Archivio n. 65 – CON-PONTANO

Versi recitati: INDEX file n. 337-343! Ultimo archivio
Cerca Ctrl + F (find). Scarico di file è possibile (download)

Afrikanske krig [Africa] (“Æ” = “AE”/”OE”)
Ægteskab [Amor coniugalis] Vuggeviser [Naeniae I-XII]

= file n. 337
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 6. bog (Ricciardi)             # CON-PONT.
839            Iamque Mago   Ianuæ solvens   a litore classem              { }
840               alite non fausta   pelago se saucius alto                {1}?
841            crediderat, patriam   petiturus tramite recto,              { }
842              si fortuna sinat.   sensim turgescere colles              { }
843            cedriferi   - nulli cedens   his saltibus ora -             { }?
844              incipiunt,   raræque virent   per litora palmæ.           { }
845           hinc Delphinus adest   luco contextus aprico,                { }
846               obice qui montis   violentos protinus Austros            { }
847                 reicit, immota  -que silens statione quiescit.         { }?
848             parte alia   sinuosa patent   convexa Siestri.             { }
849              hinc solis   vineta oculo   lustrata benigno              {1}
850               et Bacho   dilecta nimis   montemque Rubentem            {2}
851            et iuga prospectant   Cornelia, palmite late                { }
852             inclita mellifluo,   quibus haud collesque Falernos        { }
853              laudatamque licet   Meroen cessisse pudebit.              { }
854          tunc, seu pigra situ,   nulli seu nota poetæ                  { }
855              illa fuit tellus,   iacuit sine carmine sacro,            { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 6. bog (Ricciardi)
856        hoc michi nunc   cantanda loco.   sulcantibus æquor             { }
857              insula iam Veneri  -que placens a litore portus           { }
858             exoritur,   contraque sedet   fortissimus Erix             { }
859             ausonius,   Siculæ retinens   cognomina ripæ.              { }
860             collibus his ipsam   perhibent habitare Minervam           { }
861           spernentem   patrias olei   dulcedine Athenas.               { }
862               exoritur   Corvique caput,   tumefactaque circum         { }
863          dissiliunt   maria et saxis   fremit unda vadosis:            { }
864              cognitus in medio   nautis dorsoque nigranti              { }
865                arduus assurgit   scopulus, cui proxima rupes           { }
866               candidior   late Phæbo   feriente refulget.              { }?
867                post in secessu   curvo maris ostia Macræ               { }
868               cernuntur rapidi   stantisque palatia Lunæ;              { }
869            labitur et placidis   frangens mare fluctibus Arnus;        { }
870          hunc supra et   ripas tenet urbs   pulcerrima Pisæ.           { }
871          hanc oculis   digitisque notant,   propiusque patescunt       { }
872               Etruriæque latus   spatioque brevissima Gorgon           { }
873               Ilvaque nobilior   rigidisque Capraria saxis             { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 6. bog (Ricciardi)
874              insula; tum niveo   prædives marmore retro                { }
875             linquitur ad lævam   Gilium, vicinaque contra              { }
876         stant iuga de   gemino nomen   sortita metallo:                {1}
877           Plumbeus hic vertex,   illa est Argentea rupes.              { }
878            nec procul herculei   devexo monte recessus                 { }?
879             et Thelamonis opus   nautisque infestior æquo              { }
880          parvus aquis propriis   violenti gurgitis Umbro.              { }
881             dextra sed a tergo   ventosi frondea tractus               { }?
882              Corsica restabat.   iamque hinc Sardinia longe            { }
883             tabificos   aperit colles,   hinc aurea Roma               { }
884               inque procelloso   Tybridis stant litore fauces.         { }?
885           hic postquam   medio iuvenis   stetit æquore Pænus,          { }
886            vulneris increscens   dolor et vicinia duræ                 { }
887          mortis agens stimulis   ardentibus urget anhelum.             { }
888            ille videns propius   supremi temporis horam,               { }?
889           incipit: 'heu qualis   fortunæ terminus altæ est!            { }
890           quam lætis   mens cæca bonis!   furor ecce potentum          { }
891              præcipiti   gaudere loco.   status iste procellis         { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 6. bog (Ricciardi)
892             subiacet innumeris   et finis ad alta levatis              { }
893        est ruere. heu tremulum   magnorum culmen honorum,              { }
894         spesque hominum fallax   et inanis gloria fictis               { }
895             illita blanditiis!   heu vita incerta labori               { }
896               dedita perpetuo,   semperque heu certa nec unquam        { }
897             sat mortis   provisa dies!   heu sortis iniquæ             { }
898          natus homo in terris!   animalia cunta quiescunt;             { }
899              irrequietus homo,   perque omnes anxius annos             { }
900              ad mortem   festinat iter.   mors, optima rerum,          { }
901           tu retegis   sola errores,   et somnia vitæ                  { }
902               discutis exactæ.   video nunc quanta paravi,             { }
903           ah miser, in cassum,   subii quot sponte labores,            { }
904           quos licuit   transire michi.   moriturus ad astra           { }
905          scandere quærit homo,   sed mors docet omnia quo sint         { }
906             nostra loco. Latio   quid profuit arma potenti,            { }
907            quid tectis   inferre faces?   quid fædera mundi            { }
908            turbare atque urbes   tristi miscere tumultu?               { }
909                aurea marmoreis   quid ve alta palatia muris            { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 6. bog (Ricciardi)
910                erexisse iuvat,   postquam sic sidere lævo              { }
911              sub divo   periturus eram?   carissime frater,            {2}?
912           quanta paras animis,   heu fati ignarus acerbi               { }
913               ignarusque mei?'   dixit; tum liber in auras             { }
914            spiritus egreditur,   spatiis unde altior æquis             { }
915             despiceret   Romam simul et   Carthaginis urbem,           { }
916              ante diem   felix abiens,   ne summa videret              { }
917              excidia et claris   quod restat dedecus armis             { }
918              fraternosque suos  -que simul patriæque dolores.          { }
____________________________________________________________________________..
= file n. 338
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)                      .
  1               Scipio provectus   pelago romanaque classis              {1}
  2           iam placidum   sulcabat iter.   non rauca procellis          { }
  3              æquora fervebant;   ventisque silentibus undas            { }
  4              victorem   sensisse putes:   tranquillior illis           { }
  5            vultus erat,   cælo facies   composta sereno;               { }
  6            sic hostile fretum,   sic cunta elementa videres            { }
  7               obsequio   mulcere ducem.   iam litora longe             { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)
  8              africa linquebant   alacres et bella canentes             { }
  9                ibant ac valido   frangebant remige fluctus.            { }
 10            puppe ducis   media tacitus   meditansque sedebat           { }
 11               Ennius, assiduus   rerum testisque comesque;             { }
 12        Scipio quem   tandem aggreditur   verbisque benignis            { }!
 13             excitat incipiens:   'nunquam ne silentia rumpes,          { }
 14               o michi multorum   solamen dulce laborum?                { }
 15        fare, precor;   nam perpetuis   tabentia curis                  { }
 16          pectora nostra vides.   placido sermone levare                { }
 17           illa soles;   faciesque modo,   tantum ora resolve,          { }
 18              si tibi nascenti,   quo polles, summus Apollo             { }?
 19               ingenium   cæleste dedit,   si turba dearum              { }
 20              castalio infantem   demersum gurgite lavit                { }
 21                 Elicone sacro,   collesque eduxit in altos,            {1}
 22          et calamum et   vocem tribuit   mentemque poetæ.'             { }
 23                 Ennius auditis   caput extulit atque ita fatur:        { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)
 24                 'o flos Italiæ   iuvenis, stirpisque deorum            { }
 25       certa fides,   quid nunc nostro   placet ore moveri,             { }
 26       quid ve iubes?   equidem tacito   modo pectore mecum             { }
 27            volvebam   quod nulla ferent   iam sæcula maius             { }
 28                 eximiæ   virtutis opus,   quod nostra quod ætas        { }
 29           læta videt,   nullusque unquam   sub mente movebit           { }
 30     grande aliquid,   cui non, magnas   spes inter, honestum           { }
 31            nomen in ore sonet,   qui non venturus ad actum             { }
 32             Scipiadæ   meminisse velit,   pro munere vultus            { }
 33             non cupiat   vidisse tuos.   maiorque sepulcri             { }
 34           post cineres   te fama manet.   mortalia livor               {2}
 35      carpit enim; at   mors invidiam   consumet at arcet               { }
 36           ac procul a   bustis abigit.   tua gloria pridem             { }
 37           vicerat hanc pestem,   iamque altas tuta per auras           { }
 38           fugit humum   morbosque hominum   moresque malignos,         { }
 39         seque parem   tulit alma deis.   tamen ecce supremum           { }
 40                incrementa diem   famæ tibi multa daturum               { }
 41              promisi expertus;   quoque ipse a morte recedes           { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)
 42             longius, hoc maior   meritum te fama sequetur.             { }
 43          tempore crescet honos   perque ultima sæcula mundi            { }
 44          clarus eris.   virtus quoniam   non altius ibit:              { }
 45              descensus vereor.   sed nostra peritia fandi              { }
 46              nondum propositam   valuit contingere metam,              { }
 47               nuper ab exiguis   radicibus orta, nec ante              {1}
 48       cognita per   Latium, argolicis   contenta colonis.              { }!
 49          hoc igitur   mecum indignans   sub mente movebam,             { }
 50             præcones   meritos tua quod   notissima virtus             { }
 51            non habitura foret.   Macedum rex magnus amici              { }
 52         forte videns   saxum Æacidæ   titulosque sepulcri,             { }
 53             'fortunate' inquit   'iuvenis, cui nominis illum           { }?
 54              præconem   reperire fuit!'   non parva profecto           { }
 55             est claris   fortuna viris   habuisse poetam               { }
 56            altisonis   qui carminibus   cumulare decorem               { }
 57             virtutis   queat egregiæ   monimentaque laudum.            { }
 58          at tibi, summe ducum,   claro quo nullus Homero est           { }?
 59           dignior, in reliquis   blanda inque hoc durior uno,          { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)
 60               me solum   fortuna dedit.   currentibus annis            { }
 61              nascetur   forsan digno   qui carmine cælo                { }
 62               efferat emeritas   laudes et fortia facta                { }
 63               et cui mellifluo   melius resonantia plectro             { }
 64              Calliope   det fila liræ   vocemque sonoram.'             { }
 65        'parce, precor, verbis:   tibi non, me iudice, vates            { }
 66               mæonius   nec iure tibi   præponitur altus               { }
 67           Euripides   aut quos claro   cognomine Grai                  { }
 68           concelebrant.   alio nolim   me carmine dici,                { }
 69               si dicendus ero.   quin quod te poscimus' inquit         { }
 70         Scipio 'prosequere; et   quæ sint permissa poetis,             { }
 71                  famosæque rei   certos agnoscere fines                { }
 72           te liceat   monstrante michi:   quid laurea signet           { }
 73             tam ducibus claris   quam vatibus addita sacris.           { }
 74             neve tibi indignus   videar cui talia forte                { }
 75             narrentur,   nobis animum   dulcedine quadam               {1}
 76        pulcra movent,   et continuis   hoc pectus ab armis             { }
 77               dulcia concussum   placidæ capit otia linguæ.'           { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)
 78       ille autem   'nulla est, fateor,   tam dura feroxque             { }
 79         mens' ait 'alme ducum,   cui non sit pulcra voluptas           { }
 80               interdum   curas inter   vitæque labores                 { }
 81                pyerios   audisse modos   dulcesque dearum              { }
 82             irrepsisse choros.   sed enim hæc præcordia nunquam        { }
 83                 a Musis   aversa reor.   non talibus astris            { }
 84            tam magnum   genuisse virum   natura videtur.               { }
 85             errasset,   si cui dederat   cupidissima famæ              { }
 86               pectora, Musarum   non ingessisset amorem.               {2}
 87         quisquis enim   se magna videt   gessisse, necesse est         { }
 88                diligat æternos   vates et carmina sacra.               { }
 89          at nunc quod   nostro poscis   sermone doceri,                { }
 90          accipe quam brevibus.   non illa licentia vatum est           { }
 91 quam multis placuisse palam est.                                        ..
 92             scripturum   iecisse prius   firmissima veri               { }
 93              fundamenta decet,   quibus inde innixus amæna             { }
 94              et varia   sub nube potest   abscondere se se,            { }
 95               lectori   longum cumulans   placidumque laborem,         { }?

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)
 96               quæsitu asperior   quo sit sententia, verum              { }
 97               dulcior inventu.   quicquid labor historiarum est,       { }
 98              quicquid virtutum   cultus documentaque vitæ,             { }
 99               naturæ   studium quicquid,   licuisse poetis             { }
100              crede: sub ignoto   tamen ut celentur amictu,             { }?
101           nuda alibi, et tenui   frustrentur lumina velo,              { }
102              interdumque palam   veniant fugiantque vicissim.          { }
103           qui fingit   quodcunque refert,   non ille poetæ             { }
104              nomine censendus,   nec vatis honore, sed uno             { }
105               nomine mendacis.   potes hinc perpendere quicquid        { }
106          scire petis:   nostri quæ sit   mensura laboris,              { }
107                et latos fines,   et quanta licentia nobis.             {2}
108           laurea restat adhuc:   cuius dignare parumper                { }
109            participes   nos esse tibi.   si gloria bello,              { }?
110              nec minus ingenio   constat, patiere virenti              { }
111           fronde duces   vatesque simul   sacra tempora cingant.       { }
112                immortale decus   viror immortalis utrisque             { }
113               indicat et longæ   promittit tempora vitæ.               { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)
114              hinc deus ingenii   lauros amat almus Apollo,             { }
115             Pyeridum   solitus cithara   modulante choreas             { }
116                  incola cirræo   totiens duxisse sub antro.            { }?
117        præterea hanc   frondem rapido   non fulmine vexat              { }
118             Iupiter ex cuntis,   talemque meretur honorem              { }
119             laurus, ab æthereo   tanta est clementia rege.             { }
120            iam famæ   quod fulmen erit,   nisi sola vetustas           { }
121             omnia prosternens?   hunc gloria nostra pavorem            { }
122          non habet, atque ideo   spernentis fulmina frondis            { }
123          serta gerit   sanctosque legit   de stipite ramos.'           { }
124             dixerat. at Scipio   subridens: 'omnia mulcent;            { }
125            sed lædis   brevitate tua; et   dum dulcius inter           { }
126             ista sonant, medio   sitientes calle relinquis.            { }
127           ergo age; nam nullum   iam litus cernitur, et sol            { }
128               transivit   cæli medium;   tu dulcia prome               { }
129        verba, quibus   mens alma scatet,   placidoque volentes         { }
130               et longo   sermone feras,   partemque diei               { }
131             et partes   pelagi minuens.'   tunc ille coactus           { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)
132            incipit - hic omnes   tenuerunt murmura nautæ               { }
133             et comites   siluere ducis   -: 'vestigia Famæ             { }
134        rara sequens,   quantum licuit   per sæcula retro               { }
135                omnia pervigili   studio vagus ipse cucurri,            { }
136              donec ad extremas   animo rapiente tenebras               { }?
137             perventum   primosque viros,   quos Fama perenni           { }
138           fessa via   longe ignotos   post terga reliquit.             { }
139          hic quisquis   merito fulgens   fuit obvius, illum            { }
140               amplexu   tenuisse animi   michi gloria summa est        { }
141             inque locum   cari semper   coluisse parentis.             { }?
142             præcipue illustres   calamo florente poetas                {1}
143               admisi atque ima   cordis sub parte locavi.              { }
144              milibus ex tantis   unus michi summus Homerus,            {1}
145          unus habet   quod suspiciam,   quod mirer amemque.            { }
146            ille michi e   cælo veniens   tam sæpe videtur,             { }
147            ut stupeam   potuisse hominem   sic alta tenere,            { }
148             astrorum   sic nosse vias,   sic climata terræ!            { }
149           qui licet ante novos   reges et tempora Romæ                 { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)
150           floruerit, tamen hoc   in tempus mente reduxi                { }
151             præsentemque animo   ficta sub imagine feci.               { }
152            hoc sine nulla dies   abiit, nox nulla sine illo.           { }
153              ille breves cenas   in longum traxit, et idem             { }
154           nunc longam   breviare viam,   nunc tramite plano            { }
155                 edocuit rigidi   transire cacumina montis:             { }
156        denique quicquid agens,   nullo discrimine secum                { }
157             sopitus   vigilansque fui,   noctemque diemque.            { }
158         hic michi nunc   etiam dubii   sub tempore belli               { }
159              affuit in somnis.   quis somnum dixerit illum?            { }
160              pervigil astabam;   fracta nam pace sub armis             { }
161               omnia fervebant,   seroque in castra reversus            { }
162             contigeras animum.   iubeas si vera fateri,                { }
163          non timui;   tamen in dubio   spes fessa pependit             { }
164              usque sub occasum   solis. tum maxima pernox              { }
165            cura animum tenuit,   quid secum postera ferret             { }
166             tot motus   clausura dies.   hic nocte sub alta            { }
167                aspicio adventare senem, quem rara tegebant             { }!

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)
168           frusta togæ et canis   immixta et squallida barba.           { }
169               sedibus exierant   oculi. cava frontis imago             { }
170               horrorem inculta   cum maiestate ferebat.                { }
171             dirigui.   tunc ille manu   similisque videnti             { }
172              occupat ancipitem   graioque hæc more profatur:           { }
173             'salve, care michi   latiæ telluris amice                  {1}
174             unice, quodque diu   votis animoque petisti,               {1}?
175             aspice qualis erat   quondam dum vixit Homerus.            { }
176             huc ego vix tandem   reserato carcere Ditis                {2}
177                 emersi, tacite   perrumpens viscera terræ.             { }
178               procubui   voluique pedes   contingere pronus:           { }
179                umbra fuit nudæ  -que hæserunt oscula terræ.            { }
180     'surge' ait 'et   mecum ex æquo,   nam dignus es, ultro            { }
181       congredere et,   dum tempus habes,   tam sæpe negato             { }
182              colloquio   satiare meo.'   tum protinus ardens           { }
183             exsurgo   'gentis'que 'ingens   o gloria' dixi             { }
184             'argolicæ   summumque decus,   quis talia tanto            { }
185            supplitia inflixit?   sacræ quis lumina frontis             { }



Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)
186                naturæque duces   rapuit, tantumque nocere              { }
187               sustinuit mundo?   non hic michi creditus olim           { }?
188              lincea quin acies   animo occursabat amanti               { }
189          visque oculis   immensa tuis.   quos Græcia portus            { }
190           dives habet   gemino late   circumflua ponto;                {1}
191          quos colles,   quæ rura colit,   quæ vallibus imis            { }
192            antra tenet, quænam   frondosa cacumina silvis              { }
193           aut pelago scopulos,   quos non michi lumine certo           { }
194           monstraris?   cernenda aliis   longinqua dedisti,            { }
195          ipse propinqua videns   minime! miracula menti                {1}
196               quanta meæ! ægæo   diffusas ecce profundo                { }?
197          Cycladas hinc numero;   video quot litore flexus              { }
198                hellespontiaco:   tu me nequis ipse tueri,              {1}?
199            ostendens   tam multa michi!'   tum suscipit ille:          { }
200          'vera quidem memoras;   sed non miranda. quid ergo?           { }
201            qui michi corporeos   Deus abstulit, ille nequibat          { }
202              restituisse alios   quibus hæc archana viderem?           { }
203               desine iussa Dei   solitis onerare querelis,             { }

 
Francesco Petrarca: Afrikanske krig, 9. bog (Ricciardi)
204          mortalis!   namque ista hominum   stultissima lis est.        { }
205           iusta facit   quæcunque facit.   sed noscere cunta           { }
206         vestra nequit gravitas   sub opaci carceris umbra.             {2}
207            quam multis   nocuere oculi   visusque vagari               { }?
208              compulit et cæpto   forsan semovit honesto!               { }
209         hinc ea sponte quidem,   gravis ut nocituraque multis,         { }
210          sarcina deposita est.   quin hinc modo pergimus ultra?        { }
211             tu cæcum   ne sperne ducem.   fortasse videbis             { }
212          multa animo   placitura tuo.   nec cura futuri                { }
213               solicitet casus.   quoniam lux crastina campos           { }
214               sanguine Pænorum   Latio victore rigabit.'               { }
215 prosequor augurio lætus.                                                ..
____________________________________________________________________________..
= file n. 339
Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)                                    .
1. digt.                                                                      .
Parthenias. Collocutores Silvius et Monicus                                  ..
  1             Monice, tranquillo   solus tibi conditus antro,            {1}
  2             et gregis et ruris   potuisti spernere curas;              { }
  3                ast ego dumosos   colles silvasque pererro,             {2}
  4             infelix!   quis fata neget   diversa gemellis?             { }
  5             una fuit genitrix;   at spes non una sepulcri! -           { }
  6          Silvi, quid quereris?   cuntorum vera laborum                 { }
  7            ipse tibi causa es.   quis te per devia cogit?              { }
  8            quis vel inaccessum   tanto sudore cacumen                  { }?
  9            montis adire iubet,   vel per deserta vagari                { }
 10               muscososque situ   scopulos fontesque sonantes? -        { }
 11         hei michi! solus Amor.   sic me venerata benigne               { }
 12           aspiciat,   spes nostra, Pales.   dulcissimus olim           { }
 13        Parthenias   michi, iam puero   cantare solebat                 { }

 
Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
1. digt.
 14               hic ubi Benacus,   vitrea pulcherrimus alvo              {2}
 15             persimilem   natum fundit   sibi. venerat ætas             { }
 16               fortior; audebam   nullo duce iam per opacum             { }
 17           ire nemus,   nec lustra feris   habitata timebam;            { }
 18                mutatamque novo   frangebam carmine vocem               { }
 19                æmulus, et famæ   dulcedine tactus inani:               { }
 20                ecce peregrinis   generosus pastor ab oris,             { }
 21            nescio qua   de valle, canens   nec murmure nostro,         { }!
 22             percussit   flexitque animum;   mox omnia cæpi             { }
 23             temnere, mox solis   numeris et carmine pasci.             { }
 24              paulatim   crescebat amor;   quid multa? canendo          { }
 25            quod prius audieram   didici, musisque coactis,             {1}
 26            quo michi Pathenias   biberet de fonte notavi.              { }
 27           nec minus est   ideo cultus   michi; magnus uterque,         { }
 28           dignus uterque coli,   pulcra quoque dignus amica.           { }
 29              hos ego cantantes   sequor et divellere memet             { }




Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
1. digt.
 30           nec scio, nec valeo;   mirorque quod horrida nondum          { }
 31               silva, nec aerii   cæperunt currere montes.              { }
 32           verum ubi iam videor   collectis viribus olim                { }
 33           posse aliquid, soleo   de vertice montis ad imas             { }?
 34           ferre gradum valles;   ibi fons michi sæpe canenti           { }
 35            plaudit, et arentes   respondent undique cautes.            { }
 36             vox mea non   ideo grata est   michi, carmina quanquam     { }
 37              laudibus interdum   tollant ad sidera Nimphæ.             { }
 38          dum memini   quid noster agat,   quid ve advena pastor,       { }
 39              uror et in montes   flammata mente revertor.              { }?
 40             sic eo, sic redeo.   nitar, si forte Camenæ                { }
 41          dulce aliquid   dictare velint   quod collibus altis          { }
 42           et michi complaceat,   quod lucidus approbet æther;          { }
 43           non raucæ   leve murmur aquæ,   nec cura, nec ardor          { }
 44             defuerint.   si fata viam et   mens tarda negarit,         {2}
 45           stat, germane, mori.   nostrorum hæc summa laborum. -        { }
 46              o! si forte queas   durum hoc transcendere limen!         { }
 47         quid refugis,   turpesque casas   et tuta pavescis             { }

 
Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
1. digt.
 48        otia? quid   frontem obducis?   nemo antra coactus              { }!
 49         nostra petit;   plures redeunt   a limine frustra. -           { }
 50          non pavor hic   animi fuerat;   si forsitan aures             { }
 51              dulcibus assuetas   inamæna silentia tangunt,             { }?
 52                miraris?   natura quidem   fit longior usus. -          {2}
 53          o!  iterum   breve si mecum   traducere tempus                {2}
 54             contingat   sileatque fragor   rerumque tumultus,          { }
 55             dulcius hic quanto   media sub nocte videbis               { }
 56             psallere pastorem!   reliquorum oblivia sensim             { }
 57             ingeret ille tibi;   non carmen inane negabis,             { }
 58          quod modo sollicitat,   quod te suspendit hiantem. -          { }
 59      quis, quæso, aut   quonam genitus   sub sidere pastor             { }
 60              hoc queat? audivi   pastorum carmina mille,               { }
 61        mille modos;   quenquam nostris   æquare caveto. -              { }
 62              audisti   quo monte duo   fons unicus edit                { }
 63           flumina? sive ubinam   geminis ex fontibus unum              { }
 64          flumen aquas   sacrumque caput   cum nomine sumit? -          { }
 65              audivi ut quondam   puer hispidus ille nitentis           { }


Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
1. digt.
 66               lavit apollineos   ad ripam gurgitis artus.              { }
 67                 felices limphæ   quæ corpus tangere tanti              { }
 68                promeruere dei!   fluvius, si vera loquuntur,           { }
 69             per cinerum campos   ultricibus incidit undis. -           { }
 70             hunc igitur, dulci   mulcentem sidera cantu,               { }
 71             illa tulit tellus;   licet experiare, iuvabit. -           { }
 72          o!  ego novi hominem.   cives et mænia parvæ                  { }
 73                sæpe Ierosolimæ   memorat, nec vertitur inde;           { }
 74          semper habet lacrimas   et pectore raucus anelat.             { }
 75              hi Romam   Troiamque canunt   et prælia regum,            { }
 76      quid dolor et   quid amor possit,   quid ve impetus iræ,          { }
 77           qui fluctus   ventosque regat,   qui spiritus astra;         { }
 78            necnon et triplicis   sortitos numina regni                 { }
 79            expingunt   totidem varia   sed imagine fratres;            { }
 80          sceptriferum   summumque Iovem   facieque serena,             { }
 81             inde tridentiferum   moderatoremque profundi               {2}
 82              cæruleumque comas   medium, fuscumque minorem;            { }
 83           torva latus   servat coniunx,   aterque paludis              { }

 
Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
1. digt.
 84                navita tartareæ   piceas redit itque per undas,         { }
 85            tergeminusque canis   latrat; tum dura severis              { }
 86        pensa trahunt   manibus fixa   sub lege sorores;                { }
 87              quinetiam stygias   æterna nocte tenebras                 { }
 88            anguicomasque simul   Furias templumque forumque,           { }
 89             tum silvas   et rura canunt   atque arma virosque          { }
 90             et totum altisonis   illustrant versibus orbem. -          { }
 91             hic unum   canit ore Deum,   quem turba deorum             { }
 92          victa tremit,   cælum nutu   qui temperat almum,              { }?
 93              æthera qui librat   liquidum, qui ruris acervos,          {2}
 94         quique nives   spargit gelidas   et nube salubri               { }
 95                 elicit optatos   herbis sitientibus imbres;            { }?
 96        qui tonat et   trepidum rapidis   quatit aera flammis,          { }
 97             tempora sideribus,   quid dat sua semina terris;           { }
 98           qui pelagus   fluitare iubet,   consistere montes;           { }
 99            qui corpus   mentemque dedit,   quibus addidit artes        { }
100              innumeras geminum   cumulans ab origine munus;            { }
101              qui vitæ   mortisque vices,   quæque optima fessos        { }


Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
1. digt.
102          fert super astra viam   docuit repetitque monendo.            { }
103          hunc meus ille canit;   neu raucum dixeris, oro:              { }
104     vox solida est   penetransque animos   dulcore latenti.            { }
105         iure igitur,   patriis primum   celebratus in arvis,           { }
106             attigit et vestros   saltus, lateque sonorum               { }
107          nomen habet:   quæ rura Padus,   quæ Tybris et Arnus,         { }
108           quæ Rhenus   Rodanusque secant,   quæque abluit æquor        { }
109             omnia iam resonant   pastoris carmina nostri. -            { }
110              experiar,   si fata volent;   nunc ire necesse est. -     {2}
111     quo, precor? aut   quis te stimulus,   quæ cura perurget? -        { }
112               urget amor Musæ;   quoniam modo litore in Afro           { }
113               sidereum iuvenem   genitumque a stirpe deorum            { }
114             fama refert magnis   implentem pascua factis;              { }
115            te, Polipheme, tuis   iam vi stravisse sub antris           { }?
116             dicitur et lybicos   silvis pepulisse leones,              { }
117            lustraque submissis   audax incendere flammis.              { }
118            hunc simul italides  -que nurus, puerique, senesque         { }
119               attoniti adverso   certatim a litore laudant.            { }?

 
Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
1. digt.
120             carmine fama sacro   caret hactenus, et sua virtus         { }
121               præmia deposcit;   pavitans ego carmina cæpi             { }
122             texere: tentabo ingenium, vox forte sequetur;              { }!
123              Orphea promeritum   modulabor harundine parva. -          { }
124             i sospes,   variosque viæ   circumspice casus.             { }
8. digt.                                                                       .
Divortium. Collocutores Ganimedes et Amiclas                                  ..
  1            Quo fugis? expecta;   liceat condiscere causas              { }
  2             discidii.   tu nostra puer,   nisi fallor, amabas          { }?
  3             pascua. quo pastos   abigis cum matribus agnos,            { }
  4          ingrate at  -que oblite mei   rerumque mearum? -              { }?
  5         parce, parens,   damnare tuum.   puer, ipse fateris,           { }
  6               hac pavi   regione gregem.   tibi lætior annis           {2}?
  7            tunc animus fuerat;   nunc intractabilis, asper.            { }
  8              me quoque vivendo   patientia prima reliquit. -           { }
  9           consilium   solet esse senum   iuvenumque voluptas;          { }




Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
8. digt.
 10               tu michi deliras   senior; tum vallis amator             {2}
 11                 unius,   deserta vagus   nunc avia tentas. -           { }
 12             propositum   mutat sapiens;   at stultus inhæret:          { }
 13           res, tempus,   fortuna, locus   firmata frequenter           { }
 14            consilia alternant.   macie turpique veterno                { }
 15           terga pecus   confecta gerit;   squalentia sentes            { }
 16            vellera dilacerant.   quid agam? nec pocula fontis          { }
 17             tuta, nec herbarum   morsus sucique salubres.              { }
 18              ipse aer   suspecta michi   suspiria reddit.              { }
 19           quin iustam   permitte fugam, et   miserere coacti.          { }
 20         nam potes. ecce etenim   veni ad tua gramina pauper,           { }
 21             pauperiorque domum   redeo, non lacte nec ædis             { }
 22            auctior, invidia et   solis iam ditior annis.               { }
 23                adde supercilii   pondus, quod non gravis æquet         { }
 24          Æthna iugis,   non Ossa rigens,   non altus Olimpus.          { }
 25             id prius æquanimis   tuleram; indignantior ætas            { }
 26             est senium,   rugæque animos   in verba ministrant.        { }
 27           triste senex servus!   sit libera nostra senectus.           { }

 
Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
8. digt.
 28       serva iuventa retro est;   servilem libera vitam                 { }
 29       mors claudat;   memor usque mei   susbsiste valeque;             { }
 30               me fatum   tentare meum   sine pascua circum. -          { }
 31              en animi   servum memoris!   sic omnia ventus             { }
 32           abstulit? has mereor   grates, hæc præmia reddis?            { }
 33            ut nil præstiterim,   multum, licet impar, amavi. -         { }
 34           verba quidem verbis,   res rebus; purus amori                { }
 35               sed solus   debetur amor;   gratusque memorque           {2}
 36           sum, quia te semper,   postquam michi notus, amavi;          { }
 37            et, dum vita comes,   siquid michi credis, amabo. -         { }
 38           quo properas igitur?   quæ te magis allicit ora?             { }
 39             unanimes   quæ causa repens   disiungit amicos?            { }
 40            perdit enim   servi nomen   cui libera mens est. -          { }?
 41                aspice fagifero   tangentem vertice montem              { }
 42            nubila, tum gravida   fontes tellure crepantes,             { }
 43             unde ruens pelagis   confunditur unda quaternis;           { }
 44               aspice præruptum   scopulis extantibus alte              { }
 45           ire sub astra iugum.   lapis ille impervius olim,            { }


Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
8. digt.
 46               punicus hesperio   donec sibi pastor aceto               { }?
 47            fecit et igne viam,   nostris pastoribus ingens             { }
 48               diluvium stragem  -que ferens; hoc forte per æstum       { }
 49         solus ego ac   sitiens nuper   sub colle vagabar.              { }
 50                Gillias erranti   se se comitemque ducemque             {1}
 51              obtulit, et vivas   digito direxit ad undas.              {1}
 52           progredior,   vallesque novas   et pinguia late              { }
 53            rura noto,   sed sæpe oculos   in terga reflectens.         { }
 54          iam latus hoc   sordere michi,   iam turbidus æther           { }
 55              cæpit ad occasum,   iam sidera mæsta videri.              { }
 56              agnosco   validum patriæ   revocantis amorem;             { }
 57                 illic et violæ   melius per roscida pallent,           { }
 58                per dumeta rosæ   melius redolentque rubentque,         {1}
 59              purior et patrius    illic michi prata pererrat           { }
 60              rivus, et ausoniæ   sapor est iam dulcior herbæ. -        { }
 61          spreta fides   igitur comitum   tam certa piorum,             { }
 62         cum quibus et   niveas laqueis   viscoque columbas             { }
 63             gaudebas,   dammasque plagis   tentare fugaces?            { }

 
Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
8. digt.
 64         cum quibus et   Capreæ soles,   umbrasque Leonis,              { }
 65               et Tauri flores,   et adultæ Virginis uvas               {1}
 66             carpere, vel fando   cuntantem impellere noctem,           { }
 67            vel longum   breviare diem   sermone iocisque,              { }
 68              et requie   molli durum   condire laborem? -              { }?
 69        nil spretum,   nisi silva ferox   pastorque protervus,          { }
 70             et gignens   aconita solum, et   mæstissimus auster        { }
 71              et plumbo infecti   latices, et turbine tortus            { }
 72       pulvis, et umbra nocens,   et grandinis ira sonore. -            { }
 73             an prius ista tibi   tam longum ignota per ævum? -         { }
 74            nota prius, fateor;   tenuit me pestifer usus               { }
 75            luctantem,   me vester amor,   me forma puellæ              { }
 76           blandior illecebris.   sed iam cum tempore sensim            { }
 77                omnia mutantur;   studium iuvenile senectæ              { }
 78          displicet, et variant   curæ variante capillo. -              { }
 79             hic vulgo   iam notus eras,   nec carior alter             { }
 80          vel michi vel sociis;   silvis errabis in illis,              { }
 81              et mecum   mansisse voles   cupiesque reverti. -          { }


Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
8. digt.
 82           nil penitus   non esse potest;   fortuna gubernat            { }
 83        res hominum,   valet illa piis   obsistere cæptis,              { }
 84             illa favere malis.   at, si præsagia quicquam              { }
 85           nostra ferunt certi,   levis est ad prima recursus           { }
 86       principia. huc   genitor profugus   me ruris aviti               { }
 87               finibus infantem   rapuit, ripaque palustri              { }
 88          exposuit   miserum atque abiit.   per quattuor inde           { }
 89            servio lustra tibi;   nulla est iniuria iustus              { }
 90               libertatis amor;   patrii quoque cura sepulcri est       { }
 91               tempestiva seni.   iantandem absiste precari,            { }
 92       atque iterum,   pater alme, vale,   dextramque relaxa. -         { }
 93           ah! miser. et merita   quis te cum laude canentem            { }
 94               audiet, aut levi   describet carmina lauro? -            { }
 95              expectando quidem   fessus raucusque canendo,             { }
 96           attuleram,   vereor, vocis   fastidia nostræ.                { }
 97           fors aliis   placiturus eo;   non una per omnes              { }?
 98            est hominis   fortuna dies.   nunc mane quietum             { }
 99          turbida lux sequitur;   nunc matutina serenus                 { }?

 
Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
8. digt.
100            nubila vesper agit.   sic tempestatibus atris               { }
101            tutus adest portus;   sic litora puppe tenentes             { }
102              tempestas   inopina ferit.   spes, terror ubique          { }
103        iuxta habitant;   fortuna vaga est   et protinus, inter         { }
104          quamvis pressa manus,   ceu lubricus effluit anguis.          { }
105           nil habet ista magis   tua nunc opulentia certi              { }
106            quam mea paupertas;   ubi pluris signa favoris,             { }
107            et minus est fidei.   sed iam me, Gillias, audi,            { }
108            sollicitat   damnatque moras,   et Phæbus hiberum           { }
109            vergit ad occeanum,   montem nix occupat altum.             { }
110                balatu   moveor pecoris,   nec candida dulci            { }
111              mugitu ingeminans   cessat revocare iuvenca.              { }
112             ire libet; liceat;   nusquam sunt carmina tanti. -         { }
113            men iuvenem   pavisse domi et   finxisse docendo,           { }
114           et doctum   nova silva senem,   novus hospes haberet?        { }
115            sic labor agricolis   longus, brevis inde voluptas:         { }
116             arva domant aliis.   sic fessus nauta quietis              { }
117               invehit ancipiti   delatas æquore merces.                { }?


Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
8. digt.
118              nosco meum sidus:    aliis utenda paravi.                 { }?
119            fatum agnosco tuum:   primis nam pauper ab annis            { }
120            pauper eris senior,   pauper morieris, Amicla.              { }
121            i, tamen; ipse meis   (quando hoc immobile votum est)       { }
122          te sine, quod nollem,   iam solus pascar acervis. -           { }
123               ipse per æstatem   mediam, vel colle virenti,            { }
124             valle vel umbrosa,   nitidique in margine fontis           { }?
125                solus apollinea   modulans sub fronde sedebo,           { }
126            lanigerumque gregem   pascam, et loca florea circum         { }
127             mellificas   imitabor apes.   te dives habebit             { }
128             silva, sed urentes   turbabunt otia curæ.                  { }
11. digt.                                                                     .
Galathea. Collocutrices Niobe, Fusca et Fulgida                              ..
  1         Duc, soror, ad tumulum   gelidique ad saxa sepulcri. -         { }
  2         quid lacrimis   alimenta petis,   germana? quid optas? -       { }
  3              est gemitus magni   solamen grande doloris,               { }?
  4            afflictamque animam   relevant suspiria, questus.           { }
  5                enecat arctatus   mentem dolor; optima mæsti            { }

 
Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
11. digt.
  6          pectoris est   medicina palam   lugere. fuisset               { }!
  7            idem animus semper!   numquam hæc præcordia torpor          { }
  8           verteret in silicem;   nocuit tacuisse dolenti.              { }
  9         mitto autem;   cupidam modo duc   ubi copia flendi. -          { }
 10        carpe iter hac   qua nodosis   innexa capistris                 {2}
 11          colla boum,   crebrasque canum   sub limine parvo             { }
 12               videris excubias   gilvosque ad claustra molossos.       { }
 13           ille locus   tua damna tegit,   iamque aspice contra:        { }
 14         hic Galathea sita est,   qua nil natura creavit                { }
 15            pulcrius in terris,   nisi nos amor usque fefellit.         { }
 16           depone hic   quodcumque premit;   complectere bustum;        { }
 17              oscula fer saxis;   umbræ dic verba solenti. -            { }
 18         heu nimis arcta domus,   tanto domus atra decori!              { }
 19           hæc sedes,   Galathea, tibi est?   quam fulgere cernens      { }
 20          Sol stupuit,   fassusque parem   fassusque subinde            { }
 21             maiorem, attonitus   serum se se abdidit undis.            { }
 22           hæc sedes,   Galathea, tibi?   vos sidera cælo               { }



Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
11. digt.
 23             statis? in occiduo   ludis temone, Boete?                  { }?
 24              Iupiter, ore poli   lustras convexa sereno?               { }
 25           is gelidus   cum falce senex,   armatus Orion?               { }
 26          Luna, vices   peragis solitas,   volucerque deorum            { }
 27             interpres,   nomenque Venus   positura vicissim?           { }
 28         hic pallens,   Galathea, iaces:   iam terra cinisque,          { }
 29            iam nichil; ætherea   nisi forsan spiritus arce             { }
 30           vivit, et inde videt   flentes tranquillus amicas.           { }
 31           nil michi respondes,   animæ pars altera nostræ,             { }
 32             optima pars eadem?   dextras adhibete precanti,            { }
 33         siqua fides mundo est,   pietas seu prisca superstes.          { }
 34          heu! lapidem infestum   qua nunc, soror, arte revolvam?       { }
 35            irruam in amplexus,   figam oscula; dulce cadaver           { }
 36          hoc referam   moribunda sinu,   fotumque sacellis             { }?
 37            inferam et archanis   divum penetralibus abdam.             { }
 38                addam perpetuos   celebret quos mundus honores;         { }
 39              virgineos   addam cætus,   ritusque verendos              { }
 40              et sua sacra deæ;   nec fax nec carmina deerunt,          { }

 
Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
11. digt.
 41                 femineas longe   lateque sonantia laudes.              {1}?
 42             heu michi prædurum   lapidem, grave pondus inersque!       { }
 43              deficio   sub fasce, soror,   nitensque fatisco. -        { }
 44           surge, soror, surge;    sacrumque cadavere corpus            { }
 45              commaculare cave.   placeant præsentia; frustra           { }
 46           præteritum expectes;   tuta est oblivio amanti.              { }
 47            nempe hesterna dies   ulla nequit arte reverti;             { }
 48             mors adimit curas,   mors omnia vincla resolvit.           { }
 49          iam satis est fletum,   nostros mors fregit amores. -         { }
 50            fregissetque utinam   nostros mors æqua labores!            { }
 51           speravi,   prope nam steterat;   miseramque fefellit.        { }?
 52             vivo, sed infelix,   et luctus servor in omnes. -          { }
 53               parcius! en lævo   tristis tibi Fulgida calle            { }
 54             advenit, et tacita   castigat fronte querelas. -           { }
 55            quid, miseræ   cæcæque animi,   mortalia fletis             { }
 56     tam graviter?   quid fles, Niobe?   quin incipe vitam              { }
 57          scire pati,   quamcumque dedit   sors dura dabitque.          { }



Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
11. digt.
 58            et me torquet amor,   desiderioque meorum                   { }
 59          permoveor.   sed quid facias?   arma irrita calces            { }
 60             adversus stimulum;   melior patientia pressis;             { }
 61          multa sibi   facit ipse animus   leviora ferendo.             { }
 62         quid gemitis?   moritura fuit   Galathea; deinceps             { }
 63               immortalis erit.   proprio tabescere damno               { }
 64             non amor; alterius   sortem lugere secundam                { }
 65         invidia est.   quantum nobis   decesserit omnes                { }
 66             scimus, et ingrato   quantum decesserit orbi;              { }
 67          sed ferimus.   vos desinite, ac   meliora tementem            { }
 68          suspicite, et   cælum terris   optate relictis. -             { }
 69              fabula! quis alis   cælum terrestria prendent? -          {2}
 70            æthereis;   sic terra suum,   sic astra reposcunt. -        { }
 71             credulitas   vulgata quidem;   nos certa probamus. -       { }

 
Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
11. digt.
 72            Fusca, locis   imis habitas;   nos summa tenemus,           {2}
 73                et cæli   terræque situm   speculamur ab alto. -        { }
 74                ambages veteres   et inenodabile verum                  {2}?
 75           mittite, et integram   venturis tradite litem.               { }
 76           Fulgida, quin potius   (Musas nam noscis agrestes)           { }
 77             dic titulum busto,   relegat quem serior ætas. -           { }
 78           hic liquit   Galathea suum   pulcherrima corpus;             { }
 79            libera iamque polos   et regia tecta Tonantis               { }
 80          ipsa quidem   superumque choros   mensasque frequentat.       { }
 81             mors roseos artus,   mors candida colla genasque           { }
 82             sidereosque oculos   tetigit, vultusque serenos            { }
 83                obscura   demersit humo.   mortalia quisquam            {2}
 84            diligat, aut speret   stabiles hic figere plantas?          { }
 85      quid genus, aut probitas?   quid opes? quid forma? quid ætas?     { }
 86         quid ve decens cultus?   quid gloria nominis ingens?           { }
 87             omnia contigerant;   manus abstulit omnia mortis.          { }
 88          nuda, domum repetens,   e carcere fugit amato. -              { }
 89            nuda quidem minime,   quam gloria vestit, amictus           { }


Francesco Petrarca: Hyrdedigte (Ricciardi)
11. digt.
 90                clarior assidue   longisque recentior annis.            { }
 91            hanc quæcunque sibi   vultuque animoque per ævum            { }
 92          aut cantu aut   sermone placens   cupiensque placere,         { }
 93           deferet ante oculos;   hanc nos, dum spiritus iste           { }
 94                artubus hærebit   miseris et vivere coget,              { }
 95           hanc, vel apud Manes   nebulosaque flumina Lethes,           { }
 96            exemplar  -que pudicitiæ   formamque decoris,               { }
 97         corde sub hoc   semper memori   pietate feremus.               { }
 98          tum nostro,   Galathea, tuum   de pectore nomen               { }
 99              exibit,   fugient propriis   dum sedibus astra,           { }
100          mellis apes   studium linquent,   nidosque columbæ,           { }
101              coniugium turtur,   prædam lupus, arbuta capræ,           { }
102                custodita dolos   mulier, mendacia servus.              {1}
_____________________________________________________________________________..
= file n. 340
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)                       .
Carmen nuptiale. Hesperum alloquitur                                         ..
3. digt.                                                                      .
  1                Exorere optatum  -que viro optatumque puellae,          { }
  2            et gratum thalamis,   ¨ Hespere, tolle iubar;               { }
  3            tuque tuos,   Erycina, toros   visura canoras               { }
  4         iunge et aves, rutilas   ¨ praefer et ipsa faces,              { }
  5            qualis adesse soles   sanctis celebrata hymenaeis,          { }
  6             cum timet a cupido   ¨ nupta novella viro.                 { }
  7           quos, dea, concilias   rixamque in gaudia vertis             { }
  8              et tenerum florem   ¨ carpere amica doces.                { }
  9          tecum Amor et   casto gaudens   Concordia lecto               { }
 10              cumque sua veniat   ¨ Gratia iuncta Fide;                 { }
 11            sancte Geni   nardoque comam   perfuse madenti,             { }
 12               felicique assis,   ¨ Hora benigna, pede.                 { }
 13       Hesper adest,   video ecce faces,   'Hymenaeeque' clamat         { }
 14          vulgus, et omnis 'io'   ¨ turba 'Hymenaee' vocat.             { }
 15            ipse deus   spargitque rosas   spargitque hyacinthos        { }


Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
3. digt.                                                                      
 16                 ac sua nimirum   ¨ munera laetus obit,                 { }
 17         ipse et adest   agitatque faces.   'Hymenaee' vocate,          { }
 18          dicite: 'io' ter 'io,   ¨  o  Hymenaee,  io.'                 { }
 19         quicquid odoris habent   Arabes unctique Sabaei,               { }
 20          secum habet atque suo   ¨ spirat ab ore deus,                 { }
 21            deque coma   sertisque fluunt   quoscumque liquores         { }
 22                Assyrio veniens   ¨ devehit orbe ratis;                 { }
 23           ipse choros   mixtus pueris   mixtusque puellis              { }
 24            ducit et ad numerum   ¨ crura manusque movet.               { }
 25           vos celebrem   cantate deum at  -que 'Hymenaee' vocate,      { }
 26          dicite: 'io' ter 'io,   ¨  o  Hymenaee,  io.'                 { }
 27      nympha venit;   praeit ipse deus   praeeuntque sorores            { }
 28            Idaliae atque novem   ¨ Thespia turba deae,                 { }
 29              scilicet assuetas  -que domos assuetaque visunt           { }
 30            limina et est vatis   ¨ sedula cura sui.                    { }
 31           cernite, ut apposito   moveant vestigia gressu               { }
 32               et plaudat felix   ¨ agmen ovante lyra.                  { }
 33        dum choreas,   dum plectra movent   euantia divae,              { }
 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
3. digt.                                                                      
 34          dicite: 'io' ter 'io,   ¨  o  Hymenaee,  io.'                 { }
 35            iam venit,   cohibete modos;   iam, tibia, siste;           { }
 36             haesitat ad primas   ¨ iam nova nupta fores                { }
 37          atque hanc cunctantem  -que gradus atque ora rubentem         { }
 38              admonet his Erato   ¨ dulciaque ora movet:                { }
 39         - 'ne dubita,   sustolle pedem   felixque marito               { }
 40                et felix natis,   ¨ o mea, limen adi.                   { }
 41                fortunata domus   tibi erit sanctique penates,          {1}
 42             candidus in primis   ¨ et sine lite torus,                 { }
 43           isque etiam coniunx,   cui prae te et munera Croesi          { }
 44               et dives rutilis   ¨ sordeat Hermus aquis.' -            { }
 45          his Erato.   subit ornatis   Elegia capillis                  { }?
 46               candida, punicea   ¨ conspicienda toga:                  { }
 47        - ne lacrimis,   ne foeda oculos,   formosa, nitentes;          { }
 48            ad pacem, ad lusus,   ¨ cara puella, venis                  { }
 49               deliciasque tori   molles dulcemque quietem.             { }
 50              quid tua singultu   ¨ pectora rupta sonant?               { }
 51           aspice, ut haerentes   in te defixit ocellos,                { }?


Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
3. digt.                                                                      
 52            ut miser e lacrimis   ¨ liquitur ipse tuis!                 { }
 53           nil iuvenis   miserere; vetat   te flere Hymenaeus           { }
 54                et nox deliciis   ¨ prima futura tuis.                  { }
 55    ergo, age, neu   viri(?) amplexus   neu gaudia differ               { }
 56             longius, et caros,   ¨ aurea, vise lares.                  { }
 57        en bene habet: placidos   intrasti, dia, penates,               { }
 58          dexteraque est cupido   ¨ tam bene iuncta viro.               { }
 59         ite simul,   capite amplexus   et colla ligate,                { }
 60               ut natos videant   ¨ pignora cara suos;                  { }
 61            iugantur   suaque ora simul   resolutaque venis             { }
 62               molliter irroret   ¨ languida membra venus.              { }
 63             complexi,   quales hederae   sua brachia nectunt           {1}
 64              Chaonis et qualis   ¨  oscula iungit avis,                { }
 65            neu dulcem   cohibete animam:   pax rixaque murmur          { }
 66            alternent, neu dens   ¨ linguave ponat opus.                { }
 67           claudite iam postes,   iam lectus cepit amantes:             { }
 68              mutua quid testes   ¨ gaudia differimus?                  { }
 69            solus ades,   genialis Hymen:   te murmura testem,          { }
 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
3. digt.                                                                      
 70            te lacrimas, risus,   ¨ proelia nosse decet;                { }
 71          nos alio.   capite optatam   post bella quietem,              { }
 72             dum rediens abigat   ¨ somnia grata dies.                  { }
Uxorem alloquitur                                                            ..
4. digt.                                                                      .
  1            Qualis ab Herculeis   surgens complexibus Hebe              { }
  2                visa est erepta   ¨ virginitate queri,                  { }
  3           cum lacrimis   suffusa genas,   impexa capillum              { }
  4           non oculos coram est   ¨ ausa levare suos,                   { }
  5                talis mane mihi   somno digressa mariti                 { }?
  6         et querere et lacrimis   ¨ ora, Ariadna, mades.                { }
  7          scilicet et pudor est   huius tibi causa doloris,             { }
  8            utque putas, merito   ¨ te tua damna movent.                { }
  9           sed tamen est Veneri   quod debes, nec tibi soli             { }
 10             nata, sed et socii   ¨ sunt tibi vincla tori,              { }
 11              in partemque viri   cessit pudor; utitur ille             { }
 12              hac sibi permissi   ¨ condicione tori.                    { }




Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
4. digt.
 13           non est quod doleas:   mutata pudore voluptas                {2}
 14              in partem cessit,   ¨ cara puella, tuam.                  { }
 15                utere sorte tua   neu te tibi subtrahe flendo,          { }
 16              gaudia neu tristi   ¨ perdere mente velis.                { }
 17             quid resides annos   iuvet exegisse? iuventae              { }
 18               munera cur nullo   ¨ colligis ipsa sinu?                 { }
 19           et fructum   flos iste dabit.   tu gaudia carpe              { }
 20          quae coniunx, quae te   ¨ carpere iussit Amor.                { }
 21          hic pudor atque venus   thalamo iunguntur in uno,             { }
 22             haec sunt legitimi   ¨ vincula honosque tori;              { }
 23               et venerem salvo   potes exercere pudore                 { }
 24              et pudor agrestem   ¨ praeteriisse notam.                 { }
 25         quae, nisi rusticitas,   lusus fugisse iugales?                { }
 26           quaerit Hymen lusus,   ¨ gaudia lectus amat.                 { }
 27             rusticitas   inimica toris,   male grata maritis;          { }
 28           comparat haec lites;   ¨ pacis amicus Amor;                  { }
 29           blanditiae   thalamo gaudent,   thalamis Hymenaeus.          { }
 30              tu fac blanditiis   ¨ usa ferare novis.                   { }

 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
4. digt.
 31              Andromache armati   fertur petiisse mariti                { }?
 32           oscula et est blando   ¨ molliter usa viro;                  { }
 33                 illum Bistonii   redeuntem e munere Martis             { }
 34              excipit in mollis   ¨ uxor amata sinus                    { }
 35            oraque ab ore fovet   multoque madentia siccat              { }
 36            pulvere et amplexus   ¨ datque capitque novos.              { }
 37           festa deum   genitor summo   celebrabat Olympo;              { }
 38               conveniunt omnes   ¨ dique deaeque simul.                { }
 39               inter coelicolas   forma praestabat Apollo,              { }
 40               vincebat cunctas   ¨ Lux in honore deas.                 { }
 41              in Lucem   conversi omnes   iuvenesque senesque,          { }
 42                 e facie Phoebi   ¨ quaeque puella perit;               { }
 43               illum exoptabant   iungi sibi, at ipse dolebat           { }
 44                in facie fixus,   ¨ lucida nympha, tua.                 { }
 45           Lux quoque non notos   paulatim concipit ignes,              { }
 46          in vultu inque oculis   ¨ signa dolentis habet;               { }
 47              nec sine Luce sua   choreas agitabat Apollo               { }
 48           nec movet ad numeros   ¨ hoc sine nympha pedes.              { }


Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
4. digt.
 49         crescit amor,   quantoque magis   iam crescit, amoris          { }
 50             vis patet et tanto   ¨ proditur ipse magis;                { }
 51         nam sibi dum   cupidisque oculis   nutuque loquuntur           { }
 52               et male furtivas   ¨ dant capiuntque manus,              { }
 53        illa rubet, stupet hic,   numerosque oblitus uterque est,       { }
 54               atque imperfecto   ¨ verba tenore cadunt.                { }
 55            cognita res faciles  -que Iovis pervenit ad aures:          { }
 56             - an mea non illos   ¨ iungere cura potest?                { }
 57          et Phoebo   digna est - inquit   - Lux coniuge coniunx,       { }
 58           digna Iovisque domo,   ¨ digna Tonante nurus;                { }
 59               et Luci coniunx,   coniunx si debitus ullus,             { }
 60               non alius Phoebo   ¨ dignior esse potest. -              { }
 61              dixerat et dextra   Phoebum Lucemque sinistra             { }
 62            iam tenet et iussus   ¨ carmina pangit Hymen.               { }
 63           iam Phoebus sponsae,   sponso Lux scula praebet              { }
 64               optatoque parant   ¨ iungere membra toro.                {2}

 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
4. digt.
 65      tum Phoebus:   - mea Lux, Lux o   carissima, - dixit -            { }
 66          quae tibi prima velis   ¨ munera, posce, dabo. -              { }
 67             illa viri iniectis   collo suspensa lacertis:              { }
 68        - haec tua te, coniunx,   ¨ munera prima peto,                  { }
 69           ut tibi nec sine me,   mihi tecum scandere detur             { }
 70                 auratos currus   ¨ luciferasque rotas,                 { }
 71                ut tecum optato  -que sinu cupidisque lacertis          { }?
 72                 amplexuque tuo   ¨ conspicienda ferar.                 { }
 73            me sine nulla dies,   nulla et sine Luce voluptas,          { }
 74            nulla venus sine me   ¨ sit tibi, nullus amor. -            { }
 75            adnuit his Phoebus.   Phoebi Lux candida curru              { }
 76              fertur in amplexu   ¨ conspicienda viri                   { }
 77               laudaturque sinu   coniunx perlata mariti                { }
 78                et merito felix   ¨ condicione sua est.                 {1}
 79              tune deas   Lucemque sequi,   formosa, recuses?           { }
 80               exemplum nec te,   ¨ dura, movere potest?                { }
 81           et brevis est aetas,   brevis est et forma puellis;          { }
 82         illa volat, parvo haec   ¨ tempore nulla manet.                { }


Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
4. digt.
 83          heu, quae nos   fortuna manet?   miseranda senectus,          { }
 84               et morbi comites   ¨ quaeque dolenda ferunt.             { }
 85            frustra praeteritos   olim revocaveris annos;               { }?
 86            carpe diem et Genii   ¨ munera redde toro.                  { }
 87           hoc tua te   vel forma monet   vel coniugis ardor,           { }
 88               hoc lex coniugii   ¨ vinclaque amoris habent.            { }
Uxorem alloquitur de militia conquerens                                      ..
5. digt.                                                                      .
  1              Non ego divitias,   coniunx, aurumque secutus             { }
  2             ad tua constiteram   ¨ limina amata procus,                { }?
  3            sed mores,   sed pura fides,   sed gratia traxit,           { }
  4            et formae quod erat   ¨ candida fama tuae;                  { }
  5               his ego permotus   conubia grata petebam                 { }
  6                  et tali felix   ¨ coniuge visus eram:                 { }
  7            favit Amor   tenerique parens   insignis Amoris             { }
  8                et sua coniugio   ¨ vincla paravit Hymen.               { }

 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
5. digt.
  9                 o mihi felices   noctes lucemque beatam,               {2}
 10              o mihi blanditiis   ¨ gaudia plena suis.                  { }
 11            ergo ego vota bonis   Laribus Genioque ferebam              { }
 12              placabam et multa   ¨ numina sancta prece:                { }
 13                invidit   bellorum auctor,   qui pace repulsa           { }
 14              concutit Aemiliae   ¨ sanguinolentus agros.               { }
 15          saeve pater,   tua tela, precor,   tuaque arma reconde,       { }
 16             in Veneris niveos,   ¨ fesse, recurre sinus:               { }
 17              illa tibi ignotas  -que vices ignotaque servat            { }
 18              gaudia; delicias,   ¨ lente, morare tuas?                 { }
 19       Mars, propera,   sic poscit amans;   sed terge cruorem           { }
 20                et tua seposita   ¨ corpora veste tege;                 { }
 21          illa quidem   tibi tota vacat,   dum coniugis artes           { }
 22          Lemnos habet, dum vir   ¨ fulmina nigra quatit.               { }
 23          quid cessas,   violente, tuos  -que moraris amores?           { }
 24              me miserum, falso   ¨ nomen amantis habes.                { }
 25             te belli,   te caedis amor,   non mollia tangunt           { }
 26             oscula, non gratae   ¨ dulcia ad arma vices.               { }


Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
5. digt.
 27              immemor, amplexus   et murmura blanda relinquis,          { }
 28                immemor? o mira   ¨ rusticitate deum!                   {1}
 29         non tibi post   iuvenilem operam   mixtasque querelas          { }
 30                succurrit lenis   ¨ lassa per ossa sopor,               { }
 31         non facilis   post bella quies?   frustraque capillum          { }
 32            nunc colit et roseo   ¨ splendet ab ore Venus?              { }
 33              heu heu, crudeles   coeunt ad signa manipli,              { }
 34            heu heu, non segnes   ¨ miles obarmat equos,                { }
 35            militiam   sequitur vates,   fert tela maritus:             { }
 36              o grave coniugium   ¨ Pieridesque malas!                  { }
 37                  otia Pieridum   fuerant requiesque maritis:           { }
 38            non mihi coniugium,   ¨ non mihi Musa valet.                { }
 39          sed neque me   vel tela movent   vel letifer hostis,          { }
 40              aut iuga perpetua   ¨ continuata nive;                    { }
 41           tu, coniunx,   tu sola moves,   tu causa dolorum,            {2}
 42            qua sine nec videor   ¨ vivere posse mihi.                  { }
 43        lux gravis, at   graviora manent   me somnia noctis,            { }
 44              somnia imaginibus   ¨ nigra futura suis.                  { }

 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
Ad uxorem                                                                    ..
6. digt.                                                                      .
  1         Parce meum,   coniunx, absens   temerare cubile                { }
  2              castaque legitimi   ¨ fallere iura tori,                  { }?
  3               neu alii   compone, leves   imitata puellas,             { }
  4            neu mihi sint fidei   ¨ pignora vana tuae.                  { }
  5              qui primus lateri   ferrum crudele revinxit               { }
  6                movit et audaci   ¨ ferrea bella manu,                  { }
  7              illi sint tristes   Dirae cineremque revellat             { }
  8              ianitor et rabida   ¨ deterat ossa fame.                  { }
  9              ille mihi   caros iuveni   detraxit amores                {2}
 10              durus et a domina   ¨ iussit abesse mea.                  { }
 11         ferrum hosti,   cupido noceat   cur ensis amanti?              { }
 12             tela absint; felix   ¨ me mea taeda iuvet.                 { }
 13               tu tamen interea   cari memor usque mariti               {1}?
 14           pro reditu, coniunx,   ¨ plurima vota dabis;                 { }
 15               assistatque tibi   soror et sanctissima mater,           { }
 16                 absentis curas   ¨ quae levet usque viri.              { }



Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
6. digt.
 17               et tela   noctes et acu   traducere lucem                {1}?
 18                 exemplum fidei   ¨ Penelopea docet:                    { }
 19                illam non longi   mutarunt tempora cursus,              { }
 20           non simili ad Troiam   ¨ proelia gesta mora.                 { }
 21           casta mane,   neu te lusus   neu munera vincant:             { }?
 22                 coniugii dotes   ¨ vita pudica facit.                  { }
 23            sive domi   tristes fuso   solabere curas                   { }?
 24              sive foris festae   ¨ tempora lucis agent,                { }
 25             coniugis occurrant   animo tibi mille labores:             { }
 26              me coeli pluvias,   ¨ sidera iniqua pati,                 { }
 27             forsitan et lateri   saevum quis dirigat ensem,            { }
 28              et quae praeterea   ¨ mille timenda, time.                { }
 29        dum vir abest,   neglecta sinus,   incompta capillum            { }
 30             maesta sedet vidua   ¨ Laodamia domo;                      { }
 31          saepe illam Haemoniae   blandis adiere puellae                { }
 32            alloquiis: - cultus   ¨ indue, dia, tuos,                   { }
 33              neglectas   dispone comas;   quid lucida fronti           { }
 34          gemma, quid a digitis   ¨ anulus omnis abest? -               { }

 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
6. digt.
 35          non cultus   capit illa suos,   non lucida fronti             { }
 36           gemma micat, digitis   ¨ anulus omnis abest.                 { }
 37                quid non Evadne   Thebas urgente marito,                { }
 38              impia cum fratres   ¨ traxit ad arma furor?               { }
 39             ah quam difficiles   egit noctisque diesque,               { }?
 40          ah quam omnis miserae   ¨ pectore sensus abit!                { }
 41           non choreae   cantusque iuvant,   non porticus illam         { }
 42           publica, non templis   ¨ vota sacerve dies.                  { }
 43            - Evadne,   quid sola domi,   quid pensa columque           { }
 44         usque trahis, lacrimis   ¨ umidaque ora rigas?                 { }
 45        - me miseram,   cui laeter abest,   cui dextera cesset,         { }
 46            cui colar et formae   ¨ debita cura meae est. -             { }
 47             ergo inter famulas   lanaeque addicta trahendae            { }
 48              squalida neglecto   ¨ delitet in thalamo.                 { }
 49            utraque laudata est   exemplumque utraque fidae             { }
 50              coniugis et casti   ¨ certa fides thalami.                { }
 51        sed neque sic   te exempla movent,   ut non magis ipsa          { }
 52               coniugis officio   ¨ sponte fruare bono,                 { }
 53          quodque decet castas,   sola virtute magistra                 { }
 54           exsequere, et per te   ¨ quid decet ipsa sapis,              { }
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
6. digt.
 55             in partemque venis   nostrorum sponte laborum,             { }
 56           remque domi et natos   ¨ qua licet arte iuvas.               { }
 57              forsitan et nobis   quae sit mens ipsa requiris,          { }
 58              neve tui mihi sit   ¨ mutua cura times.                   { }
 59           non ita nos   facili iunxit   concordia nexu,                { }
 60           ut sine te, coniunx,   ¨ ulla sit hora mihi,                 { }
 61            nec sic nostra levi   firmata est pignore dextra,           { }
 62           non sit ut in nostro   ¨ pectore prima fides.                { }
 63          ut praesens   mihi sola quies,   sic pectoris absens          { }
 64               una tenes curas,   ¨ tu regis una virum.                 { }
 65         sed dabitur,   cum laeta feret   pax otia nobis,               { }
 66               reddere tam caro   ¨ munera coniugio:                    { }
 67           tum liceat   thalamoque frui   socioque cubili               { }
 68             mutuaque in tacito   ¨ gaudia ferre sinu,                  { }
 69            tum nova suscipient   vires incendia rursus,                { }
 70              rursus et iniciet   ¨ vincula castus Hymen.               { }
 71            interea,   memor ipsa tori   sanctique pudoris,             { }
 72               spe modo venturi   ¨ tempora falle viri;                 { }

 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
6. digt.
 73            nec spes destituet,   namque ultima ducitur aestas,         { }
 74             candida cum celeri   ¨ sub pede musta fluunt:              { }
 75             frigidus Illyricis   aquilo dimissus ab oris               {1}?
 76               admonet hibernas   ¨ haud procul esse nives,             { }
 77              defunctusque dari   sibi postulat otia miles              { }
 78            et parat ad patrios   ¨ arma referre Lares.                 { }
 79               ipse mihi videor   iam primae ad limina portae,          { }
 80            iam thalami cupidas   ¨ victor adesse fores,                { }
 81               teque meos inter   collapsam, vita, lacertos,            { }
 82                   de desiderio   ¨ languida facta mei;                 { }
 83         atque ubi mens rediit,   longo sermone referre                 { }
 84          quantum difficile est   ¨ coniuge abesse suo,                 { }
 85           implicitamque umeris   atque oscula grata ferentem           { }
 86              vix rediisse tibi   ¨ credere posse virum.                { }
 87         quod tu, sancte, toros   celebras qui, Hymenaee, maritos,      { }
 88         adnue et his precibus,   ¨ candide dive, veni.                 { }


Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
Animum suum alloquitur                                                       ..
7. digt.                                                                      .
  1             Heus ibis, sine me   tamen ibis, quo duce, quaeso,         { }
  2       o  anime? anne Amor est,   ¨ qui tibi monstrat iter?             { }
  3             scilicet ille viae   tibi duxque comesque futurus          { }
  4               et dominae tecum   ¨ commodus hospes erit.               { }
  5               i felix,   felixque redi,   felicior hospes.             {1}
  6              o  utinam qui te,   ¨ nos quoque ferret Amor!             { }
  7           me miserum,   quanti montes   et flumina quanta              { }
  8            amplexus prohibent,   ¨ cara Ariadna, tuos!                 { }
  9        quid tecum, Arne, mihi?   quid cum Rhenoque Padoque?            { }
 10            aut quid cum telis,   ¨ Mars violente, tuis?                { }
 11              o pereant   ensesque feri   galeaeque minaces;            { }
 12           pax, ades, et vincto   ¨ proelia Marte vacent.               { }
 13                  pace coronati   ludunt ad pocula amantes              {2}?
 14               inter et insanos   ¨ vina ministrat Amor                 { }
 15       atque aliquis   memor absentis   conviva puellae                 { }
 16          cantat, dumque canit,   ¨  ebria turba favet,                 { }
 17            sollicitaque choros   planta implicat, adsonat udis         { }
 18                tibia et aurato   ¨ pectine pulsa chelys.               { }

 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
7. digt.
 19           pace Ceres   Bacchusque vigent:   tum vinitor uvas,          { }
 20              tum messor spicas   ¨ grataque poma legunt;               { }
 21           assidet his coniunx,   posito quae sedula fuso               { }
 22               optatasque dapes   ¨ vinaque inempta ferat,              { }
 23                 et nunc veloci   messem diventilat aura,               { }
 24             impleat ut spoliis   ¨ horrea triticeis,                   { }
 25               et nunc calcatis   spumantia prela racemis               { }
 26                diluit ac multo   ¨ decoquit igne merum,                { }
 27            nunc legit arbuteos   foetus et olentia poma,               { }
 28          quae ferat in calatho   ¨ filia parva domum,                  { }
 29               et nunc selectis   matura Cydonia ramis                  {2}
 30                decutit et filo   ¨ deligat inde brevi.                 { }
 31         festa dies   redit: ornata   cum coniuge coniunx               { }
 32              prodit et agresti   ¨ dat sua vota deo,                   { }
 33             primitias   mollemque haedum   cum pinguibus agnis,        { }
 34          quaeque tegant sacras   ¨ plurima serta fores;                { }
 35               inde domum laeto   comitatur fistula cantu,              { }
 36          splendet ubi apposito   ¨ mensa benigna mero;                 { }


Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
7. digt.
 37              ipsa viro coniunx   uxorique ipse ministrat               { }?
 38             et plaudit dominis   ¨ sedula turba suis;                  { }
 39           vina diem celebrant,   vino somnusque venusque               { }
 40             it comes et veneri   ¨ gaudia nota suae.                   { }
 41               o qui me boreas,   o qui divusve deusve                  { }?
 42              in gremio sistat,   ¨ pulcra Ariadna, tuo!                { }
 43        Bacche, veni   memor ipse tuae,   sed contine ab ista,          { }
 44             meque feras curru,   ¨ Bacche benigne, levi;               { }
 45            ipse tuas   referam laudes:   tu gaudia maestis,            { }
 46           tu requies fesso es,   ¨ te sine dulce nihil;                { }
 47              ipse seram vites,   ulmo quas rite maritem,               { }
 48              ipse traham lenta   ¨ sarcula dura manu,                  { }
 49             ac circa   levibus vinclis   intenta puella                { }
 50              subliget intortis   ¨ brachia viminibus,                  { }
 51          non tamen ut   falcemve manu   rastrosve lacertis             { }
 52               incutiat: fortis   ¨ sit labor iste viri.                { }
 53          tunc iuvet inter opus   raptimque interque laborem            { }
 54               oscula de roseis   ¨ grata tulisse labris,               { }

 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
7. digt.
 55         tum sparsos   libet ad frontem   componere crines              { }
 56               turbatasque manu   ¨ restituisse comas.                  { }
 57               felices   Arabum gentes,   quibus uxor in armis          {1}
 58                astat et audaci   ¨ strenua fertur equo:                { }
 59            illa sudes   hastamque viro   iaculumque ministrat,         { }
 60               adiuvat et nulli   ¨ non favet ipsa loco                 { }
 61               communisque utri  -que labor fortunaque belli            { }
 62               atque idem casus   ¨ vitaque morsque manent.             { }
 63            o mihi si, coniunx,   o si galeamque sudemque               { }
 64              ipsa geras, forti   ¨ quam lubet esse mihi!               { }
 65       casta placent:   date tela mihi,   perque arma tubasque          { }
 66              iam iuvat audaces   ¨ conseruisse manus.                  { }
 67           dum lateri   meus ignis adest,   non ipse verebor            { }
 68              solus in adversos   ¨ corpora ferre globos                { }
 69               solus et urgenti   clipeos opponere turmae:              { }
 70           mille licet feriant,   ¨ mille repellet amor.                { }




Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
7. digt.
 71           me miserum,   neve ora calor,   neu frigora laedant,         {2}
 72             atterat heu molles   ¨ neu gravis hasta manus!             { }
 73           an mihi iam   fuerit dulcis   victoria tanti,                { }
 74            ut tibi sint formae   ¨ damna timenda tuae?                 { }
 75             tene ego sustineam   rapidi fera sidera Cancri,            { }
 76             tene graves hiemis   ¨ continuare nives?                   { }
 77            tene imbres   eurosque? procul   sit gloria belli,          { }
 78              rursus in aërios,   ¨ proelia, abite notos,               { }
 79            et rursus,   pax alma, redi,   cui blanda Voluptas          { }
 80             sit comes et felix   ¨ omina cantet Amor.                  { }
= file n. 341
Exsultatio de filio nato                                                     ..
10. digt.                                                                     .
  1         Ite procul,   curae insomnes;   sint omnia laeta;              { }
  2              Cretensi lux haec   ¨ more notanda mihi est;              { }
  3         ite iterum,   curae insomnes,   procul ite, dolores;           { }
  4           fulserit haec nitido   ¨ sidere fausta dies,                 { }
  5               qua mihi vitales   genitus puer exit in auras!           {2}
  6           spargite nunc variis   ¨ atria tota rosis;                   { }?
  7                spirat odoratis   domus ignibus, aemula lauro           {2}
 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
10. digt.
  8               myrtus adornatos   ¨ pendeat ante Lares.                 { }
  9            ipse deos   supplex tacita   venerabor acerra               { }
 10               et reddam sacris   ¨ debita tura focis:                  { }
 11         sancte Geni,   tibi solemnes   prostratus ad aras              { }
 12           fundo merum et multo   ¨ laurus in igne crepat.              { }
 13         vota manent:   sua signa deum   testantur, et omen             { }
 14             clara dedit celeri   ¨ flamma voluta gradu,                { }
 15                 ipse et pacato   movit sua vertice serta,              { }?
 16            et fragilis cecidit   ¨ crine decente rosa;                 { }
 17           ipse manu   rata signa dedit.   tu, sidere dextro            { }
 18                 edite, felices   ¨ exige, nate, dies,                  {1}
 19                 produc fatalis  -que colos et longa sororum            { }
 20           stamina dent faciles   ¨ in tua fila manus,                  { }
 21        spesque patris   matrisque auge   superesque parentum           { }
 22            vota, fluant Hermus   ¨ Lydiaque unda tibi.                 { }
 23            auguror: et patrias   olim meditaberis artes                { }?
 24             et studia antiquae   ¨ non inhonora domus;                 { }?
 25             sive tibi   carmen placeat,   tibi carmina Musae           { }


Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 1. bog (Ricciardi)
10. digt.
 26             dictabunt, virides   ¨ cinget Apollo comas;                { }
 27                sive vias coeli   rerumque exquirere formas             { }?
 28              naturae et causas   ¨ explicuisse iuvet,                  { }
 29           seu leges   atque arma fori,   te proxima possunt            {2}?
 30              exempla et patres   ¨ exstimulare tui.                    { }
 31          sed neque te   vel dirus amor   vel gloria belli              { }
 32              vicerit, ut matri   ¨ sis timor usque tuae:               { }
 33          illa graves   tulerit decimo   iam mense labores,             { }
 34              languida de partu   ¨ mortua paene mihi.                  { }
 35             at tu iam   tanto, mater,   defuncta periclo               { }
 36            in nova praeteritos   ¨ gaudia verte metus;                 { }
 37          iam, mater,   quid matris opus,   quid munera differs?        { }
 38                cur non materno   ¨ iam cubat ille sinu?                { }
 39             en patri   similes oculos,   en mater in ore est,          { }
 40             en vultus, in quis   ¨ spirat uterque parens:              { }
 41                en senii   solamen adest!   vos spargite multo          {2}?
 42        flore domum et thalamis   ¨ lenior afflet odos.                 { }
_____________________________________________________________________________..

 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 2. bog (Ricciardi, sel.)                 .
Villam salutat a militia regressus                                           ..
2. digt.                                                                      .
  1           Rura, iterum   salvete, iterum   salvete, coloni:            { }
  2              Tyrrhenae valeant   ¨ Martiaque arma Senae!               { }
  3             pone hastam, Gradive, quietus et exue bellum,              {u}!
  4             otia segnis hiems,   ¨ otia quaerit amor;                  { }
  5             te Venus exspectat   thalamo, tibi bruma perennes          { }
  6            dat noctes, requiem   ¨ poscit et ipse labor.               { }
  7            hinc Lares   fundusque meus?   mea praedia cerno:           { }
  8              o mihi tam fausto   ¨ sidere nata dies!                   { }
  9          funde, puer, calices;   lux haec Cretensis agatur;            { }
 10          funde iterum et multo   ¨ splendeat igne focus,               { }
 11             igne focus, madeat   generoso mensa lyaeo,                 {2}
 12                 impediat canas   ¨ myrtus opaca comas.                 { }
 13       Tyrrheni,   procul hinc, procul hinc   estote, labores;          { }?






Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 2. bog (Ricciardi, sel.)
2. digt.
 14                   otia securus   ¨ garrula Bacchus amat.               { }
 15        dic, puer, anne aliquos   quereris malesanus amores?            { }
 16             num tua sollicitet   ¨ pectora Etruscus amor?              { }
 17            Margara num   roseove decens   Graecinna colore?            { }!
 18           num facie et blandis   ¨ grata Terinna iocis?                { }
 19              me dulcis   Iunepra; novos   haec suscitat ignes          { }
 20               absentemque urit   ¨ bella puella senem.                 { }
 21           desine et ipsa meas,   Iunepra, incendere curas              { }
 22             frigidaque absenti   ¨ corda fovere face:                  { }
 23           parce seni,   restingue faces.   tu prome Falernum,          { }
 24                leniat ut curas   ¨ ebria cura novas;                   { }
 25          pone merum,   pone et talos;   post vina iocumque             { }
 26            it sopor, hic curas   ¨ diluet ipse graves.                 { }
Exsultatio de pace iam facta                                                  ..
3. digt.                                                                      .
  1                 A bellis ad rura et ad otia grata Camoenis,            { }!
  2              ad rura a bellis,   ¨ uxor amata, vocor.                  { }
  3           pax Cererem   redditque agris   redditque Lyaeum             { }

 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 2. bog (Ricciardi, sel.)
3. digt.
  4               et sua cantantem   ¨ Maenala Pana sonant;                { }
  5               pace sua   laetatur humus,   laetantur agrestes          { }
  6              et resides somnos   ¨ oppida fessa trahunt;               { }
  7         iam facilis,   iam laeta choros   per prata Voluptas           { }
  8               ducit et optatus   ¨ rura revisit Amor;                  { }
  9             rura Venus   rurisque colit   nunc urbe relicta            { }
 10            laeta domos; laetus   ¨ numina sentit ager.                 { }
 11        ergo alacres   sequimurque deos   et rura petamus;              { }
 12        huc propera, mecum huc,   ¨ uxor amata, veni:                   {1}
 13             huc veris   te poscit honos   rurisque beati,              { }
 14               et rure et verno   ¨ tempore natus Amor.                 { }
 15            urbis opes valeant,   nil rure beatius ipso;                { }
 16            rura placent Musis,   ¨ rura Diana colit.                   { }
 17            rura Fides habitat,   habitat Probitasque Pudorque          { }
 18                et Fas et pleno   ¨ Copia larga sinu.                   { }
 19               o valeant urbes:   quid enim felicius agro?              { }
 20       hic tecum, hic, coniunx,   ¨ vita fruenda mihi est.              { }
 21                otia si capiant   animum, quid mollius umbra,           { }


Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 2. bog (Ricciardi, sel.)
3. digt.
 22              fundit quam multa   ¨ populus alba coma,                  { }
 23        quam platanus   platanoque decens   intersita laurus            { }
 24               et quae tam raro   ¨ citrus honore viret?                { }
 25        sin labor, ut   teneras hortis   disponere plantas,             { }
 26               ut iuvat umentes   ¨ carpere mane rosas                  { }
 27          aut tenuem e   foliis Laribus   pinxisse coronam              { }
 28               et sua triticeae   ¨ serta parare deae,                  { }
 29           nunc legere arbuteos   fetus montanaque fraga                { }
 30           aureaque in calathis   ¨ mala referre novis,                 { }
 31            nunc agere incautas   in retia caeca volucres:              { }
 32            mille modos placidi   ¨ rura laboris habent!                { }
 33         sed, coniunx,   tua vota moror:   laqueata valete              { }
 34           et tecta et thalami:   ¨ te duce rura peto.                  { }
 35          dux coniunx,   cui cana Fides,   cui castus eunti             { }
 36           aeret Amor, sequimur   ¨ teque tuosque deos.                 { }
 37           o mihi post   longos tandem   concessa labores,              { }
 38             o mihi non iuveni,   ¨ sed data forte seni,                { }
 39            o mentis   tranquilla quies!   salvete, beati               { }

 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 2. bog (Ricciardi, sel.)
3. digt.
 40             ruris opes, salve,   ¨ terra habitata diis,                { }
 41              terra bonis fecunda et nulli obnoxia culpae!              { }!
 42       hic tecum, hic, coniunx,   ¨ vita fruenda mihi est:              { }
 43            ista senes   nos fata manent.   mors usque vagatur          { }
 44            improba. vis mortem   ¨ fallere? vive tibi.                 { }
= file n. 342
Naenia prima ad somnum provocandum. Nutrix canit                             ..
8. digt.                                                                      .
  1         Somne, veni;   tibi Luciolus   blanditur ocellis;              { }
  2           somne, veni, venias,   ¨ blandule somne, veni.               { }
  3            Luciolus   tibi dulce canit,   somne, optime somne;         { }
  4           somne, veni, venias,   ¨ blandule somne, veni.               { }
  5            Luciolus   vocat in thalamos   te, blandule somne,          { }
  6             somnule dulcicule,   ¨ blandule somnicule.                 { }
  7               ad cunas   te Luciolus   vocat; huc, age, somne,         { }
  8          somne, veni ad cunas,   ¨ somne, age, somne, veni.            { }
  9              accubitum   te Luciolus   vocat, eia age, somne,          { }
 10          eia age, somne, veni,   ¨ noctis amice, veni.                 { }
 11           Luciolus   te ad pulvinum   vocat, instat ocellis;           { }


Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 2. bog (Ricciardi, sel.)
8. digt.
 12           somne, veni, venias,   ¨ eia age, somne, veni.               { }
 13           Luciolus   te in complexum   vocat, innuit ipse,             { }
 14             innuit; en venias,   ¨ en modo, somne, veni.               { }
 15            venisti,   bone somne, boni   pater alme soporis,           { }
 16              qui curas hominum   ¨ corporaque aegra levas.             {2}
Naenia secunda ad vagitum sedandum. Nutrix canit                             ..
9. digt.                                                                      .
  1            Ne vagi,   ne, blande puer,   ne, parvule, vagi;            { }
  2           blanda rogat blandum   ¨ Lucia Luciolum.                     { }?
  3              ne vagi,   ne lacrimulis   corrumpe misellis              {1}
  4           turgidulosque oculos   ¨ turgidulasque genas.                { }
  5            ecce tibi   balbo ore sonat,   blaeso ore susurrat          { }
  6              Eugenia et dulces   ¨ garrit in aure iocos;               { }
  7          ecce tibi   mollem inflectens   Aurelia vocem                 { }
  8               fabellas bellas,   ¨ carmina bella canit.                { }
  9               ne vagi,   mellite puer;   tibi Luscula ludit,           { }?
 10             gestit et ad cunas   ¨ blanda catella tuas;                { }
 11           Curtiolus   tibi subsultans   en se erigit, en se            { }

 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 2. bog (Ricciardi, sel.)
9. digt.
 12            iactitat, en teneri   ¨ cruscula lambit heri.               { }
 13             an lingis,   lascive, genas?   ah, curtule Curti,          { }?
 14             ipsa tibi irascar,   ¨ curtule Curtiole.                   { }
 15           tune genas,   tune ora? meus   puer, improbe Curti,          { }
 16             Luciolus meus est,   ¨ improbe Curtiole.                   { }
 17          Curtiole, anne audes?   ah risit Lucius, ah se                { }?
 18              iecit in amplexus   ¨ Lucius ipse meos.                   { }
 19             en pectus,   formose, tuum;   mihi dulcia iunge            { }
 20            oscula et in solito   ¨ molle quiesce sinu.                 { }
Naenia tertia blanditoria et iocosa. Nutrix canit                            ..
10. digt.                                                                     .
  1                Has ego Luciolo   mammas, haec ubera servo:             { }
  2         dextera mamma tua est,   ¨ ipsa sinistra mea est.              { }
  3             singultit   sed Luciolus;   mutare licebit:                { }
  4         ipsa sinistra tua est,   ¨ dextera mamma mea est.              { }
  5             utraque sed potius   tua sit, iam desine flere,            { }
  6         desine: dextra tua est   ¨ mamma, sinistra tua est.            { }
  7                 risit Luciolus   mammamque utramque momordit.          { }


Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 2. bog (Ricciardi, sel.)
10. digt.
  8              tune meas mammas,   ¨ crudule, tune meas...?              { }?
  9          iam saevit,   quod dico meas.   ne, candide, saevi:           { }
 10       haec atque illa tua est,   ¨ utraque mamma tua est.              { }
 11          nunc, Luci,   nunc suge ambas,   ne quis malus illas          { }
 12            auferat, et clauso,   ¨ scite, reconde sinu.                { }
Naenia quarta nugatoria. Nutrix iocatur                                      ..
11. digt.                                                                     .
  1       Ora quis, aut   quis labra mihi   linguamque momordit?           { }
  2             Lucius improbulus,   ¨ Lucius ille malus.                  { }
  3           quis collum   mammasque meas   pectusque momordit?           { }
  4             Lucius ille malus,   ¨ Lucius improbulus.                  { }
  5           ne posthac,   ne tange, puer.   cui basia servo              { }
  6    labraque? cui linguam hanc?   ¨ Antinoo, Antinoo.                   { }
  7            cui pectus   mollemque sinum   tenerasque papillas          { }
  8              amplexusque meos?   ¨ Antinoo, Antinoo.                   { }

 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 2. bog (Ricciardi, sel.)
11. digt.
  9              Antinoe o   formose, veni;   tibi brachia pando;          { }
 10         quamprimum in nostros,   ¨ blande, recurre sinus;              { }
 11            en mammas,   en lacteolas,   formose, papillas,             { }
 12               en cape delicias   ¨ tinnula plectra tuas.               { }
 13           sed quisnam   nostra puer hic   cervice pependit?            { }
 14          mentior? an certe est   ¨ Lucius improbulus?                  { }
 15              implicuit   collo simul et   simul oscula sumpsit         { }
 16            improbulus non iam,   ¨ sed probus ipse puer.               { }
Naenia quinta ad somnum inducendum. Mater canticat                           ..
12. digt.                                                                     .
  1            Scite puer,   mellite puer,   nate unice, dormi;            { }
  2       claude, tenelle, oculos,   ¨ conde, tenelle, genas.              { }
  3        ipse sopor:   - non condis, - ait   - non claudis ocellos? -    { }
  4             en cubat ante tuos   ¨ Luscula lassa pedes.                { }
  5       languidulos, bene habet,   conditque et claudit ocellos          { }
  6            Lucius et roseo est   ¨ fusus in ore sopor.                 { }
  7           aura, veni,   foveasque meum   placidissima natum.           { }
  8         an strepitant frondes?   ¨ tam levis aura venit;               { }


Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 2. bog (Ricciardi, sel.)
12. digt.
  9            scite puer,   mellite puer,   nate unice, dormi;            { }
 10              aura fovet flatu,   ¨ mater amata sinu.                   { }
Naenia sexta nugatoria. Mater ludit                                          ..
13. digt.                                                                     .
  1       Quis puer hic?   age, Lisa, tuas   absconde papillas;            { }
  2              hic puer en illas   ¨ surripuisse parat.                  { }
  3      Lisa, tege, en   tege, Lisa, tuas.   tune improbe, tune           { }
  4                 Lucioli mammas   ¨ surripuisse paras?                  { }
  5          Luciole, huc propera,   propera nunc, candide Luci;           { }
  6           ille malus properat;   ¨ tu prior ante veni.                 { }
  7        vicisti at  -que hanc ore premas,   hanc corripe dextra;        { }
  8          i, puer, hinc, alias,   ¨ i male, quaere alias.               { }
Naenia septima nugatoria ad inducendum soporem. Mater loquitur               ..
14. digt.                                                                     .
  1             Fuscula nox, Orcus   quoque fusculus; aspice, ut alis      { }
  2             per noctem volitet   ¨ fusculus ille nigris.               { }
  3           hic vigiles   captat pueros   vigilesque puellas.            { }
  4           nate, oculos cohibe,   ¨ ne capiare vigil.                   { }

 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 2. bog (Ricciardi, sel.)
14. digt.
  5          hic captat   seu quas sensit   vagire puellas                 { }
  6              seu pueros. voces   ¨ comprime, nate, tuas.               { }?
  7             ecce volat   nigraque caput   caligine densat              { }
  8               et quaerit natum   ¨ fusculus ille meum,                 { }
  9            ore fremit   dentemque ferus   iam dente lacessit,          { }
 10            ipse vorat querulos   ¨ pervigilesque vorat,                { }
 11         et niger est,   nigrisque comis   nigroque galero.             { }
 12              tu puerum clauso,   ¨ Lisa, reconde sinu.                 { }
 13            Luciolum   tege, Lisa. ferox   quos pandit hiatus,          { }
 14         quasque aperit fauces,   ¨ ut quatit usque caput!              { }
 15       me miseram, an   ferulas gestat   quoque? parce, quiescit        { }
 16            Lucius, et sunt qui   ¨ rus abiisse putent;                 { }
 17              rura meus   Lucillus habet,   nil ipse molestus,          { }
 18              nil vigilat noctu   ¨ conqueriturve die.                  { }
 19             ne saevi, hirsutas  -que manus tibi comprime, saeve;       { }
 20             et tacet et dormit   ¨ Lucius ipse meus                    { }




Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 2. bog (Ricciardi, sel.)
14. digt.
 21                et matri blanditur et oscula dulcia figit               {u}!
 22             bellaque cum bella   ¨ verba sorore canit.                 { }?
Naenia octava. Nutrix arcessitur, mater loquitur                             ..
15. digt.                                                                     .
  1           Lisa, veni, exspectata veni, quid lenta moraris?             { }!
  2           en age. quid cessas?   ¨ nil remorata veni;                  { }?
  3             et sitit et vagit,   tibi nunc convicia dicit              { }
  4                Lucius et caros   ¨ quaeritat usque sinus.              { }
  5           iam properat   Lisella, pedum   vestigia sensi,              { }
  6                ecce venit nudo   ¨ Lisa parata sinu;                   { }
  7             en tibi lacteolae,   Luci formose, papillae,               { }
  8              en tibi turgidulo   ¨ plena mamilla sinu.                 { }
  9             tota tibi   tua Lisa vacat,   tua Lisula tota est;         { }
 10            sume, venuste puer,   ¨ ubera, carpe sinus,                 { }
 11           carpe sinus,   formose, tuos   somnumque capesse:            { }
 12                  dicetur cunis   ¨ naenia grata tuis.                  { }

 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 2. bog (Ricciardi, sel.)
Naenia nona iocosa ad blandiendum. Nutrix canit                              ..
16. digt.                                                                     .
  1              Pallidus Eunomius   puer est Titiusque nigellus,          { }
  2           vagit et hic noctes,   ¨ vagit et ille dies;                 { }
  3               Luciolo   roseus color est   candore refusus,            { }
  4                nec vagit noctu   ¨ nec strepit ipse die.               { }
  5               despuit Eunomius   mammas tunditque papillas;            { }
  6             oscula dat tumidis   ¨ Lucius uberibus.                    { }
  7             non Titium   fabella iuvat,   non naenia Lippae;           { }
  8                naenia Luciolum   ¨ verbaque ficta iuvant.              { }
  9             ridet et in somnis   et Lisae Lucius haeret,               { }
 10             auferat et ne quis   ¨ callidus ipse timet.                { }
Naenia decima. Mater blanditur catellae ac somnum invitat                    ..
17. digt.                                                                     .
  1             Ne latra,   ne pelle bonum,   bona Luscula, somnum;        {2}
  2            et tibi iam somnus,   ¨ Luscula, gratus erit.               { }?
  3        ingredere, o   bone somne; nihil   bona Luscula latrat;         { }
  4               Luscula Luciolo,   ¨ Luscula blanda tibi est;            { }
  5             innuit ipsa oculis   tibi Luscula, Lucius ipse             { }
  6             innuit, et dicunt:   ¨ - somnule lenis, ades. -            { }


Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 2. bog (Ricciardi, sel.)
17. digt.
  7            Luscula iam dormit,   stertit quoque bella catella,         { }
  8                 et sua Luciolo   ¨ lumina fessa cadunt.                { }
  9                dormi, Luciole,    Luci dilecte, quiesce;               { }?
 10              en canit ad cunas   ¨ garrula Lisa tibi:                  { }
 11          - mulcet languidulos,   saturat quoque somnus ocellos;        { }
 12             somnus alit venas,   ¨ corpora somnus alit                 { }
 13                 et sedat curas   requiemque laboribus affert,          { }
 14               odit tristitiam,   ¨ gaudia semper amat.                 { }
 15          somne bone o cunctis,   assis mihi, candide somne,            { }
 16          somne bone et pueris,   ¨ somne bone et senibus,              { }
 17            ipse mihi   tumidas satura,   bone somne, mamillas,         { }
 18                  ubera Luciolo   ¨ quo mea plena fluant. -             { }
 19                sentit Luciolus   dormitque et ridet et optat           { }
 20              et mammas digitis   ¨ prensitat usque suis.               { }
 21          euge, puer,   sitibunde puer,   cape, lassule, somnos;        { }
 22            mox tibi iam vigili   ¨ lacteus amnis erit.                 { }

 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 2. bog (Ricciardi, sel.)
Naenia undecima. Mater nugatur                                               ..
18. digt.                                                                     .
  1                Excitus e somno   meus est puer; huc age, Lisa,         { }
  2               en age, delicias   ¨ accipe, amata, tuas.                { }?
  3             et sitit et ridet,   dulcis et vertit ocellos              { }
  4              ipse tibi: vultus   ¨ aspice, cara, tuos.                 { }
  5             his pro blanditiis   teneras da, Lisa, papillas            { }
  6              Luciolo: amplexus   ¨ quos parat ipse tibi!               { }
  7           an refugit   mala Lisa? nihil   mala Lisa veretur?           { }
  8           carpe, puer, plenos,   ¨ ubera laeta, sinus,                 { }
  9           suge ambas,   summorde ambas,   ne parce, papillas:          { }
 10                  ubera Luciolo   ¨ stulta negare potest?               { }
 11         scinde comas,   contunde sinus,   diffringe capillos:          { }
 12              tune meas fugias,   ¨ improba serva manus?                { }
 13             ah, simulant ambo!   simulate et perfide Luci,             { }
 14              fallax Lisa novis   ¨ insidiosa modis,                    { }
 15              ipsa tibi eripiam   mammas, tibi, subdola, natum,         { }
 16          subdola, quae fugias,   ¨ perfide, qui renuas.                { }


Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 2. bog (Ricciardi, sel.)
Naenia duodecima. Pater nato blanditur                                       ..
19. digt.                                                                     .
  1             Pupe meus,   pupille meus,   complectere matrem            { }
  2            inque tuos propera,   ¨ pupule care, sinus;                 { }
  3       pupe bone, en   cape, care, tuas,   mi pupule, mammas,           { }
  4             pupule belle meus,   ¨ bellule pupe meus;                  { }
  5         suge; canam   tibi naeniolam.   nae... naenia nonne            { }
  6           nota tibi, nate, est   ¨ naenia naeniola?                    {1}
  7             pupe meus,   pupille meus,   nae... naenia nonne           { }
  8           nota tibi, nate, est   ¨ naenia naeniola?                    {1}
  9            belle meus,   mellite meus,   nae... naenia nonne           { }
 10           nota tibi, nate, est   ¨ naenia naeniola?                    {1}
 11          somniculus   tibi iam lassis   obrepit ocellis,               { }
 12         dum tibi, nate, placet   ¨ naenia nota nimis.                  { }
 13            pupe meus,   dormisce meus;   nae... naenia, nostro         { }
 14                da noctem nato,   ¨ naenia, somniferam.                 { }
_____________________________________________________________________________..

= file n. 343 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 3. bog (Ricciardi)                       .
Ad uxorem                                                                    ..
2. digt.                                                                      .
  1               Natalem   Domini sine me   Ianique kalendas              {2}
  2               et sine me Regum   ¨ tempora tristis agis,               {1}
  3          tristis et in templis   ad publica munera perstas;            { }
  4            tristis et a templo   ¨ cum petis ipsa domum,               { }
  5              illic te absentis   torquent monumenta mariti,            { }
  6               ante tuos oculos   ¨ quae tibi multa iacent,             { }
  7                 illic desertus  -que torus succurrit amanti,           { }
  8            quaeque vacat viduo   ¨ sponda relicta loco.                { }
  9            ingeminat   tum corde dolor   crudescit et acre             { }
 10           vulnus et ipsa super   ¨ lapsa dolore cadis:                 { }
 11         non soror et   geminae longo   molimine natae,                 { }?
 12           vix revocat lacrimis   ¨ qui tibi natus adest.               { }
 13        iam, coniunx,   iam parce novis,   Ariadna, querelis;           { }
 14             non te nunc primum   ¨ contigit iste dolor:                { }
 15              a teneris   eadem mira   virtute tulisti,                 { }




Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 3. bog (Ricciardi)
2. digt.
 16             matronae et laudes   ¨ ipsa puella refers.                 { }
 17         difficile est   tolerare, tamen   laus omnis in hoc est,       { }
 18              et labor assuetis   ¨ mollior esse solet.                 { }
 19                o non sic aliis   tua nota exempla puellis              { }
 20               servandique tori   ¨ facta magistra fores,               { }
 21           digna quidem amplexu  -que frui thalamoque mariti            { }
 22              gaudiaque assueto   ¨ continuare toro!                    { }
 23              virtutem   sed dura probant:   hinc fama pudicis,         { }
 24              hinc meruit nomen   ¨ Penelopea suum.                     { }
 25            in pretio   sunt rara, nihil   virtute sed ipsa             { }
 26           rarius: haec superis   ¨ nos facit esse pares.               { }
 27          iam, coniunx,   laetare; nihil   nam mente pudica             { }
 28           rarius; haec superos   ¨ in sua vota trahit.                 { }
 29            sed tibi nec monitore opus officiumque maritae              { }!
 30               exigis et per te   ¨ munera matris obis.                 { }
 31              cum Domini   natalis adest,   laetare, tibique            {2}?
 32             si non vis, natis,   ¨ optima, parce tuis:                 { }

 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 3. bog (Ricciardi)
2. digt.
 33             mane simul geminis   comitata operare puellis              { }
 34               et tibi placatos   ¨ iusta precare deos:                 {1}
 35           sint nato,   sint vota viro   rata: ponat iniquum            {3}?
 36           Mars odium et redeat   ¨ pacis alumna quies.                 { }
 37           di faciles:   tu iusta petis;   iamque auguror ipsum         { }
 38             annuere et capitis   ¨ signa dedisse Iovem.                { }
 39             omine quo   regressa larem   fac splendeat aula            { }!
 40              munditiis, festos   ¨ duc sine nube dies;                 { }?
 41          omnia sint   tibi laeta domi,   felicibus annus               {2}!
 42             auspiciis peragat,   ¨ quod bene cepit, iter.              { }
 43            cura sit et mensae,   quae non aliena puellis,              { }
 44          larga quidem, sed non   ¨ luxuriosa tamen;                    { }
 45            mensa suos   habeat lusus   et saepe parentis,              { }
 46               saepe viri nomen   ¨  anxia verba sonent;                {1}
 47           sit cura et   patrii ritus   morisque vetusti,               { }
 48             qui statuit posito   ¨ regna beata mero.                   { }
 49           quod felix   faustumque, fabae   sors regia cuia est?        { }
 50             nate, tua: ardenti   ¨ subdite ligna foco,                 { }


Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 3. bog (Ricciardi)
2. digt.
 51          stet myrto,   stet rore maris   lauroque comatus              { }
 52            ipse focus; calices   ¨ et nova vina date.                  { }?
 53        funde, puer;   bonus annus eat,   pax laeta sequatur.           { }
 54                eveniet: micuit   ¨ sparsus in igne liquor.             { }
 55       funde iterum:   ter flamma coma   crepitante reluxit,            { }
 56                ter saliit vivo   ¨ laurus adusta foco:                 { }
 57          pax aderit,   iam signa domum   redeuntia cerno;              { }
 58             i, puer, et veteri   ¨ vincula deme cado.                  { }?
 59       quisquis ades,   dic laeta; dies   hic nubila pellat,            { }
 60              instauret positum   ¨ sedula turba merum.                 { }
 61             absenti   mihi Chia dato,   date Cresia regi;              { }
 62               inde bibat dubio   ¨ tota corona pede.                   { }
 63        tu vero hunc   mihi, cara, viro   praestabis honorem,           { }
 64              tingat ut auratus   ¨ mollia labra calix,                 { }
 65              et memor ipsa mei   dicas: - haec oscula, coniunx,        { }?
 66       illa tua, haec, coniunx,   ¨ te properare iubent. -              { }?
 67                his addas etiam   suspiria, teque subinde               { }
 68              admoneant reditus   ¨ tempora certa mei.                  { }

 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 3. bog (Ricciardi)
Epithalamium in nuptiis Aureliae filiae (Ariadna, Antiniana)                 ..
3. digt.                                                                      .
  1         Huc ades, o    Hymenaee, nec est   quod rura recuses:          { }
  2               rura tuas primum   ¨ festa tulere faces,                 { }?
  3          rura novos   tibi prima iocos   statuere tuoque               { }
  4                  lutea puniceo   ¨ vincla dedere pedi                  { }
  5              cultaque solemnem   duxere ad compita pompam,             { }
  6               omine cum fausto   ¨ femina virque canunt.               { }
  7             hic primum   laeto sonuit   nova tibia cantu               { }
  8             movit et artifices   ¨ compta puella pedes;                { }
  9           rure arcum   sibi fecit Amor   strinxitque sagittas          { }
 10              accenditque novas   ¨ rure parante faces.                 { }
 11           tum iuvenis   primos sensit   malesanus amores,              { }
 12              arsit ab insolita   ¨ tacta puella face;                  { }
 13             hinc iunxere pares   communi foedere dextras               { }?
 14               affuit et tectis   ¨ saepe vocatus Hymen.                { }
 15         flammea tum   tibi prima deo   sunt sumpta decensque           { }!
 16              praeluxit digitis   ¨ aurea gemma tuis,                   { }
 17               sedisti   medius iuveni   mediusque puellae              { }
 18               deliciasque toro   ¨ gaudiaque apta doces.               { }

Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 3. bog (Ricciardi)
3. digt.
 19            tum felix   praesente deo   torus esse iugalis              { }
 20          legitimam et thalamus   ¨ coepit habere fidem.                { }
 21        ergo ades, o    Hymenaee; vocant   te rura tibique              { }
 22             culta domus cultus   ¨  et tibi ridet ager;                { }
 23            in foribus   te culta manens   Ariadna decentis             { }
 24               et nectit flores   ¨ et nova serta parat.                { }
 25             dum nectit flores,   illi per candida fulgent              { }
 26            ora rosae, Charites   ¨ quas posuere genis,                 { }
 27            spirat et ex oculis   nova gratia (flectere divos           { }
 28           dum cupit, hac risum   ¨ temperat ipsa Venus).               { }
 29       quin etiam   canit: - ad mensas,   Hymenaee, venito:             { }
 30           te vocat ad thalamos   ¨ nupta novella suos.                 { }
 31       pulcher Hymen,   Hymenaee,  Hymen,   Hymenaee, venito:           { }
 32           te chorus et cantus,   ¨ te tua pompa manet.                 { }
 33       pulcher Hymen,   Hymenaee,  Hymen,   Hymenaee, venito:           { }
 34              tibia iam teneros   ¨ fundit eburna modos;                { }
 35               ocior ut venias,   en rustica fistula cantat,            { }
 36            teque vocat numeris   ¨ Antiniana novis. -                  { }

 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 3. bog (Ricciardi)
3. digt.
 37           - irriguis   sic hortus aquis,   sic prata salictis,         { }
 38             sic gaudent pratis   ¨ ipsa salicta suis;                  { }
 39            laetantur   sic melle favi,   sic robora glande,            { }
 40          laetus ut ad thalamos   ¨ carmina pangit Hymen,               { }
 41       pulcher Hymen,   Hymenaeus, Hymen,   cui filia vatis             { }
 42          se colit, et thalamos   ¨ nupta pudica parat;                 { }
 43               qualis roscidulo   florens hyacinthus in horto           { }?
 44                 puniceo primae   ¨ certat honore rosae,                { }
 45           hunc Dryades   coluere, hunc et   coluere Napaeae,           { }!
 46                Nais et assidua   ¨ fessa rigavit aqua.                 { }
 47          myrtus honos Veneris,   myrto laetantur amantes:              { }
 48              pendeat ad cultas   ¨ myrtea virga fores;                 { }
 49           laurus honos Phoebi,   praefert et laurus amores:            { }
 50               ornent et festam   ¨ laurea serta domum.                 { }
 51             vitibus est decori   pendens sub fronde racemus,           { }
 52               arboribus decori   ¨ quae bene poma rubent:              { }
 53        picta chlamys   Phrygiaque manu   variata supellex              { }
 54             est decori thalamo   ¨ purpureusque torus,                 { }


Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 3. bog (Ricciardi)
3. digt.
 55              ipse rosa   Syrioque decens   perflatus amomo             { }
 56            mille parat dominae   ¨ gaudia, mille viro.                 { }
 57                 felix deliciis   et felix, lecte, susurris,            { }
 58             per te vir domina,   ¨ nupta beata viro est.               { }
 59            Pan iungit calamos:   iungitque Hymenaeus amantes;          { }
 60           Pan amat: ad calamos   ¨ dulce iocatur Hymen,                { }
 61       pulcher Hymen,   Hymenaeus, Hymen,   cui flammea curae           { }
 62               et iuvenum lusus   ¨ et sine lite torus.                 { }
 63             lite fugatur amor,   concordia nectit amorem,              { }
 64               concordis animos   ¨ lectulus ipse facit;                { }
 65       hunc amor, hunc   pax ipsa locum   statuere quieti,              { }
 66               hunc legit fidei   ¨ vincula castus Hymen,               { }
 67        castus Hymen,   Hymenaeus, Hymen;   age, fistula, Hymenque      { }
 68           dic et Hymen; gaudet   ¨ saepe iteratus Hymen.               { }
 69               ut flos, aestivo   sitiens cum terra calore,             { }?
 70                nocturno refici   ¨ lassus ab imbre cupit,              { }
 71            non illum   zephyrique valent   auraeque recentes           { }
 72              mulcere aut densa   ¨ nexilis umbra coma,                 { }

 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 3. bog (Ricciardi)
3. digt.
 73          sola illi est   in rore salus,   spes omnis in imbri:         { }
 74         languet honos, cecidit   ¨ languida sole coma;                 { }?
 75           sic tacitos   in corde fovens   nova nupta calores           { }
 76                  optato refici   ¨ coniugis ore petit,                 {2}?
 77          non illam   patris amplexus,   non oscula matris              { }
 78             aut iuvat artifici   ¨ purpura picta manu;                 { }
 79           suspirat   tantum amplexus,   tantum ora mariti:             { }
 80           maeret abestque illi   ¨ qui fuit ante decor.                { }
 81           quam raptam   matrisque sinu   colloque parentis             { }
 82               coniugis ad cari   ¨ limina ducit Hymen,                 { }
 83         mitis Hymen,   Hymenaeus, Hymen,   cui mollia curae            { }
 84             coniugia et parili   ¨ vincula nexa iugo.                  { }
 85               ut flos in verno   laetatus sole nitescit                { }
 86             fulgidus et gaudet   ¨ purpura honore suo,                 { }
 87           mane tepor,   sub solem aurae,   ros noctis in umbra         { }
 88           mulcet, et ipse suas   ¨ iactat honestus opes;               { }
 89             in molli   sic virgo toro   complexa maritum               { }
 90               nuda nitet, caro   ¨ ludit amata sinu;                   { }
 91           mane sopor,   sub sole viri   suspiria mulcent,              { }
 92           nocte iterata venus,   ¨ saepe receptus Hymen,               { }
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 3. bog (Ricciardi)
3. digt.
 93        dulcis Hymen,   Hymenaeus, Hymen.   - sed fulget Olympo         { }
 94             Vesper; pone tuos,   ¨ fistula lassa, modos.               { }
 95        Vesper adest,   Hymenaeus adest;   consurgite mensis:           { }
 96            Vesper amat cantus,   ¨ carmine gaudet Hymen.               { }
 97       iam, iuvenes,   simul ad choreas,   simul ite, puellae,          { }
 98         et canite, et Phrygium   ¨ carmina dicat ebur.                 { }
 99          Vesper adest,   gaudete, viri,   gaudete, puellae,            { }
100              seque paret socio   ¨ nuptaque virque toro.               { }
101          ad thalamos   Hymenaeus adest,   iace, virgo, pudorem;        { }
102          et vir adest et adest   ¨ qui bene iungat Amor.               { }
103          prima Venus   teneris legem   praescripsit ocellis,           { }
104               quave palam fiat   ¨ quave tegatur amor;                 { }
105         primus Hymen   blandis statuit   sua iura labellis,            { }
106            diceret ut iuvenis:   ¨ - tu mihi, virgo, places. -         { }
107            ipsa viro   Venus e coelo,   Venus ipsa puellae:            { }
108       - ludite, - ait - florem   ¨ carpite amoris - ait;               { }
109             ipse et inexpertos   iungens Hymenaeus amantes             { }
110             instituitque rudes   ¨ deliciasque docet.                  { }

 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 3. bog (Ricciardi)
3. digt.
111             sola Venus docuit,   decepta ut matre puella               { }
112            clam cuperet iuveni   ¨ cauta coire suo;                    { }
113            solus Hymen iussit,   patrio lare nata relicto              { }
114             iret ut ad iuvenem   ¨ matre vetante suum.                 { }
115        blanda Venus   sine veste monet   dormire puellas               { }
116             gaudiaque instanti   ¨ nulla negare viro;                  { }
117       blandus Hymen   sine veste iubet   dormire maritas               { }
118            et cupidum ad lusus   ¨ sollicitare virum.                  { }
119         a Venere est   quodcumque viro,   quodcumque puellae           { }
120                 inter delicias   ¨ et bona dulce venit;                { }
121       quod tenerum,   quod dulce, ioci   quodcumque Hymenaeus          { }
122            condit, et ore duas   ¨ claudit in uno animas.              { }
123             sed numeros   mutare licet:   nam Vesper Olympo            {2}
124             conditur et somnos   ¨ imperat alma Venus.                 { }
125            intravit   thalamos felix   Hymenaeus et omen               { }
126              ipse dedit; lecto   ¨ virgoque virque cubant.             { }
127                 ducite felices   concordi foedere noctes               {2}
128              dulciaque unanimi   ¨ carpite poma manu;                  { }?


Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 3. bog (Ricciardi)
3. digt.
129          ver flores,   segetes aestas,   autumnus et uvas,             { }
130              delicias thalamus   ¨ tempus in omne dabit.               { }
131            serpite in amplexu,   certent pugnantia linguis             { }
132             oscula, blanditiis   ¨ absit utrimque modus;               { }
133           sic hederae serpunt,   sic iungunt rostra columbae           { }
134             murmuris et taciti   ¨ ludit in ore sonus.                 { }
135             aetatis breve ver;   vos veris carpite florem;             { }
136              hunc florem lusus   ¨ deliciaeque decent.                 { }
137               ludite, deliciis  -que brevem complete iuventam;         { }
138          hoc agite, ut cupidos   ¨ prole iuvetis avos.                 { }
139               nascatur   Paulo similis,   qui reddat utrumque          { }
140            scitus avum ingenii   ¨ dexteritate, puer:                  { }
141           nam patrium   nec Pierides   nec sprevit Apollo              { }
142               et Mars ipse sua   ¨ fovit et auxit ope,                 { }
143             maternum   Musae Aonio   fovere sub antro,                 {1}?
144                 protexit galea   ¨ Mars quoque saepe sua.              { }
145             nascatur   quae nata tuos,   Aurelia, mores                { }
146              et faciem referat   ¨ femineumque decus;                  { }
 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 3. bog (Ricciardi)
3. digt.
147            namque tibi   matrique tuae   nil aequa Minerva,            {2}
148           nil Charites sociae,   ¨ nil negat ipse Pudor.               { }
149          hinc illinc   generis series.   age, ruris alumnae            { }
150             et nemorum dominae   ¨ silvicolaeque deae,                 { }
151             mane novo   nuptisque novis   de flore recenti             { }
152         serta date et calathis   ¨ spargite ruris opes;                { }
153            ipsa favos   et mella ferens   et lactis honores            { }
154               dic Fescenninos,   ¨ Antiniana, sales.                   { }
Epithalamium in nuptiis Eugeniae filiae (Puellae, agricola, Antiniana)       ..
4 digt.                                                                       . 
  1      Rura iterum   te, Hymenaee, vocant.   quid in urbe moraris?       { }
  2            te lyra, te thiasi,   ¨ te tua pompa manet;                 { }
  3           en iterum   laeta ad lusus   et gaudia nota,                 { }
  4            en vocat ad teneros   ¨ Antiniana sales;                    { }
  5               en tibi formosae   texunt nova serta puellae             { }
  6             et tibi non solita   ¨ carmina voce canunt.                { }
  7            - te molles violae,   te purpurei  hyacinthi,               { }
  8             te rosa et Assyrio   ¨ sparsa liquore domus,               { }?
  9             nos te ad delicias   cultae invitamus et ipsi              { }
 10               invitant thalami   ¨ compositusque torus.                { }
 11         quid cessas,   Hymenaee? tibi   sua basia quaeque              { }
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 3. bog (Ricciardi)
4. digt.
 12               amplexusque suos   ¨ quaeque puella parat;               { }
 13             en tibi tractandas   damus has sine labe papillas,         { }
 14        sponsa quoque ipsa tibi   ¨ nuda videnda venit,                 { }
 15             cui roseis   diffusa genis   nova purpura fulget           { }
 16           ac niveum in reliquo   ¨ corpore candet ebur.                { }
 17         talem Helenen   sociae nudam   videre puellae,                 { }
 18           cum lavat ad fontis,   ¨ blanda Theranna, tuos;              { }
 19           talis et in   viridi visa est   requiescere prato            {1}
 20            nondum experta viri   ¨ Laodamia torum:                     { }
 21               ipsa quiescebat;   placidae circum ora Napaeae           { }
 22               mulcebant somnos   ¨ flabra ciente manu;                 { }
 23       haec digitos,   illa est tenerum   mirata labellum,              { }
 24               fusus ut e niveo   ¨ pectore candor eat,                 { }
 25           dumque alia extremum   femori subducit amictum,              { }
 26                obstupuit raris   ¨ conscia facta bonis.                { }
 27        nec properas,   Hymenaee? nec est   quod rura revisas?          { }
 28           nec praefert sanctas   ¨ Antiniana faces?                    { }
 29        nec teneras   tibi blanditias,   nec carmina bella              { }
 30           ingeminat nec: Hymen   ¨ o  Hymenaee,  Hymen?                { }
 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 3. bog (Ricciardi)
4. digt.
 31        mollis Hymen,   Hymenaee,  Hymen,   Hymenaee, venito;           { }
 32           en propera ad lusus,   ¨ o  Hymenaee, tuos.                  { }
 33           libat apis   tenerum rorem,   fluit Atticus ille             { }
 34             inde liquor, dulci   ¨ cerea mella favo;                   { }
 35 libat Hymen tenerum florem, inde et Acidalius ille                      ..
 36           it liquor, in tepido   ¨ munera grata toro.                  {1}?
 37                en te septenae,   felix Hymenaee, puellae               { }
 38                invitant cupido   ¨ munera ad ista sinu,                { }
 39              en tibi Acidalium   spondent ad munera florem;            { }
 40               ipse leges, ipsi   ¨ diffluet ille liquor.               { }
 41         illa, vides,   ut blanda oculis   utque innuit ore,            { }
 42           flammeolum ut gestit   ¨ laeta videre tuum?                  { }
 43        illa, vides,   quos docta modos,   quam carmina cantet,         { }
 44              offerat ut flores   ¨ in tua dona suos?                   { }
 45            haec tibi purpureum   stringit lasciva labellum             { }
 46        atque ait: - hunc rorem   ¨ libo, Hymenaee, tibi. -             { }
 47         haec choreis   tete in mediis   suspirat et aegro              { }
 48             ventilat ipsa tuas   ¨ corde, Hymenaee, faces.             { }
 49           haec tibi lacteolas,   atque haec, atque illa papillas       { }
 50       nudat et: - has - inquit   ¨ - nudo, Hymenaee, tibi,             { }
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 3. bog (Ricciardi)
4. digt.
 51               has et delicias,   haec oscula prima novosque            { }
 52                 amplexus servo   ¨ gaudia et illa tibi. -              { }
 53          fauste, veni,   formose, veni,   tibi nupta parata est        { }
 54           quaeque sinu veneres   ¨ spiret et ore charin,               { }
 55           ore charin   venerisque sinu, ast,   ubi eburnea lectum      { }
 56               intravit, spiret   ¨ tum tibi veris honor,               { }
 57           stillet et ambrosiae   decus immortale, tibique              { }
 58         et Charitum et Veneris   ¨ dona beata fluant.                  { }
 59          euge, veni,   bone dive, veni;   bone sancte, venito:         { }
 60           euge, venit sanctus,   ¨ divus et ipse venit.                { }
 61        nunc, age, culta quidem   divo sis obvia, mater,                { }?
 62             et sanctum amplexu   ¨ suscipe blanda tuo;                 { }
 63         sparge rosam,   da serta deo,   dic et bona verba,             { }?
 64              oreque cum fausto   ¨ carmina fausta cane.                { }
 65              tu quoque felicis   iam nacta, Aurelia, taedas            {2}
 66               ad primos postis   ¨ compta sororis ades;                { }
 67           hic Genium accipies,   Genio sua munera fundes,              { }
 68          quaeque Cypros mittit   ¨ quaeque Sabaeus ager.               { }

 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 3. bog (Ricciardi)
4. digt.
 69       casta quoque ad thalamos   dux ipsa Hymenaeon amatos             { }
 70              duc castum, casto   ¨ quae cubat ore soror.               { }
 71            flammeolum ut Genio   nitet atque ut coccina vestis,        { }
 72              ut decet in molli   ¨ socculus ipse pede;                 { }
 73         quam gemma in digitis,   ut sertum in fronte virescit,         { }
 74           ridet ut ipsa domus,   ¨ tecta ineunte deo!                  { }
 75             plaudamus   Genio, sociae,   Geniumque salutet             { }
 76            cuncta domus, Genio   ¨ plaudat et omnis ager;              { }
 77        dicite 'io',   domus omnis 'io',    ager omnis et aër           { }
 78            dicat 'io', resonet   ¨ longe 'Hymenaeus io,                { }
 79         faustus Hymen,   formosus Hymen,   felix Hymenaeus'            { }
 80           laeta canant: 'felix   ¨ et sine lite torus!'                { }
 81               felici   cum prole genus   carumque nepotem              {2}
 82             reddat avo, reddat   ¨ pignora cara patri                  { }
 83           Eugenia et   faciles ducat   cum coniuge taedas,             { }
 84       quique amor est iuvenum,   ¨ sit quoque et ipse senum.           { }
 85             nunc, age, felicis   cultor non segnis agelli,             {2}
 86             cui sonat apposito   ¨ fistula blanda sono,                { }
 87            dic aliquid   geniale deo,   dic et bona nuptae;            { }?
 88             nupta sono gaudet,   ¨ carmine gaudet Hymen.               { }
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 3. bog (Ricciardi)
4. digt.
 89          - Ipse die   solem ad rapidum   cum torreor aestu,            { }
 90             uxor adest gelidas   ¨ et mihi portat aquas;               { }
 91          mox densas   simul ad salices   secedit uterque,              { }
 92          mecum Amor, at lateri   ¨ coniugis haeret Hymen;              { }
 93           hic nos iungit Amor,   lusus Hymenaeus Amori                 {1}
 94          monstrat et ad partes   ¨ hic venit hicque suas.              { }
 95        nocte quidem   tenue ad lumen   dum vellera pecto               { }
 96              torpet et hiberno   ¨ frigore fassa manus,                { }
 97            hanc uxor   refovetque sinu   reficitque papillis;          { }
 98           somnus adest, lateri   ¨ coniugis haeret Hymen;              { }
 99          hic nos iungit Hymen,   lassos mox repit in artus             { }
100          somnus, init placidus   ¨ pectora anhela sopor.               { }
101         muneris hoc,   Hymenaee, tui est.   age, fistula, blandum      { }!
102          dic aliquid, quod rus   ¨ qodque Hymenaeus amet.              { }
103               educit   teneros fetus,   fovet anxia nidum              { }
104              mitis avis, fesso   ¨ comparat ore cibum;                 { }
105            ast illi, ut tenues   plumae increvere, relinquunt          { }
106             et nidum et matris   ¨ dulcia rostra suae:                 { }

 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 3. bog (Ricciardi)
4. digt.
107            ipsa suo   natam in gremio   fovet anxia mater              { }
108                 educitque sinu   ¨ sedulaque usque colit;              { }
109            ast illa ut   viditque virum   sensitque Hymenaeum,         { }
110            linquit laeta domum   ¨ matris et ora suae.                 { }
111        munus et hoc,   Hymenaee, tuum est:   tibi luce puella          { }
112              comitur et formae   ¨ sedula quaerit opem,                { }
113         nocte autem   parat illecebras,   parat oscula dulcem-         { }
114        -que amplexum, et lusus   ¨ deliciasque parat.                  { }
115                ut tener aprico   crescens hyacinthus in horto          { }?
116             ipse manu colitur,   ¨  ipse rigatur aqua,                 { }
117           illum aurae   tepidique fovent   sub sole calores            { }
118             guttaque, nocturno   ¨ quae vaga rore cadit;               { }
119            at postquam   culto nituit   spectatus agello,              { }
120              ipse tener domini   ¨ carpitur ungue sui;                 { }
121          sic tenera in   molli crescit   quae nata cubili              { }
122              ipsa sinu matris,   ¨  ipsa fovetur ope;                  {1}
123              hanc et munditiae   thalami comptusque decentes,          { }
124            hanc iuvat artifici   ¨ purpura texta manu;                 { }


Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 3. bog (Ricciardi)
4. digt.
125          sed postquam incaluit  -que toro cupiitque hymenaeos,         { }
126            hanc vir ab iniecta   ¨ vendicat ipse manu;                 { }
127           asserit et   sibi iure suam at  -que Hymenaeon ad aram       { }!
128               clamat: io munus   ¨  hoc, Hymenaee, tuum est,           { }
129        munus et hoc,   Hymenaee, tuum est.   age, candida, carmen      { }
130        nunc itera atque sales,   ¨ Antiniana, tuos;                    { }
131        te domini,   te cura et agri   studiumque puellae,              { }
132             te moveant thalami   ¨ iura et amicus Hymen. -             { }
133           - ne saevi,   generose; tua est   sine lite puella,          { }
134          illa tibi placido est   ¨ tota fovenda sinu;                  { }
135             neve nega,   formosa, viro,   quod dulce rogarit,          { }
136              ipse quidem dulci   ¨ dulcia mente petet.                 { }
137         sit pax, sed   sine lite famem   sint murmura; uterque         { }
138            pacem amet et pacis   ¨ murmura uterque sonet.              { }
139            ne pugna,   mihi care; nihil   pugnare necesse est,         { }
140               concedet blandis   ¨ victa puella iocis;                 { }
141           neve viro,   mihi cara, tuo   vestita repugna,               { }
142            vestis obest rixae,   ¨ rixa terenda ioco est.              { }
143           ludite; sed medio in   lusu pax saeviat, ut pax              { }
144             rixa sit, ut rixae   ¨ pax eat ipsa comes.                 { }
 
Giovanni Gioviano Pontano: Ægteskab, 3. bog (Ricciardi)
4. digt.
145           iam ludunt,   geminata sonant   iam murmura; postes          { }
146         claudite; adesto tuis,   ¨ sancte Hymenaee, focis.             { }
147      vos, nuptae,   quibus est coniunx   suus, ite, parate             { }
148            gaudia vestra viris   ¨ et sua dona toris.                  { }
149          vos quoque, virgineus   chorus innuptaeque puellae,           { }
150                   omnia felici   ¨ dicite fausta die,                  { }
151            atque animo optatas   iam iam praesumite taedas;            { }
152            namque sua et vobis   ¨ gaudia servat Hymen. -              { }
_____________________________________________________________________________..

/felt 100 er altid tomt/

<<< versi / risultati { } di versificazione© extra >>>

Ultimo archivio
Ritorna a CORPUS !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: