Catullus: Digte [Carmina]
= file n. 433 - 15:15 minuti ⬇ Cerca Ctrl + F (find) Prossimo n. 2
Andre end hexametre, pentametre, ellevestavelses: Archivio IAM-MARTialis & alii
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.) # CAR-CATU.
1. digt. .
1 Cui dono lepidum nouum libellum []
2 arida modo pumice expolitum? []
3 Corneli, tibi: namque tu solebas []
4 meas esse aliquid putare nugas []
5 iam tum, cum ausus es unus Italorum []
6 omne aeuum tribus explicare cartis []
7 doctis, Iuppiter, et laboriosis. []
8 quare habe tibi quidquid hoc libelli []
9 qualecumque; quod, o patrona uirgo, []
10 plus uno maneat perenne saeclo. []
2. digt. .
1 Passer, deliciae meae puellae, []
2 quicum ludere, quem in sinu tenere, []
3 cui primum digitum dare appetenti []
4 et acris solet incitare morsus, []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
2. digt.
5 cum desiderio meo nitenti []
6 carum nescio quid lubet iocari, []
7 et solaciolum sui doloris, []
8 credo, ut tum grauis acquiescat ardor: []
9 tecum ludere sicut ipsa possem []
10 et tristis animi leuare curas! []
2b. digt. .
1 tam gratum est mihi quam ferunt puellae []
2 pernici aureolum fuisse malum, []
3 quod zonam soluit diu ligatam. []
3. digt. .
1 Lugete, o Veneres Cupidinesque, []
2 et quantum est hominum uenustiorum: []
3 passer mortuus est meae puellae, []
4 passer, deliciae meae puellae, []
5 quem plus illa oculis suis amabat. []
6 nam mellitus erat suamque norat []
7 ipsam tam bene quam puella matrem, []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
3. digt.
8 nec sese a gremio illius mouebat, []
9 sed circumsiliens modo huc modo illuc []
10 ad solam dominam usque pipiabat; []
11 qui nunc it per iter tenebricosum []
12 illud, unde negant redire quemquam. []
13 at uobis male sit, malae tenebrae []
14 Orci, quae omnia bella deuoratis: []
15 tam bellum mihi passerem abstulistis. []
16 o factum male! o miselle passer! []
17 tua nunc opera meae puellae []
18 flendo turgiduli rubent ocelli. []
5. digt. .
1 Viuamus, mea Lesbia, atque amemus, []
2 rumoresque senum seueriorum []
3 omnes unius aestimemus assis! []
4 soles occidere et redire possunt: []
5 nobis cum semel occidit breuis lux, []
6 nox est perpetua una dormienda. []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
5. digt.
7 da mi basia mille, deinde centum, []
8 dein mille altera, dein secunda centum, []
9 deinde usque altera mille, deinde centum. []
10 dein, cum milia multa fecerimus, []
11 conturbabimus illa, ne sciamus, []
12 aut ne quis malus inuidere possit, []
13 cum tantum sciat esse basiorum. []
6. digt. .
1 Flaui, delicias tuas Catullo, []
2 ni sint illepidae atque inelegantes, []
3 uelles dicere nec tacere posses. []
4 uerum nescio quid febriculosi []
5 scorti diligis: hoc pudet fateri. []
6 nam te non uiduas iacere noctes []
7 nequiquam tacitum cubile clamat []
8 sertis ac Syrio fragrans oliuo, []
9 puluinusque peraeque et hic et ille []
10 attritus, tremulique quassa lecti []
11 argutatio inambulatioque. []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
6. digt.
12 (?)nam inista preualet nihil tacere. []
13 cur? non tam latera ecfututa pandas, []
14 ni tu quid facias ineptiarum. []
15 quare, quidquid habes boni malique, []
16 dic nobis. uolo te ac tuos amores []
17 ad caelum lepido uocare uersu. []
7. digt. .
1 Quaeris, quot mihi basiationes []
2 tuae, Lesbia, sint satis superque. []
3 quam magnus numerus Libyssae harenae []
4 lasarpiciferis iacet Cyrenis []
5 oraclum Iouis inter aestuosi []
6 et Batti ueteris sacrum sepulcrum; []
7 aut quam sidera multa, cum tacet nox, []
8 furtiuos hominum uident amores: []
9 tam te basia multa basiare []
10 uesano satis et super Catullo est, []
11 quae nec pernumerare curiosi []
12 possint nec mala fascinare lingua. []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
9. digt. .
1 Verani, omnibus e meis amicis []
2 antistans mihi milibus trecentis, []
3 uenistine domum ad tuos penates []
4 fratresque unanimos anumque matrem? []
5 uenisti. o mihi nuntii beati! []
6 uisam te incolumem audiamque Hiberum []
7 narrantem loca, facta, nationes, []
8 ut mos est tuus, applicansque collum []
9 iucundum os oculosque suauiabor. []
10 o quantum est hominum beatiorum, []
11 quid me laetius est beatiusue? []
10. digt. .
1 Varus me meus ad suos amores []
2 uisum duxerat e foro otiosum, []
3 scortillum, ut mihi tum repente uisum est, []
4 non sane illepidum neque inuenustum. []
5 huc ut uenimus, incidere nobis []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
10. digt.
6 sermones uarii, in quibus, quid esset []
7 iam Bithynia, quo modo se haberet, []
8 et quonam mihi profuisset aere. []
9 respondi id quod erat, nihil neque ipsis []
10 nec praetoribus esse nec cohorti, []
11 cur quisquam caput unctius referret, []
12 praesertim quibus esset irrumator []
13 praetor, nec faceret pili cohortem. []
14 'at certe tamen,' inquiunt 'quod illic []
15 natum dicitur esse, comparasti []
16 ad lecticam homines.' ego, ut puellae []
17 unum me facerem beatiorem, []
18 'non' inquam 'mihi tam fuit maligne, []
19 ut, prouincia quod mala incidisset, []
20 non possem octo homines parare rectos.' []
21 at mi nullus erat nec hic neque illic, []
22 fractum qui ueteris pedem grabati []
23 in collo sibi collocare posset. []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
10. digt.
24 hic illa, ut decuit cinaediorem, []
25 'quaeso,' inquit 'mihi, mi Catulle, paulum []
26 istos commoda: nam uolo ad Serapim []
27 deferri.' 'mane,' inquii puellae, []
28 'istud quod modo dixeram me habere, []
29 fugit me ratio: meus sodalis - []
30 Cinna est Gaius, - is sibi parauit. []
31 uerum, utrum illius an mei, quid ad me? []
32 utor tam bene quam mihi pararim. []
33 sed tu insulsa male et molesta uiuis, []
34 per quam non licet esse neglegentem.' []
12. digt. .
1 Marrucine Asini, manu sinistra []
2 non belle uteris: in ioco atque uino []
3 tollis lintea neglegentiorum. []
4 hoc salsum esse putas? fugit te, inepte: []
5 quamuis sordida res et inuenusta est. []
6 non credis mihi? crede Pollioni []
7 fratri, qui tua furta uel talento []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
12. digt.
8 mutari uelit: est enim leporum []
9 differtus puer ac facetiarum. []
10 quare aut hendecasyllabos trecentos []
11 exspecta, aut mihi linteum remitte, []
12 quod me non mouet aestimatione, []
13 uerum est mnemosynum mei sodalis. []
14 nam sudaria Saetaba ex Hiberis []
15 miserunt mihi muneri Fabullus []
16 et Veranius: haec amem necesse est []
17 ut Veraniolum meum et Fabullum. []
13. digt. .
1 Cenabis bene, mi Fabulle, apud me []
2 paucis, si tibi di fauent, diebus, []
3 si tecum attuleris bonam atque magnam []
4 cenam, non sine candida puella []
5 et uino et sale et omnibus cachinnis. []
6 haec si, inquam, attuleris, uenuste noster, []
7 cenabis bene; nam tui Catulli []
8 plenus sacculus est aranearum. []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
13. digt.
9 sed contra accipies meros amores []
10 seu quid suauius elegantiusue est: []
11 nam unguentum dabo, quod meae puellae []
12 donarunt Veneres Cupidinesque, []
13 quod tu cum olfacies, deos rogabis, []
14 totum ut te faciant, Fabulle, nasum. []
14. digt. .
1 Ni te plus oculis meis amarem, []
2 iucundissime Calue, munere isto []
3 odissem te odio Vatiniano: []
4 nam quid feci ego quidue sum locutus, []
5 cur me tot male perderes poetis? []
6 isti di mala multa dent clienti, []
7 qui tantum tibi misit impiorum. []
8 quod si, ut suspicor, hoc nouum ac repertum []
9 munus dat tibi Sulla litterator, []
10 non est mi male, sed bene ac beate, []
11 quod non dispereunt tui labores. []
12 di magni, horribilem et sacrum libellum! []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
14. digt.
13 quem tu scilicet ad tuum Catullum []
14 misti, continuo ut die periret, []
15 Saturnalibus, optimo dierum! []
16 non non hoc tibi, false, sic abibit. []
17 nam, si luxerit, ad librariorum []
18 curram scrinia, Caesios, Aquinos, []
19 Suffenum, omnia colligam uenena, []
20 ac te his suppliciis remunerabor. []
21 uos hinc interea ualete abite []
22 illuc, unde malum pedem attulistis, []
23 saecli incommoda, pessimi poetae. []
14b. digt. .
1 Si qui forte mearum ineptiarum []
2 lectores eritis manusque uestras []
3 non horrebitis admouere nobis, ... []
15. digt. .
1 Commendo tibi me ac meos amores, []
2 Aureli. ueniam peto pudentem, []
3 ut, si quicquam animo tuo cupisti, []
4 quod castum expeteres et integellum, []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
15. digt.
5 conserues puerum mihi pudice, []
6 non dico a populo - nihil ueremur []
7 istos, qui in platea modo huc modo illuc []
8 in re praetereunt sua occupati, - []
9 uerum a te metuo tuoque pene []
10 infesto pueris bonis malisque. []
11 quem tu qua lubet, ut lubet, moueto []
12 quantum uis, ubi erit foris paratum: []
13 hunc unum excipio, ut puto, pudenter. []
14 quod si te mala mens furorque uecors []
15 in tantam impulerit, sceleste, culpam, []
16 ut nostrum insidiis caput lacessas, []
17 a tum te miserum malique fati! []
18 quem attractis pedibus patente porta []
19 percurrunt raphanique mugilesque. []
16. digt. .
1 Pedicabo ego uos et irrumabo, []
2 Aureli pathice et cinaede Furi, []
3 qui me ex uersiculis meis putastis, []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
16. digt.
4 quod sunt molliculi, parum pudicum. []
5 nam castum esse decet pium poetam []
6 ipsum, uersiculos nihil necesse est; []
7 qui tum denique habent salem ac leporem, []
8 si sunt molliculi ac parum pudici, []
9 et quod pruriat incitare possunt, []
10 non dico pueris, sed his pilosis []
11 qui duros nequeunt mouere lumbos. []
12 uos, quod milia multa basiorum []
13 legistis, male me marem putatis? []
14 pedicabo ego uos et irrumabo. []
21. digt. .
1 Aureli, pater esuritionum, []
2 non harum modo, sed quot aut fuerunt []
3 aut sunt aut aliis erunt in annis, []
4 pedicare cupis meos amores. []
5 nec clam: nam simul es, iocaris una, []
6 haerens ad latus omnia experiris. []
7 frustra: nam insidias mihi instruentem []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
21. digt.
8 tangam te prior irrumatione. []
9 atque id si faceres satur, tacerem: []
10 nunc ipsum id doleo, quod esurire []
11 me (?)me (TUNG) puer et sitire discet. []
12 quare desine, dum licet pudico, []
13 ne finem facias, sed irrumatus. []
23. digt. .
1 Furi, cui neque seruus est neque arca []
2 nec cimex neque araneus neque ignis, []
3 uerum est et pater et nouerca, quorum []
4 dentes uel silicem comesse possunt, []
5 est pulcre tibi cum tuo parente []
6 et cum coniuge lignea parentis. []
7 nec mirum: bene nam ualetis omnes, []
8 pulcre concoquitis, nihil timetis, []
9 non incendia, non graues ruinas, []
10 non facta impia, non dolos ueneni, []
11 non casus alios periculorum. []
12 atqui corpora sicciora cornu []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
23. digt.
13 aut siquid magis aridum est habetis []
14 sole et frigore et esuritione. []
15 quare non tibi sit bene ac beate? []
16 a te sudor abest, abest saliua, []
17 mucusque et mala pituita nasi. []
18 hanc ad munditiam adde mundiorem, []
19 quod culus tibi purior salillo est, []
20 nec toto decies cacas in anno; []
21 atque id durius est faba et lapillis, []
22 quod tu si manibus teras fricesque, []
23 non umquam digitum inquinare posses. []
24 haec tu commoda tam beata, Furi, []
25 noli spernere nec putare parui, []
26 et sestertia quae soles precari []
27 centum desine: nam sat es beatus. []
= file n. 434 - 16:36 minuti
24. digt. .
1 O qui flosculus es Iuuentiorum, []
2 non horum modo, sed quot aut fuerunt []
3 aut posthac aliis erunt in annis, []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
24. digt.
4 mallem diuitias Midae dedisses []
5 isti, cui neque seruus est neque arca, []
6 quam sic te sineres ab illo amari. []
7 'qui? non est homo bellus?' inquies. est: []
8 sed bello huic neque seruus est neque arca. []
9 hoc tu quam lubet abice eleuaque: []
10 nec seruum tamen ille habet neque arcam. []
26. digt. .
1 Furi, uillula uestra non ad Austri []
2 flatus opposita est neque ad Fauoni []
3 nec saeui Boreae aut Apheliotae, []
4 uerum ad milia quindecim et ducentos. []
5 o uentum horribilem atque pestilentem! []
27. digt. .
1 Minister uetuli puer Falerni []
2 inger mi calices amariores, []
3 ut lex Postumiae iubet magistrae []
4 ebrioso acino ebriosioris. []
5 at uos quo lubet hinc abite, lymphae, []
6 uini pernicies, et ad seueros []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
27. digt.
7 migrate. hic merus est Thyonianus. []
28. digt. .
1 Pisonis comites, cohors inanis, []
2 aptis sarcinulis et expeditis, []
3 Verani optime tuque mi Fabulle, []
4 quid rerum geritis? satisne cum isto []
5 uappa frigoraque et famem tulistis? []
6 ecquidnam in tabulis patet lucelli []
7 expensum, ut mihi, qui meum secutus []
8 praetorem refero datum lucello? []
9 o Memmi, bene me ac diu supinum []
10 tota ista trabe lentus irrumasti. []
11 sed, quantum uideo, pari fuistis []
12 casu: nam nihilo minore uerpa []
13 farti estis. pete nobiles amicos! []
14 at uobis mala multa di deaeque []
15 dent, opprobria Romuli Remique. []
32. digt. .
1 Amabo, mea dulcis Ipsitilla, []
2 meae deliciae, mei lepores, []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
32. digt.
3 iube ad te ueniam meridiatum. []
4 et si iusseris, illud adiuuato, []
5 ne quis liminis obseret tabellam, []
6 neu tibi lubeat foras abire, []
7 sed domi maneas paresque nobis []
8 nouem continuas fututiones. []
9 uerum si quid ages, statim iubeto: []
10 nam pransus iaceo et satur supinus []
11 pertundo tunicamque palliumque. []
33. digt. .
1 O furum optime balneariorum []
2 Vibenni pater et cinaede fili []
3 (nam dextra pater inquinatiore, []
4 culo filius est uoraciore), []
5 cur non exilium malasque in oras []
6 itis? quandoquidem patris rapinae []
7 notae sunt populo, et natis pilosas, []
8 fili, non potes asse uenditare. []
35. digt. .
1 Poetae tenero, meo sodali, []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
35. digt.
2 uelim Caecilio, papyre, dicas []
3 Veronam ueniat, Noui relinquens []
4 Comi moenia Lariumque litus. []
5 nam quasdam uolo cogitationes []
6 amici accipiat sui meique. []
7 quare, si sapiet, uiam uorabit, []
8 quamuis candida milies puella []
9 euntem reuocet, manusque collo []
10 ambas iniciens roget morari. []
11 quae nunc, si mihi uera nuntiantur, []
12 illum deperit impotente amore. []
13 nam quo tempore legit incohatam []
14 Dindymi dominam, ex eo misellae []
15 ignes interiorem edunt medullam. []
16 ignosco tibi, Sapphica puella []
17 musa doctior; est enim uenuste []
18 Magna Caecilio incohata Mater. []
36. digt. .
1 Annales Volusi, cacata carta, []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
36. digt.
2 uotum soluite pro mea puella. []
3 nam sanctae Veneri Cupidinique []
4 uouit, si sibi restitutus essem []
5 desissemque truces uibrare iambos, []
6 electissima pessimi poetae []
7 scripta tardipedi deo daturam []
8 infelicibus ustulanda lignis. []
9 et hoc pesssima se puella uidit []
10 iocose lepide uouere diuis. []
11 nunc o caeruleo creata ponto, []
12 quae sanctum Idalium Vriosque apertos []
13 quaeque Ancona Cnidumque harundinosam []
14 colis quaeque Amathunta quaeque Golgos []
15 quaeque Durrachium Hadriae tabernam, []
16 acceptum face redditumque uotum, []
17 si non illepidum neque inuenustum est. []
18 at uos interea uenite in ignem, []
19 pleni ruris et inficetiarum []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
36. digt.
20 annales Volusi, cacata carta. []
38. digt. .
1 Malest, Cornifici, tuo Catullo, []
2 malest, me hercule, et laboriose, []
3 et magis magis in dies et horas. []
4 quem tu, quod minimum facillimumque est, []
5 qua solatus es allocutione? []
6 irascor tibi. sic meos amores? []
7 paulum quid lubet allocutionis, []
8 maestius lacrimis Simonideis. []
40. digt. .
1 Quaenam te mala mens, miselle Raui- []
2 -de, agit praecipitem in meos iambos? []
3 quis deus tibi non bene aduocatus []
4 uecordem parat excitare rixam? []
5 an ut peruenias in ora uulgi? []
6 quid uis? qualubet esse notus optas? []
7 eris, quandoquidem meos amores []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
40. digt.
8 cum longa uoluisti amare poena. []
41. digt. .
1 Ameana puella defututa []
2 tota milia me decem poposcit, []
3 ista turpiculo puella naso, []
4 decoctoris amica Formiani. []
5 propinqui, quibus est puella curae, []
6 amicos medicosque conuocate: []
7 non est sana puella, nec rogare []
8 qualis sit solet aes imaginosum. []
42. digt. .
1 Adeste, hendecasyllabi, quot estis []
2 omnes undique, quotquot estis omnes. []
3 iocum me putat esse moecha turpis, []
4 et negat mihi nostra reddituram []
5 pugillaria, si pati potestis. []
6 persequamur eam et reflagitemus. []
7 quae sit, quaeritis? illa, quam uidetis []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
42. digt.
8 turpe incedere, mimice ac moleste []
9 ridentem catuli ore Gallicani. []
10 circumsistite eam, et reflagitate, []
11 'moecha putida, redde codicillos, []
12 redde, putida moecha, codicillos!' []
13 non assis facis? o lutum, lupanar, []
14 aut si perditius potes quid esse. []
15 sed non est tamen hoc satis putandum. []
16 quod si non aliud potest, ruborem []
17 ferreo canis exprimamus ore. []
18 conclamate iterum altiore uoce []
19 'moecha putida, redde codicillos, []
20 redde, putida moecha, codicillos!' []
21 sed nil proficimus, nihil mouetur. []
22 mutanda est ratio modusque uobis, []
23 siquid proficere amplius potestis: []
24 'pudica et proba, redde codicillos.' []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
43. digt. .
1 Salue, nec minimo puella naso []
2 nec bello pede nec nigris ocellis []
3 nec longis digitis nec ore sicco []
4 nec sane nimis elegante lingua, []
5 decoctoris amica Formiani. []
6 ten prouincia narrat esse bellam? []
7 tecum Lesbia nostra comparatur? []
8 o saeclum insapiens et infacetum! []
45. digt. .
1 Acmen Septimius suos amores []
2 tenens in gremio 'mea' inquit 'Acme, []
3 ni te perdite amo atque amare porro []
4 omnes sum assidue paratus annos, []
5 quantum qui pote plurimum perire, []
6 solus in Libya Indiaque tosta []
7 caesio ueniam obuius leoni.' []
8 hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
45. digt.
9 dextra sternuit approbationem. []
10 at Acme leuiter caput reflectens []
11 et dulcis pueri ebrios ocellos []
12 illo purpureo ore suauiata, []
13 'sic,' inquit 'mea uita Septimille, []
14 huic uni domino usque seruiamus, []
15 ut multo mihi maior acriorque []
16 ignis mollibus ardet in medullis.' []
17 hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante []
18 dextra sternuit approbationem. []
19 nunc ab auspicio bono profecti []
20 mutuis animis amant amantur. []
21 unam Septimius misellus Acmen []
22 mauult quam Syrias Britanniasque: []
23 uno in Septimio fidelis Acme []
24 facit delicias libidinesque. []
25 quis ullos homines beatiores []
26 uidit, quis Venerem auspicatiorem? []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
46. digt. .
1 Iam uer egelidos refert tepores, []
2 iam caeli furor aequinoctialis []
3 iucundis Zephyri silescit aureis. []
4 linquantur Phrygii, Catulle, campi []
5 Nicaeaeque ager uber aestuosae: []
6 ad claras Asiae uolemus urbes. []
7 iam mens praetrepidans auet uagari, []
8 iam laeti studio pedes uigescunt. []
9 o dulces comitum ualete coetus, []
10 longe quos simul a domo profectos []
11 diuersae uariae uiae reportant. []
47. digt. .
1 Porci et Socration, duae sinistrae []
2 Pisonis, scabies famesque mundi, []
3 uos Veraniolo meo et Fabullo []
4 uerpus praeposuit Priapus ille? []
5 uos conuiuia lauta sumptuose []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
47. digt.
6 de die facitis, mei sodales []
7 quaerunt in triuio uocationes? []
48. digt. .
1 Mellitos oculos tuos, Iuuenti, []
2 si quis me sinat usque basiare, []
3 usque ad milia basiem trecenta []
4 nec numquam uidear satur futurus, []
5 non si densior aridis aristis []
6 sit nostrae seges osculationis. []
49. digt. .
1 Disertissime Romuli nepotum, []
2 quot sunt quotque fuere, Marce Tulli, []
3 quotque post aliis erunt in annis, []
4 gratias tibi maximas Catullus []
5 agit pessimus omnium poeta, []
6 tanto pessimus omnium poeta, []
7 quanto tu optimus omnium patronus. []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
50. digt. .
1 Hesterno, Licini, die otiosi []
2 multum lusimus in meis tabellis, []
3 ut conuenerat esse delicatos: []
4 scribens uersiculos uterque nostrum []
5 ludebat numero modo hoc modo illoc, []
6 reddens mutua per iocum atque uinum. []
7 atque illinc abii tuo lepore []
8 incensus, Licini, facetiisque, []
9 ut nec me miserum cibus iuuaret []
10 nec somnus tegeret quiete ocellos, []
11 sed toto indomitus furore lecto []
12 uersarer, cupiens uidere lucem, []
13 ut tecum loquerer simulque ut essem. []
14 at defessa labore membra postquam []
15 semimortua lectulo iacebant, []
16 hoc, iucunde, tibi poema feci, []
17 ex quo perspiceres meum dolorem. []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
50. digt.
18 nunc audax caue sis, precesque nostras, []
19 oramus, caue despuas, ocelle, []
20 ne poenas Nemesis reposcat a te. []
21 est uemens dea: laedere hanc caueto. []
53. digt. .
1 Risi nescio quem modo e corona, []
2 qui, cum mirifice Vatiniana []
3 meus crimina Caluos explicasset, []
4 admirans ait haec manusque tollens, []
5 'di magni, salaputium disertum!' []
54. digt. .
1 Othonis caput oppido est pusillum, (?)et []
2 (?)eri rustice semilauta crura, []
3 subtile et leue peditum Libonis, []
4 si non omnia, displicere uellem []
5 tibi et Sufficio seni recocto ... []
6 irascere iterum meis iambis []
7 inmerentibus, unice imperator. []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
56. digt. .
1 O rem ridiculam, Cato, et iocosam, []
2 dignamque auribus et tuo cachinno! []
3 ride quidquid amas, Cato, Catullum: []
4 res est ridicula et nimis iocosa. []
5 deprendi modo pupulum puellae []
6 trusantem; hunc ego, si placet Dionae, []
7 protelo rigida mea cecidi. []
57. digt. .
1 Pulcre conuenit improbis cinaedis, []
2 Mamurrae pathicoque Caesarique. []
3 nec mirum: maculae pares utrisque, []
4 urbana altera et illa Formiana, []
5 impressae resident nec eluentur: []
6 morbosi pariter, gemelli utrique, []
7 uno in lecticulo erudituli ambo, []
8 non hic quam ille magis uorax adulter, []
9 riuales socii puellularum. []
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
57. digt.
10 pulcre conuenit improbis cinaedis. []
58. digt. .
1 Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa, []
2 illa Lesbia, quam Catullus unam []
3 plus quam se atque suos amauit omnes, []
4 nunc in quadriuiis et angiportis []
5 glubit magnanimi Remi nepotes. []
58b. digt. .
1 Non custos si fingar ille Cretum, ..
2 non Ladas ego pinnipesue Perseus, []
3 non si Pegaseo ferar uolatu, []
4 non Rhesi niueae citaeque bigae; []
5 adde huc plumipedas uolatilesque, []
6 uentorumque simul require cursum, []
7 quos iunctos, Cameri, mihi dicares: []
8 defessus tamen omnibus peresus []
9 essem te mihi, amice, quaeritando. []
= file n. 435 - 5:18 minuti
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
62. digt. .
1 Vesper adest, iuuenes, consurgite: Vesper Olympo [ ]
2 exspectata diu uix tandem lumina tollit. [ ]
3 surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas, [ ]
4 iam ueniet uirgo, iam dicetur hymenaeus. [ ]?
5 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! [ ]!
6 Cernitis, innuptae, iuuenes? consurgite contra; [ ]
7 nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes. [ ]
8 sic certest; uiden ut perniciter exsiluere? [ ]
9 non temere exsiluere, canent quod uincere par est. [ ]!
10 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! [ ]!
11 Non facilis nobis, aequales, palma parata est; [ ]
12 aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt. [ ]
13 non frustra meditantur: habent memorabile quod sit; [ ]
14 nec mirum, penitus quae tota mente laborant. [1]
15 nos alio mentes, alio diuisimus aures; [ ]
16 iure igitur uincemur: amat uictoria curam. [ ]
17 quare nunc animos saltem conuertite uestros; [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
62. digt.
18 dicere iam incipient, iam respondere decebit. [ ]
19 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! [ ]!
20 Hespere, quis caelo fertur crudelior ignis? [ ]
21 qui natam possis complexu auellere matris, [ ]
22 complexu matris retinentem auellere natam, [ ]
23 et iuueni ardenti castam donare puellam. [ ]
24 quid faciunt hostes capta crudelius urbe? [ ]?
25 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! [ ]!
26 Hespere, quis caelo lucet iucundior ignis? [1]
27 qui desponsa tua firmes conubia flamma, [ ]
28 quae pepigere uiri, pepigerunt ante parentes, [ ]
29 nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor. [ ]
30 quid datur a diuis felici optatius hora? [2]
31 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! [ ]!
32 Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam. ... [2]?
33 namque tuo aduentu uigilat custodia semper, [ ]
34 nocte latent fures, quos idem saepe reuertens, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
62. digt.
35 Hespere, mutato comprendis nomine Eous. [2]
36 at lubet innuptis ficto te carpere questu. [ ]?
37 quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt? [ ]
38 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! [ ]!
39 Vt flos in saeptis secretus nascitur hortis, [ ]
40 ignotus pecori, nullo conuolsus aratro, [ ]
41 quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber; [ ]
42 multi illum pueri, multae optauere puellae: [ ]
43 idem cum tenui carptus defloruit ungui, [ ]
44 nulli illum pueri, nullae optauere puellae: [ ]
45 sic uirgo, dum intacta manet, dum cara suis est; [ ]
46 cum castum amisit polluto corpore florem, [ ]
47 nec pueris iucunda manet, nec cara puellis. [ ]
48 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! [ ]!
49 Vt uidua in nudo uitis quae nascitur aruo, [ ]?
50 numquam se extollit, numquam mitem educat uuam, [ ]
51 sed tenerum prono deflectens pondere corpus [ ]?
52 iam iam contingit summum radice flagellum; [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
62. digt.
53 hanc nulli agricolae, nulli coluere iuuenci: [ ]
54 at si forte eadem est ulmo coniuncta marito, [ ]
55 multi illam agricolae, multi coluere iuuenci: [ ]
56 sic uirgo dum intacta manet, dum inculta senescit; [ ]
57 cum par conubium maturo tempore adepta est, [ ]?
58 cara uiro magis et minus est inuisa parenti. [ ]
58 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! [ ]!
59 Et tu ne pugna cum tali coniuge, uirgo. [2]
60 non aequom est pugnare, pater cui tradidit ipse, [ ]
61 ipse pater cum matre, quibus parere necesse est, [ ]
62 uirginitas non tota tua est, ex parte parentum est, [ ]
63 tertia pars patrist, pars est data tertia matri, [ ]
64 tertia sola tua est: noli pugnare duobus, [ ]
65 qui genero sua iura simul cum dote dederunt. [ ]
66 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! [ ]!
= file n. 436 - 18:14 minuti
64. digt. .
1 Peliaco quondam prognatae uertice pinus [ ]
2 dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas [ ]?
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
64. digt.
3 Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos, [1]
4 cum lecti iuuenes, Argiuae robora pubis, [ ]
5 auratam optantes Colchis auertere pellem [ ]
6 ausi sunt uada salsa cita decurrere puppi, [ ]!
7 caerula uerrentes abiegnis aequora palmis. [ ]
8 diua quibus retinens in summis urbibus arces [ ]
9 ipsa leui fecit uolitantem flamine currum, [2]
10 pinea coniungens inflexae texta carinae. [ ]
11 illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten; [ ]?
12 quae simul ac rostro uentosum proscidit aequor [ ]
13 tortaque remigio spumis incanuit unda, [ ]?
14 emersere freti candenti e gurgite uultus [ ]
15 aequoreae monstrum Nereides admirantes. [u]
16 illa, atque haud alia, uiderunt luce marinas [ ]?
17 mortales oculis nudato corpore nymphas [1]?
18 nutricum tenus exstantes e gurgite cano. [2]
19 tum Thetidis Peleus incensus fertur amore, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
64. digt.
20 tum Thetis humanos non despexit hymenaeos, [2]
21 tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit. [ ]!
22 o nimis optato saeclorum tempore nati [ ]
23 heroes, saluete, deum genus! o bona matrum [ ]
23 progenies, saluete iterum ..
24 uos ego saepe, meo uos carmine compellabo. [ ]
25 teque adeo eximie taedis felicibus aucte, [ ]
26 Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse, [ ]
27 ipse suos diuum genitor concessit amores; [ ]
28 tene Thetis tenuit pulcerrima Nereine? [u]
29 tene suam Tethys concessit ducere neptem, [ ]
30 Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem? [1]
31 quae simul optatae finito tempore luces [ ]?
32 aduenere, domum conuentu tota frequentat [1]
33 Thessalia, oppletur laetanti regia coetu: [ ]
34 dona ferunt prae se, declarant gaudia uultu. [2]
35 deseritur Cieros, linquunt Pthiotica Tempe [ ]
36 Crannonisque domos ac moenia Larisaea, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
64. digt.
37 Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant. [ ]
38 rura colit nemo, mollescunt colla iuuencis, [ ]
39 non humilis curuis purgatur uinea rastris, [ ]
40 non glebam prono conuellit uomere taurus, [ ]
41 non falx attenuat frondatorem arboris umbram, [ ]?
42 squalida desertis rubigo infertur aratris. [ ]
43 ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit [ ]
44 regia, fulgenti splendent auro atque argento. [ ]
45 candet ebur soliis, collucent pocula mensae, [ ]
46 tota domus gaudet regali splendida gaza. [ ]?
47 puluinar uero diuae geniale locatur [ ]?
48 sedibus in mediis, Indo quod dente politum [ ]
49 tincta tegit roseo conchyli purpura fuco. [ ]?
50 haec uestis priscis hominum uariata figuris [ ]
51 heroum mira uirtutes indicat arte. [ ]
52 namque fluentisono prospectans litore Diae, [ ]
53 Thesea cedentem celeri cum classe tuetur [ ]
54 indomitos in corde gerens Ariadna furores, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
64. digt.
55 necdum etiam sese quae uisit uisere credit, [ ]
56 utpote fallaci quae tum primum excita somno [ ]
57 desertam in sola miseram se cernat harena. [1]
58 immemor at iuuenis fugiens pellit uada remis, [ ]
59 irrita uentosae linquens promissa procellae. [ ]
60 quem procul ex alga maestis Minois ocellis, [ ]
61 saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu, [ ]
62 prospicit et magnis curarum fluctuat undis, [ ]
63 non flauo retinens subtilem uertice mitram, [1]
64 non contecta leui uelatum pectus amictu, [ ]?
65 non tereti strophio lactentis uincta papillas, [ ]
66 omnia quae toto delapsa e corpore passim [ ]?
67 ipsius ante pedes fluctus salis alludebant. [ ]
68 sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus [ ]
69 illa uicem curans toto ex te pectore, Theseu, [ ]
70 toto animo, tota pendebat perdita mente. [2]
71 a misera, assiduis quam luctibus externauit [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
64. digt.
72 spinosas Erycina serens in pectore curas, [2]?
73 illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus [ ]!
74 egressus curuis e litoribus Piraei [1]
75 attigit iniusti regis Gortynia templa. [1]
76 nam perhibent olim crudeli peste coactam [ ]?
77 Androgeoneae poenas exsoluere caedis [2]
78 electos iuuenes simul et decus innuptarum [ ]
79 Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro. [u]
80 quis angusta malis cum moenia uexarentur, [ ]
81 ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis [ ]
82 proicere optauit potius quam talia Cretam [ ]
83 funera Cecropiae nec funera portarentur. [ ]
84 atque ita naue leui nitens ac lenibus auris [1]?
85 magnanimum ad Minoa uenit sedesque superbas [u]
86 hunc simul ac cupido conspexit lumine uirgo [ ]
87 regia, quam suauis exspirans castus odores [ ]
88 lectulus in molli complexu matris alebat, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
64. digt.
89 quales Eurotae praecingunt flumina myrtus [ ]
90 auraue distinctos educit uerna colores, [ ]?
91 non prius ex illo flagrantia declinauit [ ]
92 lumina, quam cuncto concepit corpore flammam [ ]
93 funditus atque imis exarsit tota medullis. [ ]
94 heu misere exagitans immiti corde furores [ ]?
95 sancte puer, curis hominum qui gaudia misces, [1]
96 quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum, [ ]
97 qualibus incensam iactastis mente puellam [ ]
98 fluctibus, in flauo saepe hospite suspirantem! [ ]?
99 quantos illa tulit languenti corde timores! [ ]
100 quanto saepe magis fulgore expalluit auri, [ ]
101 cum saeuum cupiens contra contendere monstrum [ ]
102 aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis! [ ]
103 non ingrata tamen frustra munuscula diuis [ ]?
104 promittens tacito succepit uota labello. [ ]
105 nam uelut in summo quatientem brachia Tauro [ ]
106 quercum aut conigeram sudanti cortice pinum [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
64. digt.
107 indomitus turbo contorquens flamine robur, [ ]
108 eruit (illa procul radicitus exturbata [1]
109 prona cadit, late quaeuis cumque obuia frangens), [ ]
110 sic domito saeuum prostrauit corpore Theseus [ ]
111 nequiquam uanis iactantem cornua uentis. [ ]
112 inde pedem sospes multa cum laude reflexit [ ]
113 errabunda regens tenui uestigia filo, [ ]
114 ne labyrintheis e flexibus egredientem [ ]?
115 tecti frustraretur inobseruabilis error. [u]!
116 sed quid ego a primo digressus carmine plura [2]?
117 commemorem, ut linquens genitoris filia uultum, [ ]
118 ut consanguineae complexum, ut denique matris, [ ]
119 quae misera in gnata deperdita laetabatur, [ ]?
120 omnibus his Thesei dulcem prae -optarit amorem: [ ]
121 aut ut uecta rati spumosa ad litora Diae [ ]?
122 uenerit, aut ut eam deuinctam lumina somno [ ]
123 liquerit immemori discedens pectore coniunx? [ ]
124 saepe illam perhibent ardenti corde furentem [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
64. digt.
125 clarisonas imo fudisse e pectore uoces, [2]?
126 ac tum praeruptos tristem conscendere montes, [ ]
127 unde aciem in pelagi uastos protenderet aestus, [ ]
128 tum tremuli salis aduersas procurrere in undas [ ]
129 mollia nudatae tollentem tegmina surae, [ ]
130 atque haec extremis maestam dixisse querellis, [ ]
131 frigidulos udo singultus ore cientem: [2]
132 'sicine me patriis auectam, perfice, ab aris, [ ]?
133 perfide, deserto liquisti in litore, Theseu? [ ]?
134 sicine discedens neglecto numine diuum, [ ]
135 immemor a! deuota domum periuria portas? [u]!
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
64. digt.
136 nullane res potuit crudelis flectere mentis [ ]
137 consilium? tibi nulla fuit clementia praesto, [ ]
138 immite ut nostri uellet miserescere pectus? [ ]
139 at non haec quondam blanda promissa dedisti [ ]
140 uoce mihi, non haec miserae sperare iubebas, [2]
141 sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos, [ ]!
142 quae cuncta aërii discerpunt irrita uenti. [ ]
143 nunc iam nulla uiro iuranti femina credat, [ ]?
144 nulla uiri speret sermones esse fideles; [2]?
145 quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci, [ ]
146 nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt: [2]
147 sed simul ac cupidae mentis satiata libido est, [ ]
148 dicta nihil metuere, nihil periuria curant. [ ]
149 certe ego te in medio uersantem turbine leti [ ]
150 eripui, et potius germanum amittere creui, [ ]?
151 quam tibi fallaci supremo in tempore dessem. [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
64. digt.
152 pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque [1]!
153 praeda, neque iniacta tumulabor mortua terra. [ ]
154 quaenam te genuit sola sub rupe leaena, [ ]
155 quod mare conceptum spumantibus exspuit undis, [ ]
156 quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae uasta Carybdis, [ ]
157 talia qui reddis pro dulci praemia uita? [ ]
158 si tibi non cordi fuerant conubia nostra, [ ]
159 saeua quod horrebas prisci praecepta parentis, [ ]
160 attamen in uestras potuisti ducere sedes, [ ]
161 quae tibi iucundo famularer serua labore, [ ]
162 candida permulcens liquidis uestigia lymphis, [ ]
163 purpureaue tuum consternens ueste cubile. [ ]
164 sed quid ego ignaris nequiquam conquerar auris, [ ]
165 externata malo, quae nullis sensibus auctae [ ]
166 nec missas audire queunt nec reddere uoces? [ ]
167 ille autem prope iam mediis uersatur in undis, [ ]
168 nec quisquam apparet uacua mortalis in alga. [ ]
169 sic nimis insultans extremo tempore saeua [ ]?
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
64. digt.
170 fors etiam nostris inuidit questibus auris. [ ]
171 Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo [ ]
172 Cnosia Cecropiae tetigissent litora puppes, [ ]
173 indomito nec dira ferens stipendia tauro [ ]
174 perfidus in Cretam religasset nauita funem, [ ]
175 nec malus hic celans dulci crudelia forma [ ]?
176 consilia in nostris requiesset sedibus hospes! [ ]
177 nam quo me referam? quali spe perdita nitor? [1]?
178 Idaeosne petam montes? at gurgite lato [ ]
179 discernens ponti truculentum diuidit aequor. [ ]
180 an patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui [ ]
181 respersum iuuenem fraterna caede secuta? [ ]
182 coniugis an fido consoler memet amore? [ ]
183 quine fugit lentos incurans gurgite remos? [ ]
184 praeterea nullo colitur sola insula tecto, [ ]
185 nec patet egressus pelagi cingentibus undis. [ ]
186 nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta, [ ]?
187 omnia sunt deserta, ostentant omnia letum. [ ]!
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
64. digt.
188 non tamen ante mihi languescent lumina morte, [ ]
189 nec prius a fesso secedent corpore sensus, [ ]?
190 quam iustam a diuis exposcam prodita multam [ ]
191 caelestumque fidem postrema comprecer hora. [ ]?
192 quare facta uirum multantes uindice poena [ ]
193 Eumenides, quibus anguino redimita capillo [ ]?
194 frons exspirantis praeportat pectoris iras, [ ]
195 huc huc aduentate, meas audite querellas, [ ]!
196 quas ego, uae misera, extremis proferre medullis [ ]
197 cogor inops, ardens, amenti caeca furore. [ ]
198 quae quoniam uerae nascuntur pectore ab imo, [ ]
199 uos nolite pati nostrum uanescere luctum, [1]
200 sed quali solam Theseus me mente reliquit, [ ]?
201 tali mente, deae, funestet seque suosque.' [ ]
202 has postquam maesto profudit pectore uoces, [ ]
203 supplicium saeuis exposcens anxia factis, [ ]
204 annuit inuicto caelestum numine rector; [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
64. digt.
205 quo motu tellus atque horrida contremuerunt [ ]?
206 aequora concussit -que micantia sidera mundus. [ ]
207 ipse autem caeca mentem caligine Theseus [ ]
208 consitus oblito dimisit pectore cuncta, [ ]?
209 quae mandata prius constanti mente tenebat, [ ]
210 dulcia nec maesto sustollens signa parenti [ ]
211 sospitem Erectheum se ostendit uisere portum. [ ]
212 namque ferunt olim, classi cum moenia diuae [ ]
213 linquentem gnatum uentis concrederet Aegeus, [ ]
214 talia complexum iuueni mandata dedisse: [ ]
215 'gnate mihi longa iucundior unice uita, [ ]?
216 gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus, [ ]
217 reddite in extrema nuper mihi fine senectae, [1]?
218 quandoquidem fortuna mea ac tua feruida uirtus [ ]
219 eripit inuito mihi te, cui languida nondum [ ]?
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
64. digt.
220 lumina sunt gnati cara saturata figura, [1]?
221 non ego te gaudens laetanti pectore mittam, [ ]
222 nec te ferre sinam fortunae signa secundae, [ ]
223 sed primum multas expromam mente querellas, [ ]
224 canitiem terra at -que infuso puluere foedans, [ ]?
225 inde infecta uago suspendam lintea malo, [ ]
226 nostros ut luctus nostraeque incendia mentis [ ]
227 carbasus obscurata dicet ferrugine Hibera. [u]!
228 quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, [ ]
229 quae nostrum genus ac sedes defendere Erecthei [ ]
230 annuit, ut tauri respergas sanguine dextram, [ ]
231 tum uero facito ut memori tibi condita corde [1]
232 haec uigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas; [ ]!
233 ut simul ac nostros inuisent lumina collis, [ ]
234 funestam antennae deponant undique uestem, [ ]
235 candidaque intorti sustollant uela rudentes, [ ]
236 quam primum cernens ut laeta gaudia mente [ ]
237 agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.' [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
64. digt.
238 haec mandata prius constanti mente tenentem [ ]
239 Thesea ceu pulsae uentorum flamine nubes [ ]
240 aëreum niuei montis liquere cacumen. [ ]
241 at pater, ut summa prospectum ex arce petebat, [ ]
242 anxia in assiduos absumens lumina fletus, [ ]
243 cum primum infecti conspexit lintea ueli, [ ]
244 praecipitem sese scopulorum e uertice iecit, [2]?
245 amissum credens immiti Thesea fato. [ ]
246 sic funesta domus ingressus tecta paterna [ ]
247 morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctum [ ]
248 obtulerat mente immemori, talem ipse recepit. [ ]?
249 quae tum prospectans cedentem maesta carinam [ ]
250 multiplices animo uoluebat saucia curas. [ ]
= file n. 437 - 11:18 minuti
251 at parte ex alia florens uolitabat Iacchus [ ]
252 cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis, [ ]!
253 te quaerens, Ariadna, tuo -que incensus amore. [ ]
254 quae tum alacres passim lymphata mente furebant [ ]?
255 euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes. [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
64. digt.
256 harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos, [ ]
257 pars e diuolso iactabant membra iuuenco, [ ]
258 pars sese tortis serpentibus incingebant, [ ]?
259 pars obscura cauis celebrabant orgia cistis, [ ]
260 orgia quae frustra cupiunt audire profani; [ ]
261 plangebant aliae proceris tympana palmis, [ ]
262 aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant; [ ]?
263 multis raucisonos efflabant cornua bombos [ ]
264 barbaraque horribili stridebat tibia cantu. [ ]?
265 talibus amplifice uestis decorata figuris [ ]
266 puluinar complexa suo uelabat amictu. [ ]?
267 quae postquam cupide spectando Thessala pubes [ ]
268 expleta est, sanctis coepit decedere diuis. [ ]
269 hic, qualis flatu placidum mare matutino [u]
270 horrificans Zephyrus procliuas incitat undas, [ ]?
271 Aurora exoriente uagi sub limina Solis, [ ]!
272 quae tarde primum clementi flamine pulsae [ ]
273 procedunt leuiterque sonant plangore cachinni, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
64. digt.
274 post uento crescente magis magis increbescunt, [ ]
275 purpureaque procul nantes ab luce refulgent: [ ]
276 sic tum uestibuli linquentes regia tecta [ ]
277 ad se quisque uago passim pede discedebant. [ ]
278 quorum post abitum princeps e uertice Pelei [ ]
279 aduenit Chiron portans siluestria dona: [ ]
280 nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis [ ]
281 montibus ora creat, quos propter fluminis undas [ ]
282 aura parit flores tepidi fecunda Fauoni, [1]
283 hos indistinctis plexos tulit ipse corollis, [ ]
284 quo permulsa domus iucundo risit odore. [ ]
285 confestim Penios adest, uiridantia Tempe, [u]
286 Tempe, quae siluae cingunt super impendentes, [ ]
287 (?)Minosim linquens doris celebranda choreis, [ ]
288 non uacuos: namque ille tulit radicitus altas [ ]
289 fagos ac recto proceras stipite laurus, [ ]
290 non sine nutanti platano lentaque sorore [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
64. digt.
291 flammati Phaethontis et aërea cupressu. [1]!
292 haec circum sedes late contexta locauit, [ ]
293 uestibulum ut molli uelatum fronde uireret. [ ]?
294 post hunc consequitur sollerti corde Prometheus, [ ]
295 extenuata gerens ueteris uestigia poenae, [ ]
296 quam quondam silici restrictus membra catena [ ]
297 persoluit pendens e uerticibus praeruptis. [ ]
298 inde pater diuum sancta cum coniuge natis- [ ]
299 -que aduenit caelo, te solum, Phoebe, relinquens [ ]
300 unigenamque simul cultricem montibus Idri: [ ]
301 Pelea nam tecum pariter soror aspernata est, [ ]
302 nec Thetidis taedas uoluit celebrare iugalis. [ ]
303 qui postquam niueis flexerunt sedibus artus, [ ]
304 large multiplici constructae sunt dape mensae, [ ]
305 cum interea infirmo quatientes corpora motu [ ]
306 ueridicos Parcae coeperunt edere cantus. [ ]
307 his corpus tremulum complectens undique uestis [ ]
308 candida purpurea talos incinxerat ora, [ ]?
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
64. digt.
309 at roseae niueo residebant uertice uittae, [ ]
310 aeternumque manus carpebant rite laborem. [ ]
311 laeua colum molli lana retinebat amictum, [1]?
312 dextera tum leuiter deducens fila supinis [ ]
313 formabat digitis, tum prono in pollice torquens [ ]
314 libratum tereti uersabat turbine fusum, [ ]
315 atque ita decerpens aequabat semper opus dens, [ ]
316 laneaque aridulis haerebant morsa labellis, [ ]
317 quae prius in leui fuerant exstantia filo: [ ]
318 ante pedes autem candentis mollia lanae [ ]
319 uellera uirgati custodibant calathisci. [ ]?
320 haec tum clarisona pellentes uellera uoce [ ]
321 talia diuino fuderunt carmina fata, [ ]?
322 carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas. [ ]
323 o decus eximium magnis uirtutibus augens, [ ]
324 Emathiae tutamen, Opis carissime nato, [2]
325 accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
64. digt.
326 ueridicum oraclum: sed uos, quae fata sequuntur, [2]
327 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. [ ]
328 adueniet tibi iam portans optata maritis [ ]
329 Hesperus, adueniet fausto cum sidere coniunx, [ ]
330 quae tibi flexanimo mentem perfundat amore, [ ]
331 languidulosque paret tecum coniungere somnos, [ ]
332 leuia substernens robusto brachia collo. [ ]
333 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. [ ]
334 nulla domus tales umquam contexit amores, [ ]
335 nullus amor tali coniunxit foedere amantes, [ ]
336 qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo. [1]
337 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. [ ]
338 nascetur uobis expers terroris Achilles, [ ]
339 hostibus haud tergo, sed forti pectore notus, [ ]
340 qui persaepe uago uictor certamine cursus [ ]
341 flammea praeuertet celeris uestigia ceruae. [ ]
342 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. [ ]
343 non illi quisquam bello se conferet heros, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
64. digt.
344 cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi, [ ]?
345 Troicaque obsidens longinquo moenia bello, [ ]
346 periuri Pelopis uastabit tertius heres. [1]
347 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. [ ]
348 illius egregias uirtutes claraque facta [ ]
349 saepe fatebuntur gnatorum in funere matres, [ ]
350 cum incultum cano soluent a uertice crinem, [ ]
351 putridaque infirmis uariabunt pectora palmis. [ ]
352 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. [ ]
353 namque uelut densas praecerpens messor aristas [ ]
354 sole sub ardenti flauentia demetit arua, [ ]?
355 Troiugenum infesto prosternet corpora ferro. [ ]
356 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. [ ]
357 testis erit magnis uirtutibus unda Scamandri, [ ]
358 quae passim rapido diffunditur Hellesponto, [ ]
359 cuius iter caesis angustans corporum aceruis [ ]
360 alta tepefaciet permixta flumina caede. [ ]
361 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
64. digt.
362 denique testis erit morti quoque reddita praeda, [ ]
363 cum teres excelso coaceruatam aggere bustum [ ]
364 excipiet niueos perculsae uirginis artus. [ ]
365 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. [ ]
366 nam simul ac fessis dederit fors copiam Achiuis [ ]
367 urbis Dardaniae Neptunia soluere uincla, [ ]
368 alta Polyxenia madefient caede sepulcra; [ ]
369 quae, uelut ancipiti succumbens uictima ferro, [ ]
370 proiciet truncum summisso poplite corpus. [ ]
371 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. [ ]
372 quare agite optatos animi coniungite amores. [ ]?
373 accipiat coniunx felici foedere diuam, [ ]?
374 dedatur cupido iam dudum nupta marito. [ ]
375 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. [ ]
376 non illam nutrix orienti luce reuisens [ ]
377 hesterno collum poterit circumdare filo, [ ]
379 anxia nec mater discordis maesta puellae [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
64. digt.
380 secubitu caros mittet sperare nepotes. [2]
381 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. [ ]
382 talia praefantes quondam felicia Pelei [ ]
383 carmina diuino cecinerunt pectore Parcae. [2]?
384 praesentes namque ante domos inuisere castas [ ]
385 heroum, et sese mortali ostendere coetu, [ ]
386 caelicolae nondum spreta pietate solebant. [ ]
387 saepe pater diuum templo in fulgente reuisens, [ ]
388 annua cum festis uenissent sacra diebus, [ ]
389 conspexit terra centum procumbere tauros. [ ]
390 saepe uagus Liber Parnasi uertice summo [ ]?
391 Thyiadas effusis euantis crinibus egit, [ ]
392 cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes [ ]
393 acciperent laeti diuum fumantibus aris. [ ]?
394 saepe in letifero belli certamine Mauors [ ]
395 aut rapidi Tritonis era aut Amarunsia uirgo [2]?
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
64. digt.
396 armatas hominum est praesens hortata cateruas. [1]
397 sed postquam tellus scelere est imbuta nefando [ ]
398 iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt, [1]
399 perfudere manus fraterno sanguine fratres, [1]
400 destitit extinctos gnatus lugere parentes, [ ]
401 optauit genitor primaeui funera nati, [ ]
402 liber ut innuptae poteretur flore nouercae, [ ]
403 ignaro mater substernens se impia nato [ ]
404 impia non uerita est diuos scelerare penates. [ ]
405 omnia fanda nefanda malo permixta furore [ ]!
406 iustificam nobis mentem auertere deorum. [ ]
407 quare nec talis dignantur uisere coetus, [ ]
408 nec se contingi patiuntur lumine claro. [ ]
= file n. 438 - 11:49 minuti
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
65. digt. .
1 Etsi me assiduo confectum cura dolore [ ]
2 seuocat a doctis, ¨ Ortale, uirginibus, [ ]
3 nec potis est dulcis Musarum expromere fetus [ ]
4 mens animi, tantis ¨ fluctuat ipsa malis - [ ]
5 namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris [ ]
6 pallidulum manans ¨ alluit unda pedem, [ ]
7 Troia Rhoeteo quem subter litore tellus [ ]
8 ereptum nostris ¨ obterit ex oculis. [ ]
10 numquam ego te, uita ¨ frater amabilior, [1]?
11 aspiciam posthac? at certe semper amabo, [ ]
12 semper maesta tua ¨ carmina morte canam, [ ]
13 qualia sub densis ramorum concinit umbris [ ]
14 Daulias, absumpti ¨ fata gemens Ityli. - [ ]
15 sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto [ ]
16 haec expressa tibi ¨ carmina Battiadae, [ ]
17 ne tua dicta uagis nequiquam credita uentis [ ]
18 effluxisse meo ¨ forte putes animo, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
65. digt.
19 ut missum sponsi furtiuo munere malum [ ]
20 procurrit casto ¨ uirginis e gremio, [ ]
21 quod miserae oblitae molli sub ueste locatum, [ ]
22 dum aduentu matris ¨ prosilit, excutitur, [ ]
23 atque illud prono praeceps agitur decursu, [ ]?
24 huic manat tristi ¨ conscius ore rubor. [ ]
66. digt. .
1 Omnia qui magni dispexit lumina mundi, [ ]
2 qui stellarum ortus ¨ comperit atque obitus, [ ]
3 flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur, [ ]?
4 ut cedant certis ¨ sidera temporibus, [ ]
5 ut Triuiam furtim sub Latmia saxa relegans [ ]
6 dulcis amor gyro ¨ deuocet aëreo: [ ]?
7 idem me ille Conon caelesti in lumine uidit [ ]
8 e Bereoniceo ¨ uertice caesariem [ ]
9 fulgentem clare, quam multis illa dearum [ ]
10 leuia protendens ¨ brachia pollicita est, [ ]
11 qua rex tempestate nouo auctus hymenaeo [ ]!
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
66. digt.
12 uastatum finis ¨ iuerat Assyrios, [ ]
13 dulcia nocturnae portans uestigia rixae, [ ]
14 quam de uirgineis ¨ gesserat exuuiis. [ ]
15 estne nouis nuptis odio Venus? anne parentum [ ]
16 frustrantur falsis ¨ gaudia lacrimulis, [ ]
17 ubertim thalami quas intra limina fundunt? [ ]?
18 non, ita me diui, ¨ uera gemunt, iuerint. [1]
19 id mea me multis docuit regina querellis [ ]
20 inuisente nouo ¨ proelia torua uiro. [ ]
21 et tu non orbum luxti deserta cubile, [ ]
22 sed fratris cari ¨ flebile discidium? [ ]
23 quam penitus maestas exedit cura medullas! [ ]
24 ut tibi tunc toto ¨ pectore sollicitae [ ]
25 sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe [ ]
26 cognoram a parua ¨ uirgine magnanimam. [ ]
27 anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es [ ]
28 coniugium, quod non ¨ fortior ausit alis? [ ]
29 sed tum maesta uirum mittens quae uerba locuta es! [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
66. digt.
30 Iuppiter, ut tristi ¨ lumina saepe manu! [ ]
31 quis te mutauit tantus deus? an quod amantes [ ]?
32 non longe a caro ¨ corpore abesse uolunt? [ ]
33 atque ibi me cunctis pro dulci coniuge diuis [ ]
34 non sine taurino ¨ sanguine pollicita es, [ ]
35 si reditum tetulisset. is haut in tempore longo [ ]
36 captam Asiam Aegypti ¨ finibus addiderat. [ ]
37 quis ego pro factis caelesti reddita coetu [ ]
38 pristina uota nouo ¨ munere dissoluo. [ ]
39 inuita, o regina, tuo de uertice cessi, [ ]?
40 inuita: adiuro ¨ teque tuumque caput, [ ]
41 digna ferat quod si quis inaniter adiurarit: [ ]
42 sed qui se ferro ¨ postulet esse parem? [ ]
43 ille quoque euersus mons est, quem maximum in oris [ ]
44 progenies Thiae ¨ clara superuehitur, [ ]
45 cum Medi peperere nouum mare, cumque iuuentus [2]?
46 per medium classi ¨ barbara nauit Athon. [ ]
47 quid facient crines, cum ferro talia cedant? [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
66. digt.
48 Iuppiter, ut Chalybon ¨ omne genus pereat, [ ]
49 et qui principio sub terra quaerere uenas [ ]
50 institit ac ferri ¨ stringere duritiem! [ ]
51 abiunctae paulo ante comae mea fata sorores [ ]
52 lugebant, cum se ¨ Memnonis Aethiopis [ ]
53 unigena impellens nutantibus aëra pennis [ ]
54 obtulit Arsinoes ¨ Locrides ales equos, [ ]
55 isque per aetherias me tollens auolat umbras [ ]
56 et Veneris casto ¨ collocat in gremio. [ ]
57 ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat [ ]
58 Graiia Canopitis ¨ incola litoribus. [ ]
59 (?)hi dii uen ib uario ne solum in lumine caeli [ ]?
60 ex Ariadnaeis ¨ aurea temporibus [ ]
61 fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus [ ]
62 deuotae flaui ¨ uerticis exuuiae, [ ]
63 uuidulam a fluctu cedentem ad templa deum me [ ]?
64 sidus in antiquis ¨ diua nouum posuit. [ ]
65 Virginis et saeui contingens namque Leonis [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
66. digt.
66 lumina, Callisto ¨ iuncta Lycaoniae, [ ]
67 uertor in occasum, tardum dux ante Booten, [ ]
68 qui uix sero alto ¨ mergitur Oceano. [ ]
69 sed quamquam me nocte premunt uestigia diuum, [ ]
70 lux autem canae ¨ Tethyi restituit, [ ]
71 (pace tua fari hic liceat, Ramnusia uirgo, [ ]
72 namque ego non ullo ¨ uera timore tegam, [ ]
73 nec si me infestis discerpent sidera dictis, [ ]
74 condita quin ueri ¨ pectoris euoluam) [ ]
75 non his tam laetor rebus, quam me afore semper, [ ]
76 afore me a dominae ¨ uertice discrucior, [ ]
77 quicum ego, dum uirgo quondam fuit omnibus expers [ ]
78 unguentis, una ¨ uilia multa bibi. [ ]
79 nunc uos, optato quas iunxit lumine taeda, [ ]
80 non prius unanimis ¨ corpora coniugibus [ ]
81 tradite nudantes reiecta ueste papillas, [ ]
82 quam iucunda mihi ¨ munera libet onyx, [ ]?
83 uester onyx, casto colitis quae iura cubili. [ ]
84 sed quae se impuro ¨ dedit adulterio, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
66. digt.
85 illius a mala dona leuis bibat irrita puluis: [ ]!
86 namque ego ab indignis ¨ praemia nulla peto. [ ]
87 sed magis, o nuptae, semper concordia uestras, [ ]
88 semper amor sedes ¨ incolat assiduus. [ ]
89 tu uero, regina tuens cum sidera diuam [ ]
90 placabis festis ¨ luminibus Venerem, [ ]
91 unguinis expertem non siris esse tuam me, [ ]?
92 sed potius largis ¨ affice muneribus. [ ]
93 sidera corruerint utinam! coma regia fiam, [ ]
94 proximus Hydrochoi ¨ fulgeret Oarion! [ ]
67. digt. .
1 O dulci iucunda uiro, iucunda parenti, [ ]?
2 salue, teque bona ¨ Iuppiter auctet ope, [2]
3 ianua, quam Balbo dicunt seruisse benigne [ ]
4 olim, cum sedes ¨ ipse senex tenuit, [ ]
5 quamque ferunt rursus gnato seruisse maligne, [ ]
6 postquam es porrecto ¨ facta marita sene. [ ]
7 dic agedum nobis, quare mutata feraris [ ]?
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
67. digt.
8 in dominum ueterem ¨ deseruisse fidem. [ ]
9 'Non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum) [ ]
10 culpa mea est, quamquam ¨ dicitur esse mea, [ ]
11 nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam: [ ]?
12 uerum (?)istius populi ¨ ianua qui te facit, [ ]?
13 qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum, [ ]
14 ad me omnes clamant: ¨ ianua, culpa tua est.' [ ]
15 Non istuc satis est uno te dicere uerbo, [1]
16 sed facere ut quiuis ¨ sentiat et uideat. [ ]
17 'Qui possum? nemo quaerit nec scire laborat.' [ ]
18 Nos uolumus: nobis ¨ dicere ne dubita. [ ]
19 'Primum igitur, uirgo quod fertur tradita nobis, [ ]
20 falsum est. non illam ¨ uir prior attigerit, [ ]
21 languidior tenera cui pendens sicula beta [ ]
22 numquam se mediam ¨ sustulit ad tunicam; [ ]
23 sed pater illius gnati uiolasse cubile [1]
24 dicitur et miseram ¨ conscelerasse domum, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
67. digt.
25 siue quod impia mens caeco flagrabat amore, [ ]!
26 seu quod iners sterili ¨ semine natus erat, [ ]
27 ut quaerendum unde unde foret neruosius illud, [ ]!
28 quod posset zonam ¨ soluere uirgineam.' [ ]
29 Egregium narras mira pietate parentem, [ ]
30 qui ipse sui gnati ¨ minxerit in gremium. [ ]
31 'Atqui non solum hoc dicit se cognitum habere [ ]
32 Brixia Cycneae ¨ supposita speculae, [ ]
33 flauus quam molli praecurrit flumine Mella, [ ]
34 Brixia Veronae ¨ mater amata meae, [ ]
35 sed de Postumio et Corneli narrat amore, [ ]?
36 cum quibus illa malum ¨ fecit adulterium. [ ]
37 dixerit hic aliquis: quid? tu istaec, ianua, nosti, [ ]
38 cui numquam domini ¨ limine abesse licet, [ ]
39 nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo [ ]!
40 tantum operire soles ¨ aut aperire domum? [ ]
41 saepe illam audiui furtiua uoce loquentem [ ]
42 solam cum ancillis ¨ haec sua flagitia, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
67. digt.
43 nomine dicentem quos diximus, utpote quae mi [ ]
44 speraret nec lin¨guam esse nec auriculam. [ ]!
45 praeterea addebat quendam, quem dicere nolo [ ]
46 nomine, ne tollat ¨ rubra supercilia. [ ]
47 longus homo est, magnas cui lites intulit olim [ ]?
48 falsum mendaci ¨ uentre puerperium.' [ ]
= file n. 439 - 11:00 minuti
68. digt. .
1 Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo [1]
2 conscriptum hoc lacrimis ¨ mittis epistolium, [ ]
3 naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis [ ]
4 subleuem et a mortis ¨ limine restituam, [ ]
5 quem neque sancta Venus molli requiescere somno [ ]
6 desertum in lecto ¨ caelibe perpetitur, [ ]
7 nec ueterum dulci scriptorum carmine Musae [ ]
8 oblectant, cum mens ¨ anxia peruigilat: [ ]
9 id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum, [ ]
10 muneraque et Musa¨rum hinc petis et Veneris. [ ]!
11 sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Mani, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
68. digt.
12 neu me odisse putes ¨ hospitis officium, [ ]
13 accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse, [ ]
14 ne amplius a misero ¨ dona beata petas. [ ]
15 tempore quo primum uestis mihi tradita pura est, [2]
16 iucundum cum aetas ¨ florida uer ageret, [ ]
17 multa satis lusi: non est dea nescia nostri, [ ]?
18 quae dulcem curis ¨ miscet amaritiem. [ ]
19 sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors [ ]?
20 abstulit. o misero ¨ frater adempte mihi, [ ]
21 tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, [ ]
22 tecum una tota est ¨ nostra sepulta domus, [ ]
23 omnia tecum una perierunt gaudia nostra, [ ]?
24 quae tuus in uita ¨ dulcis alebat amor. [ ]
25 cuius ego interitu tota de mente fugaui [ ]?
26 haec studia atque omnes ¨ delicias animi. [ ]
27 quare, quod scribis Veronae turpe Catullo [ ]
28 esse, quod hic quisquis ¨ de meliore nota [ ]
29 frigida deserto tepefactet membra cubili, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
68. digt.
30 id, Mani, non est ¨ turpe, magis miserum est. [ ]
31 ignosces igitur si, quae mihi luctus ademit, [ ]
32 haec tibi non tribuo ¨ munera, cum nequeo. [ ]
33 nam, quod scriptorum non magna est copia apud me, [ ]
34 hoc fit, quod Romae ¨ uiuimus: illa domus, [ ]
35 illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas; [2]?
36 huc una ex multis ¨ capsula me sequitur. [ ]
37 quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna [ ]
38 id facere aut animo ¨ non satis ingenuo, [ ]
39 quod tibi non utrius -que petenti copia posta est: [ ]
40 ultro ego deferrem, ¨ copia siqua foret. [ ]
41 Non possum reticere, deae, qua me Allius in re [ ]
42 iuuerit aut quantis ¨ iuuerit officiis, [ ]
43 ne fugiens saeclis obliuiscentibus aetas [ ]
44 illius hoc caeca ¨ nocte tegat studium: [ ]
45 sed dicam uobis, uos porro dicite multis [ ]
46 milibus et facite haec ¨ carta loquatur anus. [ ]
47 ..... ..
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
68. digt.
48 notescatque magis ¨ mortuus atque magis, [ ]
49 nec tenuem texens sublimis aranea telam [ ]
50 in deserto Alli ¨ nomine opus faciat. [ ]
51 nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam, [ ]
52 scitis, et in quo me ¨ torruerit genere, [ ]
53 cum tantum arderem quantum Trinacria rupes [ ]
54 lymphaque in Oetaeis ¨ Malia Thermopylis, [ ]
55 maesta neque assiduo tabescere lumina fletu [ ]?
56 cessarent tristi ¨-que imbre madere genae. [ ]
57 qualis in aërii perlucens uertice montis [ ]
58 riuus muscoso ¨ prosilit e lapide, [ ]
59 qui cum de prona praeceps est ualle uolutus, [ ]
60 per medium densi ¨ transit iter populi, [ ]
61 dulce uiatori lasso in sudore leuamen, [ ]
62 cum grauis exustos ¨ aestus hiulcat agros, [ ]
63 ac uelut in nigro iactatis turbine nautis [ ]
64 lenius aspirans ¨ aura secunda uenit [ ]
65 iam prece Pollucis, iam Castoris implorata, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
68. digt.
66 tale fuit nobis ¨ Allius auxilium. [ ]
67 is clausum lato patefecit limite campum, [ ]?
68 isque domum nobis ¨ isque dedit dominae, [ ]
69 ad quam communes exerceremus amores. [ ]
70 quo mea se molli ¨ candida diua pede [ ]
71 intulit et trito fulgentem in limine plantam [ ]
72 innixa arguta ¨ constituit solea, [ ]
73 coniugis ut quondam flagrans aduenit amore [ ]
74 Protesilaeam ¨ Laudamia domum [1]
75 inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro [ ]
76 hostia caelestis ¨ pacificasset eros. [ ]
77 nil mihi tam ualde placeat, Ramnusia uirgo, [ ]
78 quod temere inuitis ¨ suscipiatur eris. [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
68. digt.
79 quam ieiuna pium desideret ara cruorem, [1]
80 docta est amisso ¨ Laudamia uiro, [ ]
81 coniugis ante coacta noui dimittere collum, [2]!
82 quam ueniens una at ¨-que altera rursus hiems [ ]
83 noctibus in longis auidum saturasset amorem, [ ]
84 posset ut abrupto ¨ uiuere coniugio, [ ]
85 quod scibant Parcae non longo tempore abesse, [ ]
86 si miles muros ¨ isset ad Iliacos. [ ]
87 nam tum Helenae raptu primores Argiuorum [ ]?
88 coeperat ad sese ¨ Troia ciere uiros, [ ]
89 Troia (nefas!) commune sepulcrum Asiae Europaeque, [ ]!
90 Troia uirum et uirtu¨tum omnium acerba cinis, [ ]!
91 quaene etiam nostro letum miserabile fratri [ ]?
92 attulit. ei misero ¨ frater adempte mihi, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
68. digt.
93 ei misero fratri iucundum lumen ademptum, [2]?
94 tecum una tota est ¨ nostra sepulta domus, [ ]
95 omnia tecum una perierunt gaudia nostra, [ ]?
96 quae tuus in uita ¨ dulcis alebat amor. [ ]
97 quem nunc tam longe non inter nota sepulcra [ ]
98 nec prope cognatos ¨ compositum cineres, [ ]
99 sed Troia obscena, Troia infelice sepultum [ ]
100 detinet extremo ¨ terra aliena solo. [ ]
101 ad quam tum properans fertur lecta undique pubes [ ]
102 Graeca penetralis ¨ deseruisse focos, [ ]
103 ne Paris abducta gauisus libera moecha [ ]?
104 otia pacato ¨ degeret in thalamo. [ ]
105 quo tibi tum casu, pulcerrima Laudamia, [ ]?
106 ereptum est uita ¨ dulcius atque anima [ ]
107 coniugium: tanto te absorbens uertice amoris [ ]
108 aestus in abruptum ¨ detulerat barathrum, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
68. digt.
109 quale ferunt Grai Pheneum prope Cyllenaeum [1]
110 siccare emulsa ¨ pingue palude solum, [ ]
111 quod quondam caesis montis fodisse medullis [ ]
112 audit falsiparens ¨ Amphitryoniades, [ ]
113 tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta [ ]
114 perculit imperio ¨ deterioris eri, [ ]
115 pluribus ut caeli tereretur ianua diuis, [ ]
116 Hebe nec longa ¨ uirginitate foret. [ ]
117 sed tuus altus amor barathro fuit altior illo, [ ]
118 qui tamen indomitam ¨ ferre iugum docuit. [ ]
119 nam nec tam carum confecto aetate parenti [ ]
120 una caput seri ¨ nata nepotis alit, [ ]
121 qui, cum diuitiis uix tandem inuentus auitis [ ]
122 nomen testatas ¨ intulit in tabulas, [ ]
123 impia derisi gentilis gaudia tollens [ ]
124 suscitat a cano ¨ uolturium capiti: [1]
125 nec tantum niueo gauisa est ulla columbo [ ]?
126 compar, quae multo ¨ dicitur improbius [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
68. digt.
127 oscula mordenti semper decerpere rostro, [ ]
128 quam quae praecipue ¨ multiuola est mulier. [ ]
129 sed tu horum magnos uicisti sola furores, [ ]
130 ut semel es flauo ¨ conciliata uiro. [ ]
131 aut nihil aut paulo cui tum concedere digna [ ]
132 lux mea se nostrum ¨ contulit in gremium, [ ]
133 quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido [ ]
134 fulgebat crocina ¨ candidus in tunica. [ ]
135 quae tamen etsi uno non est contenta Catullo, [1]
136 rara uerecundae ¨ furta feremus erae, [ ]
137 ne nimium simus stultorum more molesti. [ ]
138 saepe etiam Iuno, ¨ maxima caelicolum, [ ]
139 coniugis in culpa flagrantem concoquit iram, [ ]
140 noscens omniuoli ¨ plurima furta Iouis. [ ]
141 atqui nec diuis homines componier aequum est, [ ]?
142 ... ingratum tremuli ¨ tolle parentis onus. [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
68. digt.
143 nec tamen illa mihi dextra deducta paterna [1]?
144 fragrantem Assyrio ¨ uenit odore domum, [ ]
145 sed furtiua dedit mira munuscula nocte, [ ]?
146 ipsius ex ipso ¨ dempta uiri gremio. [ ]
147 quare illud satis est, si nobis is datur unis [2]
148 quem lapide illa dies ¨ candidiore notat. [ ]
149 hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus [ ]
150 pro multis, Alli, ¨ redditur officiis, [ ]
151 ne uestrum scabra tangat rubigine nomen [ ]
152 haec atque illa dies ¨ atque alia atque alia. [ ]
153 huc addent diui quam plurima, quae Themis olim [ ]
154 antiquis solita est ¨ munera ferre piis. [ ]
155 sitis felices et tu simul et tua uita, [ ]?
156 et domus ipsa in qua ¨ lusimus et domina, [ ]
157 et qui principio nobis (?)terram dedit aufert, [ ]?
158 a quo sunt primo ¨ omnia nata bona, [ ]
159 et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
68. digt.
160 lux mea, qua uiua ¨ uiuere dulce mihi est. [ ]
= file n. 440 - 26:08 minuti
69. digt. .
1 Noli admirari, quare tibi femina nulla, [1]?
2 Rufe, uelit tenerum ¨ supposuisse femur, [ ]
3 non si illam rarae labefactes munere uestis [ ]
4 aut perluciduli ¨ deliciis lapidis. [ ]
5 laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur [ ]
6 ualle sub alarum ¨ trux habitare caper. [1]?
7 hunc metuunt omnes, neque mirum: nam mala ualde est [ ]
8 bestia, nec quicum ¨ bella puella cubet. [ ]
9 quare aut crudelem nasorum interfice pestem, [ ]
10 aut admirari ¨ desine cur fugiunt. [ ]
70. digt. .
1 Nulli se dicit mulier mea nubere malle [ ]?
2 quam mihi, non si se ¨ Iuppiter ipse petat. [ ]
3 dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti, [ ]
4 in uento et rapida ¨ scribere oportet aqua. [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
71. digt. .
1 Si cui iure bono sacer alarum obstitit hircus, [2]?
2 aut si quem merito ¨ tarda podagra secat, [ ]
3 aemulus iste tuus, qui uestrum exercet amorem, [ ]
4 mirifice est (?)a te ¨ nactus utrumque malum. [ ]
5 nam quotiens futuit, totiens ulciscitur ambos: [ ]
6 illam affligit odo¨re, ipse perit podagra. [ ]!
72. digt. .
1 Dicebas quondam solum te nosse Catullum, [ ]
2 Lesbia, nec prae me ¨ uelle tenere Iouem. [ ]
3 dilexi tum te non tantum ut uulgus amicam, [ ]
4 sed pater ut gnatos ¨ diligit et generos. [ ]
5 nunc te cognoui: quare etsi impensius uror, [ ]
6 multo mi tamen es ¨ uilior et leuior. [ ]?
7 qui potis est, inquis? quod amantem iniuria talis [ ]
8 cogit amare magis, ¨ sed bene uelle minus. [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
73. digt. .
1 Desine de quoquam quicquam bene uelle mereri [2]
2 aut aliquem fieri ¨ posse putare pium. [ ]?
3 omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne [ ]!
4 prodest, immo etiam ¨ taedet obestque magis; [ ]
5 ut mihi, quem nemo grauius nec acerbius urget, [ ]
6 quam modo qui me unum at ¨-que unicum amicum habuit. [1]
74. digt. .
1 Gellius audierat patruum obiurgare solere, [ ]
2 si quis delicias ¨ diceret aut faceret. [ ]
3 hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam [ ]
4 uxorem et patruum ¨ reddidit Arpocratem. [ ]
5 quod uoluit fecit: nam, quamuis irrumet ipsum [ ]
6 nunc patruum, uerbum ¨ non faciet patruus. [ ]
75. digt. .
1 Huc est mens deducta tua mea, Lesbia, culpa [ ]
2 atque ita se officio ¨ perdidit ipsa suo, [ ]
3 ut iam nec bene uelle queat tibi, si optima fias, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
75. digt.
4 nec desistere ama¨re, omnia si facias. [ ]!
76. digt. .
1 Siqua recordanti benefacta priora uoluptas [ ]
2 est homini, cum se ¨ cogitat esse pium, [ ]
3 nec sanctam uiolasse fidem, nec foedere nullo [ ]
4 diuum ad fallendos ¨ numine abusum homines, [ ]
5 multa parata manent in longa aetate, Catulle, [ ]
6 ex hoc ingrato ¨ gaudia amore tibi. [ ]
7 nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt [ ]
8 aut facere, haec a te ¨ dictaque factaque sunt. [ ]
9 omnia quae ingratae perierunt credita menti. [ ]
10 quare iam te cur ¨ amplius excrucies? [ ]
11 quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis, [ ]
12 et dis inuitis ¨ desinis esse miser? [ ]
13 difficile est longum subito deponere amorem, [1]
14 difficile est, uerum hoc ¨ qua lubet efficias: [ ]
15 una salus haec est, hoc est tibi peruincendum, [ ]
16 hoc facias, siue id ¨ non pote siue pote. [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
76. digt.
17 o di, si uestrum est misereri, aut si quibus umquam [ ]?
18 extremam iam ipsa in ¨ morte tulistis opem, [ ]
19 me miserum aspicite et, si uitam puriter egi, [ ]
20 eripite hanc pestem ¨ perniciemque mihi, [ ]
21 quae mihi subrepens imos ut torpor in artus [ ]
22 expulit ex omni ¨ pectore laetitias. [ ]
23 non iam illud quaero, contra me ut diligat illa, [ ]
24 aut, quod non potis est, ¨ esse pudica uelit: [ ]
25 ipse ualere opto et taetrum hunc deponere morbum. [ ]
26 o di, reddite mi hoc ¨ pro pietate mea. [ ]!
77. digt. .
1 Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice [ ]
2 (frustra? immo magno ¨ cum pretio atque malo), [ ]
3 sicine subrepsti mi, atque intestina perurens [ ]
4 ei misero eripuis¨ti omnia nostra bona? [ ]!
5 eripuisti, heu heu nostrae crudele uenenum [ ]
6 uitae, heu heu nostrae ¨ pestis amicitiae. [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
78. digt. .
1 Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx [ ]
2 alterius, lepidus ¨ filius alterius. [ ]
3 Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores, [ ]
4 cum puero ut bello ¨ bella puella cubet. [ ]
5 Gallus homo est stultus, nec se uidet esse maritum, [ ]
6 qui patruus patrui ¨ monstret adulterium. [ ]
78b. digt. .
1 ... sed nunc id doleo, quod purae pura puellae [ ]
2 suauia comminxit ¨ spurca saliua tua. [ ]?
3 uerum id non impune feres: nam te omnia saecla [ ]
4 noscent et, qui sis, ¨ fama loquetur anus. [ ]
79. digt. .
1 Lesbius est pulcer. quid ni? quem Lesbia malit [ ]
2 quam te cum tota ¨ gente, Catulle, tua. [ ]
3 sed tamen hic pulcer uendat cum gente Catullum, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
79. digt.
4 si tria notorum ¨ suauia reppererit. [ ]
80. digt. .
1 Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella [1]
2 hiberna fiant ¨ candidiora niue, [ ]
3 mane domo cum exis et cum te octaua quiete [ ]
4 e molli longo ¨ suscitat hora die? [ ]
5 nescio quid certe est: an uere fama susurrat [ ]
6 grandia te medii ¨ tenta uorare uiri? [ ]
7 sic certe est: clamant Victoris rupta miselli [ ]
8 ilia, et emulso ¨ labra notata sero. [ ]
81. digt. .
1 Nemone in tanto potuit populo esse, Iuuenti, [ ]
2 bellus homo, quem tu ¨ diligere inciperes, [ ]
3 praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri [ ]
4 hospes inaurata ¨ pallidior statua, [ ]
5 qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobis [ ]
6 audes, et nescis ¨ quod facinus facias? [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
82. digt. .
1 Quinti, si tibi uis oculos debere Catullum [ ]?
2 aut aliud si quid ¨ carius est oculis, [ ]
3 eripere ei noli, multo quod carius illi [ ]
4 est oculis seu quid ¨ carius est oculis. [ ]
83. digt. .
1 Lesbia mi praesente uiro mala plurima dicit: [ ]!
2 haec illi fatuo ¨ maxima laetitia est. [ ]
3 mule, nihil sentis? si nostri oblita taceret, [ ]
4 sana esset: nunc quod ¨ gannit et obloquitur, [ ]
5 non solum meminit, sed, quae multo acrior est res, [ ]
6 irata est. hoc est, ¨ uritur et loquitur. [ ]
84. digt. .
1 Chommoda dicebat, si quando commoda uellet [2]
2 dicere, et insidias ¨ Arrius hinsidias, [ ]
3 et tum mirifice sperabat se esse locutum, [ ]?
4 cum quantum poterat ¨ dixerat hinsidias. [ ]
5 credo, sic mater, sic liber auunculus eius, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
84. digt.
6 sic maternus auus ¨ dixerat atque auia. [ ]
7 hoc misso in Syriam requierant omnibus aures: [ ]
8 audibant eadem haec ¨ leniter et leuiter, [ ]
9 nec sibi postilla metuebant talia uerba, [ ]
10 cum subito affertur ¨ nuntius horribilis, [ ]
11 Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset, [ ]
12 iam non Ionios ¨ esse sed Hionios. [2]
85. digt. .
1 Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris? [2]
2 nescio, sed fieri ¨ sentio et excrucior. [ ]
86. digt. .
1 Quintia formosa est multis. mihi candida, longa, [ ]
2 recta est: haec ego sic ¨ singula confiteor. [ ]
3 totum illud formosa nego: nam nulla uenustas, [ ]
4 nulla in tam magno est ¨ corpore mica salis. [ ]
5 Lesbia formosa est, quae cum pulcerrima tota est, [ ]
6 tum omnibus una omnis ¨ surripuit Veneres. [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
87. digt. .
1 Nulla potest mulier tantum se dicere amatam [ ]
2 uere, quantum a me ¨ Lesbia amata mea est. [ ]
3 nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta, [ ]
4 quanta in amore tuo ex ¨ parte reperta mea est. [ ]
88. digt. .
1 Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore [1]
2 prurit et abiectis ¨ peruigilat tunicis? [ ]
3 quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum? [ ]
4 ecquid scis quantum ¨ suscipiat sceleris? [ ]
5 suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys [ ]
6 nec genitor nympha¨rum abluit Oceanus: [ ]!
7 nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra, [ ]
8 non si demisso ¨ se ipse uoret capite. [ ]
89. digt. .
1 Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater [ ]
2 tamque ualens uiuat ¨ tamque uenusta soror [ ]
3 tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
89. digt.
4 cognatis, quare is ¨ desinat esse macer? [ ]
5 qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est, [ ]
6 quantumuis quare ¨ sit macer inuenies. [ ]
90. digt. .
1 Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando [1]
2 coniugio et discat ¨ Persicum aruspicium: [ ]
3 nam magus ex matre et gnato gignatur oportet, [ ]
4 si uera est Persa¨rum impia religio, [ ]!
5 gratus ut accepto ueneretur carmine diuos [ ]
6 omentum in flamma ¨ pingue liquefaciens. [ ]
91. digt. .
1 Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum [ ]?
2 in misero hoc nostro, hoc ¨ perdito amore fore, [ ]?
3 quod te cognossem bene constantemue putarem [ ]
4 aut posse a turpi ¨ mentem inhibere probro; [ ]
5 sed neque quod matrem nec germanam esse uidebam [ ]
6 hanc tibi, cuius me ¨ magnus edebat amor. [u]!
7 et quamuis tecum multo coniungerer usu, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
91. digt.
8 non satis id causae ¨ credideram esse tibi. [ ]
9 tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni [ ]
10 culpa est, in quacum ¨-que est aliquid sceleris. [ ]
92. digt. .
1 Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam [ ]
2 de me: Lesbia me ¨ dispeream nisi amat. [ ]!
3 quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam [ ]
4 assidue, uerum ¨ dispeream nisi amo. [ ]
93. digt. .
1 Nil nimium studeo, Caesar, tibi uelle placere, [ ]
2 nec scire utrum sis ¨ albus an ater homo. [ ]!
94. digt. .
1 Mentula moechatur. moechatur mentula? certe. [ ]
2 hoc est quod dicunt: ¨ ipsa olera olla legit. [ ]
95. digt. .
1 Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem [ ]
2 quam coepta est nonam ¨-que edita post hiemem, [ ]
3 milia cum interea quingenta Hortensius uno [ ]
4 ..... ..
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
95. digt.
5 Zmyrna cauas Satrachi penitus mittetur ad undas, [ ]
6 Zmyrnam cana diu ¨ saecula peruoluent. [ ]
7 at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam [ ]
8 et laxas scombris ¨ saepe dabunt tunicas. [ ]
95b. digt. .
1 Parua mei mihi sint cordi monimenta, ..
2 at populus tumido ¨ gaudeat Antimacho. [ ]
96. digt. .
1 Si quicquam mutis gratum acceptumue sepulcris [ ]
2 accidere a nostro, ¨ Calue, dolore potest, [ ]?
3 quo desiderio ueteres renouamus amores [ ]?
4 atque olim missas ¨ flemus amicitias, [ ]
5 certe non tanto mors immatura dolori est [ ]
6 Quintiliae, quantum ¨ gaudet amore tuo. [ ]
97. digt. .
1 Non (ita me di ament) quicquam referre putaui, [ ]
2 utrumne os an cu¨lum olfacerem Aemilio. [ ]!
3 nilo mundius hoc, nihiloque immundius illud, [ ]!
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
97. digt.
4 uerum etiam culus ¨ mundior et melior: [ ]
5 nam sine dentibus est. hoc dentis sesquipedalis, [ ]!
6 gingiuas uero ¨ ploxeni habet ueteris, [ ]
7 praeterea rictum qualem diffissus in aestu [ ]
8 meientis mulae ¨ cunnus habere solet. [ ]
9 hic futuit multas et se facit esse uenustum, [ ]
10 et non pistrino ¨ traditur atque asino? [ ]
11 quem siqua attingit, non illam posse putemus [ ]
12 aegroti culum ¨ lingere carnificis? [ ]
98. digt. .
1 In te, si in quemquam, dici pote, putide Victi, [1]
2 id quod uerbosis ¨ dicitur et fatuis. [ ]
3 ista cum lingua, si usus ueniat tibi, possis [ ]
4 culos et crepidas ¨ lingere carpatinas. [ ]
5 si nos omnino uis omnes perdere, Victi, [ ]
6 hiscas: omnino ¨ quod cupis efficies. [ ]
99. digt. .
1 Surripui tibi, dum ludis, mellite Iuuenti, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
99. digt.
2 suauiolum dulci ¨ dulcius ambrosia. [ ]
3 uerum id non impune tuli: namque amplius horam [ ]
4 suffixum in summa ¨ me memini esse cruce, [ ]
5 dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis [ ]
6 tantillum uestrae ¨ demere saeuitiae. [ ]
7 nam simul id factum est, multis diluta labella [ ]
8 guttis abstersis¨ti omnibus articulis, [ ]!
9 ne quicquam nostro contractum ex ore maneret, [ ]
10 tamquam commictae ¨ spurca saliua lupae. [ ]
11 praeterea infesto miserum me tradere amori [ ]
12 non cessasti omni ¨-que excruciare modo, [ ]
13 ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud [ ]?
14 suauiolum tristi ¨ tristius elleboro. [ ]
15 quam quoniam poenam misero proponis amori, [1]
16 numquam iam posthac ¨ basia surripiam. [ ]
100. digt. .
1 Caelius Aufillenum et Quintius Aufillenam [ ]!
2 flos Veronensum ¨ depereunt iuuenum, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
100. digt.
3 hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur, illud [2]!
4 fraternum uere ¨ dulce sodalicium. [ ]
5 cui faueam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis [ ]
6 perspecta ex igni est ¨ unica amicitia, [ ]
7 cum uesana meas torreret flamma medullas. [ ]
8 sis felix, Caeli, ¨ sis in amore potens. [ ]
101. digt. .
1 Multas per gentes et multa per aequora uectus [ ]
2 aduenio has miseras, ¨ frater, ad inferias, [ ]
3 ut te postremo donarem munere mortis [ ]
4 et mutam nequi¨quam alloquerer cinerem. [ ]!
5 quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, [ ]?
6 heu miser indigne ¨ frater adempte mihi, [ ]
7 nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum [ ]
8 tradita sunt tristi ¨ munere ad inferias, [ ]
9 accipe fraterno multum manantia fletu, [ ]
10 atque in perpetuum, ¨ frater, aue atque uale. [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
102. digt.
1 Si quicquam tacito commissum est fido ab amico, [ ]
2 cuius sit penitus ¨ nota fides animi, [ ]?
3 meque esse inuenies illorum iure sacratum, [ ]
4 Corneli, et factum ¨ me esse puta Arpocratem. [ ]
103. digt. .
1 Aut sodes mihi redde decem sestertia, Silo, [ ]
2 deinde esto quamuis ¨ saeuus et indomitus: [ ]
3 aut, si te nummi delectant, desine quaeso [ ]
4 leno esse atque idem ¨ saeuus et indomitus. [ ]
104. digt. .
1 Credis me potuisse meae maledicere uitae, [ ]!
2 ambobus mihi quae ¨ carior est oculis? [ ]
3 non potui, nec, si possem, tam perdite amarem: [ ]
4 sed tu cum Tappo¨ne omnia monstra facis. [ ]!
105. digt. .
1 Mentula conatur Pipleium scandere montem: [2]
2 Musae furcillis ¨ praecipitem eiciunt. [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
106. digt.
1 Cum puero bello praeconem qui uidet esse, [ ]
2 quid credat, nisi se ¨ uendere discupere? [ ]
107. digt. .
1 Si quicquam cupido optantique optigit umquam [ ]
2 insperanti, hoc est ¨ gratum animo proprie. [ ]
3 quare hoc est gratum (?)nobis quoque carius auro [ ]
4 quod te restituis, ¨ Lesbia, mi cupido. [ ]
5 restituis cupido at -que insperanti, ipsa refers te [ ]
6 nobis. o lucem ¨ candidiore nota! [ ]
7 quis me uno uiuit felicior, aut magis (?)hac est [ ]?
8 (?)optandus uita ¨ dicere quis poterit? [ ]
108. digt. .
1 Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus [ ]
2 spurcata impuris ¨ moribus intereat, [ ]
3 non equidem dubito quin primum inimica bonorum [ ]
4 lingua exsecta auido ¨ sit data uulturio, [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
108. digt.
5 effossos oculos uoret atro gutture coruus, [2]
6 intestina canes, ¨ cetera membra lupi. [ ]
109. digt. .
1 Iucundum, mea uita, mihi proponis amorem [ ]?
2 hunc nostrum inter nos ¨ perpetuumque fore. [ ]!
3 di magni, facite ut uere promittere possit, [ ]?
4 atque id sincere ¨ dicat et ex animo, [ ]
5 ut liceat nobis tota perducere uita [ ]
6 aeternum hoc sanctae ¨ foedus amicitiae. [ ]
110. digt. .
1 Aufillena, bonae semper laudantur amicae: [ ]
2 accipiunt pretium, ¨ quae facere instituunt. [ ]
3 tu, quod promisti, mihi quod mentita inimica es, [ ]
4 quod nec das et fers ¨ saepe, facis facinus. [ ]
5 aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae, [ ]
6 Aufillena, fuit: ¨ sed data corripere [ ]
7 fraudando officiis, plus quam meretricis auarae est, [ ]
8 quae sese toto ¨ corpore prostituit. [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
111. digt. .
1 Aufillena, uiro contentam uiuere solo, [ ]
2 nuptarum laus ex ¨ laudibus eximiis: [ ]
3 sed cuiuis quamuis potius succumbere par est, [ ]
4 quam matrem fratres ex patruo. ..
112. digt. .
1 Multus homo es, Naso, neque tecum multus homo est quin [1]
2 te scindat: Naso, ¨ multus es et pathicus. [ ]
113. digt. .
1 Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant [1]?
2 Maeciliam: facto ¨ consule nunc iterum [ ]
3 manserunt duo, sed creuerunt milia in unum [ ]
4 singula. fecundum ¨ semen adulterio. [ ]
114. digt. .
1 Firmano saltu non falso Mentula diues [ ]
2 fertur, qui tot res ¨ in se habet egregias, [ ]
3 aucupium omne genus, piscis, prata, arua ferasque. [ ]
4 nequiquam: fructus ¨ sumptibus exsuperat. [ ]
5 quare concedo sit diues, dum omnia desint. [ ]
Gajus Valerius Catullus: Digte (Oxford C.T.)
114. digt.
6 saltum laudemus, ¨ dum (?)modo ipse egeat. [ ]
115. digt. .
1 Mentula habet instar triginta iugera prati, [ ]
2 quadraginta arui: ¨ cetera sunt maria. [ ]
3 cur non diuitiis Croesum superare potis sit, [ ]
4 uno qui in saltu ¨ tot bona possideat, [ ]
5 prata arua ingentes siluas saltusque paludes- [ ]
6 -que usque ad Hyperboreos ¨ et mare ad Oceanum? [ ]?
7 omnia magna haec sunt, tamen ipsest maximus ultro, [ ]
8 non homo, sed uero ¨ mentula magna minax. [ ]
116. digt. .
1 Saepe tibi studioso animo uenante requirens [ ]?
2 carmina uti possem ¨ mittere Battiadae, [ ]
3 qui te lenirem nobis, neu conarere [ ]
4 tela infesta meum ¨ mittere in usque caput, [ ]
5 hunc uideo mihi nunc frustra sumptum esse laborem, [ ]
6 Gelli, nec nostras ¨ hic ualuisse preces. [ ]
7 contra nos tela ista tua euitabimus (?)amith- [2]!
8 at fixus nostris ¨ tu dabis supplicium. [ ]
_____________________________________________________________________________..
/felt 100 er altid tomt/
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo archivio n. 2 – EP1-MART
Marcus Valerius Martialis: Dyrekampene 1,1 [Spectacula]
Iambico archivio n. 8 – IAM-MART
Gajus Valerius Catullus: Andre digte 4,1 [Carmina diversa]
Ritorna a CORPUS o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!