum aethera                     []
  3            vates, neque in terris morabor                               []
  4                longius, invidiaque maior                                []
  5               urbis relinquam. non ego pauperum                         []
  6              sanguis parentum, non ego quem vocas,                      []
  7                  dilecte Maecenas, obibo                                []
  8                nec Stygia cohibebor unda.                               []
  9               iam iam residunt cruribus asperae                         []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)
20. digt.                                                                     .
 10               pelles, et album mutor in alitem                          []
 11                superne, nascunturque leves                              []
 12                per digitos umerosque plumae.                            []
 13                   iam Daedaleo notior Icaro                             []
 14                 visam gementis litora Bosphori                          [] 
 15                Syrtisque Gaetulas canorus                               []
 16                 ales Hyperboreosque campos.                             []
 17              me Colchus et qui dissimulat metum                         []
 18                Marsae cohortis Dacus et ultimi                          []
 19                noscent Geloni, me peritus                               []
 20             discet Hiber Rhodanique potor.                              []
 21                   absint inani funere neniae                            []
 22               luctusque turpes et querimoniae;                          []
 23                 compesce clamorem ac sepulcri                           []
 24                mitte supervacuos honores.                               []
_____________________________________________________________________________..

= file n. 500C - 36:30 minuti - Carmina Alcaica                           
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          .
1. digt.                                                                      .
  1                   Odi profanum vulgus et arceo;                         []
  2                favete linguis: carmina non prius                        []
  3                    audita Musarum sacerdos                              []
  4                 virginibus puerisque canto.                             []
  5                  regum timendorum in proprios greges,                   []
  6                 reges in ipsos imperium est Iovis,                      []
  7                  clari Giganteo triumpho,                               []
  8               cuncta supercilio moventis.                               []
  9                est ut viro vir latius ordinet                           []
 10                arbusta sulcis, hic generosior                           []
 11               descendat in Campum petitor,                              []
 12               moribus hic meliorque fama                                []
 13                contendat, illi turba clientium                          []
 14               sit maior: aequa lege Necessitas                          []
 15                 sortitur insignis et imos;                              []
 16                omne capax movet urna nomen.                             []
 17               destrictus ensis cui super impia                          []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 18                cervice pendet, non Siculae dapes                        []
 19                 dulcem elaborabunt saporem,                             []
 20                non avium citharaeque cantus                             []
 21               somnum reducent: somnus agrestium                         []
 22                  lenis virorum non humilis domos                        []
 23                 fastidit umbrosamque ripam,                             []
 24               non Zephyris agitata Tempe.                               []
 25                   desiderantem quod satis est neque                     []
 26                    tumultuosum sollicitat mare                          []
 27               nec saevus Arcturi cadentis                               []
 28                impetus aut orientis Haedi,                              []
 29                 non verberatae grandine vineae                          []
 30              fundusque mendax, arbore nunc aquas                        []
 31              culpante, non torrentia agros                              []              
 32               sidera, nunc hiemes iniquas.                              []
 33               contracta pisces aequora sentiunt                         []
 34                iactis in altum molibus; huc frequens                    []



Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 35                caementa demittit redemptor                              []
 36              cum famulis dominusque terrae                              []
 37                  fastidiosus: sed Timor et Minae                        []
 38                scandunt eodem quo dominus, neque                        []
 39                  decedit aerata triremi et                              []
 40             post equitem sedet atra Cura.                               []
 41               quodsi dolentem nec Phrygius lapis                        []
 42                nec purpurarum sidere clarior                            []
 43                  delenit usus nec Falerna                               []
 44               vitis Achaemeniumque costum,                              []
 45                cur invidendis postibus et novo                          []
 46                  sublime ritu moliar atrium?                            []
 47               cur valle permutem Sabina                                 []
 48                  divitias operosiores?                                  []
2. digt.                                                                      .
  1                Angustam amice pauperiem pati                            []
  2                 robustus acri militia puer                              []

 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          
2. digt.                                                                      
  3               condiscat et Parthos feroces                              []
  4               vexet eques metuendus hasta                               []
  5                vitamque sub divo et trepidis agat                       []
  6             in rebus. illum ex moenibus hosticis                        []
  7                 matrona bellantis tyranni                               []
  8               prospiciens et adulta virgo                               []
  9                suspiret, eheu, ne rudis agminum                         []
 10               sponsus lacessat regius asperum                           []
 11                  tactu leonem, quem cruenta                             []
 12                per medias rapit ira caedis.                             []
 13           dulce et decorum est pro patria mori:                         []
 14                mors et fugacem persequitur virum,                       []
 15               nec parcit imbellis iuventae                              []
 16                poplitibus timidove tergo.                               []
 17                Virtus repulsae nescia sordidae                          []
 18                    intaminatis fulget honoribus,                        []
 19               nec sumit aut ponit securis                               []



Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)
2. digt. 
 20                  arbitrio popularis aurae.                              []
 21              Virtus, recludens immeritis mori                           []
 22                 caelum, negata temptat iter via,                        []
 23                coetusque vulgaris et udam                               []
 24             spernit humum fugiente penna.                               []
 25                  est et fideli tuta silentio                            []
 26                merces: vetabo, qui Cereris sacrum                       []
 27                  vulgarit arcanae, sub isdem                            []
 28             sit trabibus fragilemque mecum                              []
 29               solvat phaselon: saepe Diespiter                          []
 30                neglectus incesto addidit integrum:                      []
 31                 raro antecedentem scelestum                             []
 32                  deseruit pede Poena claudo.                            []
3. digt.
  1              Iustum et tenacem propositi virum                          []
  2               non civium ardor prava iubentium,                         []
  3              non vultus instantis tyranni                               []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)
3. digt.                                                                      .
  4              mente quatit solida neque Auster,                          [] 
  5                   dux inquieti turbidus Hadriae,                        []
  6                nec fulminantis magna manus Iovis:                       []
  7              si fractus illabatur orbis,                                []
  8                 impavidum ferient ruinae.                               []
  9                hac arte Pollux et vagus Hercules                        []
 10                   enisus arces attigit igneas                           []
 11               quos inter Augustus recumbens                             []
 12                  purpureo bibit ore nectar.                             []
 13               hac te merentem, Bacche pater, tuae                       []
 14                  vexere tigres indocili iugum                           []
 15               collo trahentes; hac Quirinus                             []
 16              Martis equis Acheronta fugit,                              []
 17                 gratum elocuta consiliantibus                           []
 18                  Iunone divis: ’Ilion, Ilion                            []
 19                  fatalis incestusque iudex                              []
 20                 et mulier peregrina vertit                              []                              



Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
 21            in pulverem, ex quo destituit deos                           []
 22                  mercede pacta Laomedon, mihi                           []
 23                castaeque damnatum Minervae                              []
 24             cum populo et duce fraudulento.                             []
 25               iam nec Lacaenae splendet adulterae                       []
 26                 famosus hospes nec Priami domus                         []
 27                  periura pugnaces Achivos                               []
 28                  Hectoreis opibus refringit,                            []
 29              nostrisque ductum seditionibus                             []
 30                bellum resedit. protinus et gravis                       []
 31                   iras et invisum nepotem,                              []
 32               Troica quem peperit sacerdos,                             []
 33                   Marti redonabo; illum ego lucidas                     []
 34                   inire sedes, ducere nectaris                          []
 35                sucos et adscribi quietis                                []
 36                 ordinibus patiar deorum.                                []
 37               dum longus inter saeviat Ilion                            []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          
3. digt.
 38               Romamque pontus, qualibet exsules                         []
 39                in parte regnanto beati;                                 []
 40                dum Priami Paridisque busto                              []
 41                 insultet armentum et catulos ferae                      []
 42                celent inultae, stet Capitolium                          []
 43               fulgens triumphatisque possit                             []
 44                Roma ferox dare iura Medis.                              []
 45                  horrenda late nomen in ultimas                         []
 46                 extendat oras, qua medius liquor                        []
 47                  secernit Europen ab Afro,                              []
 48               qua tumidus rigat arva Nilus,                             []
 49            aurum irrepertum et sic melius situm,                        []
 50               cum terra celat, spernere fortior                         []
 51               quam cogere humanos in usus                               []
 52               omne sacrum rapiente dextra.                              []
 53                quicumque mundo terminus obstitit                        []
 54             hunc tanget armis, visere gestiens,                         []



Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
 55                qua parte debacchentur ignes,                            [] 
 56              qua nebulae pluviique rores.                               []
 57                 sed bellicosis fata Quiritibus                          []
 58                 hac lege dico, ne nimium pii                            []
 59                 rebusque fidentes avitae                                []
 60              tecta velint reparare Troiae.                              []
 61               Troiae renascens alite lugubri                            []
 62                 fortuna tristi clade iterabitur,                        []
 63                 ducente victrices catervas                              []
 64                coniuge me Iovis et sorore.                              []
 65                ter si resurgat murus aeneus                             []
 66                auctore Phoebo, ter pereat meis                          []
 67                   excisus Argivis, ter uxor                             []
 68                capta virum puerosque ploret.’                           []
 69                non hoc iocosae conveniet lyrae:                         []
 70             quo, Musa, tendis? desine pervicax                          []
 71                  referre sermones deorum et                             []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          
3. digt.
 72               magna modis tenuare parvis.                               []
4.digt.                                                                       . 
  1              Descende caelo et dic age tibia                            []
  2                  regina longum Calliope melos,                          []
  3               seu voce nunc mavis acuta,                                []
  4              seu fidibus citharave Phoebi.                              []
  5                  auditis an me ludit amabilis                           []
  6                  insania? audire et videor pios                         []
  7                  errare per lucos, amoenae                              []
  8                  quos et aquae subeunt et aurae.                        []
  9                   me fabulosae Vulture in Apulo                         []
 10                 nutricis extra limen Apuliae                            []
 11                    ludo fatigatumque somno                              []
 12                fronde nova puerum palumbes                              []
 13                  texere, mirum quod foret omnibus,                      []
 14               quicumque celsae nidum Acherontiae                        []
 15                saltusque Bantinos et arvum                              [] 



Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
 16             pingue tenent humilis Forenti,                              []
 17               ut tuto ab atris corpore viperis                          []
 18             dormirem et ursis, ut premerer sacra                        []
 19                 lauroque collataque myrto,                              []
 20               non sine dis animosus infans.                             []
 21               vester, Camenae, vester in arduos                         []
 22                tollor Sabinos, seu mihi frigidum                        []
 23               Praeneste seu Tibur supinum                               []
 24             seu liquidae placuere Baiae.                                []
 25                 vestris amicum fontibus et choris                       []
 26               non me Philippis versa acies retro,                       []
 27                  devota non exstinxit arbos,                            []
 28                nec Sicula Palinurus unda.                               []
 29                 utcumque mecum vos eritis, libens                       []
 30                    insanientem navita Bosphorum                         []
 31               temptabo et urentis harenas                               []
 32                 litoris Assyrii viator,                                 []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
 33                visam Britannos hospitibus feros                         []
 34               et laetum equino sanguine Concanum,                       []
 35                 visam pharetratos Gelonos                               []
 36             et Scythicum inviolatus amnem.                              []
 37            vos Caesarem altum, militia simul                            []
 38                fessas cohortis abdidit oppidis,                         []
 39                 finire quaerentem labores                               []
 40                   Pierio recreatis antro.                               []
 41               vos lene consilium et datis et dato                       []
 42                gaudetis almae. scimus ut impios                         [] 
 43                   Titanas immanemque turbam                             []
 44                fulmine sustulerit caduco,                               []
 45            qui terram inertem, qui mare temperat                        []
 46             ventosum, et urbes regnaque tristia                         []
 47                 divosque mortalisque turmas                             []
 48                   imperio regit unus aequo.                             []
 49              magnum illa terrorem intulerat Iovi                        []



Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          
4. digt.
 50                fidens iuventus horrida bracchiis                        []
 51              fratresque tendentes opaco                                 []
 52                  Pelion imposuisse Olympo.                              []
 53              sed quid Typhoeus et validus Mimas,                        []
 54                aut quid minaci Porphyrion statu,                        []
 55              quid Rhoetus evulsisque truncis                            []
 56                 Enceladus iaculator audax                               []
 57                contra sonantem Palladis aegida                          []
 58               possent ruentes? hinc avidus stetit                       []
 59              Vulcanus, hinc matrona Iuno et                             []
 60                    numquam umeris positurus arcum,                      []
 61                  qui rore puro Castaliae lavit                          []
 62                crinis solutos, qui Lyciae tenet                         []
 63                    dumeta natalemque silvam,                            []
 64                 Delius et Patareus Apollo.                              []
 65             vis consili expers mole ruit sua:                           []
 66                 vim temperatam di quoque provehunt                      []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          
4. digt.
 67               in maius; idem odere viris                                []
 68                 omne nefas animo moventis.                              []
 69                  testis mearum centimanus Gyas                          []
 70                  sententiarum, notus et integrae                        []
 71                  temptator Orion Dianae,                                []
 72                  virginea domitus sagitta.                              []
 73               iniecta monstris Terra dolet suis                         []
 74               maeretque partus fulmine luridum                          []
 75               missos ad Orcum; nec peredit                              []
 76                 impositam celer ignis Aetnen,                           []
 77                  incontinentis nec Tityi iecur                          []
 78                 reliquit ales, nequitiae additus                        []
 79                  custos; amatorem trecentae                             []
 80                 Perithoum cohibent catenae.                             []
5. digt.                                                                      .  
  1                 Caelo tonantem credidimus Iovem                         []
  2              regnare: praesens divus habebitur                          []

/felt 100 er altid tomt/

risultati [] della versificazione© extra >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo archivio n. 67 – CA2-HORA
Quintus Horatius Flaccus: Oder, som af Alkaios 3,5,3 [Carmina Alcaica]
Ritorna a CORPUS o (Nuova!) HOME PAGE 2022 LatinaLectio!

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: