= Versi recitati (+ soundtrack): INDEX file n. 541-542, 1-13!
Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Iuvenalis: Satirer [Saturae]
Vergilius: Hyrdedigte [Bucolica] Vergilius: Georgica [Georgica]
= file n. 541 continuato - 26:53 minuti ⬇ Cerca Ctrl + F (find) Prossimo n.15
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.) # EKL-VERG.
14. digt. .
82 in saltu uenantur aues, hinc praeda cubili [ ]
83 ponitur: inde autem cum se matura leuauit [ ]?
84 progenies stimulante fame festinat ad illam [ ]
85 quam primum praedam rupto gustauerat ouo. [ ]
86 aedificator erat Caetronius et modo curuo [ ]
87 litore Caietae, summa nunc Tiburis arce, [2]
88 nunc Praenestinis in montibus alta parabat [ ]?
89 culmina uillarum Graecis longeque petitis [ ]
90 marmoribus uincens Fortunae atque Herculis aedem, [ ]
91 ut spado uincebat Capitolia nostra Posides. [ ]
92 dum sic ergo habitat Caetronius, inminuit rem, [ ]
93 fregit opes, nec parua tamen mensura relictae [ ]
94 partis erat. totam hanc turbauit filius amens, [ ]
95 dum meliore nouas attollit marmore uillas. [ ]
96 quidam sortiti metuentem sabbata patrem [ ]?
97 nil praeter nubes et caeli numen adorant, [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
98 nec distare putant humana carne suillam, [ ]?
99 qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt; [ ]
100 Romanas autem soliti contemnere leges [ ]?
101 Iudaicum ediscunt et seruant ac metuunt ius, [ ]
102 tradidit arcano quodcumque uolumine Moyses: [ ]?
103 non monstrare uias eadem nisi sacra colenti, [ ]
104 quaesitum ad fontem solos deducere uerpos. [ ]
105 sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux [ ]
106 ignaua et partem uitae non attigit ullam. [ ]
107 sponte tamen iuuenes imitantur cetera, solam [ ]
108 inuita quoque auaritiam exercere iubentur. [1]!
109 fallit enim uitium specie uirtutis et umbra, [ ]
110 cum sit triste habitu uultuque et ueste seuerum, [ ]
111 nec dubie tamquam frugi laudetur auarus, [ ]
112 tamquam parcus homo et rerum tutela suarum [ ]
113 certa magis quam si fortunas seruet easdem [ ]
114 Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de [ ]
115 quo loquor egregium populus putat adquirendi [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
116 artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris [ ]
117 sed crescunt quocumque modo maioraque fiunt [1]
118 incude adsidua semperque ardente camino. [ ]
119 et pater ergo animi felices credit auaros [ ]?
120 qui miratur opes, qui nulla exempla beati [1]
121 pauperis esse putat, iuuenes hortatur ut illa [ ]
122 ire uia pergant et eidem incumbere sectae. [ ]
123 sunt quaedam uitiorum elementa, his protinus illos [ ]!
124 inbuit et cogit minimas ediscere sordes; [1]
125 mox adquirendi docet insatiabile uotum. [ ]
126 seruorum uentres modio castigat iniquo [ ]
127 ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam [ ]
128 mucida caerulei panis consumere frusta, [ ]?
129 hesternum solitus medio seruare minutal [ ]
130 Septembri nec non differre in tempora cenae [ ]
131 alterius conchem aestiuam cum parte lacerti [ ]
132 signatam uel dimidio putrique siluro [ ]
133 filaque sectiui numerata includere porri. [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
134 inuitatus ad haec aliquis de ponte negabit. [1]
135 sed quo diuitias haec per tormenta coactas, [ ]
136 cum furor haut dubius, cum sit manifesta phrenesis, [ ]
137 ut locuples moriaris, egentis uiuere fato? [ ]!
138 interea, pleno cum turget sacculus ore, [ ]
139 crescit amor nummi quantum ipsa pecunia creuit, [ ]
140 et minus hanc optat qui non habet. ergo paratur [1]
141 altera uilla tibi, cum rus non sufficit unum [ ]
142 et proferre libet finis maiorque uidetur [ ]
143 et melior uicina seges; mercaris et hanc et [1]
144 arbusta et densa montem qui canet oliua. [ ]
145 quorum si pretio dominus non uincitur ullo, [ ]
146 nocte boues macri lassoque famelica collo [1]
147 iumenta ad uiridis huius mittentur aristas [ ]
148 nec prius inde domum quam tota noualia saeuos [ ]
149 in uentres abeant, ut credas falcibus actum. [ ]
150 dicere uix possis quam multi talia plorent [ ]
151 et quot uenales iniuria fecerit agros. [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
152 sed qui sermones, quam foede bucina famae! [ ]
153 'quid nocet haec?' inquit 'tunicam mihi malo lupini [ ]
154 quam si me toto laudet uicinia pago [ ]?
155 exigui ruris paucissima farra secantem.' [ ]
156 scilicet et morbis et debilitate carebis [ ]
157 et luctum et curam effugies, et tempora uitae [ ]
158 longa tibi posthac fato meliore dabuntur, [ ]
159 si tantum culti solus possederis agri [ ]
160 quantum sub Tatio populus Romanus arabat. [ ]
161 mox etiam fractis aetate ac Punica passis [ ]
162 proelia uel Pyrrhum inmanem gladiosque Molossos [ ]!
163 tandem pro multis uix iugera bina dabantur [ ]
164 uulneribus; merces haec sanguinis atque laboris [ ]
165 nulli uisa umquam meritis minor aut ingratae [ ]?
166 curta fides patriae. saturabat glebula talis [ ]
167 patrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebat [ ]
168 uxor et infantes ludebant quattuor, unus [ ]
169 uernula, tres domini; sed magnis fratribus horum [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
170 a scrobe uel sulco redeuntibus altera cena [ ]
171 amplior et grandes fumabant pultibus ollae. [ ]
172 nunc modus hic agri nostro non sufficit horto. [ ]
173 inde fere scelerum causae, nec plura uenena [ ]
174 miscuit aut ferro grassatur saepius ullum [ ]
175 humanae mentis uitium quam saeua cupido [ ]
176 inmodici census. nam diues qui fieri uolt, [ ]
177 et cito uolt fieri; sed quae reuerentia legum, [ ]
178 quis metus aut pudor est umquam properantis auari? [ ]
179 'uiuite contenti casulis et collibus istis, [ ]
180 o pueri,' Marsus dicebat et Hernicus olim [2]
181 Vestinusque senex, 'panem quaeramus aratro, [ ]
182 qui satis est mensis: laudant hoc numina ruris, [ ]
183 quorum ope et auxilio gratae post munus aristae [ ]?
184 contingunt homini ueteris fastidia quercus. [ ]
185 nil uetitum fecisse uolet, quem non pudet alto [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
186 per glaciem perone tegi, qui summouet euros [2]?
187 pellibus inuersis: peregrina ignotaque nobis [ ]
188 ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit.' [ ]
189 haec illi ueteres praecepta minoribus; at nunc [ ]
190 post finem autumni media de nocte supinum [ ]
191 clamosus iuuenem pater excitat: 'accipe ceras, [ ]
192 scribe, puer, uigila, causas age, perlege rubras [ ]
193 maiorum leges; aut uitem posce libello, [ ]
194 sed caput intactum buxo narisque pilosas [ ]?
195 adnotet et grandes miretur Laelius alas; [ ]
196 dirue Maurorum attegias, castella Brigantum, [ ]!
197 ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus [ ]
198 adferat; aut, longos castrorum ferre labores [ ]
199 si piget et trepidum soluunt tibi cornua uentrem [ ]
200 cum lituis audita, pares quod uendere possis [ ]
201 pluris dimidio, nec te fastidia mercis [ ]
202 ullius subeant ablegandae Tiberim ultra, [ ]
203 neu credas ponendum aliquid discriminis inter [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
204 unguenta et corium: lucri bonus est odor ex re [ ]
205 qualibet. illa tuo sententia semper in ore [ ]
206 uersetur dis atque ipso Ioue digna poeta: [ ]
207 "unde habeas quaerit nemo, sed oportet habere."' [1]
208 hoc monstrant uetulae pueris repentibus assae, [ ]
209 hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae. [ ]
210 talibus instantem monitis quemcumque parentem [ ]
211 sic possem adfari: 'dic, o uanissime, quis te [ ]
212 festinare iubet? meliorem praesto magistro [1]
213 discipulum. securus abi: uinceris, ut Aiax [2]
214 praeteriit Telamonem, ut Pelea uicit Achilles. [ ]!
215 parcendum est teneris; nondum impleuere medullas [ ]
216 maturae mala nequitiae. cum pectere barbam [ ]
217 coeperit et longae mucronem admittere cultri, [ ]
218 falsus erit testis, uendet periuria summa [ ]
219 exigua et Cereris tangens aramque pedemque. [ ]
220 elatam iam crede nurum, si limina uestra [ ]
221 mortifera cum dote subit. quibus illa premetur [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
222 per somnum digitis! nam quae terraque marique [ ]
223 adquirenda putas breuior uia conferet illi; [ ]
224 nullus enim magni sceleris labor. "haec ego numquam [ ]
225 mandaui" dices olim "nec talia suasi." [ ]
226 mentis causa malae tamen est et origo penes te. [ ]
227 nam quisquis magni census praecepit amorem [ ]
228 et laeuo monitu pueros producit auaros [ ]
229 et qui per fraudes patrimonia conduplicari [ ]
230 dat libertatem et totas effundit habenas [ ]
231 curriculo; quem si reuoces, subsistere nescit [ ]
232 et te contempto rapitur metisque relictis. [ ]
233 nemo satis credit tantum delinquere quantum [ ]
234 permittas: adeo indulgent sibi latius ipsi. [ ]
235 cum dicis iuueni stultum qui donet amico, [ ]
236 qui paupertatem leuet attollatque propinqui, [ ]
237 et spoliare doces et circumscribere et omni [ ]
238 crimine diuitias adquirere, quarum amor in te [ ]
239 quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
240 dilexit Thebas, si Graecia uera, Menoeceus, [ ]
241 in quorum sulcis legiones dentibus anguis [ ]
242 cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt [ ]!
243 continuo, tamquam et tubicen surrexerit una. [ ]
244 ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti, [ ]
245 flagrantem late et rapientem cuncta uidebis. [ ]
246 nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum [ ]
247 in cauea magno fremitu leo tollet alumnus. [ ]
248 nota mathematicis genesis tua, sed graue tardas [ ]
249 expectare colus: morieris stamine nondum [ ]
250 abrupto. iam nunc obstas et uota moraris, [ ]
251 iam torquet iuuenem longa et ceruina senectus. [ ]
252 ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates [ ]
253 composuit: si uis aliam decerpere ficum [ ]
254 atque alias tractare rosas, medicamen habendum est, [ ]
255 sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.' [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
256 monstro uoluptatem egregiam, cui nulla theatra, [ ]!
257 nulla aequare queas praetoris pulpita lauti, [ ]
258 si spectes quanto capitis discrimine constent [ ]
259 incrementa domus, aerata multus in arca [ ]?
260 fiscus et ad uigilem ponendi Castora nummi, [ ]
261 ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res [ ]
262 non potuit seruare suas. ergo omnia Florae [ ]
263 et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas: [ ]
264 tanto maiores humana negotia ludi. [2]?
265 an magis oblectant animum iactata petauro [ ]
266 corpora quique solet rectum descendere funem [ ]
267 quam tu, Corycia semper qui puppe moraris [ ]
268 atque habitas, coro semper tollendus et austro, [ ]
269 perditus ac uilis (?)sacci mercator olentis, [ ]
270 qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae [ ]
271 passum et municipes Iouis aduexisse lagonas? [ ]
272 hic tamen ancipiti figens uestigia planta [ ]?
273 uictum illa mercede parat, brumamque famemque [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
274 illa reste cauet: tu propter mille talenta [ ]
275 et centum uillas temerarius. aspice portus [ ]
276 et plenum magnis trabibus mare: plus hominum est iam [ ]
277 in pelago. ueniet classis quocumque uocarit [ ]
278 spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum [ ]
279 aequora transiliet, sed longe Calpe relicta [ ]
280 audiet Herculeo stridentem gurgite solem. [ ]?
281 grande operae pretium est, ut tenso folle reuerti [ ]
282 inde domum possis tumidaque superbus aluta, [ ]
283 Oceani monstra et iuuenes uidisse marinos. [ ]
284 non unus mentes agitat furor. ille sororis [ ]
285 in manibus uoltu Eumenidum terretur et igni, [ ]
286 hic boue percusso mugire Agamemnona credit [1]?
287 aut Ithacum. parcat tunicis licet atque lacernis, [ ]
288 curatoris eget qui nauem mercibus implet [1]
289 ad summum latus et tabula distinguitur unda, [ ]
290 cum sit causa mali tanti et discriminis huius [ ]
291 concisum argentum in titulos faciesque minutas. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
292 occurrunt nubes et fulgura: 'soluite funem' [1]
293 frumenti dominus clamat piperisue coempti, [ ]
294 'nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur; [ ]
295 aestiuom tonat.' infelix hac forsitan ipsa [ ]
296 nocte cadet fractis trabibus fluctuque premetur [ ]
297 obrutus et zonam laeua morsuque tenebit. [ ]
298 sed cuius uotis modo non suffecerat aurum [ ]
299 quod Tagus et rutila uoluit Pactolus harena, [ ]
300 frigida sufficient uelantes inguina panni [ ]
301 exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem [ ]
302 dum rogat et picta se tempestate tuetur. [ ]?
303 tantis parta malis cura maiore metuque [ ]?
304 seruantur: misera est magni custodia census. [ ]
305 dispositis praediues amis uigilare cohortem [ ]
306 seruorum noctu Licinus iubet, attonitus pro [ ]
307 electro signisque suis Phrygiaeque columna [ ]
308 atque ebore et lata testudine. dolia nudi [ ]?
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
309 non ardent Cynici; si fregeris, altera fiet [1]?
310 cras domus atque eadem plumbo commissa manebit. [ ]
311 sensit Alexander, testa cum uidit in illa [ ]
312 magnum habitatorem, quanto felicior hic qui [2]?
313 nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem [ ]?
314 passurus gestis aequanda pericula rebus. [ ]
315 nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, [ ]
316 nos facimus, Fortuna, deam. mensura tamen quae [ ]
317 sufficiat census, si quis me consulat, edam: [ ]
318 in quantum sitis atque fames et frigora poscunt, [ ]
319 quantum, Epicure, tibi paruis suffecit in hortis, [ ]
320 quantum Socratici ceperunt ante penates; [ ]?
321 numquam aliud natura, aliud sapientia dicit. [ ]
322 acribus exemplis uideor te cludere? misce [ ]
323 ergo aliquid nostris de moribus, effice summam [1]
324 bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis. [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
325 haec quoque si rugam trahit extenditque labellum, [2]
326 sume duos equites, fac tertia quadringenta. [ ]
327 si nondum impleui gremium, si panditur ultra, [ ]?
328 nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna [ ]
329 sufficient animo nec diuitiae Narcissi, [ ]
330 indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius [ ]
331 paruit imperiis uxorem occidere iussus. [ ]
= file n. 542 - 18:38 minuti
15. digt. .
1 Quis nescit, Volusi Bithynice, qualia demens [1]?
2 Aegyptos portenta colat? crocodilon adorat [ ]
3 pars haec, illa pauet saturam serpentibus ibin. [ ]
4 effigies sacri nitet aurea cercopitheci, [ ]
5 dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae [ ]
6 atque uetus Thebe centum iacet obruta portis. [ ]?
7 illic aeluros, hic piscem fluminis, illic [ ]
8 oppida tota canem uenerantur, nemo Dianam. [ ]
9 porrum et caepe nefas uiolare et frangere morsu [ ]
10 (o sanctas gentes, quibus haec nascuntur in hortis [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
11 numina!), lanatis animalibus abstinet omnis [2]
12 mensa, nefas illic fetum iugulare capellae: [ ]
13 carnibus humanis uesci licet. attonito cum [2]
14 tale super cenam facinus narraret Vlixes [ ]
15 Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam [ ]
16 mouerat ut mendax aretalogus. 'in mare nemo [ ]
17 hunc abicit saeua dignum ueraque Charybdi, [ ]
18 fingentem inmanis Laestrygonas et Cyclopas? [ ]
19 nam citius Scyllam uel concurrentia saxa [ ]
20 Cyaneis plenos et tempestantibus utres [ ]
21 crediderim aut tenui percussum uerbere Circes [ ]
22 et cum remigibus grunnisse Elpenora porcis. [ ]
23 tam uacui capitis populum Phaeaca putauit?' [ ]
24 sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui [ ]
25 de Corcyraea temetum duxerat urna; [ ]
26 solus enim haec Ithacus nullo sub teste canebat. [ ]
27 nos miranda quidem sed nuper consule Iunco [ ]
28 gesta super calidae referemus moenia Copti, [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
29 nos uolgi scelus et cunctis grauiora coturnis; [ ]
30 nam scelus, a Pyrrhae quamquam omnia syrmata uoluas, [ ]
31 nullus apud tragicos populus facit. accipe nostro [ ]
32 dira quod exemplum feritas produxerit aeuo. [ ]
33 inter finitimos uetus atque antiqua simultas, [ ]
34 inmortale odium et numquam sanabile uulnus, [ ]
35 ardet adhuc Ombos et Tentura. summus utrimque [ ]
36 inde furor uolgo, quod numina uicinorum [u]
37 odit uterque locus, cum solos credat habendos [ ]
38 esse deos quos ipse colit. sed tempore festo [ ]
39 alterius populi rapienda occasio cunctis [ ]
40 uisa inimicorum primoribus ac ducibus, ne [2]
41 laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae [ ]
42 sentirent positis ad templa et compita mensis [ ]
43 peruigilique toro, quem nocte ac luce iacentem [ ]
44 septimus interdum sol inuenit. horrida sane [ ]
45 Aegyptos, sed luxuria, quantum ipse notaui, [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
46 barbara famoso non cedit turba Canopo. [2]
47 adde quod et facilis uictoria de madidis et [ ]
48 blaesis atque mero titubantibus. inde uirorum [ ]
49 saltatus nigro tibicine, qualiacumque [1]
50 unguenta et flores multaeque in fronte coronae: [ ]
51 hinc ieiunum odium. sed iurgia prima sonare [ ]
52 incipiunt; animis ardentibus haec tuba rixae. [ ]
53 dein clamore pari concurritur, et uice teli [1]?
54 saeuit nuda manus. paucae sine uolnere malae, [ ]
55 uix cuiquam aut nulli toto certamine nasus [ ]
56 integer. aspiceres iam cuncta per agmina uoltus [ ]
57 dimidios, alias facies et hiantia ruptis [ ]
58 ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos. [ ]?
59 ludere se credunt ipsi tamen et puerilis [2]
60 exercere acies quod nulla cadauera calcent. [ ]
61 et sane quo tot rixantis milia turbae, [ ]
62 si uiuunt omnes? ergo acrior impetus et iam [ ]
63 saxa inclinatis per humum quaesita lacertis [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
64 incipiunt torquere, domestica seditioni [ ]!
65 tela, nec hunc lapidem, qualis et Turnus et Aiax, [ ]
66 uel quo Tydides percussit pondere coxam [ ]
67 Aeneae, sed quem ualeant emittere dextrae [ ]
68 illis dissimiles et nostro tempore natae. [ ]
69 nam genus hoc uiuo iam decrescebat Homero, [ ]
70 terra malos homines nunc educat atque pusillos; [ ]
71 ergo deus, quicum -que aspexit, ridet et odit. [ ]
72 a deuerticulo repetatur fabula. postquam [ ]
73 subsidiis aucti, pars altera promere ferrum [ ]
74 audet et infestis pugnam instaurare sagittis. [ ]
75 terga fugae celeri praestant instantibus Ombis [ ]
76 qui uicina colunt umbrosae Tentura palmae. [1]
77 labitur hic quidam nimia formidine cursum [ ]
78 praecipitans capitur -que. ast illum in plurima sectum [ ]
79 frusta et particulas, ut multis mortuus unus [ ]
80 sufficeret, totum corrosis ossibus edit [ ]?
81 uictrix turba, nec ardenti decoxit aëno [u]!
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
82 aut ueribus, longum usque adeo tardumque putauit [ ]
83 expectare focos, contenta cadauere crudo. [ ]
84 hic gaudere libet quod non uiolauerit ignem, [ ]
85 quem summa caeli raptum de parte Prometheus [ ]
86 donauit terris; elemento gratulor, et te [ ]
87 exultare reor. sed qui mordere cadauer [ ]
88 sustinuit nil umquam hac carne libentius edit; [ ]!
89 nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an [ ]?
90 prima uoluptatem gula senserit, ultimus ante [ ]
91 qui stetit, absumpto iam toto corpore ductis [ ]?
92 per terram digitis aliquid de sanguine gustat. [ ]
93 Vascones, ut fama est, alimentis talibus usi [ ]
94 produxere animas, sed res diuersa, sed illic [ ]
95 fortunae inuidia est bellorumque ultima, casus [ ]
96 extremi, longae dira obsidionis egestas. [ ]?
97 huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet [ ]
98 exemplum esse tibi, sicut modo dicta mihi gens. [ ]?
99 post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
100 cogebat uacui uentris furor, hostibus ipsis [ ]
101 pallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus, [ ]
102 membra aliena fame lacerabant, esse parati [ ]
103 et sua. quisnam hominum ueniam dare quisque deorum [ ]
104 uentribus abnueret dira atque inmania passis [ ]
105 et quibus illorum poterant ignoscere manes [ ]
106 quorum corporibus uescebantur? melius nos [ ]
107 Zenonis praecepta monent, (nec enim omnia quidam [ ]
108 pro uita facienda putant) sed Cantaber unde [ ]?
109 Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli? [ ]
110 nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas, [ ]
111 Gallia causidicos docuit facunda Britannos, [ ]
112 de conducendo loquitur iam rhetore Thyle. [ ]
113 nobilis ille tamen populus, quem diximus, et par [ ]
114 uirtute atque fide sed maior clade Zacynthos [ ]
115 tale quid excusat: Maeontide saeuior ara [ ]
116 Aegyptos. quippe illa nefandi Taurica sacri [ ]!
117 inuentrix homines, ut iam quae carmina tradunt [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
118 digna fide credas, tantum immolat; ulterius nil [2]
119 aut grauius cultro timet hostia. quis modo casus [ ]
120 inpulit hos? quae tanta fames infestaque uallo [ ]
121 arma coegerunt tam detestabile monstrum [ ]
122 audere? anne aliam terra Memphitide sicca [ ]
123 inuidiam facerent nolenti surgere Nilo? [ ]
124 qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam [ ]
125 Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi, [ ]
126 hac saeuit rabie inbelle et inutile uolgus [ ]
127 paruula fictilibus solitum dare uela phaselis [ ]
128 et breuibus pictae remis incumbere testae. [ ]
129 nec poenam sceleri inuenies nec digna parabis [ ]
130 supplicia his populis, in quorum mente pares sunt [ ]
131 et similes ira atque fames. mollissima corda [2]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
132 humano generi dare se natura fatetur, [3]
133 quae lacrimas dedit. haec nostri pars optima sensus. [ ]
134 plorare ergo iubet causam dicentis amici [ ]
135 squaloremque rei, pupillum ad iura uocantem [ ]?
136 circumscriptorem, cuius manantia fletu [ ]
137 ora puellares faciunt incerta capilli. [ ]
138 naturae imperio geminus, cum funus adultae [ ]
139 uirginis occurrit uel terra clauditur infans [ ]
140 et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus [ ]
141 arcana, qualem Cereris uolt esse sacerdos, [ ]?
142 ulla aliena sibi credit mala? separat hoc nos [ ]?
143 a grege mutorum, at -que ideo uenerabile soli [2]
144 sortiti ingenium diuinorumque capaces [ ]?
145 atque exercendis pariendisque artibus apti [ ]
146 sensum a caelesti demissum traximus arce, [ ]
147 cuius egent prona et terram spectantia. mundi [ ]
148 principio indulsit communis conditor illis [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
149 tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos [1]
150 adfectus petere auxilium et praestare iuberet, [ ]
151 dispersos trahere in populum, migrare uetusto [ ]
152 de nemore et proauis habitatas linquere siluas, [ ]
153 aedificare domos, laribus coniungere nostris [ ]
154 tectum aliud, tutos uicino limine somnos [ ]?
155 ut conlata daret fiducia, protegere armis [ ]
156 lapsum aut ingenti nutantem uolnere ciuem, [ ]
157 communi dare signa tuba, defendier isdem [ ]?
158 turribus atque una portarum claue teneri. [ ]
159 sed iam serpentum maior concordia. parcit [ ]
160 cognatis maculis similis fera. quando leoni [ ]
161 fortior eripuit uitam leo? quo nemore umquam [ ]
162 expirauit aper maioris dentibus apri? [1]
163 Indica tigris agit rabida cum tigride pacem [ ]
164 perpetuam, saeuis inter se conuenit ursis. [ ]
165 ast homini ferrum letale incude nefanda [ ]
166 produxisse parum est, cum rastra et sarcula tantum [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
167 adsueti coquere et marris ac uomere lassi [1]
168 nescierint primi gladios extendere fabri. [ ]
169 aspicimus populos quorum non sufficit irae [ ]
170 occidisse aliquem, sed pectora, bracchia, uoltum [ ]
171 crediderint genus esse cibi. quid diceret ergo [ ]
172 uel quo non fugeret, si nunc haec monstra uideret [ ]
173 Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui [ ]
174 tamquam homine et uentri indulsit non omne legumen? [ ]
16. digt. .
1 Quis numerare queat felicis praemia, Galli, [ ]
2 militiae? nam si subeuntur prospera castra [ ]
3 ... me pauidum excipiat tironem porta secundo [ ]
4 sidere. plus etenim fati ualet hora benigni [1]
5 quam si nos Veneris commendet epistula Marti [ ]
6 et Samia genetrix quae delectatur harena. [ ]
7 commoda tractemus primum communia, quorum [ ]
8 haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus [ ]
9 audeat, immo, etsi pulsetur, dissimulet nec [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
16. digt.
10 audeat excussos praetori ostendere dentes [ ]
11 et nigram in facie tumidis liuoribus offam [ ]
12 atque oculum medico nil promittente relictum. [ ]
13 Bardaicus iudex datur haec punire uolenti [ ]
14 calceus et grandes magna ad subsellia surae [ ]
15 legibus antiquis castrorum et more Camilli [ ]
16 seruato, miles ne uallum litiget extra [ ]
17 et procul a signis. 'iustissima centurionum [ ]
18 cognitio est (?)igitur de milite, nec mihi derit [1]
19 ultio, si iustae defertur causa querellae.' [ ]
20 tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli [ ]
21 consensu magno efficiunt curabilis ut sit [ ]
22 uindicta et grauior quam iniuria. dignum erit ergo [ ]
23 declamatoris mulino corde Vagelli, [ ]
24 cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot [ ]
25 milia clauorum. quis tam procul adsit ab urbe [ ]
26 praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra [ ]
27 ut ueniat? lacrimae siccentur protinus, et se [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
16. digt.
28 excusaturos non sollicitemus amicos. [ ]
29 'da testem' iudex cum dixerit, audeat ille [ ]
30 nescio quis, pugnos qui uidit, dicere 'uidi,' [ ]
31 et credam dignum barba dignumque capillis [ ]
32 maiorum. citius falsum producere testem [ ]
33 contra paganum possis quam uera loquentem [ ]
34 contra fortunam armati contraque pudorem. [ ]!
35 praemia nunc alia at -que alia emolumenta notemus [ ]
36 sacramentorum. conuallem ruris auiti [ ]
37 improbus aut campum mihi si uicinus ademit [2]
38 et sacrum effodit medio de limite saxum, [ ]
39 quod mea cum patulo coluit puls annua libo, [ ]
40 debitor aut sumptos pergit non reddere nummos [ ]
41 uana superuacui dicens chirographa ligni [ ]?
42 expectandus erit qui lites incohet annus [ ]?
43 totius populi. sed tum quoque mille ferenda [ ]
44 taedia, mille morae; totiens subsellia tantum [ ]
45 sternuntur, iam facundo ponente lacernas [ ]
Decimus Iunius Iuvenalis: Satirer, 5. bog (Oxford C.T.)
16. digt.
46 Caedicio et Fusco iam micturiente parati [ ]
47 digredimur, lentaque fori pugnamus harena. [ ]
48 ast illis quos arma tegunt et balteus ambit [ ]
49 quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi, [ ]
50 nec res atteritur longo sufflamine litis. [ ]
51 solis praeterea testandi militibus ius [ ]
52 uiuo patre datur. nam quae sunt parta labore [ ]
53 militiae placuit non esse in corpore census, [ ]
54 omne tenet cuius regimen pater. ergo Coranum [ ]
55 signorum comitem castrorumque aera merentem [ ]
56 quamuis iam tremulus captat pater; hunc fauor aequus [ ]
57 prouehit et pulchro reddit sua dona labori. [ ]
58 ipsius certe ducis hoc referre uidetur [ ]
59 ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem, [ ]?
60 ut laeti phaleris omnes et torquibus, omnes ... [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 1 - 6:31 minuti
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) .
1. digt. .
1 Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi [ ]
2 silvestrem tenui musam meditaris avena: [ ]
3 nos patriae finis et dulcia linquimus arva. [ ]
4 nos patriam fugimus: tu, Tityre, lentus in umbra [1]
5 formosam resonare doces Amaryllida silvas. - [ ]
6 O Meliboee, deus nobis haec otia fecit. [ ]
7 namque erit ille mihi semper deus, illius aram [ ]
8 saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus. [ ]
9 ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum [ ]
10 ludere quae vellem calamo permisit agresti. - [ ]
11 Non equidem invideo, miror magis; undique totis [ ]?
12 usque adeo turbatur agris. en, ipse capellas [ ]?
13 protinus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco. [ ]
14 hic inter densas corylos modo namque gemellos, [ ]
15 spem gregis, a, silice in nuda conixa reliquit. [ ]?
16 saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
1. digt.
17 de caelo tactas memini praedicere quercus. [ ]
18 sed tamen iste deus qui sit, da, Tityre, nobis. - [ ]
19 Vrbem quam dicunt Romam, Meliboee, putavi [ ]
20 stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus [ ]
21 pastores ovium teneros depellere fetus. [ ]
22 sic canibus catulos similis, sic matribus haedos [ ]
23 noram, sic parvis componere magna solebam. [ ]
24 verum haec tantum alias inter caput extulit urbes [ ]
25 quantum lenta solent inter viburna cupressi. - [ ]
26 Et quae tanta fuit Romam tibi causa videndi? - [ ]
27 Libertas, quae sera tamen respexit inertem, [ ]
28 candidior postquam tondenti barba cadebat, [ ]
29 respexit tamen et longo post tempore venit, [ ]
30 postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit. [ ]!
31 namque fatebor enim, dum me Galatea tenebat, [ ]
32 nec spes libertatis erat nec cura peculi. [ ]!
33 quamvis multa meis exiret victima saeptis, [ ]
34 pinguis et ingratae premeretur caseus urbi, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
1. digt.
35 non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat. - [ ]
36 Mirabar quid maesta deos, Amarylli, vocares, [ ]
37 cui pendere sua patereris in arbore poma; [ ]
38 Tityrus hinc aberat. ipsae te, Tityre, pinus, [ ]
39 ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant. - [ ]
40 Quid facerem? neque servitio me exire licebat [ ]
41 nec tam praesentis alibi cognoscere divos. [ ]
42 hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quotannis [1]
43 bis senos cui nostra dies altaria fumant. [ ]
44 hic mihi responsum primus dedit ille petenti: [ ]
45 'pascite ut ante boves, pueri; summittite tauros.' - [ ]
46 Fortunate senex, ergo tua rura manebunt. [1]
47 et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus [ ]
48 limosoque palus obducat pascua iunco: [1]
49 non insueta gravis temptabunt pabula fetas, [ ]
50 nec mala vicini pecoris contagia laedent. [2]?
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
1. digt.
51 fortunate senex, hic inter flumina nota [1]
52 et fontis sacros frigus captabis opacum. [ ]
53 hinc tibi quae semper vicino ab limite saepes [ ]
54 Hyblaeis apibus florem depasta salicti [ ]
55 saepe levi somnum suadebit inire susurro: [ ]
56 hinc alta sub rupe canet frondator ad auras; [ ]
57 nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes, [ ]
58 nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo. - [ ]
59 Ante leves ergo pascentur in aethere cervi, [ ]
60 et freta destituent nudos in litore piscis, [ ]
61 ante pererratis amborum finibus exsul [ ]
62 aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim, [ ]
63 quam nostro illius labatur pectore vultus. - [ ]
64 At nos hinc alii sitientis ibimus Afros, [ ]
65 pars Scythiam et rapidum cretae veniemus Oaxen [ ]
66 et penitus toto divisos orbe Britannos. [ ]?
67 en umquam patrios longo post tempore finis, [ ]
68 pauperis et tuguri congestum caespite culmen, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
1. digt.
69 post aliquot, mea regna, videns mirabor aristas? [ ]
70 impius haec tam culta novalia miles habebit, [ ]!
71 barbarus has segetes: en quo discordia civis [ ]
72 produxit miseros: his nos consevimus agros! [ ]
73 insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vitis. [ ]!
74 ite meae, quondam felix pecus, ite capellae. [ ]
75 non ego vos posthac viridi proiectus in antro [ ]
76 dumosa pendere procul de rupe videbo; [2]
77 carmina nulla canam; non me pascente, capellae, [ ]
78 florentem cytisum et salices carpetis amaras. - [ ]
79 Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem [ ]
80 fronde super viridi: sunt nobis mitia poma, [ ]
81 castaneae molles et pressi copia lactis, [ ]
82 et iam summa procul villarum culmina fumant, [ ]
83 maioresque cadunt altis de montibus umbrae. [ ]
= file n. 2 - 5:31 minuti
2. digt. .
1 Formosum pastor Corydon ardebat Alexim, [ ]
2 delicias domini; nec quid speraret habebat. [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
2. digt.
3 tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos [ ]
4 adsidue veniebat. ibi haec incondita solus [ ]
5 montibus et silvis studio iactabat inani: [ ]
6 'O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas? [u]!
7 nil nostri miserere? mori me denique cogis? [ ]?
8 nunc etiam pecudes umbras et frigora captant; [ ]
9 nunc viridis etiam occultant spineta lacertos, [ ]
10 Thestylis et rapido fessis messoribus aestu [ ]
11 alia serpyllum -que herbas contundit olentis. [ ]
12 at mecum raucis, tua dum vestigia lustro, [ ]
13 sole sub ardenti resonant arbusta cicadis. [ ]
14 nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras [ ]
15 atque superba pati fastidia? nonne Menalcan, [ ]
16 quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses? [ ]
17 o formose puer, nimium ne crede colori! [ ]
18 alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur. [ ]
19 despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi, [ ]
20 quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans. [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
2. digt.
21 mille meae Siculis errant in montibus agnae, [ ]
22 lac mihi non aestate novum, non frigore defit. [ ]
23 canto quae solitus, si quando armenta vocabat, [ ]
24 Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho. [ ]!
25 nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi, [ ]
26 cum placidum ventis staret mare. non ego Daphnim [ ]
27 iudice te metuam, si numquam fallit imago. [ ]
28 o tantum libeat mecum tibi sordida rura [ ]
29 atque humilis habitare casas et figere cervos, [ ]
30 haedorumque gregem viridi compellere hibisco! [ ]
31 mecum una in silvis imitabere Pana canendo [ ]
32 (Pan primum calamos cera coniungere pluris [ ]
33 instituit, Pan curat ovis oviumque magistros), [ ]
34 nec te paeniteat calamo trivisse labellum: [1]
35 haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas? [ ]
36 est mihi disparibus septem compacta cicutis [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
2. digt.
37 fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim, [1]
38 et dixit moriens: 'te nunc habet ista secundum': [ ]
39 dixit Damoetas, invidit stultus Amyntas. [ ]
40 praeterea duo nec tuta mihi valle reperti [1]
41 capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo; [ ]
42 bina die siccant ovis ubera: quos tibi servo. [ ]
43 iam pridem a me illos abducere Thestylis orat; [ ]?
44 et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra. [ ]
45 huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis [ ]
46 ecce ferunt nymphae calathis; tibi candida Nais, [ ]
47 pallentis violas et summa papavera carpens, [ ]
48 narcissum et florem iungit bene olentis anethi; [ ]
49 tum casia atque aliis intexens suavibus herbis [ ]
50 mollia luteola pingit vaccinia calta. [ ]
51 ipse ego cana legam tenera lanugine mala [1]
52 castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat. [ ]
53 addam cerea pruna (honos erit huic quoque pomo); [ ]!
54 et vos, o lauri, carpam et te, proxima myrte: [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
2. digt.
55 sic positae quoniam suavis miscetis odores. [ ]
56 rusticus es, Corydon; nec munera curat Alexis, [ ]
57 nec, si muneribus certes, concedat Iollas. [1]
58 heu heu, quid volui misero mihi? floribus Austrum [ ]
59 perditus et liquidis immisi fontibus apros. [ ]?
60 quem fugis, a, demens? habitarunt di quoque silvas [2]
61 Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces [ ]
62 ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae. [ ]
63 torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam, [ ]
64 florentem cytisum sequitur lasciva capella, [ ]
65 te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas. [ ]
66 aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci, [ ]
67 et sol crescentis decedens duplicat umbras: [ ]
68 me tamen urit amor: quis enim modus adsit amori? [ ]
69 a, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit! [1]
70 semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est: [2]?
71 quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus, [ ]
72 viminibus mollique paras detexere iunco? [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
2. digt.
73 invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.' [ ]
= file n. 3 - 7:32 minuti
3. digt. .
1 Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei? - [ ]
2 Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon. - [ ]
3 Infelix o semper, oves, pecus! ipse Neaeram [ ]
4 dum fovet ac ne me sibi praeferat illa veretur, [ ]
5 hic alienus ovis custos bis mulget in hora, [ ]
6 et sucus pecori et lac subducitur agnis. - [ ]
7 Parcius ista viris tamen obicienda memento. [ ]
8 novimus et qui te transversa tuentibus hircis [ ]
9 et quo - sed faciles nymphae risere - sacello. - [ ]
10 Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis [ ]
11 atque mala vitis incidere falce novellas. - [2]?
12 Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum [ ]
13 fregisti et calamos: quae tu, perverse Menalca, [ ]
14 et cum vidisti puero donata, dolebas, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
3. digt.
15 et si non aliqua nocuisses, mortuus esses. - [1]?
16 Quid domini faciant, audent cum talia fures? [ ]
17 non ego te vidi Damonis, pessime, caprum [2]?
18 excipere insidiis multum latrante Lycisca? [ ]
19 et cum clamarem 'quo nunc se proripit ille? [ ]
20 Tityre, coge pecus,' tu post carecta latebas. - [ ]
21 An mihi cantando victus non redderet ille, [ ]
22 quem mea carminibus meruisset fistula caprum? [ ]
23 si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon [ ]
24 ipse fatebatur; sed reddere posse negabat. - [2]
25 Cantando tu illum? aut umquam tibi fistula cera [ ]
26 iuncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas [ ]
27 stridenti miserum stipula disperdere carmen? - [ ]
28 Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim [ ]!
29 experiamur? ego hanc vitulam (ne forte recuses, [ ]
30 bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus) [1]
31 depono: tu dic mecum quo pignore certes. - [ ]
32 De grege non ausim quicquam deponere tecum: [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
3. digt.
33 est mihi namque domi pater, est iniusta noverca; [ ]
34 bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos. [ ]
35 verum, id quod multo tute ipse fatebere maius [ ]
36 (insanire libet quoniam tibi), pocula ponam [1]
37 fagina, caelatum divini opus Alcimedontis, [1]
38 lenta quibus torno facili superaddita vitis [ ]
39 diffusos hedera vestit pallente corymbos. [1]
40 in medio duo signa, Conon, et - quis fuit alter, [ ]
41 descripsit radio totum qui gentibus orbem, [ ]
42 tempora quae messor, quae curvus arator haberet? [ ]
43 necdum illis labra admovi, sed condita servo. - [ ]
44 Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, [ ]?
45 et molli circum est ansas amplexus acantho, [ ]
46 Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis. [ ]
47 necdum illis labra admovi, sed condita servo. [ ]
48 si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes. - [ ]
49 Numquam hodie effugies; veniam quocumque vocaris. [ ]
50 audiat haec tantum - vel qui venit ecce Palaemon. [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
3. digt.
51 efficiam posthac ne quemquam voce lacessas. - [ ]
52 Quin age, si quid habes; in me mora non erit ulla, [ ]
53 nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon, [ ]
54 sensibus haec imis (res est non parva) reponas. - [ ]
55 Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba. [ ]
56 et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos, [ ]
57 nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus. [ ]
58 incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca. [ ]?
59 alternis dicetis; amant alterna Camenae. - [2]
60 Ab Iove principium musae: Iovis omnia plena; [ ]
61 ille colit terras, illi mea carmina curae. - [ ]
62 Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me [ ]
63 munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus. - [ ]
64 Malo me Galatea petit, lasciva puella, [u]!
65 et fugit ad salices et se cupit ante videri. - [ ]
66 At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas, [ ]
67 notior ut iam sit canibus non Delia nostris. - [ ]
68 Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
3. digt.
69 ipse locum, aëriae quo congessere palumbes. - [ ]
70 Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta [ ]
71 aurea mala decem misi; cras altera mittam. - [ ]?
72 O quotiens et quae nobis Galatea locuta est! [ ]
73 partem aliquam, venti, divum referatis ad auris! - [ ]?
74 Quid prodest quod me ipse animo non spernis, Amynta, [ ]
75 si, dum tu sectaris apros, ego retia servo? - [ ]
76 Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla: [ ]
77 cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito. - [1]?
78 Phyllida amo ante alias: nam me discedere flevit [ ]
79 et longum 'formose, vale, vale,' inquit, 'Iolla.' - [ ]
80 Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, [ ]
81 arboribus venti, nobis Amaryllidis irae. - [1]?
82 Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis, [2]
83 lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas. - [1]?
84 Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam: [ ]
85 Pierides, vitulam lectori pascite vestro. - [ ]?
86 Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
3. digt.
87 iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam. - [ ]
88 Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet; [ ]
89 mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum. - [ ]
90 Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi, [2]
91 atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos. - [ ]
92 Qui legitis flores et humi nascentia fraga, [1]
93 frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba. - [ ]
94 Parcite, oves, nimium procedere: non bene ripae [1]
95 creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat. - [ ]
96 Tityre, pascentis a flumine reice capellas: [1]?
97 ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo. - [ ]
98 Cogite ovis, pueri: si lac praeceperit aestus, [ ]
99 ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis. - [ ]
100 Heu heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo! [ ]
101 idem amor exitium pecori pecorisque magistro. - [ ]
102 Hi certe - neque amor causa est - vix ossibus haerent. [ ]
103 nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos. - [ ]
104 Dic quibus in terris - et eris mihi magnus Apollo - [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
3. digt.
105 tris pateat Caeli spatium non amplius ulnas. - [ ]
106 Dic quibus in terris inscripti nomina regum [ ]
107 nascantur flores, et Phyllida solus habeto. - [1]
108 Non nostrum inter vos tantas componere lites. [ ]!
109 et vitula tu dignus et hic: et quisquis amores [ ]?
110 haud metuet dulcis, haud experietur amaros. [ ]
111 claudite iam rivos, pueri; sat prata biberunt. [ ]
= file n. 4 - 4:49 minuti
4. digt.
1 Sicelides Musae, paulo maiora canamus! [ ]?
2 non omnis arbusta iuvant humilesque myricae [ ]
3 si canimus silvas, silvae sint consule dignae. [ ]
4 Vltima Cumaei venit iam carminis aetas; [1]
5 magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. [ ]
6 iam redit et virgo, redeunt Saturnia regna, [ ]
7 iam nova progenies caelo demittitur alto. [ ]?
8 tu modo nascenti puero, quo ferrea primum [ ]?
9 desinet ac toto surget gens aurea mundo, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
4. digt.
10 casta fave Lucina: tuus iam regnat Apollo. [ ]?
11 teque adeo decus hoc aevi, te consule, inibit, [1]?
12 Pollio, et incipient magni procedere menses; [ ]?
13 te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, [ ]
14 inrita perpetua solvent formidine terras. [ ]
15 ille deum vitam accipiet divisque videbit [ ]
16 permixtos heroas et ipse videbitur illis, [u]!
17 pacatumque reget patriis virtutibus orbem. [ ]
18 At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu [ ]?
19 errantis hederas passim cum baccare tellus [ ]
20 mixtaque ridenti colocasia fundet acantho. [ ]
21 ipsae lacte domum referent distenta capellae [ ]
22 ubera, nec magnos metuent armenta leones; [ ]
23 ipsa tibi blandos fundent cunabula flores. [ ]
24 occidet et serpens, et fallax herba veneni [ ]
25 occidet; Assyrium vulgo nascetur amomum. [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
4. digt.
26 at simul heroum laudes et facta parentis [2]
27 iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus, [ ]
28 molli paulatim flavescet campus arista, [ ]
29 incultisque rubens pendebit sentibus uva, [ ]
30 et durae quercus sudabunt roscida mella. [ ]
31 pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis, [ ]
32 quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris [ ]
33 oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos. [ ]
34 alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo [ ]!
35 delectos heroas; erunt etiam altera bella [u]
36 atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles. [ ]
37 hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas, [ ]
38 cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus [ ]
39 mutabit merces: omnis feret omnia tellus. [ ]
40 non rastros patietur humus, non vinea falcem; [ ]
41 robustus quoque iam tauris iuga solvet arator; [ ]
42 nec varios discet mentiri lana colores, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
4. digt.
43 ipse sed in pratis aries iam suave rubenti [ ]
44 murice, iam croceo mutabit vellera luto; [ ]
45 sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos. [ ]
46 'Talia saecla' suis dixerunt 'currite' fusis [ ]
47 concordes stabili fatorum numine Parcae. [ ]?
48 adgredere o magnos (aderit iam tempus) honores, [ ]
49 cara deum suboles, magnum Iovis incrementum! [ ]
50 aspice convexo nutantem pondere mundum, [ ]?
51 terrasque tractusque maris caelumque profundum: [ ]
52 aspice venturo laetentur ut omnia saeclo! [ ]
53 o mihi tum longae maneat pars ultima vitae, [ ]
54 spiritus et quantum sat erit tua dicere facta: [ ]
55 non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus, [ ]
56 nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit, [ ]
57 Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo. [ ]!
58 Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet, [ ]?
59 Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum. [ ]?
60 incipe, parve puer, risu cognoscere matrem [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
4. digt.
61 (matri longa decem tulerunt fastidia menses) [ ]
62 incipe, parve puer: qui non risere parenti, [ ]
63 nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est. [ ]
= file n. 5 - 6:50 minuti
5. digt. .
1 Cur non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo, [ ]
2 tu calamos inflare levis, ego dicere versus, [ ]
3 hic corylis mixtas inter consedimus ulmos? - [ ]
4 Tu maior; tibi me est aequum parere, Menalca, [ ]
5 sive sub incertas Zephyris motantibus umbras, [ ]
6 sive antro potius succedimus. aspice, ut antrum [ ]
7 silvestris raris sparsit labrusca racemis. - [ ]
8 Montibus in nostris solus tibi certat Amyntas. - [ ]
9 Quid, si idem certet Phoebum superare canendo? - [ ]
10 Incipe, Mopse, prior, si quos aut Phyllidis ignis [ ]
11 aut Alconis habes laudes aut iurgia Codri. [ ]
12 incipe: pascentis servabit Tityrus haedos. - [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
5. digt.
13 Immo haec, in viridi nuper quae cortice fagi [ ]?
14 carmina descripsi et modulans alterna notavi, [ ]
15 experiar: tu deinde iubeto ut certet Amyntas. - [ ]!
16 Lenta salix quantum pallenti cedit olivae, [ ]
17 puniceis humilis quantum saliunca rosetis, [ ]
18 iudicio nostro tantum tibi cedit Amyntas. [ ]
19 sed tu desine plura, puer: successimus antro. - [u]!
20 Exstinctum nymphae crudeli funere Daphnim [ ]
21 flebant (vos coryli testes et flumina nymphis), [ ]
22 cum complexa sui corpus miserabile nati, [ ]
23 atque deos atque astra vocat crudelia mater. [ ]
24 non ulli pastos illis egere diebus [ ]
25 frigida, Daphni, boves ad flumina; nulla neque amnem [ ]
26 libavit quadripes nec graminis attigit herbam. [ ]
27 Daphni, tuum Poenos etiam gemuisse leones [ ]
28 interitum montesque feri silvaeque loquuntur. [ ]
29 Daphnis et Armenias curru subiungere tigris [ ]
30 instituit, Daphnis thiasos inducere Bacchi [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
5. digt.
31 et foliis lentas intexere mollibus hastas. [ ]
32 vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae, [ ]
33 ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis, [ ]
34 tu decus omne tuis. postquam te fata tulerunt [ ]
35 ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo. [ ]
36 grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis, [ ]
37 infelix lolium et steriles nascuntur avenae; [ ]
38 pro molli viola, pro purpureo narcisso [ ]
39 carduus et spinis surgit paliurus acutis. [ ]
40 spargite humum foliis, inducite fontibus umbras, [ ]
41 pastores (mandat fieri sibi talia Daphnis), [ ]
42 et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen: [ ]
43 'Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus, [ ]
44 formosi pecoris custos, formosior ipse.' - [1]
45 Tale tuum carmen nobis, divine poeta, [ ]
46 quale sopor fessis in gramine, quale per aestum [ ]
47 dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo. [ ]
48 nec calamis solum aequiperas, sed voce magistrum: [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
5. digt.
49 fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo. [ ]
50 nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissim [ ]
51 dicemus, Daphnimque tuum tollemus ad astra; [ ]
52 Daphnim ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis. - [ ]!
53 An quicquam nobis tali sit munere maius? [ ]
54 et puer ipse fuit cantari dignus, et ista [ ]?
55 iam pridem Stimichon laudavit carmina nobis. - [ ]
56 Candidus insuetum miratur limen Olympi [ ]
57 sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis. [ ]
58 ergo alacris silvas et cetera rura voluptas [ ]
59 Panaque pastores -que tenet Dryadesque puellas. [ ]
60 nec lupus insidias pecori, nec retia cervis [ ]
61 ulla domum meditantur: amat bonus otia Daphnis. [ ]
62 ipsi laetitia voces ad sidera iactant [ ]?
63 intonsi montes; ipsae iam carmina rupes, [ ]
64 ipsa sonant arbusta: 'deus, deus ille, Menalca!' [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
5. digt.
65 sis bonus o felixque tuis! en quattuor aras: [2]
66 ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo. [ ]
67 pocula bina novo spumantia lacte quotannis [ ]?
68 craterasque duo statuam tibi pinguis olivi, [ ]
69 et multo in primis hilarans convivia Baccho, [1]
70 ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra [2]
71 vina novum fundam calathis Ariusia nectar. [ ]
72 cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon; [ ]
73 saltantis Satyros imitabitur Alphesiboeus. [ ]
74 haec tibi semper erunt, et cum sollemnia vota [ ]
75 reddemus nymphis, et cum lustrabimus agros. [ ]
76 dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit, [ ]
77 dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae, [ ]
78 semper honos nomenque tuum laudesque manebunt. [ ]
79 ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis [ ]
80 agricolae facient: damnabis tu quoque votis. - [ ]
81 Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona? [ ]
82 nam neque me tantum venientis sibilus Austri [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
5. digt.
83 nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae [ ]
84 saxosas inter decurrunt flumina vallis. - [ ]
85 Hac te nos fragili donabimus ante cicuta. [1]?
86 haec nos 'formosum Corydon ardebat Alexim,' [ ]
87 haec eadem docuit 'cuium pecus? an Meliboei?' - [ ]
88 At tu sume pedum, quod, me cum saepe rogaret, [1]
89 non tulit Antigenes (et erat tum dignus amari), [ ]
90 formosum paribus nodis atque aere, Menalca. [ ]
= file n. 6 - 6:32 minuti
6. digt. .
1 Prima Syracosio dignata est ludere versu [ ]
2 nostra neque erubuit silvas habitare Thalia. [ ]
3 cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem [ ]
4 vellit et admonuit: 'pastorem, Tityre, pinguis [ ]
5 pascere oportet ovis, deductum dicere carmen.' [ ]
6 nunc ego (namque super tibi erunt qui dicere laudes, [ ]
7 Vare, tuas cupiant et tristia condere bella) [ ]
8 agrestem tenui meditabor harundine Musam. [ ]
9 non iniussa cano. si quis tamen haec quoque, si quis [ ]?
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
6. digt.
10 captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae, [ ]
11 te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est [ ]
12 quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen. [ ]
13 Pergite, Pierides. Chromis et Mnasyllus in antro [ ]
14 Silenum pueri somno videre iacentem, [ ]?
15 inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho; [ ]
16 serta procul tantum capiti delapsa iacebant, [1]
17 et gravis attrita pendebat cantharus ansa. [ ]
18 adgressi (nam saepe senex spe carminis ambo [ ]
19 luserat) iniciunt ipsis ex vincula sertis. [ ]
20 addit se sociam timidisque supervenit Aegle, [ ]
21 Aegle Naiadum pulcherrima, iamque videnti [1]
22 sanguineis frontem moris et tempora pingit. [ ]
23 ille dolum ridens 'quo vincula nectitis?' inquit. [ ]
24 'solvite me, pueri; satis est potuisse videri. [ ]
25 carmina quae vultis cognoscite; carmina vobis, [ ]
26 huic aliud mercedis erit.' simul incipit ipse. [ ]
27 tum vero in numerum Faunosque ferasque videres [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
6. digt.
28 ludere, tum rigidas motare cacumina quercus; [2]
29 nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes, [ ]
30 nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea. [2]?
31 Namque canebat uti magnum per inane coacta [ ]
32 semina terrarum -que animaeque marisque fuissent [ ]
33 et liquidi simul ignis; ut his exordia primis [ ]
34 omnia et ipse tener mundi concreverit orbis; [ ]
35 tum durare solum et discludere Nerea ponto [1]
36 coeperit et rerum paulatim sumere formas; [ ]
37 iamque novum terrae stupeant lucescere solem, [ ]
38 altius atque cadant summotis nubibus imbres; [ ]
39 incipiant silvae cum primum surgere, cumque [ ]
40 rara per ignaros errent animalia montis. [ ]?
41 hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna, [ ]
42 Caucasiasque refert volucris furtumque Promethei. [ ]
43 his adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum [ ]
44 clamassent, ut litus 'Hyla, Hyla' omne sonaret; [ ]
45 et fortunatam, si numquam armenta fuissent, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
6. digt.
46 Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci. [2]?
47 a, virgo infelix, quae te dementia cepit! [ ]
48 Proetides implerunt falsis mugitibus agros, [ ]
49 at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta [ ]
50 concubitus, quamvis collo timuisset aratrum, [ ]
51 et saepe in levi quaesisset cornua fronte. [ ]
52 a, virgo infelix, tu nunc in montibus erras: [ ]
53 ille latus niveum molli fultus hyacintho [ ]
54 ilice sub nigra pallentis ruminat herbas [ ]
55 aut aliquam in magno sequitur grege. 'claudite, nymphae, [ ]
56 Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus, [ ]
57 si qua forte ferant oculis sese obvia nostris [ ]
58 errabunda bovis vestigia; forsitan illum [ ]
59 aut herba captum viridi aut armenta secutum [ ]
60 perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.' [ ]
61 tum canit Hesperidum miratam mala puellam; [ ]
62 tum Phaethontiadas musco circumdat amarae [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
6. digt.
63 corticis atque solo proceras erigit alnos. [2]?
64 tum canit errantem Permessi ad flumina Gallum [ ]
65 Aonas in montis ut duxerit una sororum, [ ]
66 utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis; [ ]
67 ut Linus haec illi divino carmine pastor [ ]?
68 floribus atque apio crinis ornatus amaro [ ]
69 dixerit: 'hos tibi dant calamos, en accipe, Musae, [1]
70 Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat [ ]
71 cantando rigidas deducere montibus ornos. [1]
72 his tibi Grynei nemoris dicatur origo, [u]?
73 ne quis sit lucus quo se plus iactet Apollo.' [ ]
74 quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est [ ]
75 candida succinctam latrantibus inguina monstris [ ]
76 Dulichias vexasse rates et gurgite in alto, [ ]
77 a, timidos nautas canibus lacerasse marinis, [ ]
78 aut ut mutatos Terei narraverit artus, [ ]
79 quas illi Philomela dapes, quae dona pararit, [ ]
80 quo cursu deserta petiverit et quibus ante [ ]!
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
6. digt.
81 infelix sua tecta super volitaverit alis? [ ]
82 omnia, quae Phoebo quondam mediante beatus [ ]
83 audiit Eurotas iussitque ediscere lauros, [ ]
84 ille canit (pulsae referunt ad sidera valles), [ ]
85 cogere donec ovis stabulis numerumque referre [ ]
86 iussit et invito processit Vesper Olympo. [ ]?
= file n. 7 - 5:15 minuti
7. digt. .
1 Forte sub arguta consederat ilice Daphnis, [ ]?
2 compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum, [ ]
3 Thyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas, [ ]
4 ambo florentes aetatibus, Arcades ambo, [ ]?
5 et cantare pares et respondere parati. [ ]
6 huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, [ ]
7 vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim [ ]
8 aspicio. ille ubi me contra videt, 'ocius' inquit [ ]
9 'huc ades, o Meliboee; caper tibi salvus et haedi; [ ]
10 et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra. [ ]
11 huc ipsi potum venient per prata iuvenci, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
7. digt.
12 hic viridis tenera praetexit harundine ripas [ ]
13 Mincius, eque sacra resonant examina quercu.' [ ]
14 quid facerem? neque ego Alcippen nec Phyllida habebam [ ]
15 depulsos a lacte domi quae clauderet agnos, [ ]
16 et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum. [ ]
17 posthabui tamen illorum mea seria ludo. [ ]
18 alternis igitur contendere versibus ambo [ ]
19 coepere, alternos Musae meminisse volebant. [ ]
20 hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis. - [ ]
21 Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen, [1]
22 quale meo Codro, concedite (proxima Phoebi [ ]
23 versibus ille facit) aut, si non possumus omnes, [ ]
24 hic arguta sacra pendebit fistula pinu. - [ ]
25 Pastores, hedera crescentem ornate poetam, [1]
26 Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro; [ ]
27 aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
7. digt.
28 cingite, ne vati noceat mala lingua futuro. - [2]?
29 Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus [ ]?
30 et ramosa Micon vivacis cornua cervi. [1]
31 si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota [ ]?
32 puniceo stabis suras evincta coturno. - [ ]?
33 Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis [ ]
34 exspectare sat est: custos es pauperis horti. [ ]
35 nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, [ ]
36 si fetura gregem suppleverit, aureus esto. - [1]
37 Nerine Galatea, thymo, mihi dulcior Hyblae, [u]?
38 candidior cycnis, hedera formosior alba, [ ]
39 cum primum pasti repetent praesepia tauri, [ ]
40 si qua tui Corydonis habet te cura, venito. - [ ]
41 Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis, [ ]
42 horridior rusco, proiecta vilior alga, [ ]?
43 si mihi non haec lux toto iam longior anno est. [ ]
44 ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci. - [ ]?
45 Muscosi fontes et somno mollior herba, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
7. digt.
46 et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra, [1]
47 solstitium pecori defendite: iam venit aestas [ ]?
48 torrida, iam lento turgent in palmite gemmae. - [ ]
49 Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis [ ]
50 semper, et adsidua postes fuligine nigri. [ ]
51 Hic tantum Boreae curamus frigora quantum [ ]
52 aut numerum lupus aut torrentia flumina ripas. - [ ]
53 Stant et iuniperi et castaneae hirsutae, [ ]
54 strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma, [ ]
55 omnia nunc rident: at si formosus Alexis [ ]
56 montibus his abeat, videas et flumina sicca. - [ ]
57 Aret ager; vitio moriens sitit aëris herba; [ ]
58 Liber pampineas invidit collibus umbras: [ ]
59 Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit, [ ]
60 Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri. - [ ]
61 Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho, [ ]
62 formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo; [ ]
63 Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
7. digt.
64 nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phoebi. - [ ]
65 Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis, [ ]
66 populus in fluviis, abies in montibus altis; [ ]
67 saepius at si me, Lycida formose, revisas, [ ]?
68 fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis. - [ ]
69 Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsim. [ ]
70 ex illo Corydon Corydon est tempore nobis. [ ]
= file n. 8 - 8:22 minuti
8. digt. .
1 Pastorum Musam Damonis et Alphesiboei, [2]
2 immemor herbarum quos est mirata iuvenca [ ]
3 certantis, quorum stupefactae carmine lynces, [ ]
4 et mutata suos requierunt flumina cursus, [ ]
5 Damonis Musam dicemus et Alphesiboei. [2]
6 Tu mihi seu magni superas iam saxa Timavi, [ ]
7 sive oram Illyrici legis aequoris, - en erit umquam [ ]
8 ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta? [ ]
9 en erit ut liceat totum mihi ferre per orbem [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
8. digt.
10 sola Sophocleo tua carmina digna coturno? [ ]?
11 a te principium, tibi desinam: accipe iussis [ ]
12 carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum [ ]
13 inter victricis hederam tibi serpere lauros. [ ]?
14 Frigida vix caelo noctis decesserat umbra, [ ]
15 cum ros in tenera pecori gratissimus herba: [1]?
16 incumbens tereti Damon sic coepit olivae. - [1]
17 Nascere praeque diem veniens age, Lucifer, almum, [ ]
18 coniugis indigno Nysae deceptus amore [1]
19 dum queror et divos, quamquam nil testibus illis [ ]
20 profeci, extrema moriens tamen adloquor hora. [ ]?
21 incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. [ ]
22 Maenalus argutum -que nemus pinusque loquentis [ ]
23 semper habet, semper pastorum ille audit amores [ ]
24 Panaque, qui primus calamos non passus inertis. [2]
25 incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
8. digt.
26 Mopso Nysa datur: quid non speremus amantes? [1]
27 iungentur iam grypes equis, aevoque sequenti [ ]
28 cum canibus timidi venient ad pocula dammae. [ ]
28 incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. [ ]
29 Mopse, novas incide faces: tibi ducitur uxor. [ ]
30 sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus Oetam. [ ]
31 incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. [ ]
32 o digno coniuncta viro, dum despicis omnis, [ ]
33 dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellae [ ]
34 hirsutum -que supercilium promissaque barba, [ ]
35 nec curare deum credis mortalia quemquam - [ ]
36 incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus - [ ]
37 saepibus in nostris parvam te roscida mala [ ]
38 (dux ego vester eram) vidi cum matre legentem. [ ]
39 alter ab undecimo tum me iam acceperat annus, [ ]
40 iam fragilis poteram a terra contingere ramos: [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
8. digt.
41 ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error! [ ]
42 incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. [ ]
43 nunc scio quid sit Amor: duris in cotibus illum [ ]
44 aut Tmaros aut Rhodope aut extremi Garamantes [ ]
45 nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt. [ ]
46 incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. [ ]
47 saevus Amor docuit natorum sanguine matrem [ ]
48 commaculare manus; crudelis tu quoque, mater: [ ]
49 crudelis mater magis, an puer improbus ille? [ ]
50 improbus ille puer; crudelis tu quoque, mater. [ ]
51 incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. [ ]
52 nunc et ovis ultro fugiat lupus, aurea durae [ ]
53 mala ferant quercus, narcisso floreat alnus, [ ]
54 pinguia corticibus sudent electra myricae, [ ]
55 certent et cycnis ululae, sit Tityrus Orpheus, [ ]
56 Orpheus in silvis, inter delphinas Arion - [ ]
57 incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus - [ ]
58 omnia vel medium fiat mare. vivite silvae: [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
8. digt.
59 praeceps aërii specula de montis in undas [1]?
60 deferar; extremum hoc munus morientis habeto. [ ]
61 desine Maenalios, iam desine, tibia, versus. [ ]
62 Haec Damon: vos, quae responderit Alphesiboeus, [ ]
63 dicite, Pierides; non omnia possumus omnes. - [ ]
64 Effer aquam et molli cinge haec altaria vitta, [ ]
65 verbenasque adole pinguis et mascula tura, [ ]
66 coniugis ut magicis sanos avertere sacris [ ]?
67 experiar sensus; nihil hic nisi carmina desunt. [ ]
68 ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. [ ]
69 carmina vel caelo possunt deducere Lunam, [ ]
70 carminibus Circe socios mutavit Vlixi, [ ]
71 frigidus in pratis cantando rumpitur anguis. [ ]
72 ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. [ ]
73 terna tibi haec primum triplici diversa colore [1]
74 licia circumdo, terque haec altaria circum [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
8. digt.
75 effigiem duco; numero deus impare gaudet. [1]?
76 ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. [ ]
77 necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores; [ ]
78 necte, Amarylli, modo et 'Veneris' dic 'vincula necto.' [ ]
79 ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. [ ]
80 limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit [ ]
81 uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore. [ ]
82 sparge molam et fragilis incende bitumine lauros. [ ]
83 Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurum. [ ]!
84 ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. [ ]
85 talis amor Daphnim qualis cum fessa iuvencum [ ]
86 per nemora atque altos quaerendo bucula lucos [ ]
87 propter aquae rivum viridi procumbit in ulva [1]
88 perdita, nec serae meminit decedere nocti, [ ]
89 talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi. [ ]
90 ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. [ ]
91 has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit, [ ]
92 pignora cara sui: quae nunc ego limine in ipso, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
8. digt.
93 terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnim. [ ]?
94 ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. [ ]
95 has herbas atque haec Ponto mihi lecta venena [ ]
96 ipse dedit Moeris (nascuntur plurima Ponto); [ ]
97 his ego saepe lupum fieri et se condere silvis [ ]
98 Moerim, saepe animas imis excire sepulcris, [ ]?
99 atque satas alio vidi traducere messis. [ ]?
100 ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. [ ]
101 fer cineres, Amarylli, foras rivoque fluenti [ ]
102 transque caput iace, nec respexeris. his ego Daphnim [ ]
103 adgrediar; nihil ille deos, nil carmina curat. [ ]
104 ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. [ ]
105 aspice: corripuit tremulis altaria flammis [ ]
106 sponte sua, dum ferre moror. cinis ipse. bonum sit! [ ]
107 nescio quid certe est, et Hylax in limine latrat. [ ]
108 credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt? [ ]
109 parcite, ab urbe venit, iam parcite carmina, Daphnis. [ ]
= file n. 9 - 5:16 minuti
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
9. digt. .
1 Quo te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem? - [ ]
2 O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri [2]?
3 (quod numquam veriti sumus) ut possessor agelli [ ]
4 diceret: 'haec mea sunt; veteres migrate coloni.' [ ]
5 nunc victi, tristes, quoniam fors omnia versat, [ ]
6 hos illi (quod nec vertat bene) mittimus haedos. - [ ]
7 Certe equidem audieram, qua se subducere colles [ ]
8 incipiunt mollique iugum demittere clivo, [ ]
9 usque ad aquam et veteres, iam fracta cacumina, fagos, [ ]
10 omnia carminibus vestrum servasse Menalcan. - [ ]
11 Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum [ ]
12 nostra valent, Lycida, tela inter Martia quantum [ ]?
13 Chaonias dicunt aquila veniente columbas. [ ]
14 quod nisi me quacumque novas incidere lites [2]
15 ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix, [ ]
16 nec tuus hic Moeris nec viveret ipse Menalcas. - [ ]
17 Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua nobis [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
9. digt.
18 paene simul tecum solacia rapta, Menalca? [ ]
19 quis caneret nymphas? quis humum florentibus herbis [ ]
20 spargeret aut viridi fontis induceret umbra? [ ]
21 vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, [ ]?
22 cum te ad delicias ferres Amaryllida nostras? [ ]
23 'Tityre, dum redeo (brevis est via) pasce capellas, [ ]
24 et potum pastas age, Tityre, et inter agendum [ ]
25 occursare capro (cornu ferit ille) caveto.' - [ ]
26 Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat [ ]
27 'Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis, [ ]
28 Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae, [ ]
29 cantantes sublime ferent ad sidera cycni.' - [ ]
30 Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos, [ ]
31 sic cytiso pastae distentant ubera vaccae, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
9. digt.
32 incipe, si quid habes. et me fecere poetam [2]?
33 Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt [ ]
34 vatem pastores; sed non ego credulus illis. [ ]
35 nam neque adhuc Vario videor nec dicere Cinna [ ]
36 digna, sed argutos inter strepere anser olores. - [ ]?
37 Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto, [1]
38 si valeam meminisse; neque est ignobile carmen. [ ]
39 'huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis? [ ]
40 hic ver pupureum, varios hic flumina circum [ ]
41 fundit humus flores, hic candida populus antro [1]
42 imminet et lentae texunt umbracula vites. [ ]
43 huc ades; insani feriant sine litora fluctus.' - [ ]?
44 Quid, quae te pura solum sub nocte canentem [ ]
45 audieram? numeros memini, si verba tenerem: [1]
46 'Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus? [ ]
47 ecce Dionaei processit Caesaris astrum, [ ]?
48 astrum quo segetes gauderent frugibus et quo [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
9. digt.
49 duceret apricis in collibus uva colorem. [ ]?
50 insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.' - [ ]
51 Omnia fert aetas, animum quoque; saepe ego longos [ ]
52 cantando puerum memini me condere soles: [1]
53 nunc oblita mihi tot carmina, vox quoque Moerim [ ]
54 iam fugit ipsa: lupi Moerim videre priores. [ ]
55 sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas. - [ ]
56 Causando nostros in longum ducis amores. [ ]
57 et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes, [ ]?
58 aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae. [ ]?
59 hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum [ ]
60 incipit apparere Bianoris. hic, ubi densas [u]!
61 agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus: [ ]
62 hic haedos depone, tamen veniemus in urbem. [2]
63 aut si nox pluviam ne colligat ante veremur, [ ]
64 cantantes licet usque (minus via laedit) eamus; [ ]
65 cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo. - [ ]
66 Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus; [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
9. digt.
67 carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus. [ ]
= file n. 10 - 6:18 minuti
10. digt. .
1 Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem: [ ]
2 pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris, [ ]
3 carmina sunt dicenda: neget quis carmina Gallo? [ ]!
4 sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos, [ ]
5 Doris amara suam non intermisceat undam, [ ]
6 incipe; sollicitos Galli dicamus amores, [ ]?
7 dum tenera attondent simae virgulta capellae. [ ]
8 non canimus surdis, respondent omnia silvae. [ ]
9 Quae nemora aut qui vos saltus habuere, puellae [ ]
10 Naides, indigno cum Gallus amore peribat? [ ]
11 nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi [1]?
12 ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe. [u]!
13 illum etiam lauri, etiam flevere myricae, [ ]
14 pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem [ ]
15 Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei. [ ]?
16 stant et oves circum (nostri nec paenitet illas, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
10. digt.
17 nec te paeniteat pecoris, divine poeta; [ ]
18 et formosus ovis ad flumina pavit Adonis), [ ]
19 venit et opilio, tardi venere subulci, [ ]?
20 uvidus hiberna venit de glande Menalcas. [1]
21 omnes 'unde amor iste' rogant 'tibi?' venit Apollo, [ ]!
22 'Galle, quid insanis?' inquit 'tua cura Lycoris [ ]?
23 perque nives alium perque horrida castra secuta est.' [ ]
24 venit et agresti capitis Silvanus honore, [ ]
25 florentis ferulas et grandia lilia quassans. [ ]
26 Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi [ ]
27 sanguineis ebuli bacis minioque rubentem. [1]?
28 'ecquis erit modus?' inquit 'Amor non talia curat, [ ]
29 nec lacrimis crudelis Amor nec gramina rivis [2]
30 nec cytiso saturantur apes nec fronde capellae.' [ ]
31 tristis at ille 'tamen cantabitis, Arcades' inquit [ ]
32 'montibus haec vestris, soli cantare periti [ ]
33 Arcades. o mihi tum quam molliter ossa quiescant, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
10. digt.
34 vestra meos olim si fistula dicat amores! [ ]
35 atque utinam ex vobis unus vestrique fuissem [ ]?
36 aut custos gregis aut maturae vinitor uvae! [ ]
37 certe sive mihi Phyllis sive esset Amyntas, [1]
38 seu quicumque furor (quid tum, si fuscus Amyntas? [ ]
39 et nigrae violae sunt et vaccinia nigra), [ ]
40 mecum inter salices lenta sub vite iaceret; [ ]
41 serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas. [ ]
42 hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori, [ ]
43 hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo. [1]
44 nunc insanus amor duri me Martis in armis [ ]?
45 tela inter media at -que adversos detinet hostis. [ ]
46 tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum) [ ]
47 Alpinas a, dura, nives et frigora Rheni [3]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
10. digt.
48 me sine sola vides. a, te ne frigora laedant! [2]
49 a, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas! [ ]
50 ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita versu [ ]
51 carmina pastoris Siculi modulabor avena. [ ]
52 certum est in silvis inter spelaea ferarum [ ]
53 malle pati tenerisque meos incidere amores [ ]
54 arboribus: crescent illae, crescetis, amores. [ ]
55 interea mixtis lustrabo Maenala nymphis, [ ]?
56 aut acris venabor apros. non me ulla vetabunt [2]
57 frigora Parthenios canibus circumdare saltus. [ ]
58 iam mihi per rupes videor lucosque sonantis [ ]
59 ire, libet Partho torquere Cydonia cornu [ ]
60 spicula - tamquam haec sit nostri medicina furoris, [ ]
61 aut deus ille malis hominum mitescere discat. [ ]
62 iam neque Hamadryades rursus neque carmina nobis [ ]
63 ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae. [ ]
64 non illum nostri possunt mutare labores, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
10. digt.
65 nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus, [1]
66 Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae, [ ]
67 nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo, [ ]
68 Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri. [ ]
69 omnia vincit Amor: et nos cedamus Amori.' [ ]
70 Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam, [ ]
71 dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco, [ ]
72 Pierides: vos haec facietis maxima Gallo, [ ]
73 Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas [ ]
74 quantum vere novo viridis se subicit alnus. [ ]
75 surgamus: solet esse gravis cantantibus umbra, [ ]
76 iuniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae. [ ]
77 ite domum saturae, venit Hesperus, ite capellae. [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 11 - 12:01 minuti
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.) .
1 Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram [ ]
2 vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vitis [ ]
3 conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo [ ]
4 sit pecori, apibus quanta experientia parcis, [ ]
5 hinc canere incipiam. vos, o clarissima mundi [ ]?
6 lumina, labentem caelo quae ducitis annum, [ ]
7 Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus [ ]?
8 Chaoniam pingui glandem mutavit arista, [ ]
9 poculaque inventis Acheloia miscuit uvis, [ ]
10 et vos, agrestum praesentia numina, Fauni, [ ]
11 (ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae) - [ ]
12 munera vestra cano. tuque o, cui prima frementem [ ]?
13 fudit equum magno tellus percussa tridenti, [ ]
14 Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceae [ ]
15 ter centum nivei tondent dumeta iuvenci; [ ]
16 ipse nemus linquens patrium saltusque Lycaei [ ]
17 Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae, [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
18 adsis, o Tegeaee, favens, oleaeque Minerva [ ]!
19 inventrix, uncique puer monstrator aratri, [ ]
20 et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum; [2]
21 dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri, [ ]
22 quique novas alitis non ullo semine fruges, [ ]
23 quique satis largum caelo demittitis imbrem; [ ]?
24 tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum [ ]
25 concilia incertum est, urbesne invisere, Caesar, [ ]
26 terrarumque velis curam, et te maximus orbis [ ]
27 auctorem frugum tempestatumque potentem [ ]
28 accipiat cingens materna tempora myrto, [ ]
29 an deus immensi venias maris ac tua nautae [ ]
30 numina sola colant, tibi serviat ultima Thule, [ ]
31 teque sibi generum Tethys emat omnibus undis, [1]
32 anne novum tardis sidus te mensibus addas, [ ]
33 qua locus Erigonen inter Chelasque sequentis [ ]
34 panditur (ipse tibi iam bracchia contrahit ardens [ ]
35 Scorpius et caeli iusta plus parte reliquit) - [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
36 quidquid eris (nam te nec sperant Tartara regem, [ ]
37 nec tibi regnandi veniat tam dira cupido, [ ]
38 quamvis Elysios miretur Graecia campos, [ ]
39 nec repetita sequi curet Proserpina matrem) [ ]?
40 da facilem cursum, at -que audacibus adnue coeptis, [ ]
41 ignarosque viae mecum miseratus agrestis [ ]
42 ingredere et votis iam nunc adsuesce vocari. [ ]
43 Vere novo, gelidus canis cum montibus umor [ ]
44 liquitur et Zephyro putris se glaeba resolvit, [ ]
45 depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro [ ]
46 ingemere, et sulco attritus splendescere vomer. [ ]
47 illa seges demum votis respondet avari [ ]
48 agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit; [ ]
49 illius immensae ruperunt horrea messes. [ ]
50 ac prius ignotum ferro quam scindimus aequor, [ ]
51 ventos et varium caeli praediscere morem [ ]
52 cura sit ac patrios cultus -que habitusque locorum, [ ]
53 et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset. [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
54 hic segetes, illic veniunt felicius uvae, [ ]
55 arborei fetus alibi, atque iniussa virescunt [1]
56 gramina. nonne vides, croceos ut Tmolus odores, [ ]
57 India mittit ebur, molles sua tura Sabaei, [ ]
58 at Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus [ ]
59 castorea, Eliadum palmas Epirus equarum? [ ]?
60 continuo has leges aeternaque foedera certis [1]
61 imposuit natura locis, quo tempore primum [2]
62 Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem, [ ]
63 unde homines nati, durum genus. ergo age, terrae [ ]?
64 pingue solum primis extemplo a mensibus anni [ ]
65 fortes invertant tauri, glaebasque iacentis [ ]
66 pulverulenta coquat maturis solibus aestas; [ ]
67 at si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum [ ]
68 Arcturum tenui sat erit suspendere sulco: [ ]
69 illic, officiant laetis ne frugibus herbae, [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
70 hic sterilem exiguus ne deserat umor harenam. [1]
71 Alternis idem tonsas cessare novalis [ ]
72 et segnem patiere situ durescere campum; [ ]?
73 aut ibi flava seres mutato sidere farra, [ ]?
74 unde prius laetum siliqua quassante legumen [ ]
75 aut tenuis fetus viciae tristisque lupini [ ]
76 sustuleris fragilis calamos silvamque sonantem. [ ]
77 urit enim lini campum seges, urit avenae, [ ]?
78 urunt Lethaeo perfusa papavera somno: [ ]
79 sed tamen alternis facilis labor, arida tantum [ ]
80 ne saturare fimo pingui pudeat sola neve [ ]
81 effetos cinerem immundum iactare per agros. [ ]
82 sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva, [2]
83 nec nulla interea est inaratae gratia terrae. [ ]
84 saepe etiam sterilis incendere profuit agros [ ]
85 atque levem stipulam crepitantibus urere flammis: [ ]
86 sive inde occultas viris et pabula terrae [ ]
87 pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
88 excoquitur vitium at -que exsudat inutilis umor, [ ]
89 seu pluris calor ille vias et caeca relaxat [ ]
90 spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas, [ ]
91 seu durat magis et venas astringit hiantis, [ ]
92 ne tenues pluviae rapidive potentia solis [ ]
93 acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat. [ ]
94 multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertis [ ]
95 vimineasque trahit cratis, iuvat arva, neque illum [ ]
96 flava Ceres alto nequiquam spectat Olympo; [ ]?
97 et qui, proscisso quae suscitat aequore terga, [ ]
98 rursus in obliquum verso perrumpit aratro [ ]
99 exercetque frequens tellurem atque imperat arvis. [ ]
100 umida solstitia at -que hiemes orate serenas, [ ]
101 agricolae; hiberno laetissima pulvere farra, [ ]
102 laetus ager: nullo tantum se Mysia cultu [ ]
103 iactat et ipsa suas mirantur Gargara messis. [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
104 quid dicam iacto qui semine comminus arva [1]
105 insequitur cumulosque ruit male pinguis harenae, [ ]
106 deinde satis fluvium inducit rivosque sequentis, [ ]
107 et, cum exustus ager morientibus aestuat herbis, [ ]
108 ecce supercilio clivosi tramitis undam [ ]?
109 elicit? illa cadens raucum per levia murmur [ ]
110 saxa ciet, scatebris -que arantia temperat arva. [ ]
111 quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis, [1]
112 luxuriem segetum tenera depascit in herba, [1]
113 cum primum sulcos aequant sata, quique paludis [ ]
114 collectum umorem bibula deducit harena? [1]
115 praesertim incertis si mensibus amnis abundans [ ]
116 exit et obducto late tenet omnia limo, [1]?
117 unde cavae tepido sudant umore lacunae. [1]
118 Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores [ ]
119 versando terram experti, nihil improbus anser [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
120 Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris [2]?
121 officiunt aut umbra nocet. pater ipse colendi [ ]
122 haud facilem esse viam voluit, primusque per artem [ ]
123 movit agros curis acuens mortalia corda, [ ]
124 nec torpere gravi passus sua regna veterno. [ ]
125 ante Iovem nulli subigebant arva coloni; [ ]
126 ne signare quidem aut partiri limite campum [ ]?
127 fas erat: in medium quaerebant, ipsaque tellus [ ]
128 omnia liberius nullo poscente ferebat. [ ]
129 ille malum virus serpentibus addidit atris, [ ]
130 praedarique lupos iussit pontumque moveri, [1]
131 mellaque decussit foliis ignemque removit, [ ]
132 et passim rivis currentia vina repressit, [ ]
133 ut varias usus meditando extunderet artis [ ]
134 paulatim, et sulcis frumenti quaereret herbam, [ ]
135 ut silicis venis abstrusum excuderet ignem. [ ]
136 tunc alnos primum fluvii sensere cavatas; [ ]
137 navita tum stellis numeros et nomina fecit [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
138 Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton; [ ]
139 tum laqueis captare feras et fallere visco [ ]
140 inventum et magnos canibus circumdare saltus; [ ]
141 atque alius latum funda iam verberat amnem [ ]
142 alta petens, pelagoque alius trahit umida lina; [ ]
143 tum ferri rigor at -que argutae lammina serrae [ ]
144 (nam primi cuneis scindebant fissile lignum), [ ]
145 tum variae venere artes. labor omnia vicit [ ]?
146 improbus et duris urgens in rebus egestas. [ ]
147 prima Ceres ferro mortalis vertere terram [ ]
148 instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae [ ]
149 deficerent silvae et victum Dodona negaret. [ ]
150 mox et frumentis labor additus, ut mala culmos [ ]
151 esset robigo segnisque horreret in arvis [ ]
152 carduus; intereunt segetes, subit aspera silva, [ ]
153 lappaeque tribolique, inter -que nitentia culta [ ]
154 infelix lolium et steriles dominantur avenae. [ ]
155 quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
156 et sonitu terrebis avis et ruris opaci [ ]
157 falce premes umbras votisque vocaveris imbrem, [ ]
158 heu magnum alterius frustra spectabis acervum, [ ]
159 concussaque famem in silvis solabere quercu. [ ]
= file n. 12 - 14:38 minuti
160 Dicendum et quae sint duris agrestibus arma, [ ]
161 quis sine nec potuere seri nec surgere messes: [ ]
162 vomis et inflexi primum grave robur aratri, [ ]?
163 tardaque Eleusinae matris volventia plaustra, [ ]
164 tribulaque traheae -que et iniquo pondere rastri; [2]
165 virgea praeterea Celei vilisque supellex, [ ]?
166 arbuteae crates et mystica vannus Iacchi. [1]
167 omnia quae multo ante memor provisa repones, [ ]!
168 si te digna manet divini gloria ruris. [ ]?
169 continuo in silvis magna vi flexa domatur [ ]?
170 in burim et curvi formam accipit ulmus aratri. [ ]
171 huic a stirpe pedes temo protentus in octo, [ ]?
172 binae aures, duplici aptantur dentalia dorso. [ ]
173 caeditur et tilia ante iugo levis altaque fagus [ ]!
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
174 stivaque, quae currus a tergo torqueat imos, [ ]?
175 et suspensa focis explorat robora fumus. [ ]
176 Possum multa tibi veterum praecepta referre, [ ]
177 ni refugis tenuisque piget cognoscere curas. [ ]
178 area cum primis ingenti aequanda cylindro [ ]
179 et vertenda manu et creta solidanda tenaci, [1]
180 ne subeant herbae neu pulvere victa fatiscat, [ ]
181 tum variae inludant pestes: saepe exiguus mus [ ]
182 sub terris posuitque domos atque horrea fecit, [ ]
183 aut oculis capti fodere cubilia talpae, [2]?
184 inventusque cavis bufo et quae plurima terrae [ ]
185 monstra ferunt, populat -que ingentem farris acervum [ ]
186 curculio atque inopi metuens formica senectae. [ ]
187 contemplator item, cum se nux plurima silvis [ ]
188 induet in florem et ramos curvabit olentis: [ ]
189 si superant fetus, pariter frumenta sequentur, [ ]
190 magnaque cum magno veniet tritura calore; [ ]
191 at si luxuria foliorum exuberat umbra, [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
192 nequiquam pinguis palea teret area culmos. [ ]
193 semina vidi equidem multos medicare serentis [ ]
194 et nitro prius et nigra perfundere amurca, [ ]
195 grandior ut fetus siliquis fallacibus esset, [ ]
196 et quamvis igni exiguo properata maderent. [ ]
197 vidi lecta diu et multo spectata labore [ ]
198 degenerare tamen, ni vis humana quotannis [ ]?
199 maxima quaeque manu legeret. sic omnia fatis [ ]
200 in peius ruere ac retro sublapsa referri, [ ]
201 non aliter quam qui adverso vix flumine lembum [ ]
202 remigiis subigit, si bracchia forte remisit, [ ]
203 atque illum in praeceps prono rapit alveus amni. [1]
204 Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis [ ]
205 Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis, [ ]
206 quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis [ ]
207 Pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi. [ ]
208 Libra die somnique pares ubi fecerit horas [ ]
209 et medium luci atque umbris iam dividit orbem, [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
210 exercete, viri, tauros, serite hordea campis, [ ]
211 usque sub extremum brumae intractabilis imbrem; [ ]
212 nec non et lini segetem et Cereale papaver [1]
213 tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris, [ ]
214 dum sicca tellure licet, dum nubila pendent. [ ]
215 vere fabis satio; tum te quoque, medica, putres [ ]
216 accipiunt sulci et milio venit annua cura, [ ]
217 candidus auratis aperit cum cornibus annum [ ]?
218 Taurus et averso cedens Canis occidit astro. [ ]?
219 at si triticeam in messem robustaque farra [1]
220 exercebis humum solisque instabis aristis, [ ]
221 ante tibi Eoae Atlantides abscondantur [u]?
222 Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae, [ ]
223 debita quam sulcis committas semina quamque [ ]
224 invitae properes anni spem credere terrae. [ ]
225 multi ante occasum Maiae coepere; sed illos [ ]
226 exspectata seges vanis elusit avenis. [ ]?
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
227 si vero viciamque seres vilemque phaselum, [ ]
228 nec Peleusiacae curam aspernabere lentis, [ ]
229 haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes: [ ]
230 incipe et ad medias sementem extende pruinas. [ ]
231 Idcirco certis dimensum partibus orbem [ ]
232 per duodena regit mundi sol aureus astra. [ ]?
233 quinque tenent caelum zonae: quarum una corusco [ ]
234 semper sole rubens et torrida semper ab igni; [ ]
235 quam circum extremae dextra laevaque trahuntur [ ]
236 caeruleae, glacie concretae atque imbribus atris; [ ]
237 has inter mediamque duae mortalibus aegris [ ]
238 munere concessae divum, et via secta per ambas, [ ]
239 obliquus qua se signorum verteret ordo. [ ]
240 mundus, ut ad Scythiam Riphaeasque arduus arces [ ]
241 consurgit, premitur Libyae devexus in Austros. [ ]
242 hic vertex nobis semper sublimis; at illum [ ]
243 sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi. [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
244 maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis [ ]?
245 circum perque duas in morem fluminis Arctos, [ ]
246 Arctos Oceani metuentis aequore tingi. [ ]?
247 illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox, [ ]
248 semper et obtenta densentur nocte tenebrae; [ ]
249 aut redit a nobis Aurora diemque reducit, [2]
250 nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis [ ]
251 illic sera rubens accendit lumina Vesper. [ ]
252 hinc tempestates dubio praediscere caelo [ ]
253 possumus, hinc messis -que diem tempusque serendi, [ ]
254 et quando infidum remis impellere marmor [ ]
255 conveniat, quando armatas deducere classis, [ ]
256 aut tempestivam silvis evertere pinum. [ ]
257 Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus, [ ]
258 temporibusque parem diversis quattuor annum. [ ]
259 frigidus agricolam si quando continet imber, [ ]
260 multa, forent quae post caelo properanda sereno, [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
261 maturare datur: durum procudit arator [1]
262 vomeris obtunsi dentem, cavat arbore lintres, [ ]
263 aut pecori signum aut numeros impressit acervis. [ ]
264 exacuunt alii vallos furcasque bicornis, [ ]
265 atque Amerina parant lentae retinacula viti. [ ]
266 nunc facilis rubea texatur fiscina virga, [ ]
267 nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo. [ ]
268 quippe etiam festis quaedam exercere diebus [ ]
269 fas et iura sinunt: rivos deducere nulla [ ]
270 religio vetuit, segeti praetendere saepem, [ ]
271 insidias avibus moliri, incendere vepres, [ ]
272 balantumque gregem fluvio mersare salubri. [ ]
273 saepe oleo tardi costas agitator aselli [ ]
274 vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens [ ]
275 incusum aut atrae massam picis urbe reportat. [ ]
276 Ipsa dies alios alio dedit ordine Luna [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
277 felicis operum. quintam fuge: pallidus Orcus [1]
278 Eumenidesque satae; tum partu Terra nefando [ ]
279 Coeumque Iapetum -que creat saevumque Typhoea [ ]
280 et coniuratos caelum rescindere fratres. [ ]
281 ter sunt conati imponere Pelio Ossam [ ]?
282 scilicet, atque Ossae frondosum involvere Olympum; [ ]
283 ter pater exstructos disiecit fulmine montis. [ ]
284 septima post decimam felix et ponere vitem [ ]
285 et prensos domitare boves et licia telae [ ]
286 addere. nona fugae melior, contraria furtis. [ ]
287 Multa adeo gelida melius se nocte dedere, [ ]
288 aut cum sole novo terras inrorat Eous. [ ]
289 nocte leves melius stipulae, nocte arida prata [ ]
290 tondentur, noctes lentus non deficit umor. [ ]
291 et quidam seros hiberni ad luminis ignis [ ]
292 pervigilat ferroque faces inspicat acuto. [ ]
293 interea longum cantu solata laborem [ ]?
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
294 arguto coniunx percurrit pectine telas, [ ]
295 aut dulcis musti Volcano decoquit umor- [ ]
296 -em et foliis undam trepidi despumat aëni. [ ]
297 at rubicunda Ceres medio succiditur aestu, [ ]
298 et medio tostas aestu terit area fruges. [ ]
299 nudus ara, sere nudus. hiems ignava colono: [ ]
300 frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur [ ]
301 mutuaque inter se laeti convivia curant. [ ]!
302 invitat genialis hiems curasque resolvit, [ ]
303 ceu pressae cum iam portum tetigere carinae, [ ]
304 puppibus et laeti nautae imposuere coronas. [ ]
305 sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus [ ]
306 et lauri bacas oleamque cruentaque myrta, [ ]
307 tum gruibus pedicas et retia ponere cervis [ ]
308 auritosque sequi lepores, tum figere dammas [ ]
309 stuppea torquentem Balearis verbera fundae, [ ]
310 cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt. [ ]
311 Quid tempestates autumni et sidera dicam, [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
312 atque, ubi iam breviorque dies et mollior aestas, [ ]
313 quae vigilanda viris? vel cum ruit imbriferum ver, [ ]
314 spicea iam campis cum messis inhorruit et cum [ ]
315 frumenta in viridi stipula lactentia turgent? [ ]
316 saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis [ ]
317 agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, [ ]
318 omnia ventorum concurrere proelia vidi, [ ]
319 quae gravidam late segetem ab radicibus imis [1]
320 sublimem expulsam eruerent; ita turbine nigro [ ]!
321 ferret hiems culmumque levem stipulasque volantis. [ ]
322 saepe etiam immensum caelo venit agmen aquarum [ ]
323 et foedam glomerant tempestatem imbribus atris [ ]
324 collectae ex alto nubes; ruit arduus aether, [ ]
325 et pluvia ingenti sata laeta boumque labores [ ]
326 diluit; implentur fossae et cava flumina crescunt [ ]
327 cum sonitu fervetque fretis spirantibus aequor. [ ]
328 ipse pater media nimborum in nocte corusca [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
329 fulmina molitur dextra: quo maxima motu [2]?
330 terra tremit; fugere ferae et mortalia corda [2]
331 per gentis humilis stravit pavor: ille flagranti [ ]
332 aut Athon aut Rhodopen aut alta Ceraunia telo [ ]
333 deicit; ingeminant Austri et densissimus imber: [ ]
334 nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt. [ ]
335 hoc metuens caeli mensis et sidera serva, [ ]
336 frigida Saturni sese quo stella receptet, [1]?
337 quos ignis caelo Cyllenius erret in orbis. [ ]
338 in primis venerare deos, atque annua magnae [ ]
339 sacra refer Cereri laetis operatus in herbis [ ]
340 extremae sub casum hiemis, iam vere sereno. [ ]
341 tum pingues agni et tum mollissima vina, [ ]
342 tum somni dulces densaeque in montibus umbrae. [ ]
343 cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret: [ ]
344 cui tu lacte favos et miti dilue Baccho, [ ]?
345 terque novas circum felix eat hostia fruges, [ ]
346 omnis quam chorus et socii comitentur ovantes, [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
347 et Cererem clamore vocent in tecta; neque ante [2]
348 falcem maturis quisquam supponat aristis [ ]
349 quam Cereri torta redimitus tempora quercu [ ]
350 det motus incompositos et carmina dicat. [ ]?
= file n. 13 - 12:21 minuti
351 Atque haec ut certis possemus discere signis, [ ]
352 aestusque pluvias -que et agentis frigora ventos, [ ]
353 ipse pater statuit quid menstrua luna moneret, [ ]
354 quo signo caderent Austri, quid saepe videntes [ ]
355 agricolae propius stabulis armenta tenerent. [ ]
356 continuo ventis surgentibus aut freta ponti [ ]
357 incipiunt agitata tumescere et aridus altis [ ]!
358 montibus audiri fragor, aut resonantia longe [ ]?
359 litora misceri et nemorum increbrescere murmur. [ ]
360 iam sibi tum curvis male temperat unda carinis, [ ]
361 cum medio celeres revolant ex aequore mergi [ ]
362 clamoremque ferunt ad litora, cumque marinae [ ]
363 in sicco ludunt fulicae, notasque paludes [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 1. bog (Oxford C.T.)
364 deserit atque altam supra volat ardea nubem. [ ]
365 saepe etiam stellas vento impendente videbis [ ]
366 praecipitis caelo labi, noctisque per umbram [ ]?
367 flammarum longos a tergo albescere tractus; [ ]
368 saepe levem paleam et frondes volitare caducas, [ ]
369 aut summa nantis in aqua conludere plumas. [ ]
370 at Boreae de parte trucis cum fulminat et cum [ ]
371 Eurique Zephyrique tonat domus, omnia plenis [1]
372 rura natant fossis atque omnis navita ponto [ ]
373 umida vela legit. numquam imprudentibus imber [ ]
374 obfuit: aut illum surgentem vallibus imis [ ]
375 aëriae fugere grues, aut bucula caelum [2]
376 suspiciens patulis captavit naribus auras, [ ]
377 aut arguta lacus circumvolitavit hirundo [ ]
378 et veterem in limo ranae cecinere querelam. [ ]?
379 saepius et tectis penetralibus extulit ova [ ]
380 angustum formica terens iter, et bibit ingens [ ]
381 arcus, et e pastu decedens agmine magno [ ]?
/felt 100 er altid tomt/
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo archivio n. 15 – GEO-VERG
Publius Vergilius Maro: Georgica 1,382 [Georgica]
Ritorna a CORPUS o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!