Archivio n. 67 – CA2-HORATIUS

= Versi recitati (+ soundtrack): INDEX file n. 500C-500E!

Horatius: Oder, som af Alkaios [Carmina Alcaica]
Horatius: Oder, som af Asklepiades [Carmina Asclepiadea]
Horatius: Oder, diverse distika [Carmina disticha]     ⬇ Cerca Ctrl + F (find)
= file n. 500C continuato - 36:30 minuti - Carmina Alcaica        Prossimo n.68
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                # CA2-HORA.
5. digt.                                                                      
  3                 Augustus adiectis Britannis                             []
  4                  imperio gravibusque Persis.                            []
  5                 milesne Crassi coniuge barbara                          []
  6                 turpis maritus vixit et hostium -                       []
  7                pro curia inversique mores! -                            []
  8                 consenuit socerorum in armis                            []
  9                  sub rege Medo Marsus et Apulus,                        []
 10                  anciliorum et nominis et togae                         []
 11                  oblitus aeternaeque Vestae,                            []
 12                incolumi Iove et urbe Roma?                              []
 13               hoc caverat mens provida Reguli                           []
 14                  dissentientis condicionibus                            []
 15                 foedis et exemplo trahentis                             []
 16                 perniciem veniens in aevum,                             []
 17                 si non periret immiserabilis                            []
 18                 captiva pubes. ’signa ego Punicis                       []
 19                    adfixa delubris et arma                              []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                           
5. digt.
 20                 militibus sine caede’ dixit                             []
 21                 ’derepta vi:di: vidi ego civium                          []
 22                  retorta tergo bracchia libero                          []
 23             portasque non clausas et arva                               []
 24                Marte coli populata nostro.                              []
 25                  auro repensus scilicet acrior                          []
 26                 miles redibit. flagitio additis                         []
 27             damnum: neque amissos colores                               []
 28               lana refert medicata fuco,                                []
 29               nec vera virtus, cum semel excidit,                       []
 30                   curat reponi deterioribus.                            []
 31                si pugnat extricata densis                               []
 32              cerva plagis, erit ille fortis                             []
 33                qui perfidis se credidit hostibus,                       []
 34                et Marte Poenos proteret altero,                         []
 35               qui lora restrictis lacertis                              []
 36              sensit iners timuitque mortem.                             []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                           
5. digt.
 37                hic, unde vitam sumeret inscius,                         []
 38                   pacem duello miscuit. o pudor!                        []
 39                 o magna Carthago, probrosis                             []
 40                   altior Italiae ruinis!’                               []
 41                 fertur pudicae coniugis osculum                         []
 42                parvosque natos ut capitis minor                         []
 43                  ab se removisse et virilem                             []
 44               torvus humi posuisse vultum,                              []
 45                 donec labantis consilio patres                          []
 46                firmaret auctor numquam alias dato,                      []
 47                interque maerentis amicos                                []
 48                 egregius properaret exsul.                              []
 49                  atqui sciebat quae sibi barbarus                       []
 50                tortor pararet; non aliter tamen                         []
 51                 dimovit obstantis propinquos                            []
 52                et populum reditus morantem                              [] 
 53               quam si clientum longa negotia                            []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                           
5. digt.
 54                     diiudicata lite relinqueret,                        []
 55                tendens Venafranos in agros                              []
 56                aut Lacedaemonium Tarentum.                              []  
6. digt.                                                                      .                                                                       
  1                   Delicta maiorum immeritus lues,                       []
  2                  Romane, donec templa refeceris                         []
  3                 aedesque labentis deorum et                             []
  4               foeda nigro simulacra fumo.                               []
  5                 dis te minorem quod geris, imperas:                     []
  6             hinc omne principium, huc refer exitum:                     []
  7                di multa neglecti dederunt                               []
  8                 Hesperiae mala luctuosae.                               []
  9               iam bis Monaeses et Pacori manus                          []
 10                 non auspicatos contudit impetus                         []
 11                nostros et adiecisse praedam                             []
 12                torquibus exiguis renidet.                               []
 13                paene occupatam seditionibus                             []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                           
6. digt.
 14                  delevit urbem Dacus et Aethiops,                       []
 15               hic classe formidatus, ille                               []
 16                missilibus melior sagittis.                              []
 17                 fecunda culpae saecula nuptias                          []
 18               primum inquinavere et genus et domos;                     []
 19                 hoc fonte derivata clades                               []
 20                in patriam populumque fluxit.                            []
 21                   motus doceri gaudet Ionicos                           []
 22                matura virgo et fingitur artibus                         []
 23              iam nunc et incestos amores                                []
 24                 de tenero meditatur ungui;                              []
 25                   mox iuniores quaerit adulteros                        []
 26                   inter mariti vina, neque eligit                       []
 27                cui donet impermissa raptim                              []
 28                  gaudia luminibus remotis,                              []
 29                sed iussa coram non sine conscio                         []
 30                 surgit marito, seu vocat institor                       []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                           
6. digt.
 31                seu navis Hispanae magister,                             []
 32                dedecorum pretiosus emptor.                              []
 33               non his iuventus orta parentibus                          []
 34                 infecit aequor sanguine Punico,                         []
 35               Pyrrhumque et ingentem cecidit                            []
 36              Antiochum Hannibalemque dirum,                             []
 37                 sed rusticorum mascula militum                          []
 38               proles, Sabellis docta ligonibus                          []
 39                 versare glebas et severae                               []
 40              matris ad arbitrium recisos                                []
 41                portare fustis, sol ubi montium                          []
 42                 mutaret umbras et iuga demeret                          []
 43                   bobus fatigatis, amicum                               []
 44               tempus agens abeunte curru.                               []
 45               damnosa quid non imminuit dies?                           []
 46                 aetas parentum peior avis tulit                         []
 47                 nos nequiores, mox daturos                              []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                           
6. digt.
 48                 progeniem vitiosiorem.                                  []
17. digt.                                                                     .
  1                   Aeli vetusto nobilis ab Lamo, -                       []
  2              quando et priores hinc Lamias ferunt                       []
  3                    denominatos et nepotum                               []
  4               per memores genus omne fastus,                            []
  5                auctore ab illo ducis originem,                          []
  6                  qui Formiarum moenia dicitur                           []
  7              princeps et innantem Maricae                               []
  8                 litoribus tenuisse Lirim                                []
  9                 late tyrannus: - cras foliis nemus                      []
 10                 multis et alga litus inutili                            []
 11                 demissa tempestas ab Euro                               []
 12            sternet, aquae nisi fallet augur                             []
 13                 annosa cornix. dum potes, aridum                        []
 14                compone lignum: cras Genium mero                         []
 15                 curabis et porco bimestri                               []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                           
17. digt.
 16                cum famulis operum solutis.                              []
21. digt.                                                                     . 
  1                   O nata mecum consule Manlio,                          []
  2                seu tu querelas sive geris iocos                         []
  3              seu rixam et insanos amores                                []
  4               seu facilem, pia testa, somnum,                           []
  5               quocumque lectum nomine Massicum                          []
  6                 servas, moveri digna bono die,                          []
  7                descende, Corvino iubente                                [] 
  8               promere languidiora vina.                                 []
  9             non ille, quamquam Socraticis madet                         []
 10                 sermonibus, te negleget horridus:                       []
 11               narratur et prisci Catonis                                []
 12                saepe mero caluisse virtus.                              []
 13                 tu lene tormentum ingenio admoves                       []
 14                plerumque duro; tu sapientium                            []
 15                  curas et arcanum iocoso                                []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                           
21. digt.
 16                 consilium retegis Lyaeo;                                []
 17                tu spem reducis mentibus anxiis,                         []
 18              virisque et addis cornua pauperi                           []
 19              post te neque iratos trementi                              []
 20             regum apices neque militum arma.                            []
 21                te Liber et, si laeta aderit, Venus                      []
 22                segnesque nodum solvere Gratiae                          []
 23                 vivaeque producent lucernae,                            []
 24              dum rediens fugat astra Phoebus.                           []
23. digt.                                                                     .
  1                  Caelo supinas si tuleris manus                         []
  2                 nascente Luna, rustica Phidyle,                         []
  3                  si ture placaris et horna                              []
  4                fruge Lares avidaque porca,                              []
  5                nec pestilentem sentiet Africum                          []
  6                  fecunda vitis nec sterilem seges                       []
  7              robiginem aut dulces alumni                                []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                           
23. digt.
  8                 pomifero grave tempus anno.                             []
  9                nam quae nivali pascitur Algido                          []
 10                 devota quercus inter et ilices                          []
 11               aut crescit Albanis in herbis                             []
 12                victima pontificum securis                               []
 13                cervice tinget: te nihil attinet                         []
 14                 temptare multa caede bidentium                          []
 15                 parvos coronantem marino                                []
 16                rore deos fragilique myrto.                              []
 17                   immunis aram si tetigit manus,                        []
 18                  non sumptuosa blandior hostia                          []
 19                  mollivit aversos Penatis                               []
 20              farre pio et saliente mica.                                []
26. digt.                                                                     .
  1                   Vixi puellis nuper idoneus                            []
  2                    et militavi non sine gloria;                         []
  3               nunc arma defunctumque bello                              []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                           
26. digt. 
  4              barbiton hic paries habebit,                               []
  5                 laevum marinae qui Veneris latus                        []
  6             custodit. hic, hic ponite lucida                            []
  7                 funalia et vectis et arcus                              []
  8                 oppositis foribus minaces.                              []
  9                  o quae beatam diva tenes Cyprum et                     []
 10               Memphin carentem Sithonia nive,                           []
 11                  regina, sublimi flagello                               []
 12              tange Chloen semel arrogantem.                             []
29. digt.                                                                     . 
  1                 Tyrrhena regum progenies, tibi                          []
  2                 non ante verso lene merum cado                          []
  3               cum flore, Maecenas, rosarum et                           []
  4               pressa tuis balanus capillis                              []
  5          iamdudum apud me est. eripe te morae,                          []
  6                nec semper udum Tibur et Aefulae                         []
  7            declive contempleris arvum et                                []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                           
29. digt.
  8                  Telegoni iuga parricidae.                              []
  9                    fastidiosam desere copiam et                         []
 10               molem propinquam nubibus arduis;                          []
 11                    omitte mirari beatae                                 []
 12           fumum et opes strepitumque Romae.                             []
 13               plerumque gratae divitibus vices                          []
 14                mundaeque parvo sub lare pauperum                        []
 15               cenae sine aulaeis et ostro                               []
 16             sollicitam explicuere frontem.                              []
 17               iam clarus occultum Andromedae pater                      []
 18                ostendit ignem, iam Procyon furit                        []
 19                 et stella vesani Leonis,                                []
 20                 sole dies referente siccos:                             []
 21              iam pastor umbras cum grege languido                       []
 22                rivumque fessus quaerit et horridi                       []
 23                   dumeta Silvani, caretque                              []
 24                ripa vagis taciturna ventis.                             []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                           
29. digt.
 25                   tu civitatem quis deceat status                       [] 
 26                  curas et Vrbi sollicitus times                         []
 27              quid Seres et regnata Cyro                                 []
 28             Bactra parent Tanaisque discors.                            []
 29                 prudens futuri temporis exitum                          []
 30                     caliginosa nocte premit deus,                       []
 31                ridetque si mortalis ultra                               []
 32           fas trepidat. quod adest memento                              []
 33              componere aequus; cetera fluminis                          []
 34                 ritu feruntur, nunc medio alveo                         []
 35                  cum pace delabentis Etrus-                             []
 36        -cum in mare, nunc lapides adesos                                []
 37              stirpesque raptas et pecus et domos                        []
 38                  volventis una non sine montium                         []
 39                   clamore vicinaeque silvae,                            []
 40                cum fera diluvies quietos                                []
 41                 irritat amnis. ille potens sui                          []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                           
29. digt.
 42               laetusque deget, cui licet in diem                        []
 43                 dixisse ’vixi: cras vel atra                            []
 44                nube polum Pater occupato                                []
 45                 vel sole puro; non tamen irritum,                       []
 46          quodcumque retro est, efficiet neque                           []
 47                diffinget infectumque reddet,                            []
 48              quod fugiens semel hora vexit.’                            []
 49                  Fortuna saevo laeta negotio et                         []
 50               ludum insolentem ludere pertinax                          []
 51               transmutat incertos honores,                              []
 52            nunc mihi, nunc alii benigna.                                []
 53                laudo manentem; si celeris quatit                        []
 54                pennas, resigno quae dedit et mea                        []
 55               virtute me involvo probamque                              []
 56                 pauperiem sine dote quaero.                             []
 57               non est meum, si mugiat Africis                           []
 58               malus procellis, ad miseras preces                        []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                           
29. digt.
 59                decurrere et votis pacisci                               []
 60                ne Cypriae Tyriaeque merces                              []
 61                   addant avaro divitias mari.                           []
 62                tunc me biremis praesidio scaphae                        [] 
 63                tutum per Aegaeos tumultus                               [] 
 64                aura feret geminusque Pollux.                            []
_____________________________________________________________________________..

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                          .
4. digt.                                                                      .
  1               Qualem ministrum fulminis alitem,                         []
  2                 cui rex deorum regnum in avis vagas                     []
  3                 permisit expertus fidelem                               []
  4               Iuppiter in Ganymede flavo,                               []
  5                  olim iuventas et patrius vigor                         []
  6                   nido laborum protulit inscium,                        []
  7               vernique iam nimbis remotis                               []
  8                 insolitos docuere nisus                                 []
  9                venti paventem, mox in ovilia                            []
 10                 demisit hostem vividus impetus,                         []
 11               nunc in reluctantis dracones                              []
 12                 egit amor dapis atque pugnae,                           []
 13                qualemve laetis caprea pascuis                           []
 14                 intenta fulvae matris ab ubere                          []
 15                iam lacte depulsum leonem                                []
 16                dente novo peritura vidit,                               [] 
 17                   videre Raeti bella sub Alpibus                        [] 

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
 18                Drusum gerentem Vindelici – quibus                       []
 19                 mos unde deductus per omne                              []
 20                 tempus Amazonia securi                                  []
 21               dextras obarmet, quaerere distuli,                        []
 22              nec scire fas est omnia – sed diu                          []
 23                 lateque victrices catervae                              []
 24                 consiliis iuvenis revictae                              []
 25             sensere, quid mens rite, quid indoles                       []
 26                nutrita faustis sub penetralibus                         []
 27             posset, quid Augusti paternus                               []
 28                  in pueros animus Nerones.                              []
 29                fortes creantur fortibus et bonis;                       []
 30               est in iuvencis, est in equis patrum                      []
 31            virtus, neque imbellem feroces                               []
 32               progenerant aquilae columbam;                             []
 33               doctrina sed vim promovet insitam,                        []
 34                rectique cultus pectora roborant;                        []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
 35                  utcumque defecere mores,                               []
 36                indecorant bene nata culpae.                             []
 37                 quid debeas, o Roma, Neronibus,                         []
 38                testis Metaurum flumen et Hasdrubal                      []
 39                devictus et pulcher fugatis                              []
 40                 ille dies Latio tenebris,                               [] 
 41                qui primus alma risit adorea,                            []
 42                dirus per urbis Afer ut Italas                           []
 43             ceu flamma per taedas vel Eurus                             []
 44               per Siculas equitavit undas.                              []
 45              post hoc secundis usque laboribus                          []
 46                   Romana pubes crevit, et impio                         []
 47                  vastata Poenorum tumultu                               []
 48                 fana deos habuere rectos,                               []
 49                dixitque tandem perfidus Hannibal                        []
 50                ’cervi, luporum praeda rapacium,                         []
 51                sectamur ultro, quos opimus                              []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
 52              fallere et effugere est triumphus.                         [] 
 53             gens, quae cremato fortis ab Ilio                           []
 54                 iactata Tuscis aequoribus sacra                         []
 55                  natosque maturosque patres                             []
 56                pertulit Ausonias ad urbis,                              []
 57                  duris ut ilex tonsa bipennibus                         []
 58                  nigrae feraci frondis in Algido,                       []
 59             per damna, per caedis, ab ipso                              []
 60                 ducit opes animumque ferro.                             []
 61                non hydra secto corpore firmior                          []
 62                 vinci dolentem crevit in Herculem,                      []
 63               monstrumve submisere Colchi                               []
 64                  maius Echioniaeve Thebae.                              []
 65               merses profundo: pulchrior evenit:                        []
 66                 luctere: multa proruet integrum                         []
 67                cum laude victorem geretque                              [] 
 68                proelia coniugibus loquenda.                             []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
 69                 Carthagini iam non ego nuntios                          []
 70               mittam superbos: occidit, occidit                         []
 71              spes omnis et fortuna nostri                               []
 72               nominis Hasdrubale interempto.’                           []
 73               nil Claudiae non perficiunt manus,                        []
 74                quas et benigno numine Iuppiter                          [] 
 75                 defendit et curae sagaces                               []
 76                expediunt per acuta belli.                               []
9. digt.                                                                      .
  1                Ne forte credas interitura, quae                         []
  2                 longe sonantem natus ad Aufidum                         []
  3                 non ante vulgatas per artis                             []
  4              verba loquor socianda chordis:                             []
  5                non, si priores Maeonius tenet                           []
  6                 sedes Homerus, Pindaricae latent                        []
  7               Ceaeque et Alcaei minaces                                 []
  8               Stesichorive graves Camenae;                              []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)         
9. digt.
  9              nec, si quid olim lusit Anacreon,                          []
 10                 delevit aetas; spirat adhuc amor                        []
 11             vivuntque commissi calores                                  []
 12                   Aeoliae fidibus puellae.                              []
 13               non sola comptos arsit adulteri                           []
 14                crinis et aurum vestibus illitum                         []
 15                    mirata regalisque cultus                             []
 16                et comites Helene Lacaena,                               []
 17                primusve Teucer tela Cydonio                             []
 18                  direxit arcu; non semel Ilios                          []
 19                vexata; non pugnavit ingens                              []
 20               Idomeneus Sthenelusve solus                               []
 21                  dicenda Musis proelia; non ferox                       []
 22                Hector vel acer Deiphobus gravis                         []
 23                  excepit ictus pro pudicis                              []
 24                 coniugibus puerisque primus.                            []
 25                  vixere fortes ante Agamemnona                          []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
 26               multi; sed omnes illacrimabiles                           []
 27                  urgentur ignotique longa                               []
 28             nocte, carent quia vate sacro.                              []
 29                paulum sepultae distat inertiae                          []
 30                 celata virtus. non ego te meis                          []
 31                 chartis inornatum sileri,                               []
 32                totve tuos patiar labores                                []
 33                 impune, Lolli, carpere lividas                          []
 34                    obliviones. est animus tibi                          []
 35               rerumque prudens et secundis                              []
 36                temporibus dubiisque rectus,                             []
 37                  vindex avarae fraudis et abstinens                     []
 38                 ducentis ad se cuncta pecuniae,                         []
 39                consulque non unius anni,                                []
 40              sed quotiens bonus atque fidus                             []
 41                 iudex honestum praetulit utili,                         []
 42                   reiecit alto dona nocentium                           []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
 43              vultu, per obstantis catervas                              []
 44                  explicuit sua victor arma.                             []
 45                non possidentem multa vocaveris                          []
 46                  recte beatum: rectius occupat                          []
 47                   nomen beati, qui deorum                               []
 48                 muneribus sapienter uti                                 []
 49                duramque callet pauperiem pati                           []
 50                  peiusque leto flagitium timet,                         []
 51                non ille pro caris amicis                                []
 52                aut patria timidus perire.                               []
14. digt.                                                                     .
  1               Quae cura patrum quaeve Quiritium                         []
  2                 plenis honorum muneribus tuas,                          []
  3                 Auguste, virtutes in aevum                              []
  4               per titulos memoresque fastus                             []
  5               aeternet, o, qua sol habitabilis                          []
  6                illustrat oras, maxime principum?                        []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
  7               quem legis expertes Latinae                               []
  8                 Vindelici didicere nuper,                               []
  9             quid Marte posses. milite nam tuo                           []
 10               Drusus Genaunos, implacidum genus,                        []
 11                Breunosque veloces et arces                              []
 12                   Alpibus impositas tremendis                           []
 13                   deiecit acer plus vice simplici;                      []
 14                  maior Neronum mox grave proelium                       []
 15                  commisit immanisque Raetos                             []
 16                 auspiciis pepulit secundis,                             []
 17              spectandus in certamine Martio,                            []
 18                   devota morti pectora liberae                          []
 19                 quantis fatigaret ruinis,                               []
 20                indomitas prope qualis undas                             []
 21                exercet Auster, Pleiadum choro                           [] 
 22               scindente nubes, impiger hostium                          []
 23                  vexare turmas et frementem                             []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
 24             mittere equum medios per ignis.                             [] 
 25                sic tauriformis volvitur Aufidus,                        []
 26                qui regna Dauni praefluit Apuli,                         [] 
 27              cum saevit horrendamque cultis                             []
 28                  diluviem meditatur agris,                              []
 29                  ut barbarorum Claudius agmina                          []
 30                  ferrata vasto diruit impetu                            []
 31             primosque et extremos metendo                               [] 
 32             stravit humum sine clade victor,                            []
 33                  te copias, te consilium et tuos                        []
 34               praebente divos. nam tibi, quo die                        []
 35                  portus Alexandrea supplex                              []
 36                 et vacuam patefecit aulam,                              []
 37                 fortuna lustro prospera tertio                          []
 38                 belli secundos reddidit exitus,                         []
 39              laudemque et optatum peractis                              []
 40                  imperiis decus arrogavit.                              [] 

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
 41                te Cantaber non ante domabilis                           []                           
 42             Medusque et Indus, te profugus Scythes                      []
 43                  miratur, o tutela praesens                             [] 
 44                   Italiae dominaeque Romae.                             []
 45                te, fontium qui celat origines,                          []
 46            Nilusque et Hister, te rapidus Tigris,                       []
 47                    te beluosus qui remotis                              []
 48                 obstrepit Oceanus Britannis,                            []
 49                te non paventis funera Galliae                           []
 50                duraeque tellus audit Hiberiae,                          [] 
 51                te caede gaudentes Sygambri                              []
 52                compositis venerantur armis.                             []
15. digt.                                                                     .
  1               Phoebus volentem proelia me loqui                         [] 
  2                victas et urbis increpuit lyra,                          []
  3                ne parva Tyrrhenum per aequor                            []
  4               vela darem. tua, Caesar, aetas                            []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
  5                fruges et agris rettulit uberes,                         []
  6                et signa nostro restituit Iovi                           []
  7                 derepta Parthorum superbis                              []
  8               postibus et vacuum duellis                                []
  9                  Ianum Quirini clausit et ordinem                       []
 10                rectum evaganti frena licentiae                          [] 
 11                    iniecit emovitque culpas                             []
 12                et veteres revocavit artis,                              []
 13               per quas Latinum nomen et Italae                          []
 14                 crevere vires, famaque et imperi                        []
 15                 porrecta maiestas ad ortus                              []
 16               solis ab Hesperio cubili.                                 []
 17                  custode rerum Caesare non furor                        []
 18                civilis aut vis exiget otium,                            []
 19              non ira, quae procudit ensis                               []
 20                 et miseras inimicat urbis.                              []
 21              non qui profundum Danuvium bibunt                          []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
 22                 edicta rumpent Iulia, non Getae,                        []
 23                 non Seres infidive Persae,                              []
 24               non Tanain prope flumen orti.                             []
 25            nosque et profestis lucibus et sacris                        []
 26                   inter iocosi munera Liberi                            []
 27                cum prole matronisque nostris,                           []
 28                 rite deos prius apprecati,                              []
 29                virtute functos more patrum duces                        []
 30                  Lydis remixto carmine tibiis                           []
 31             Troiamque et Anchisen et almae                              []
 32                 progeniem Veneris canemus.                              []
_____________________________________________________________________________..

= file n. 500D - 30:23 minuti - Carmina Asclepiadea
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                          .
1. digt.                                                                      .
  1                Maecenas atavis   edite regibus                          []
  2            o  et praesidium et   dulce decus meum,                      []
  3            sunt quos curriculo   pulverem Olympicum                     []
  4              collegisse iuvat,   metaque fervidis                       []
  5                  evitata rotis   palmaque nobilis                       []
  6               terrarum dominos   evehit ad deos;                        []
  7              hunc, si mobilium   turba Quiritium                        []
  8              certat tergeminis   tollere honoribus;                     []
  9              illum, si proprio   condidit horreo                        []
 10            quidquid de Libycis   verritur areis.                        []
 11              gaudentem patrios   findere sarculo                        []
 12                agros Attalicis   condicionibus                          []
 13               numquam dimoveas   ut trabe Cypria                        []
 14                Myrtoum pavidus   nauta secet mare.                      []
 15              luctantem Icariis   fluctibus Africum                      []
 16               mercator metuens   otium et oppidi                        []
 17               laudat rura sui;   mox reficit ratis                      []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                          
1. digt.
 18             quassas, indocilis   pauperiem pati.                        []      
 19            est qui nec veteris   pocula Massici                         []
 20              nec partem solido   demere de die                          []
 21           spernit, nunc viridi   membra sub arbuto                      []
 22         stratus, nunc ad aquae   lene caput sacrae.                     []
 23           multos castra iuvant   et lituo tubae                         []
 24              permixtus sonitus   bellaque matribus                      []
 25               detestata. manet   sub Iove frigido                       []
 26                venator tenerae   coniugis immemor,                      []
 27           seu visa est catulis   cerva fidelibus,                       []
 28              seu rupit teretes   Marsus aper plagas.                    []
 29            me doctarum hederae   praemia frontium                       []
 30           dis miscent superis,   me gelidum nemus                       []
 31             nympharumque leves   cum Satyris chori                      []
 32              secernunt populo,   si neque tibias                        []
 33                Euterpe cohibet   nec Polyhymnia                         []
 34                Lesboum refugit   tendere barbiton.                      []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                          
1. digt.
 35              quodsi me lyricis   vatibus inseres,                       []
 36                 sublimi feriam   sidera vertice.                        []
5. digt.                                                                      .
  1            Quis multa gracilis   te puer in rosa                        []
  2              perfusus liquidis   urget odoribus                         []
  3          grato, Pyrrha, sub antro?                                      []
  4             cui flavam religas comam,                                   []
  5             simplex munditiis?   heu quotiens fidem                     []
  6                mutatosque deos   flebit et aspera                       []
  7             nigris aequora ventis                                       []
  8                  emirabitur insolens,                                   []
  9            qui nunc te fruitur   credulus aurea,                        []
 10             qui semper vacuam,   semper amabilem                        []
 11             sperat, nescius aurae                                       []
 12              fallacis! miseri, quibus                                   []
 13              intemptata nites.   me tabula sacer                        []
 14                  votiva paries   indicat uvida                          []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                          
5. digt.
 15              suspendisse potenti                                        []
 16               vestimenta maris deo.                                     []
6. digt.                                                                      .
  1                Scriberis Vario   fortis et hostium                      []
  2                 victor Maeonii   carminis alite,                        []
  3          quam rem cumque ferox   navibus aut equis                      []
  4              miles te duce gesserit:                                    []
  5       nos, Agrippa, neque haec   dicere nec gravem                      []
  6              Pelidae stomachum   cedere nescii                          []
  7            nec cursus duplicis   per mare Vlixei                        []
  8             nec saevam Pelopis domum                                    []
  9                conamur, tenues   grandia, dum pudor                     []
 10              imbellisque lyrae   Musa potens vetat                      []
 11                 laudes egregii   Caesaris et tuas                       []
 12              culpa deterere ingeni.                                     []
 13             quis Martem tunica   tectum adamantina                      []
 14           digne scripserit aut   pulvere Troico                         []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                          
6. digt.
 15                nigrum Merionen   aut ope Palladis                       []
 16                Tydiden superis parem?                                   []
 17              nos convivia, nos   proelia virginum                       []
 18              sectis in iuvenes   unguibus acrium                        []
 19                cantamus vacui,   sive quid urimur                       []
 20            non praeter solitum leves.                                   []
11. digt.                                                                     .
  1              Tu ne quaesieris,   scire nefas,   quem mihi, quem tibi    []
  2             finem di dederint,   Leuconoe,   nec Babylonios             []
  3             temptaris numeros.   ut melius,   quidquid erit, pati,      []
  4              seu pluris hiemes   seu tribuit   Iuppiter ultimam,        []
  5            quae nunc oppositis   debilitat   pumicibus mare             []
  6             Tyrrhenum: sapias,   vina liques,   et spatio brevi         []
  7           spem longam reseces.   dum loquimur,   fugerit invida         []
  8             aetas: carpe diem,   quam minimum   credula postero.        []
14. digt.                                                                     .
  1              O navis, referent   in mare te novi                        []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                          
14. digt.
  2          fluctus! o quid agis?   fortiter occupa                        []
  3            portum! nonne vides ut                                       []
  4                  nudum remigio latus,                                   []
  5                et malus celeri   saucius Africo,                        []
  6            antennaeque gemant,   ac sine funibus                        []
  7                vix durare carinae                                       []
  8                possint imperiosius                                      []
  9          aequor? non tibi sunt   integra lintea,                        []
 10             non di quos iterum   pressa voces malo.                     []
 11             quamvis Pontica pinus,                                      []
 12                silvae filia nobilis,                                    []
 13            iactes, et genus et   nomen inutile,                         []
 14             nil pictis timidus   navita puppibus                        []
 15            fidit. tu, nisi ventis                                       []
 16               debes ludibrium, cave.                                    []
 17               nuper sollicitum   quae mihi taedium,                     []
 18                nunc desiderium   curaque non levis,                     []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                          
14. digt.
 19                interfusa nitentis                                       []
 20              vites aequora Cycladas.                                    []
15. digt.                                                                     . 
  1            Pastor cum traheret   per freta navibus                      []
  2                 Idaeis Helenen   perfidus hospitam,                     []
  3                ingrato celeris   obruit otio                            []
  4             ventos, ut caneret fera                                     []
  5              Nereus fata: mala   ducis avi domum,                       []
  6             quam multo repetet   Graecia milite,                        []
  7                 coniurata tuas   rumpere nuptias                        []
  8               et regnum Priami vetus.                                   []
  9        heu heu, quantus equis,   quantus adest viris                    []
 10            sudor! quanta moves   funera Dardanae                        []
 11              genti! iam galeam   Pallas et aegida                       []
 12            currusque et rabiem parat.                                   []
 13              nequiquam Veneris   praesidio ferox                        []
 14               pectes caesariem   grataque feminis                       []
 15                imbelli cithara   carmina divides,                       []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                          
15. digt.
 16              nequiquam thalamo gravis                                   []
 17               hastas et calami   spicula Gnosii                         []
 18              vitabis strepitum  -que et celerem sequi                   []
 19              Aiacem; tamen heu   serus adulteros                        []
 20             cultus pulvere collines.                                    []
 21                non Laertiaden,   exitium tuae                           []
 22             gentis, non Pylium   Nestora respicis?                      []
 23                urgent impavidi   te Salaminius                          []
 24           Teucer, te Sthenelus sciens                                   []
 25          pugnae, sive opus est   imperitare equis,                      []
 26              non auriga piger.   Merionen quoque                        []
 27             nosces. ecce furit   te reperire atrox                      []
 28                 Tydides melior patre,                                   []
 29            quem tu, cervus uti   vallis in altera                       []
 30              visum parte lupum   graminis immemor,                      []
 31                 sublimi fugies   mollis anhelitu,                       []
 32             non hoc pollicitus tuae.                                    []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                          
15. digt.
 33                  iracunda diem   proferet Ilio                          []
 34            matronisque Phrygum   classis Achillei;                      []
 35             post certas hiemes   uret Achaicus                          []
 36                  ignis Iliacas domos.                                   []
18. digt.                                                                     .
  1            Nullam, Vare, sacra   vite prius   severis arborem           [] 
  2               circa mite solum   Tiburis et   moenia Catili.            []
  3               siccis omnia nam   dura deus   proposuit, neque           []
  4                mordaces aliter   diffugiunt   sollicitudines.           []
  5          quis post vina gravem   militiam aut   pauperiem crepat?       []
  6            quis non te potius,   Bacche pater,   teque decens Venus?    []
  7              ac ne quis modici   transiliat   munera Liberi,            []
  8                Centaurea monet   cum Lapithis   rixa super mero         []
  9               debellata, monet   Sithoniis   non levis Euhius,          []
 10            cum fas atque nefas   exiguo   fine libidinum                []
 11              discernunt avidi.   non eo te,   candide Bassareu,         []
 12               invitum quatiam,   nec variis   obsita rondibus           []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                          
18. digt.
 13              sub divum rapiam.   saeva tene   cum Berecyntio            []
 14            cornu tympana, quae   subsequitur   caecus Amor sui          []
 15              et tollens vacuum   plus nimio   Gloria verticem           []
 16                arcanique Fides   prodiga, perlucidior vitro.            []                                                                          
21. digt.                                                                     .
  1                 Dianam tenerae   dicite virgines,                       []
  2               intonsum, pueri,   dicite Cynthium                        []
  3               Latonamque supremo                                        []
  4               dilectam penitus Iovi.                                    []
  5             vos laetam fluviis   et nemorum coma,                       []
  6          quaecumque aut gelido   prominet Algido                        []
  7              nigris aut Erymanthi                                       []
  8             silvis aut viridis Cragi.                                   []
  9              vos Tempe totidem   tollite laudibus                       []
 10             natalemque, mares,   Delon Apollinis,                       []
 11             insignemque pharetra                                        []
 12             fraternaque umerum lyra.                                    []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                          
21. digt.
 13             hic bellum lacrimosum, hic miseram famem                    []!
 14          pestemque a populo et   principe Caesare in                    []
 15            Persas atque Britannos                                       []
 16              vestra motus aget prece.                                   []
23. digt.                                                                     .
  1                   Vitas inuleo   me similis, Chloe,                     []
  2              quaerenti pavidam   montibus aviis                         []
  3             matrem non sine vano                                        []
  4              aurarum et siluae metu.                                    []
  5              nam seu mobilibus   veris inhorruit                        []
  6                adventus foliis   seu virides rubum                      []
  7                 dimovere lacertae,                                      []
  8            et corde et genibus tremit.                                  []
  9               atqui non ego te   tigris ut aspera                       []
 10                 Gaetulusve leo   frangere persequor:                    []
 11               tandem desine matrem                                      []
 12               tempestiva sequi viro.                                    []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                          
24. digt.                                                                     .
  1                 Quis desiderio   sit pudor aut modus                    []
  2              tam cari capitis?   praecipe lugubris                      []
  3             cantus, Melpomene,   cui liquidam pater                     []
  4              vocem cum cithara dedit.
  5                ergo Quintilium   perpetuus sopor                        []
  6            urget! cui Pudor et   Iustitiae soror,                       []
  7              incorrupta Fides,   nudaque Veritas                        []
  8          quando ullum inveniet parem?                                   []
  9              multis ille bonis   flebilis occidit,                      []
 10                nulli flebilior   quam tibi, Vergili.                    []
 11            tu frustra pius heu   non ita creditum                       []
 12              poscis Quintilium deos.                                    []
 13               quid si Threicio   blandius Orpheo                        []
 14                 auditam moderere arboribus fidem,                       []!
 15               num vanae redeat   sanguis imagini,                       []
 16           quam virga semel horrida,                                     []
 17             non lenis precibus   fata recludere,                        []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                          
24. digt.
 18               nigro compulerit   Mercurius gregi?                       [] 
 19              durum: sed levius   fit patientia                          []
 20         quidquid corrigere est nefas.                                   []
33. digt.                                                                     .
  1                Albi, ne doleas   plus nimio memor                       []
  2               immitis Glycerae   neu miserabilis                        []
  3               decantes elegos,   cur tibi iunior                        []
  4               laesa praeniteat fide,
  5                 insignem tenui   fronte Lycorida                        []
  6              Cyri torret amor,   Cyrus in asperam                       []
  7              declinat Pholoen;   sed prius Apulis                       []
  8              iungentur capreae lupis,                                   []
  9              quam turpi Pholoe   peccet adultero.                       []
 10              sic visum Veneri,   cui placet imparis                     []
 11            formas atque animos   sub iuga aenea                         []
 12              saevo mittere cum ioco.                                    []
 13                ipsum me melior   cum peteret Venus,                     []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                          
33. digt.
 14                 grata detinuit   compede Myrtale                        []
 15              libertina, fretis   acrior Hadriae                         []
 16             curvantis Calabros sinus.
_____________________________________________________________________________..
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          .
12. digt.                                                                     .
  1              Nolis longa ferae   bella Numantiae                        []
  2           nec durum Hannibalem   nec Siculum mare                       []
  3                Poeno purpureum   sanguine mollibus                      []
  4                aptari citharae modis,                                   []
  5            nec saevos Lapithas   et nimium mero                         []
  6                Hylaeum domitos  -que Herculea manu                      []
  7              Telluris iuvenes,   unde periculum                         []
  8             fulgens contremuit domus                                    []
  9               Saturni veteris;   tuque pedestribus                      []
 10                dices historiis   proelia Caesaris,                      []
 11               Maecenas, melius   ductaque per vias                      []
 12               regum colla minacium.                                     []
 13              me dulces dominae   Musa Licymniae                         []
 14              cantus, me voluit   dicere lucidum                         []
 15               fulgentis oculos   et bene mutuis                         []
 16               fidum pectus amoribus,                                    []
 17           quam nec ferre pedem   dedecuit choris                        []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          
12. digt.                                                                     
 18               nec certare ioco   nec dare bracchia                      []  
 19               ludentem nitidis   virginibus sacro                       []
 20                Dianae celebris die.                                     []
 21             num tu quae tenuit   dives Achaemenes                       []
 22           aut pinguis Phrygiae   Mygdonias opes                         []
 23                permutare velis   crine Licymniae,                       []
 24              plenas aut Arabum domos,                                   []
 25              cum flagrantia detorquet ad oscula                         []!
 26            cervicem aut facili   saevitia negat,                        []
 27            quae poscente magis   gaudeat eripi,                         []
 28             interdum rapere occupet?                                    []                                                                                                                                                 
_____________________________________________________________________________..
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          .
7. digt.                                                                      .
  1            Quid fles, Asterie,   quem tibi candidi                      []
  2               primo restituent   vere Favonii                           []
  3                Thyna merce beatum,                                      []
  4             constantis iuvenem fide                                     []
  5              Gygen? ille Notis   actus ad Oricum                        []
  6             post insana Caprae   sidera frigidas                        []
  7            noctes non sine multis                                       []
  8              insomnis lacrimis agit.                                    []
  9               atqui sollicitae   nuntius hospitae,                      []
 10               suspirare Chloen   et miseram tuis                        []
 11               dicens ignibus uri,                                       []
 12            temptat mille vafer modis.                                   []
 13              ut Proetum mulier   perfida credulum                       []
 14               falsis impulerit   criminibus nimis                       []
 15              casto Bellerophontae                                       []
 16                 maturare necem refert:                                  []
 17             narrat paene datum   Pelea Tartaro,                         []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          
7. digt.
 18           Magnessam Hippolyten   dum fugit abstinens;                   []
 19               et peccare docentis                                       []
 20               fallax historias monet.                                   []
 21          frustra: nam scopulis   surdior Icari                          []
 22              voces audit adhuc   integer. at tibi                       []
 23                 ne vicinus Enipeus                                      []
 24             plus iusto placeat cave;                                    []
 25              quamvis non alius   flectere equum sciens                  []
 26              aeque conspicitur   gramine Martio,                        []
 27          nec quisquam citus aeque                                       []
 28               Tusco denatat alveo.                                      []
 29              prima nocte domum   claude nec in vias                     []
 30             sub cantu querulae   despice tibiae,                        []
 31              et te saepe vocanti                                        []
 32               duram difficilis mane.                                    []
10. digt.                                                                     .
  1                Extremum Tanain   si biberes, Lyce,                      []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          
10. digt.
  2              saevo nupta viro,   me tamen asperas                       []
  3           porrectum ante foris   obicere incolis                        []
  4                plorares Aquilonibus.                                    []
  5             audis quo strepitu   ianua, quo nemus                       []
  6            inter pulchra satum   tecta remugiat                         []
  7             ventis, et positas   ut glaciet nives                       []
  8                puro numine Iuppiter?                                    []
  9                ingratam Veneri   pone superbiam,                        []
 10              ne currente retro   funis eat rota.                        []
 11               non te Penelopen   difficilem procis                      []
 12               Tyrrhenus genuit parens.                                  []
 13             o quamvis neque te   munera nec preces                      []
 14              nec tinctus viola   pallor amantium                        []
 15                 nec vir Pieria   paelice saucius                        []
 16            curvat, supplicibus tuis                                     []
 17             parcas, nec rigida   mollior aesculo                        []
 18              nec Mauris animum   mitior anguibus.                       []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          
10. digt.
 19            non hoc semper erit   liminis aut aquae                      []
 20              caelestis patiens latus.                                   []                                                                   
13. digt.                                                                     .
  1               O fons Bandusiae   splendidior vitro                      []
  2               dulci digne mero   non sine floribus,                     []
  3             cras donaberis haedo,                                       []
  4          cui frons turgida cornibus                                     []
  5           primis et venerem et   proelia destinat;                      []
  6           frustra: nam gelidos   inficiet tibi                          []
  7              rubro sanguine rivos                                       []
  8                lascivi suboles gregis.                                  []
  9            te flagrantis atrox   hora Caniculae                         []
 10             nescit tangere, tu   frigus amabile                         []
 11              fessis vomere tauris                                       []
 12              praebes et pecori vago.                                    []
 13                  fies nobilium   tu quoque fontium,                     []
 14               me dicente cavis   impositam ilicem                       []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          
13. digt.
 15              saxis, unde loquaces                                       []
 16              lymphae desiliunt tuae.                                    []                                                                  
16. digt.                                                                     .
  1                Inclusum Danaen   turris aenea                           []
  2              robustaeque fores   et vigilum canum                       []
  3               tristes excubiae   munierant satis                        []
  4              nocturnis ab adulteris,                                    []
  5                si non Acrisium   virginis abditae                       []
  6               custodem pavidum   Iuppiter et Venus                      []
  7           risissent: fore enim   tutum iter et patens                   []
  8            converso in pretium deo.                                     []
  9               aurum per medios   ire satellites                         []
 10             et perrumpere amat   saxa potentius                         []
 11                 ictu fulmineo:   concidit auguris                       []
 12                Argivi domus ob lucrum                                   []
 13                demersa exitio:   diffidit urbium                        []
 14           portas vir Macedo et   subruit aemulos                        []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          
16. digt.
 15               reges muneribus;   munera navium                          []
 16              saevos illaqueant duces.                                   []
 17            crescentem sequitur   cura pecuniam                          []
 18              maiorumque fames.   iure perhorrui                         []
 19                late conspicuum   tollere verticem,                      []
 20              Maecenas, equitum decus.                                   []
 21            quanto quisque sibi   plura negaverit,                       []
 22            ab dis plura feret:   nil cupientium                         []
 23           nudus castra peto et   transfuga divitum                      []
 24            partis linquere gestio,                                      [] 
 25             contemptae dominus   splendidior rei                        []
 26          quam si quidquid arat   impiger Apulus                         []
 27                 occultare meis   dicerer horreis,                       []
 28              magnas inter opes inops.                                   []
 29              purae rivus aquae   silvaque iugerum                       []
 30            paucorum et segetis   certa fides meae                       []
 31              fulgentem imperio   fertilis Africae                       []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          
16. digt.
 32               fallit sorte beatior.                                     []
 33          quamquam nec Calabrae   mella ferunt apes                      []
 34               nec Laestrygonia   Bacchus in amphora                     []
 35            languescit mihi nec   pinguia Gallicis                       []
 36           crescunt vellera pascuis,                                     []
 37                importuna tamen   pauperies abest                        []
 38           nec, si plura velim,   tu dare deneges.                       []
 39               contracto melius   parva cupidine                         []
 40                 vectigalia porrigam,                                    []
 41              quam si Mygdoniis   regnum Alyattei                        []
 42              campis continuem.   multa petentibus                       []
 43        desunt multa: bene est,   cui deus obtulit                       []
 44           parca quod satis est manu.                                    []                                                                   
30. digt.                                                                     .
  1                  Exegi monumentum aere perennius                        []!
  2                 regalique situ   pyramidum altius                       []
  3           quod non imber edax,   non Aquilo impotens                    []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          
30. digt.
  4             possit diruere aut   innumerabilis                          []
  5                 annorum series   et fuga temporum.                      []
  6              non omnis moriar,   multaque pars mei                      []
  7                 vitabit Libitinam: usque ego postera                    []!
  8          crescam laude recens,   dum Capitolium                         []
  9             scandet cum tacita   virgine pontifex.                      []
 10             dicar, qua violens   obstrepit Aufidus                      []
 11            et qua pauper aquae   Daunus agrestium                       []
 12                regnavit populorum, ex humili potens                     []!
 13               princeps Aeolium   carmen ad Italos                       []
 14               deduxisse modos.   sume superbiam                         []
 15              quaesitam meritis   et mihi Delphica                       []
 16            lauro cinge volens,   Melpomene, comam.                      []                                                                   
_____________________________________________________________________________..
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                          .                          5. digt.                                                                      .
  1              Divis orte bonis,   optime Romulae                         []
  2            custos gentis, abes   iam nimium diu;                        []
  3                maturum reditum   pollicitus patrum                      []
  4               sancto concilio, redi.                                    []
  5              lucem redde tuae,   dux bone, patriae:                     []
  6              instar veris enim   vultus ubi tuus                        []
  7               adfulsit populo,   gratior it dies                        []
  8                et soles melius nitent.                                  []
  9              ut mater iuvenem,   quem Notus invido                      []
 10                flatu Carpathii   trans maris aequora                    []
 11              cunctantem spatio   longius annuo                          []
 12               dulci distinet a domo,                                    []
 13                 votis ominibus  -que et precibus vocat,                 []
 14               curvo nec faciem   litore dimovet:                        []
 15                 sic desideriis   icta fidelibus                         []
 16             quaerit patria Caesarem.                                    []
 17               tutus bos etenim   rura perambulat,                       []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                          
5. digt.
 18              nutrit rura Ceres   almaque Faustitas,                     []
 19               pacatum volitant   per mare navitae,                      []
 20                 culpari metuit fides,                                   []
 21               nullis polluitur   casta domus stupris,                   []
 22              mos et lex maculosum edomuit nefas,                        []!
 23               laudantur simili   prole puerperae,                       []
 24            culpam poena premit comes.                                   []
 25           quis Parthum paveat,   quis gelidum Scythen,                  []
 26             quis Germania quos   horrida parturit                       []
 27                fetus, incolumi   Caesare? quis ferae                    []
 28              bellum curet Hiberiae?                                     []
 29            condit quisque diem   collibus in suis,                      []
 30                et vitem viduas   ducit ad arbores;                      []
 31             hinc ad vina redit   laetus et alteris                      []
 32              te mensis adhibet deum;                                    []
 33             te multa prece, te   prosequitur mero                       []
 34                 defuso pateris   et Laribus tuum                        []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                          
5. digt.
 35              miscet numen, uti   Graecia Castoris                       []
 36             et magni memor Herculis.                                    []
 37              ’longas o utinam,   dux bone, ferias                       []
 38           praestes Hesperiae!’   dicimus integro                        []
 39                sicci mane die,   dicimus uvidi,                         []
 40                 cum sol Oceano subest.                                  []                                                                     
8. digt.                                                                      .
  1                Donarem pateras   grataque commodus,                     []
  2                Censorine, meis   aera sodalibus,                        []
  3              donarem tripodas,   praemia fortium                        []
  4             Graiorum, neque tu   pessima munerum                        []
  5              ferres, divite me   scilicet artium                        []
  6            quas aut Parrhasius   protulit aut Scopas,                   []
  7             hic saxo, liquidis   ille coloribus                         []
  8           sollers nunc hominem   ponere, nunc deum.                     []
  9         sed non haec mihi vis,   non tibi talium                        []
 10             res est aut animus   deliciarum egens.                      []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                          
8. digt.
 11             gaudes carminibus;   carmina possumus                       []
 12              donare et pretium   dicere muneri.                         []
 13               non incisa notis   marmora publicis,                      []
 14           per quae spiritus et   vita redit bonis                       []
 15           post mortem ducibus,   non celeres fugae                      []
 16             reiectaeque retrorsum Hannibalis minae,                     []!
 17               non incendia Carthaginis impiae                           []!
 18               eius, qui domita   nomen ab Africa                        []
 19               lucratus rediit,   clarius indicant                       []
 20           laudes quam Calabrae   Pierides: neque,                       []
 21             si chartae sileant   quod bene feceris,                     []
 22              mercedem tuleris.   quid foret Iliae                       []
 23              Mavortisque puer,   si taciturnitas                        []
 24               obstaret meritis   invida Romuli?                         []
 25                ereptum Stygiis   fluctibus Aeacum                       []
 26             virtus et favor et   lingua potentium                       []
 27                vatum divitibus   consecrat insulis.                     []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                          
8. digt.
 28             dignum laude virum   Musa vetat mori:                       []
 29               caelo Musa beat.   sic Iovis interest                     []
 30                 optatis epulis   impiger Hercules,                      []
 31              clarum Tyndaridae   sidus ab infimis                       []
 32               quassas eripiunt   aequoribus ratis,                      []
 33                 ornatus viridi   tempora pampino                        []
 34               Liber vota bonos   ducit ad exitus.                       []                                                                  
10. digt.                                                                     .
  1               O crudelis adhuc   et Veneris   muneribus potens,         [] 
  2                 insperata tuae   cum veniet   pluma(?) superbiae,       []
  3           et, quae nunc umeris   involitant,   deciderint comae,        []
  4          nunc et qui color est   puniceae   flore prior rosae,          []
  5                 mutatus Ligurinum in faciem   verterit hispidam,        []!
  6           dices ’heu’ quotiens   te speculo   videris alterum,          []
  7          ’quae mens est hodie,   cur eadem   non puero fuit,            []
  8             vel cur his animis   incolumes   non redeunt genae?’        []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                          
12. digt.                                                                     .
  1             Iam veris comites,   quae mare temperant,                   []
  2               impellunt animae   lintea Thraciae;                       []
  3           iam nec prata rigent   nec fluvii strepunt                    []
  4               hiberna nive turgidi.                                     []
  5               nidum ponit Ityn   flebiliter gemens                      []
  6                infelix avis et   Cecropiae domus                        []
  7           aeternum opprobrium,   quod male barbaras                     []
  8            regum est ulta libidines.                                    []
  9               dicunt in tenero   gramine pinguium                       []
 10                 custodes ovium   carmina fistula                        []
 11              delectantque deum   cui pecus et nigri                     []
 12                colles Arcadiae placent.                                 []
 13                 adduxere sitim   tempora, Vergili;                      []
 14            sed pressum Calibus   ducere Liberum                         []
 15             si gestis, iuvenum   nobilium cliens,                       []
 16                nardo vina merebere.                                     []
 17              nardi parvus onyx   eliciet cadum,                         []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                          
12. digt.
 18             qui nunc Sulpiciis   accubat horreis,                       []
 19              spes donare novas   largus amaraque                        []
 20              curarum eluere efficax.                                    []
 21            ad quae si properas   gaudia, cum tua                        []
 22              velox merce veni:   non ego te meis                        []
 23                immunem meditor   tingere poculis,                       []
 24              plena dives ut in domo.                                    []
 25               verum pone moras   et studium lucri,                      []
 26             nigrorumque memor,   dum licet, ignium                      []
 27               misce stultitiam   consiliis brevem:                      []
 28          dulce est desipere in loco.                                    []
13. digt.                                                                     .
  1                Audivere, Lyce,   di mea vota, di                        []
  2                audivere, Lyce:   fis anus, et tamen                     []
  3               vis formosa videri                                        []
  4           ludisque et bibis impudens                                    []
  5               et cantu tremulo   pota Cupidinem                         []
  6             lentum sollicitas.   ille virentis et                       []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                          
13. digt.
  7            doctae psallere Chiae                                        []
  8            pulchris excubat in genis.                                   []
  9                importunus enim   transvolat aridas                      []
 10             quercus et refugit   te, quia luridi                        []
 11             dentes te, quia rugae                                       []
 12             turpant et capitis nives.                                   []
 13              nec Coae referunt   iam tibi purpurae                      []
 14               nec cari lapides   tempora quae semel                     []
 15              notis condita fastis                                       []
 16              inclusit volucris dies.                                    []
 17          quo fugit Venus, heu,   quove color? decens                    []
 18          quo motus? quid habes   illius, illius,                        []
 19              quae spirabat amores,                                      []
 20              quae me surpuerat mihi,                                    []
 21             felix post Cinaram   notaque et artium                      []
 22               gratarum facies?   sed Cinarae brevis                     []
 23                annos fata dederunt,                                     []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                          
13. digt.
 24                  servatura diu parem                                    []
 25               cornicis vetulae   temporibus Lycen,                      []
 26             possent ut iuvenes   visere fervidi                         []
 27              multo non sine risu                                        []
 28            dilapsam in cineres facem.                                   []
_____________________________________________________________________________..

= file n. 500E - 28:45 minuti - Carmina disticha
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                          .
3. digt.                                                                      .
  1             Sic te diva potens Cypri                                    []
  2           sic fratres Helenae,   lucida sidera,                         []
  3              ventorumque regat pater                                    []                       
  4               obstrictis aliis   praeter Iapyga,                        []
  5           navis, quae tibi creditum                                     []
  6               debes Vergilium,   finibus Atticis                        []
  7               reddas incolumem precor,                                  []
  8               et serves animae   dimidium meae.                         [] 
  9              illi robur et aes triplex                                  []
 10             circa pectus erat,   qui fragilem truci                     []
 11                commisit pelago ratem                                    []
 12             primus, nec timuit   praecipitem Africum                    []
 13             decertantem Aquilonibus                                     []
 14             nec tristis Hyadas   nec rabiem Noti,                       []
 15            quo non arbiter Hadriae                                      []
 16             maior, tollere seu   ponere vult freta.                     []
 17             quem mortis timuit gradum,                                  []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
 18              qui siccis oculis   monstra natantia,                      []
 19             qui vidit mare turbidum et                                  []
 20               infamis scopulos   Acroceraunia?                          []
 21              nequiquam deus abscidit                                    []
 22                 prudens Oceano   dissociabili                           []
 23            terras, si tamen impiae                                      []
 24             non tangenda rates   transiliunt vada.                      []
 25                audax omnia perpeti                                      []
 26               gens humana ruit   per vetitum nefas.                     []
 27                   audax Iapeti genus                                    []
 28              ignem fraude mala   gentibus intulit.                      []
 29            post ignem aetheria domo                                     []
 30               subductum macies   et nova febrium                        []
 31                terris incubuit cohors,                                  []
 32                semotique prius   tarda necessitas                       []
 33                 leti corripuit gradum.                                  []
 34                expertus vacuum   Daedalus aera                          []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
 35              pennis non homini datis:                                   [] 
 36               perrupit Acheronta Herculeus labor.                       []!
 37              nil mortalibus ardui est:                                  []
 38           caelum ipsum petimus   stultitia neque                        []
 39            per nostrum patimur scelus                                   []
 40                 iracunda Iovem   ponere fulmina.                        []
13. digt.                                                                     .
  1              Cum tu, Lydia, Telephi                                     []
  2               cervicem roseam,   cerea Telephi                          []
  3           laudas bracchia, vae meum                                     []
  4              fervens difficili   bile tumet iecur.                      []
  5          tum nec mens mihi nec color                                    []
  6             certa sede manent,   umor et in genas                       []
  7             furtim labitur, arguens                                     []
  8            quam lentis penitus   macerer ignibus.                       []
  9             uror, seu tibi candidos                                     []
 10               turparunt umeros   immodicae mero                         []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
 11               rixae, sive puer furens                                   []
 12              impressit memorem   dente labris notam.                    []
 13            non, si me satis audias,                                     []
 14               speres perpetuum   dulcia barbare                         []
 15          laedentem oscula quae Venus                                    []
 16               quinta parte sui   nectaris imbuit.                       []
 17              felices ter et amplius                                     []
 18             quos irrupta tenet   copula nec malis                       []
 19               divulsus querimoniis                                      []
 20                 suprema citius   solvet amor die.                       []
19. digt.                                                                     .
  1               Mater saeva Cupidinum                                     []
  2              Thebanaeque iubet   me Semelae puer                        []
  3               et lasciva Licentia                                       []
  4                 finitis animum   reddere amoribus.                      []
  5               urit me Glycerae nitor                                    []
  6              splendentis Pario   marmore purius:                        []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
19. digt.
  7              urit grata protervitas                                     []
  8               et vultus nimium   lubricus aspici                        []
  9               in me tota ruens Venus                                    []
 10               Cyprum deseruit,   nec patitur Scythas                    []
 11                et versis animosum equis                                 []
 12             Parthum dicere nec   quae nihil attinent                    []
 13             hic vivum mihi caespitem, hic                               []
 14               verbenas, pueri,   ponite turaque                         []
 15                bimi cum patera meri:                                    []
 16                 mactata veniet   lenior hostia.                         []
36. digt.                                                                     .
  1             Et ture et fidibus iuvat                                    []
  2              placare et vituli   sanguine debito                        []
  3               custodes Numidae deos,                                    []
  4              qui nunc Hesperia   sospes ab ultima                       []
  5               caris multa sodalibus,                                    []
  6              nulli plura tamen   dividit oscula                         []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)
36. digt.
  7             quam dulci Lamiae, memor                                    []
  8                 actae non alio   rege puertiae                          []
  9               mutataeque simul togae.                                   []
 10               Cressa ne careat   pulchra dies nota,                     []
 11          non promptae modus amphorae.                                   []
 12            neu morem in Salium   sit requies pedum                      []
 13              neu multi Damalis meri                                     []
 14                Bassum Threicia   vincat amystide,                       []
 15              neu desint epulis rosae                                    []
 16                neu vivax apium   neu breve lilium.                      []
 17               omnes in Damalin putris                                   []
 18               deponent oculos,   nec Damalis novo                       []
 19                divelletur adultero                                      [] 
 20               lascivis hederis   ambitiosior.                           []
_____________________________________________________________________________..

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          .
9. digt.                                                                      .
  1              Donec gratus eram tibi                                     []
  2            nec quisquam potior   bracchia candidae                      []
  3                cervici iuvenis dabat,                                   []
  4                 Persarum vigui   rege beatior.                          []
  5                ’donec non alia magis                                    []
  6             arsisti neque erat   Lydia post Chloen,                     []
  7                 multi Lydia nominis                                     []
  8                   Romana vigui   clarior Ilia.’                         []
  9         me nunc Thraessa Chloe regit,                                   []
 10             dulcis docta modos   et citharae sciens,                    []
 11             pro qua non metuam mori,                                    []
 12              si parcent animae   fata superstiti.                       []
 13             ’me torret face mutua                                       []
 14                 Thurini Calais   filius Ornyti,                         []
 15             pro quo bis patiar mori,                                    []
 16               si parcent puero   fata superstiti.’                      []
 17           quid si prisca redit Venus                                    []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          
9. digt.
 18               diductosque iugo   cogit aeneo,                           []
 19             si flava excutitur Chloe                                    []
 20              reiectaeque patet   ianua Lydiae?                          []
 21           ’quamquam sidere pulchrior                                    []
 22            ille est, tu levior   cortice et improbo                     []
 23                 iracundior Hadria,                                      []
 24             tecum vivere amem, tecum obeam libens.’                     []
15. digt.                                                                     . 
  1                Vxor pauperis Ibyci                                      []
  2               tandem nequitiae   fige modum tuae                        []
  3                famosisque laboribus                                     []
  4                 maturo propior   desine funeri                          []
  5               inter ludere virgines                                     []
  6             et stellis nebulam   spargere candidis.                     []
  7           non, si quid Pholoen satis,                                   []
  8          et te, Chlori, decet:   filia rectius                          []
  9               expugnat iuvenum domos,                                   []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          
15. digt.
 10               pulso Thyias uti   concita tympano.                       []
 11               illam cogit amor Nothi                                    []
 12               lascivae similem   ludere capreae:                        []
 13              te lanae prope nobilem                                     []
 14               tonsae Luceriam,   non citharae decent                    []
 15             nec flos purpureus rosae                                    []
 16               nec poti vetulam   faece tenus cadi.                      []
19. digt.                                                                     .
  1            Quantum distet ab Inacho                                     []
  2              Codrus pro patria   non timidus mori,                      []
  3             narras et genus Aeaci                                       []
  4               et pugnata sacro   bella sub Ilio.                        []
  5               quo Chium pretio cadum                                    []
  6           mercemur, quis aquam   temperet ignibus                       []
  7         quo praebente domum et quota                                    []
  8               Paelignis caream   frigoribus, taces.                     []
  9               da lunae propere novae,                                   []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          
19. digt.
 10              da noctis mediae,   da, puer, auguris                      []
 11            Murenae: tribus aut novem                                    []
 12              miscentur cyathis   pocula commodis.                       []
 13              qui Musas amat imparis,                                    []
 14             ternos ter cyathos   attonitus petet                        []
 15           vates: tris prohibet supra                                    []
 16                rixarum metuens   tangere Gratia                         []
 17              nudis iuncta sororibus.                                    []
 18                insanire iuvat:   cur Berecyntiae                        []
 19             cessant flamina tibiae?                                     []
 20              cur pendet tacita   fistula cum lyra?                      []
 21              parcentis ego dexteras                                     []
 22             odi: sparge rosas:   audiat invidus                         []
 23             dementem strepitum Lycus                                    []
 24                 et vicina seni   non habilis Lyco.                      []
 25              spissa te nitidum coma,                                    []
 26               puro te similem,   Telephe, Vespero,                      []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          
19. digt.
 27               tempestiva petit Rhode:                                   []
 28             me lentus Glycerae   torret amor meae.                      []
24. digt.                                                                     .
  1                Intactis opulentior                                      []
  2            thesauris Arabum et   divitis Indiae                         []
  3             caementis licet occupes                                     []
  4            Tyrrhenum omne tuis   et mare Apulicum,                      []
  5                si figit adamantinos                                     []
  6              summis verticibus   dira Necessitas                        []
  7             clavos, non animum metu,                                    []
  8             non mortis laqueis   expedies caput.                        [] 
  9              campestres melius Scythae,                                 []
 10          quorum plaustra vagas   rite trahunt domos,                    []
 11               vivunt et rigidi Getae,                                   []
 12                immetata quibus   iugera liberas                         []
 13              fruges et Cererem ferunt,                                  []
 14             nec cultura placet   longior annua,                         []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          
24. digt.
 15              defunctumque laboribus                                     []
 16                aequali recreat   sorte vicarius.                        []
 17              illic matre carentibus                                     []
 18               privignis mulier   temperat innocens,                     []
 19               nec dotata regit virum                                    []
 20             coniunx nec nitido   fidit adultero.                        []
 21            dos est magna parentium                                      []
 22              virtus et metuens   alterius viri                          []
 23              certo foedere castitas;                                    []
 24               et peccare nefas   aut premium est mori.                  []
 25            o quisquis volet impias                                      []
 26               caedis et rabiem   tollere civicam,                       []
 27            si quaeret PATER VRBIVM                                      []
 28             subscribi statuis,   indomitam audeat                       []
 29                refrenare licentiam,                                     []
 30            clarus postgenitis:   quatenus – heu nefas! -                []
 31           virtutem incolumem odimus,                                    []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          
24. digt.
 32             sublatam ex oculis   quaerimus invidi.                      []
 33           quid tristes querimoniae,                                     []
 34               si non supplicio   culpa reciditur,                       []
 35             quid leges sine moribus                                     []
 36              vanae proficiunt,   si neque fervidis                      []
 37              pars inclusa caloribus                                     []
 38               mundi nec Boreae   finitimum latus                        []
 39                durataeque solo nives                                    []
 40            mercatorem abigunt,   horrida callidi                        []
 41             vincunt aequora navitae,                                    []
 42               magnum pauperies   opprobrium iubet                       []
 43           quidvis et facere et pati                                     []
 44               virtutisque viam   deserit arduae?                        []
 45              vel nos in Capitolium,                                     []
 46            quo clamor vocat et   turba faventium,                       []
 47           vel nos in mare proximum                                      []
 48             gemmas et lapides,   aurum et inutile,                      []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          
24. digt.
 49                 summi materiem mali,                                    []
 50             mittamus, scelerum   si bene paenitet.                      []
 51                  eradenda cupidinis                                     []
 52              pravi sunt elementa et tenerae nimis                       []!
 53                 mentes asperioribus                                     []
 54             formandae studiis.   nescit equo rudis                      []
 55               haerere ingenuus puer                                     []
 56               venarique timet,   ludere doctior                         []
 57              seu Graeco iubeas trocho                                   []
 58               seu malis vetita   legibus alea,                          []
 59             cum periura patris fides                                    []
 60               consortem socium   fallat et hospites,                    []
 61                indignoque pecuniam                                      []
 62               heredi properet.   scilicet improbae                      []
 63             crescunt divitiae; tamen                                    []
 64             curtae nescio quid   semper abest rei.                      []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          
25. digt.                                                                     .
  1          Quo me, Bacche, rapis tui                                      []
  2        plenum? quae nemora aut   quos agor in specus                    []
  3              velox mente nova? quibus                                   []
  4                 antris egregii   Caesaris audiar                        []
  5              aeternum meditans decus                                    []
  6            stellis inserere et   consilio Iovis?                        []
  7           dicam insigne recens adhuc                                    []
  8             indictum ore alio.   non secus in iugis                     []   
  9             exsomnis stupet Euhias                                      []
 10             Hebrum prospiciens   et nive candidam                       []
 11            Thracen ac pede barbaro                                      []
 12            lustratam Rhodopen,   ut mihi devio                          []
 13                ripas et vacuum nemus                                    []
 14                mirari libet. o   Naiadum potens                         []
 15             Baccharumque valentium                                      []
 16               proceras manibus   vertere fraxinos,                      []
 17          nil parvum aut humili modo,                                    []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          
25. digt.
 18            nil mortale loquar.   dulce periculum est,                   []
 19                o Lenaee, sequi deum                                     []
 20               cingentem viridi   tempora pampino.                       []
28. digt.                                                                     .
  1              Festo quid potius die                                      []
  2                Neptuni faciam?   prome reconditum                       [] 
  3              Lyde, strenua Caecubum                                     []
  4              munitaeque adhibe   vim sapientiae.                        []
  5                 inclinare meridiem                                      []
  6              sentis ac, veluti   stet volucris dies,                    []            
  7            parcis deripere horreo                                       []
  8               cessantem Bibuli   consulis amphoram.                     []
  9              nos cantabimus invicem                                     []
 10            Neptunum et viridis   Nereidum comas;                        []
 11               tu curva recines lyra                                     []
 12             Latonam et celeris   spicula Cynthiae,                      []
 13            summo carmine, quae Cnidon                                   []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          
28. digt.
 14             fulgentisque tenet   Cycladas et Paphum                     []
 15              iunctis visit oloribus;                                    [] 
 16                 dicetur merita   Nox quoque nenia.                      []
_____________________________________________________________________________..

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                          .
1. digt.                                                                      .
  1             Intermissa, Venus, diu                                      []
  2            rursus bella moves?   parce precor, precor.                  []
  3            non sum qualis eram bonae                                    []
  4             sub regno Cinarae.   desine, dulcium                        []
  5               mater saeva Cupidinum,                                    []
  6             circa lustra decem   flectere mollibus                      []
  7            iam durum imperiis: abi                                      []
  8            quo blandae iuvenum   te revocant preces.                    []
  9                tempestivius in domum                                    []
 10                Pauli purpureis   ales oloribus                          []
 11                comissabere Maximi,                                      []
 12               si torrere iecur   quaeris idoneum:                       []
 13           namque et nobilis et decens                                   []
 14              et pro sollicitis   non tacitus reis                       []
 15              et centum puer artium                                      []
 16               late signa feret   militiae tuae,                         []
 17            et, quandoque potentior                                      []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                          
1. digt.
 18                largi muneribus   riserit aemuli,                        []
 19               Albanos prope te lacus                                    []
 20                ponet marmoream   sub trabe citrea.                      []
 21               illic plurima naribus                                     []
 22              duces tura, lyrae  -que et Berecyntiae                     []
 23                 delectabere tibiae                                      []
 24              mixtis carminibus   non sine fistula;                      []
 25                illic bis pueri die                                      []
 26              numen cum teneris   virginibus tuum                        []
 27             laudantes pede candido                                      []
 28                in morem Salium   ter quatient humum.                    []
 29              me nec femina nec puer                                     []
 30             iam nec spes animi   credula mutui                          []
 31              nec certare iuvat mero                                     []
 32              nec vincire novis   tempora floribus.                      []
 33            sed cur heu, Ligurine, cur                                   []
 34                manat rara meas   lacrima per genas?                     []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                          
1. digt.
 35              cur facunda parum deco-                                    []
 36          -ro inter verba cadit   lingua silentio?                       []
 37              nocturnis ego somniis                                      []
 38              iam captum teneo,   iam volucrem sequor                    []
 39             te per gramina Martii                                       []
 40           campi, te per aquas,   dure, volubilis.                       []
3. digt.                                                                      .
  1            Quem tu, Melpomene, semel                                    []
  2              nascentem placido   lumine videris,                        []
  3           illum non labor Isthmius                                      []
  4              clarabit pugilem,   non equus impiger                      []
  5               curru ducet Achaico                                       []
  6            victorem, neque res   bellica Deliis                         []
  7                 ornatum foliis ducem,                                   []
  8             quod regum tumidas   contuderit minas,                      []
  9                ostendet Capitolio:                                      []
 10           sed quae Tibur aquae   fertile praefluunt                     []

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                          
3. digt.
 11             et spissae nemorum comae                                    []
 12                 fingent Aeolio   carmine nobilem.                       []
 13             Romae principis urbium                                      []
 14               dignatur suboles   inter amabilis                         []
 15                vatum ponere me choros,                                  []
 16             et iam dente minus   mordeor invido.                        []
 17               o, testudinis aureae                                      []
 18         dulcem quae strepitum,   Pieri, temperas,                       []
 19             o mutis quoque piscibus                                     []
 20                donatura cycni,   si libeat, sonum,                      []
 21              totum muneris hoc tui est,                                 []
 22           quod monstror digito   praetereuntium                         []
 23                Romanae fidicen lyrae:                                   []
 24          quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.
_____________________________________________________________________________..
                                                                     
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                          .
8. digt.                                                                      .
  1                                              Lydia, dic, per omnis      []
  2                 hoc deos vere,   Sybarin,    cur properes amando        []
  3                                              perdere, cur apricum       []
  4                 oderit campum,   patiens     pulveris atque solis,      []
  5                                              cur neque militaris        []
  6                 inter aequalis   equitet,    Gallica nec lupatis        []
  7                                              temperet ora frenis?       []
  8               cur timet flavum   Tiberim     tangere? cur olivum        []
  9                                              sanguine viperino          []
 10                  cautius vitat   neque iam   livida gestat armis        []
 11                                              bracchia, saepe disco,     []
 12              saepe trans finem   iaculo      nobilis expedito?          [] 
 13                                              quid latet, ut marinae     [] 
 14                  filium dicunt   Thetidis    sub lacrimosa Troiae       []
 15                                              funera, ne virilis         []
 16            cultus in caedem et   Lycias      proriperet catervas?       []
_____________________________________________________________________________..

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                          .
7. digt.                                                                      .
  1               Laudabunt   alii claram   Rhodon aut Mytilenen           { }
  2            aut Epheson bimarisve Corinthi                               []
  3              moenia vel Baccho   Thebas vel Apolline Delphos           { }
  4              insignis aut Thessala Tempe:                               []
  5      sunt quibus unum opus est   intactae Palladis urbem               { }
  6               carmine perpetuo celebrare et                             []
  7              undique decerptam   fronti praeponere olivam:             { }
  8               plurimus in Iunonis honorem                               []
  9              aptum dicet equis   Argos ditisque Mycenas:               { }
 10             me nec tam patiens Lacedaemon                               []
 11                nec tam Larisae   percussit campus opimae,              { }
 12            quam domus Albuneae resonantis                               []
 13            et praeceps Anio ac   Tiburni lucus et uda                  { }
 14                 mobilibus pomaria rivis.                                []
 15               albus ut obscuro   deterget nubila caelo                 { }?
 16          saepe Notus neque parturit imbris                              []
 17             perpetuo,   sic tu sapiens   finire memento                { }
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                          
7. digt.
 18               tristitiam vitaeque labores                               []
 19           molli, Plance, mero,   seu te fulgentia signis               { }
 20          castra tenent seu densa tenebit                                []
 21             Tiburis umbra tui.   Teucer Salamina patremque             { }
 22           cum fugeret, tamen uda Lyaeo                                  []
 23                tempora populea   fertur vinxisse corona,               { }
 24               sic tristis adfatus amicos:                               []
 25          ’quo nos cumque feret   melior fortuna parente                { }
 26                ibimus, o socii comitesque.                              []
 27                nil desperandum   Teucro duce et auspice: Teucri        { }
 28              certus enim promisit Apollo                                []
 29               ambiguam   tellure nova   Salamina futuram.              { }
 30                  o fortes peioraque passi                               []
 31              mecum saepe viri,   nunc vino pellite curas;              { }?
 32              cras ingens iterabimus aequor.’                            []
28. digt.                                                                     . 
  1             Tu maris et terrae   numeroque carentis harenae            { }

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                          
28. digt.
  2             mensorem cohibent, Archyta,                                 []
  3                pulveris exigui   prope litus parva Matinum             { }
  4           munera, nec quicquam tibi prodest                             []
  5               aerias   temptasse domos   animoque rotundum             { }
  6              percurrisse polum morituro.                                []
  7             occidit et Pelopis   genitor, conviva deorum,              { }
  8               Tithonusque remotus in auras,                             []
  9               et Iovis arcanis   Minos admissus, habentque             { }
 10             Tartara Panthoiden iterum Orco                              []
 11            demissum,   quamvis clipeo   Troiana refixo                 { }
 12               tempora testatus nihil ultra                              []
 13             nervos atque cutem   morti concesserat atrae,              { }
 14              iudice te non sordidus auctor                              []
 15                   naturae veri  -que. sed omnis una manet nox          {1}
 16              et calcanda semel via leti.                                []
 17            dant alios   Furiae torvo   spectacula Marti;               { }
 18              exitio est avidum mare nautis;                             []
 19         mixta senum ac iuvenum   densentur funera; nullum              { } 

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                          
28. digt.
 20             saeva caput Proserpina fugit.                               []
 21               me quoque devexi   rapidus comes Orionis                 {u}
 22             Illyricis Notus obruit undis.                               []
 23            at tu, nauta, vagae   ne parce malignus harenae             { }
 24           ossibus et capiti inhumato                                    []
 25          particulam dare: sic,   quodcumque minabitur Eurus            { }
 26           fluctibus Hesperiis, Venusinae                                []
 27              plectantur silvae   te sospite, multaque merces           { }
 28            unde potest tibi defluat aequo                               []
 29                ab Iove Neptuno  -que sacri custode Tarenti.            { }?
 30             neglegis immeritis nocituram                                []
 31              postmodo te natis   fraudem committere? fors et           {2}
 32              debita iura vicesque superbae                              []
 33              te maneant ipsum:   precibus non linquar inultis,         { }
 34              teque piacula nulla resolvent.                             []
 35             quamquam festinas,   non est mora longa; licebit           { }
 36                iniecto ter pulvere curras.                              []
_____________________________________________________________________________..

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                          .
7. digt.                                                                      .
  1               Diffugere nives,   redeunt iam gramina campis            {1}
  2            arboribusque comae;                                          []
  3             mutat terra vices,   et decrescentia ripas                 { }
  4           flumina praetereunt;                                          [] 
  5             Gratia cum Nymphis   geminisque sororibus audet            { }
  6            ducere nuda choros.                                          []
  7                  immortalia ne   speres, monet annus et almum          { }!
  8          quae rapit hora diem:                                          []
  9              frigora mitescunt   Zephyris, ver proterit aestas         { }
 10               interitura simul                                          []
 11               pomifer Autumnus   fruges effuderit, et mox              { }
 12          bruma recurrit iners.                                          []
 13          damna tamen   celeres reparant   caelestia lunae:             { }
 14              nos ubi decidimus                                          []
 15              quo pater Aeneas,   quo Tullus dives et Ancus,            { }
 16         pulvis et umbra sumus.                                          []
 17          quis scit an adiciant   hodiernae crastina summae             { }
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 4. bog (Oxford C.T.)                          
7. digt.
 18             tempora di superi?                                          []
 19          cuncta manus   avidas fugient   heredis, amico                { }
 20            quae dederis animo.                                          []
 21            cum semel occideris   et de te splendida Minos              { }?
 22              fecerit arbitria,                                          []
 23          non, Torquate, genus,   non te facundia, non te               { }?
 24              restituet pietas;                                          []
 25          infernis   neque enim tenebris   Diana pudicum                { }
 26            liberat Hippolytum,                                          []
 27              nec Lethaea valet   Theseus abrumpere caro                { }
 28              vincula Perithoo.                                          [] 
_____________________________________________________________________________..

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                          .
4. digt.                                                                      .
  1           Solvitur acris hiems   grata vice   veris et Favoni           []
  2              trahuntque siccas   machinae carinas,                      []
  3          ac neque iam stabulis   gaudet pecus   aut arator igni,        []
  4                nec prata canis   albicant pruinis.                      []
  5            iam Cytherea choros   ducit Venus   imminente Luna,          []
  6             iunctaeque Nymphis   Gratiae decentes                       []
  7                 alterno terram   quatiunt pede,   dum gravis Cyclopum   []
  8                Vulcanus ardens   visit officinas.                       []
  9          nunc decet aut viridi   nitidum caput   impedire myrto         []
 10               aut flore terrae   quem ferunt solutae;                   []
 11            nunc et in umbrosis   Fauno decet   immolare lucis,          []
 12                seu poscat agna   sive malit haedo.                      []
 13             pallida Mors aequo   pulsat pede   pauperum tabernas        []
 14               regumque turris.   o beate Sesti,                         []
 15             vitae summa brevis   spem nos vehat   incohare longam.      []
 16              iam te premet nox   fabulaeque Manes                       []
 17                et domus exilis   Plutonia:   quo simul mearis,          []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 1. bog (Oxford C.T.)                          
4. digt.
 18                 nec regna vini   sortiere talis,                        []
 19            nec tenerum Lycidan   mirabere,   quo calet iuventus         []
 20              nunc omnis et mox   virgines tepebunt.                     []
_____________________________________________________________________________..

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          .
18. digt.                                                                     .
  1                                  Non ebur neque aureum                  []
  2                    mea renidet   in domo lacunar,                       []
  3                                  non trabes Hymettiae                   []
  4               premunt columnas   ultima recisas                         []
  5                                  Africa, neque Attali                   []
  6                  ignotus heres   regiam occupavi,                       []
  7                                  nec Laconicas mihi                     []
  8               trahunt honestae   purpuras clientae:                     []
  9                                  at fides et ingeni                     []
 10              benigna vena est,   pauperemque dives                      []
 11                                  me petit: nihil supra                  []
 12                   deos lacesso   nec potentem amicum                    []
 13                                  largiora flagito,                      []
 14                   satis beatus   unicis Sabinis.                        []
 15                                  truditur dies die,                     []
 16               novaeque pergunt   interire lunae:                        []
 17                                  tu secanda marmora                     []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          
18. digt.
 18                locas sub ipsum   funus et sepulcri                      []
 19                                  immemor struis domos                   []
 20                  marisque Bais   obstrepentis urges                     []
 21                                  summovere litora,                      []                                 
 22                 parum locuples   continente ripa.                       []
 23                                  quid quod usque proximos               []
 24                  revellis agri   terminos et ultra                      []
 25                                  limites clientium                      []
 26                  salis avarus?   pellitur paternos                      []
 27                                  in sinu ferens deos                    []
 28                 et uxor et vir   sordidosque natos.                     []
 29                                  nulla certior tamen                    []
 30                   rapacis Orci   fine destinata                         []
 31                                  aula divitem manet                     []
 32               erum. quid ultra   tendis? aequa tellus                   []
 33                                  pauperi recluditur                     []
 34               regumque pueris,   nec satelles Orci                      []
 
Quintus Horatius Flaccus: Oder, 2. bog (Oxford C.T.)                          
18. digt.
 35                                  callidum Promethea                     []
 36                   revexit auro   captus. hic superbum                   []
 37                                  Tantalum atque Tantali                 []
 38                 genus coercet,   hic levare functum                     []
 39                                  pauperem laboribus                     []
 40                  vocatus atque   non vocatus audit.                     [] 
_____________________________________________________________________________..

Quintus Horatius Flaccus: Oder, 3. bog (Oxford C.T.)                          .
12. digt.                                                                     .
  1      Miserarum est neque amori dare ludum neque dulci                   []
  2       mala vino lavere, aut exanimari metuentis                         []
  3       patruae verbera linguae.                                          []
  4          tibi qualem Cythereae puer ales, tibi telas                    []
  5           operosaeque Minervae studium aufert, Neobule,                 []
  6          Liparaei nitor Hebri,                                          []
  7         simul unctos Tiberinis umeros lavit in undis,                   []
  8          eques ipso melior Bellerophonte, neque pugno                   []
  9       neque segni pede victus:                                          []
 10         catus idem per apertum fugientis agitato                        []
 11       grege cervos iaculari et celer arto latitantem                    []
 12      fruticeto excipere aprum.                                          []
_____________________________________________________________________________..

/felt 98 er her tomt/
 
/felt 99 er her tomt/

/felt 100 er altid tomt/

risultati [] della versificazione© extra >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo archivio n. 68 – FAB-PHAE
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler 1,1 [Fabulae Aesopiae]
Ritorna a CORPUS o (Nuova!) HOME PAGE 2022 LatinaLectio!

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: