= Versi recitati (+ soundtrack): INDEX file n. 96-106!
Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Propertius: Elegier [Carmina]
= file n. 96 continuato - 12:18 minuti ⬇ Cerca Ctrl + F (find) Prossimo n.54
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) # EL2-PROP.
22. digt. .
27 nec tamen idcirco languens ad fulmina venit: [ ]
28 nullus amor vires ¨ eripit ipse suas. [ ]
29 quid? cum e complexu Briseidos iret Achilles, [u]
30 num fugere minus ¨ Thessala tela Phryges? [2]
31 quid? ferus Andromachae lecto cum surgeret Hector, [ ]
32 bella Mycenaeae ¨ non timuere rates? [ ]
33 ille vel hic classis poterant vel perdere muros: [ ]
34 hic ego Pelides, ¨ hic ferus Hector ego. [1]
35 aspice uti caelo modo sol modo luna ministret: [ ]
36 sic etiam nobis ¨ una puella parum est. [ ]
37 altera me cupidis teneat foveatque lacertis, [ ]
38 altera si quando ¨ non sinit esse locum, [ ]
39 aut si forte irata meo sit facta ministro, [u]!
40 ut sciat esse aliam, ¨ quae velit esse mea. [ ]
41 nam melius duo defendunt retinacula navim, [ ]
42 tutius et geminos ¨ anxia mater alit. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
22. digt.
43 aut, si es dura, nega: sin es non dura, venito! [ ]?
44 quid iuvat, heu! nullo ¨ pondere verba loqui? [ ]
45 hic unus dolor est ex omnibus acer amanti [ ]
46 speranti, subito ¨ si qua venire negat. [ ]
47 quanta illum toto versant suspiria lecto, [ ]
48 cum recipi, quae non ¨ venerit ipsa vetat? [ ]
49 et rursus puerum quaerendo audita fatigat, [ ]
50 quem, quae scire timet, ¨ sciscere fata iubet. [ ]
23. digt. .
1 Cui fugienda fuit indocti semita vulgi, [ ]
2 ipsa petita lacu ¨ nunc mihi dulcis aqua est. [ ]
3 ingenuus quisquam alterius dat munera servo, [ ]
4 ut promissa suae ¨ verba ferat dominae? [ ]
5 et quaerit totiens 'quaenam nunc porticus illam [ ]
6 integit?' et 'Campo ¨ quo movet illa pedes?' [ ]
7 deinde ubi pertuleris, quos dicit fama, labores [ ]
8 Herculis, ut scribat ¨ 'muneris ecquid habes?' [ ]
9 cernere uti possis vultum custodis amari, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
23. digt.
10 captus et inmunda ¨ saepe latere casa? [ ]?
11 quam care semel in toto nox vertitur anno! [ ]?
12 a pereant, si quos ¨ ianua clausa iuvat! [ ]
13 contra, reiecto quae libera vadit amictu [ ]?
14 custodum et nullo ¨ saepta timore, placet, [ ]
15 cui saepe immundo Sacra conteritur Via socco, [ ]
16 nec sinit esse moram, ¨ si quis adire velit. [ ]
17 differet haec numquam, nec poscet garrula, quod te [ ]
18 astrictus ploret ¨ saepe dedisse pater, [ ]
19 nec dicet 'timeo: propera iam surgere, quaeso; [ ]
20 infelix, hodie ¨ vir mihi rure venit.' [ ]?
21 et quas Euphrates et quas mihi misit Orontes, [ ]?
22 me iuerint: nolim ¨ furta pudica tori. [ ]
23 libertas quoniam nulli iam restat amanti, [ ]
24 nullus liber erit, ¨ si quis amare volet. [ ]
25 'tu loqueris, cum sis iam noto fabula libro [ ]?
26 et tua sit toto ¨ Cynthia lecta foro?' [ ]
27 cui non his verbis aspergat tempora sudor? [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
23. digt.
28 aut pudor ingenuis ¨ aut retinendus amor. [ ]
29 quod si iam facilis spiraret Cynthia nobis, [ ]
30 non ego nequitiae ¨ dicerer esse caput, [ ]
31 nec sic per totam infamis traducerer urbem, [ ]
32 urerer et quamvis ¨ non bene, verba darem. [ ]
33 quare ne tibi sit mirum me quaerere vilis: [ ]?
34 parcius infamant: ¨ num tibi causa levis? [ ]
35 haec modo pavonis caudae flabella superbae [2]
36 et manibus dura ¨ frigus habere pila [ ]
37 et cupit iratum talos me poscere eburnos, [2]
38 quaeque nitent Sacra ¨ vilia dona Via. [ ]
39 a peream, si me ista movent dispendia: sed me [ ]
40 fallaci dominae ¨ iam pudet esse iocum! [2]
24. digt. .
1 Hoc erat in primis quod me gaudere iubebas? [ ]
2 tam te formosam ¨ non pudet esse levem? [ ]
3 una aut altera nox nondum est in amore peracta, [ ]!
4 et dicor lecto ¨ iam gravis esse tuo. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
24. digt.
5 me modo laudabas et carmina nostra legebas: [ ]?
6 ille tuus pennas ¨ tam cito vertit amor? [ ]
7 contendat mecum ingenio, contendat et arte, [ ]
8 in primis una ¨ discat amare domo! [ ]
9 si libitum tibi erit, Lernaeas pugnet ad hydras, [ ]
10 et tibi ab Hesperio ¨ mala dracone ferat, [ ]
11 taetra venena libens et naufragus ebibat undas, [ ]
12 et numquam pro te ¨ deneget esse miser: [ ]
13 (quos utinam in nobis, vita, experiare labores!) [ ]
14 iam tibi de timidis ¨ iste protervus erit, [ ]
15 qui nunc se in tumidum iactando venit honorem: [ ]
16 discidium vobis ¨ proximus annus erit. [ ]
17 at me non aetas mutabit tota Sibyllae, [ ]
18 non labor Alcidae, ¨ non niger ille dies. [ ]
19 tum mea compones et dices 'ossa, Properti, [ ]?
20 haec tua sunt? eheu ¨ tu mihi certus eras, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
24. digt.
21 certus eras eheu, quamvis nec sanguine avito [2]
22 nobilis et quamvis ¨ non ita dives eras.' [ ]
23 nil ego non patiar; numquam me iniuria mutat: [ ]
24 ferre ego formosam ¨ nullum onus esse puto. [ ]
25 credo ego non paucos ista periisse figura, [ ]
26 credo ego sed multos ¨ non habuisse fidem. [ ]
27 parvo dilexit spatio Minoida Theseus, [1]?
28 Phyllida Demophoon, ¨ hospes uterque malus. [ ]
29 iam tibi Iasonia nota est Medea carina, [ ]?
30 et modo servato ¨ sola relicta viro. [ ]
31 dura est, quae multis simulatum fingit amorem, [ ]
32 et se plus uni ¨ si qua parare potest. [ ]
33 noli nobilibus, noli conferre beatis: [1]
34 vix venit, extremo ¨ qui legat ossa die. [ ]
35 hi tibi nos erimus: sed tu potius precor ut me [ ]
36 demissis plangas ¨ pectora nuda comis. [ ]
25. digt. .
1 Unica nata meo pulcherrima cura dolori, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
25. digt.
2 excludi quoniam ¨ sors mea saepe venit: [ ]
3 ista meis fiet notissima forma libellis, [ ]
4 Calve, tua venia, ¨ pace, Catulle, tua. [ ]
5 miles depositis annosus secuat armis, [ ]
6 grandaevique negant ¨ ducere aratra boves, [ ]
7 putris et in vacua requiescit navis harena, [ ]
8 et vetus in templo ¨ bellica parma vacat: [ ]
9 at me ab amore tuo diducet nulla senectus, [ ]?
10 sive ego Tithonus ¨ sive ego Nestor ero. [1]
11 nonne fuit satius duro servire tyranno, [ ]
12 et gemere in tauro, ¨ saeve Perille, tuo? [ ]
13 Gorgonis et satius fuit obdurescere vultu, [ ]
14 Caucasias etiam ¨ si pateremur avis? [ ]
15 sed tamen obsistam! teritur robigine mucro [ ]
16 ferreus et parvo ¨ saepe liquore silex: [ ]
17 at nullus dominae teritur sub limine amor, qui [ ]
18 restat et immerita ¨ sustinet aure minas. [ ]
19 ultro contemptus rogat, et peccasse fatetur [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
25. digt.
20 laesus, et invitis ¨ ipse redit pedibus. [ ]
21 tu quoque, qui pleno fastus assumis amore, [2]
22 credule, nulla diu ¨ femina pondus habet. [ ]
23 an quisquam in mediis persolvit vota procellis, [ ]
24 cum saepe in portu ¨ fracta carina natet? [ ]
25 aut prius infecto deposcit praemia cursu, [ ]?
26 septima quam metam ¨ triverit ante rota? [ ]
27 mendaces ludunt flatus in amore secundo: [1]
28 si qua venit sero, ¨ magna ruina venit. [ ]
29 tu tamen interea, quamvis te diligat illa, [ ]
30 in tacito cohibe ¨ gaudia clausa sinu; [ ]
31 namque in amore suo semper sua maxima cuique [ ]
32 nescio quo pacto ¨ verba nocere solent. [ ]
33 quamvis te persaepe vocet, semel ire memento: [ ]!
34 invidiam quod habet, ¨ non solet esse diu. [ ]
35 at si saecla forent antiquis grata puellis, [ ]
36 essem ego, quod nunc tu: ¨ tempore vincor ego. [ ]
37 non tamen ista meos mutabunt saecula mores: [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
25. digt.
38 unus quisque sua ¨ noverit ire via. [ ]
39 at vos, qui officia in multos revocatis amores, [ ]
40 quantus sic cruciat ¨ lumina vestra dolor! [ ]
41 vidistis pleno teneram candore puellam, [1]
42 vidistis fusco: ¨ ducit uterque color; [ ]
43 vidistis quandam Argiva prodire figura, [ ]
44 vidistis nostras: ¨ utraque forma rapit; [ ]
45 illaque plebeio vel sit sandycis amictu: [2]
46 haec atque illa mali ¨ vulneris una via est. [ ]
47 cum satis una tuis insomnia portet ocellis, [ ]
48 una sat est cuivis ¨ femina multa mala. [ ]
= file n. 97 - 9:59 minuti
26. digt. .
1 Vidi te in somnis fracta, mea vita, carina [ ]
2 Ionio lassas ¨ ducere rore manus, [ ]?
3 et quaecumque in me fueras mentita, fateri, [ ]
4 nec iam umore gravis ¨ tollere posse comas, [2]
5 qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen, [ ]
6 aurea quam molli ¨ tergore vexit ovis. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
26. digt.
7 quam timui, ne forte tuum mare nomen haberet [ ]?
8 teque tua labens ¨ navita fleret aqua! [ ]
9 quae tum ego Neptuno, quae tum cum Castore fratri, [ ]
10 quaeque tibi excepi, ¨ iam dea Leucothoae! [ ]
11 at tu vix primas extollens gurgite palmas [ ]
12 saepe meum nomen ¨ iam peritura vocas. [ ]
13 quod si forte tuos vidisset Glaucus ocellos, [ ]
14 esses Ionii ¨ facta puella maris, [2]
15 et tibi ob invidiam Nereides increpitarent, [u]
16 candida Nesaee, ¨ caerula Cymothoe. [ ]
17 sed tibi subsidio delphinum currere vidi, [ ]
18 qui puto, Arioniam ¨ vexerat ante lyram. [ ]
19 iamque ego conabar summo me mittere saxo, [2]?
20 cum mihi discussit ¨ talia visa metus. [ ]
21 nunc admirentur, quod tam mihi pulchra puella [ ]
22 serviat et tota ¨ dicar in urbe potens. [ ]
23 non, si Cambysae redeant et flumina Croesi, [ ]
24 dicat 'de nostro ¨ surge, poeta, toro!' [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
26. digt.
25 nam mea cum recitat, dicit se odisse beatos: [ ]
26 carmina tam sancte ¨ nulla puella colit. [ ]
27 multum in amore fides, multum constantia prodest: [ ]
28 qui dare multa potest, ¨ multum et amare potest. [ ]
29 seu mare per longum mea cogitet ire puella, [ ]
30 hanc sequar, et fidos ¨ una aget aura duos, [ ]
31 unum litus erit sopitis unaque tecto [ ]?
32 arbor, et ex una ¨ saepe bibemus aqua; [ ]
33 et tabula una duos poterit componere amantis, [ ]
34 prora cubile mihi ¨ seu mihi puppis erit. [ ]
35 omnia perpetiar: saevus licet urgeat Eurus [ ]
36 velaque in incertum ¨ frigidus Auster agat, [ ]
37 quicumque et venti miserum vexastis Ulixem [ ]
38 et Danaum Euboico ¨ litore mille ratis, [ ]
39 et qui movistis duo litora, cum ratis Argus [ ]?
40 dux erat ignoto ¨ missa columba mari. [ ]
41 illa meis tantum non umquam desit ocellis, [ ]
42 incendat navem ¨ Iuppiter ipse licet. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
26. digt.
43 certe isdem nudi pariter iactabimur oris: [1]
44 me licet unda ferat, ¨ te modo terra tegat. [ ]
45 sed non Neptunus tanto crudelis amori, [ ]
46 Neptunus fratri ¨ par in amore Iovi: [ ]
47 testis Amymone, latices cum ferret, in Argis [2]?
48 compressa et Lernae ¨ pulsa tridente palus. [ ]
49 quam deus amplexus votum persolvit: at illi [ ]
50 aurea divinas ¨ urna profudit aquas. [ ]
51 crudelem et Borean rapta Orithyia negavit: [ ]?
52 hic deus et terras ¨ et maria alta domat. [ ]
53 crede mihi, nobis mitescet Scylla nec umquam [2]
54 alternante vacans ¨ vasta Charybdis aqua; [ ]
55 ipsaque sidera erunt nullis obscura tenebris, [ ]
56 purus et Orion, ¨ purus et Haedus erit. [u]
57 quod mihi si ponenda tuo sit corpore vita, [2]
58 exitus hic nobis ¨ non inhonestus erit. [ ]
27. digt. .
1 At vos incertum, mortales, funeris horam [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
27. digt.
2 quaeritis, et qua sit ¨ mors aditura via; [ ]
3 quaeritis et caelo (Phoenicum inventa) sereno, [ ]
4 quae sit stella homini ¨ commoda quaeque mala. [ ]
5 seu pedibus Parthos sequimur seu classe Britannos, [ ]
6 et maris et terrae ¨ caeca pericla viae; [ ]
7 rursus et obiectum fletur caput esse tumultu, [ ]
8 cum Mavors dubias ¨ miscet utrimque manus; [ ]
9 praeterea domibus flammam metuisque ruinas, [ ]
10 neu subeant labris ¨ pocula nigra tuis. [ ]
11 solus amans novit, quando periturus et a qua [ ]
12 morte, neque hic Boreae ¨ flabra neque arma timet; [ ]
13 iam licet et Stygia sedeat sub harundine remex, [ ]
14 cernat et infernae ¨ tristia vela ratis: [ ]
15 si modo clamantis revocaverit aura puellae, [ ]
16 concessum nulla ¨ lege redibit iter. [ ]
28. digt. .
1 Iuppiter, affectae tandem miserere puellae [ ]
2 tam formosa tuum ¨ mortua crimen erit. [ ]?
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
28. digt.
3 hoc tibi vel poterit coniunx ignoscere Iuno: [ ]
4 frangitur et Iuno, ¨ si qua puella perit. [ ]
5 venit enim tempus, quo torridus aestuat aer, [ ]
6 incipit et sicco ¨ fervere terra Cane. [ ]
7 sed non tam ardoris culpa est neque crimina caeli, [ ]
8 quam totiens sanctos ¨ non habuisse deos. [ ]
9 hoc perdit miseras, hoc perdidit ante puellas: [ ]
10 quicquid iurarunt, ¨ ventus et unda rapit. [ ]
11 num sibi collatam doluit Venus? illa peraeque [ ]
12 prae se formosis ¨ invidiosa dea est. [ ]
13 an contempta tibi Iunonis templa Pelasgae? [ ]?
14 Palladis aut oculos ¨ ausa negare bonos? [ ]
15 semper, formosae, non nostis parcere verbis: [ ]
16 hoc tibi lingua nocens, ¨ hoc tibi forma dedit. [ ]
17 sed tibi vexata per multa pericula vita [ ]?
18 extremo veniet ¨ mollior aura die. [ ]
19 Io versa caput primos mugiverat annos: [ ]
20 nunc dea, quae Nili ¨ flumina vacca bibit. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
28. digt.
21 Ino etiam prima terris aetate vagata est: [ ]
22 hanc miser implorat ¨ navita Leucothoen. [ ]
23 Andromede monstris fuerat devota marinis: [ ]
24 haec eadem Persei ¨ nobilis uxor erat. [ ]
25 Callisto Arcadios erraverat ursa per agros: [ ]
26 haec nocturna suo ¨ sidere vela regit. [ ]
27 quod si forte tibi properarint fata quietem, [ ]
28 ipsa sepultura ¨ facta beata tua [ ]
29 narrabis Semelae, quo sis formosa periclo [ ]
30 (credet et illa, suo ¨ docta puella malo), [ ]
31 et tibi Maeonias omnis heroidas inter [ ]?
32 primus erit nulla ¨ non tribuente locus. [ ]
33 nunc, utcumque potes, fato gere saucia morem: [1]
34 et deus et durus ¨ vertitur ipse dies. [ ]
35 deficiunt magico torti sub carmine rhombi, [ ]
36 et iacet extincto ¨ laurus adusta foco, [ ]
37 et iam Luna negat totiens descendere caelo, [ ]
38 nigraque funestum ¨ concinit omen avis. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
28. digt.
39 una ratis fati nostros portabit amores [ ]
40 caerula ad infernos ¨ velificata lacus. [ ]
41 si non unius, quaeso, miserere duorum: [ ]?
42 vivam, si vivet; ¨ si cadet illa, cadam. [ ]
43 pro quibus optatis sacro me carmine damno: [ ]?
44 scribam ego 'per magnum est ¨ salva puella Iovem;' [ ]
45 ante tuosque pedes illa ipsa operata sedebit, [ ]
46 narrabitque sedens ¨ longa pericla sua. [ ]?
47 haec tua, Persephone, maneat clementia, nec tu, [ ]
48 Persephonae coniunx, ¨ saevior esse velis. [ ]
49 sunt apud infernos tot milia formosarum: [ ]
50 pulchra sit in superis, ¨ si licet, una locis! [ ]
51 vobiscum est Iope, vobiscum candida Tyro, [ ]?
52 vobiscum Europe ¨ nec proba Pasiphae, [ ]
53 et quot Troia tulit vetus et quot Achaia formas [ ]
54 et Thebae et Priami ¨ diruta regna senis, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
28. digt.
55 et quaecumque erat in numero Romana puella, [1]
56 occidit: has omnis ¨ ignis avarus habet. [ ]
57 nec forma aeternum aut cuiquam est fortuna perennis: [ ]
58 longius aut propius ¨ mors sua quemque manet. [ ]
59 tu quoniam es, mea lux, magno dimissa periclo, [ ]
60 munera Dianae ¨ debita redde choros, [u]
61 redde etiam excubias Divae nunc, ante iuvencae, [ ]
62 votivas noctes ¨ et mihi solve decem! [ ]
= file n. 98 - 11:09 minuti
29. digt. .
1 Hesterna, mea lux, cum potus nocte vagarer, [ ]
2 nec me servorum ¨ duceret ulla manus, [ ]
3 obvia nescio quot pueri mihi turba minuta [ ]!
4 venerat (hoc vetuit ¨ me numerare timor), [ ]
5 quorum alii faculas, alii retinere sagittas, [ ]
6 pars etiam visa est ¨ vincla parare mihi. [ ]
7 sed nudi fuerant. quorum lascivior unus [ ]
8 'arripite hunc' inquit, ¨ 'iam bene nostis eum. [ ]
9 hic erat, hunc mulier nobis irata locavit,' [ ]?
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
29. digt.
10 dixit, et in collo ¨ iam mihi nodus erat. [ ]?
11 hic alter iubet in medium propellere, at alter [ ]
12 'intereat, qui nos ¨ non putat esse deos! [ ]
13 haec te non meritum totas expectat in horas: [ ]
14 at tu nescio quas ¨ quaeris, inepte, foris. [ ]!
15 quae cum Sidoniae nocturna ligamina mitrae [ ]
16 solverit atque oculos ¨ moverit illa gravis, [ ]
17 afflabunt tibi non Arabum de gramine odores, [ ]
18 sed quos ipse suis ¨ fecit Amor manibus. [ ]
19 parcite iam, fratres: iam certos spondet amores [ ]
20 et iam ad mandatam ¨ venimus esse domum.' [ ]
21 atque ita mi iniecto dixerunt rursus amictu [ ]
22 'i nunc et noctes ¨ disce manere domi.' [ ]
23 mane erat, et volui, si sola quiesceret illa, [ ]?
24 visere: at in lecto ¨ Cynthia sola fuit. [ ]
25 obstupui: non illa mihi formosior umquam [ ]?
26 visa, neque ostrina ¨ cum fuit in tunica, [ ]
27 ibat et hinc castae narratum somnia Vestae, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
29. digt.
28 neu sibi neve mihi ¨ quae nocitura forent: [2]?
29 talis visa mihi somno dimissa recenti. [ ]?
30 heu quantum per se ¨ candida forma valet! [ ]
31 'quid tu matutinus' ait 'speculator amicae? [ ]!
32 me similem vestris ¨ moribus esse putas? [ ]
33 non ego tam facilis: sat erit mihi cognitus unus, [ ]
34 vel tu vel si quis ¨ verior esse potest. [ ]
35 apparent non ulla toro vestigia presso, [ ]
36 signa volutantis ¨ nec iacuisse duos. [ ]
37 aspice, ut in toto nullus mihi corpore surgat [ ]?
38 spiritus admisso ¨ notus adulterio.' [ ]
39 dixit et opposita propellens savia dextra [ ]?
40 prosilit in laxa ¨ nixa pedem solea. [ ]
41 sic ego tam sancti custos deludor amoris: [ ]
42 ex illo felix ¨ nox mihi nulla fuit. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
30. digt. .
1 Quo fugis, a demens? nulla est fuga: tu licet usque [2]
2 ad Tanain fugias, ¨ usque sequetur Amor. [ ]?
3 non si Pegaseo vecteris in aere dorso, [1]?
4 nec tibi si Persei ¨ moverit ala pedes, [ ]
5 vel si te sectae rapiant talaribus aurae, [ ]?
6 nil tibi Mercurii ¨ proderit alta via. [ ]
7 instat semper Amor, supra caput instat amanti, [ ]
8 et gravis ipsa super ¨ libera colla sedet. [ ]
9 excubat ille acer custos et tollere numquam [ ]
10 te patietur humo ¨ lumina capta semel. [ ]
11 et iam si pecces, deus exorabilis ille est, [ ]
12 si modo praesentis ¨ viderit esse preces. [ ]
13 ista senes licet accusent convivia duri: [ ]
14 non modo propositum, ¨ vita, teramus iter. [ ]
15 illorum antiquis onerentur legibus aures: [ ]?
16 hic locus est, in quo, ¨ tibia docta, sones [ ]
17 (quae non iure vado Maeandri iacta natasti, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
30. digt.
18 turpia cum faceret ¨ Palladis ora tumor, [ ]
19 non tamen immerito: Phrygias nunc ire per undas [ ]
20 et petere Hyrcani ¨ litora nuda maris, [ ]
21 spargere et alterna communis caede Penatis [ ]
22 et ferre ad patrios ¨ praemia dira Lares). [ ]
23 una contentum pudeat me vivere amica? [ ]
24 hoc si crimen erit, ¨ crimen Amoris erit: [2]?
25 mi nemo obiciat! libeat tibi, Cynthia, mecum [ ]
26 rorida muscosis ¨ antra tenere iugis: [ ]
27 illic aspicies scopulis haerere Sorores, [ ]
28 et canere antiqui ¨ dulcia furta Iovis, [ ]
29 ut Semela est combustus, ut est deperditus Io, [ ]
30 denique ut ad Troiae ¨ tecta volarit avis. [ ]
31 quod si nemo extat, qui vicerit Alitis arma, [1]?
32 communis culpae ¨ cur reus unus agor? [ ]
33 nec tu Virginibus reverentia moveris ora: [ ]
34 hic quoque non nescit, ¨ quid sit amare, chorus, [ ]
35 si tamen Oeagri quaedam compressa figurae [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
30. digt.
36 Bistoniis olim ¨ rupibus accubuit. [ ]
37 hic ubi te prima statuent in parte choreae [2]
38 et medius docta ¨ cuspide Bacchus erit, [ ]
39 tum capiti sacros patiar pendere corymbos: [ ]
40 nam sine te nostrum ¨ non valet ingenium. [ ]
31. digt. .
1 Quaeris, cur veniam tibi tardior? aurea Phoebi [ ]
2 porticus a magno ¨ Caesare aperta fuit. [ ]
3 tota erat in spatium Poenis digesta columnis, [ ]
4 inter quas Danai ¨ femina turba senis. [ ]
5 hic Phoebus Phoebo visus mihi pulchrior ipso [ ]
6 marmoreus tacita ¨ carmen hiare lyra, [ ]
7 atque aram circum steterant armenta Myronis, [ ]
8 quattuor artifices, ¨ vivida signa, boves. [ ]
9 tum medium claro surgebat marmore templum, [ ]
10 et patria Phoebo ¨ carius Ortygia. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
31. digt.
11 in quo Solis erat supra fastigia currus, [1]
12 et valvae, Libyci ¨ nobile dentis opus: [ ]
13 altera deiectos Parnasi vertice Gallos, [ ]?
14 altera maerebat ¨ funera Tantalidos. [ ]
15 deinde inter matrem deus ipse interque sororem [ ]
16 Pythius in longa ¨ carmina veste sonat. [ ]
32. digt. .
1 Qui videt, is peccat: qui te non viderit, ergo [ ]
2 non cupiet: facti ¨ lumina crimen habent. [ ]?
3 nam quid Praenesti dubias, o Cynthia, sortis, [ ]
4 quid petis Aeaei ¨ moenia Telegoni? [ ]
5 cur ita te Herculeum deportant esseda Tibur? [ ]
6 Appia cur totiens ¨ te via Lanuvium? [ ]
7 hoc utinam spatiere loco, quodcumque vacabis, [ ]
8 Cynthia! sed tibi me ¨ credere turba vetat, [ ]
9 cum videt accensis devotam currere taedis [ ]
10 in nemus et Triviae ¨ lumina ferre deae. [ ]
11 scilicet umbrosis sordet Pompeia columnis [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
32. digt.
12 porticus, aulaeis ¨ nobilis Attalicis, [ ]
13 et platanis creber pariter surgentibus ordo, [ ]
14 flumina sopito ¨ quaeque Marone cadunt, [1]
15 et leviter nymphis toto crepitantibus orbe [1]
16 quam subito Triton ¨ ore recondit aquam? [1]
17 falleris: ista tui furtum via monstrat amoris: [ ]
18 non urbem, demens, ¨ lumina nostra fugis! [ ]
19 nil agis, insidias in me componis inanis, [ ]
20 tendis iners docto ¨ retia nota mihi. [ ]
21 sed de me minus est: famae iactura pudicae [ ]?
22 tanta tibi miserae, ¨ quanta meretur, erit. [ ]
23 nuper enim de te nostras me laedit ad auris [ ]
24 rumor, et in tota ¨ non bonus urbe fuit. [ ]
25 'sed tu non debes inimicae credere linguae: [ ]?
26 semper formosis ¨ fabula poena fuit.' [ ]
27 non tam deprenso damnata est fama veneno [ ]
28 (testis eris puras, ¨ Phoebe, videre manus), [ ]
29 sin autem longo nos una aut altera lusu [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
32. digt.
30 consumpta est, non me ¨ crimina parva movent. [ ]
31 Tyndaris externo patriam mutavit amore, [ ]
32 et sine decreto ¨ viva reducta domum est. [1]
33 ipsa Venus fertur correpta libidine Martis, [ ]
34 nec minus in caelo ¨ semper honesta fuit, [ ]
35 quamvis Ida Parim pastorem dicat amasse [1]
36 atque inter pecudes ¨ accubuisse deam: [ ]
37 (hoc et Hamadryadum spectavit turba sororum [ ]
38 Silenique senes ¨ et pater ipse chori, [2]
39 cum quibus Idaeo legisti poma sub antro, [ ]?
40 supposita excipiens, ¨ Nai, caduca manu). [ ]
41 an quisquam in tanto stuprorum examine quaerit [ ]
42 'cur haec tam dives? ¨ quis dedit? unde dedit?' [ ]
43 o nimium nostro felicem tempore Romam, [ ]?
44 si contra mores ¨ una puella facit! [ ]
45 haec eadem ante illam iam impune et Lesbia fecit: [ ]
46 quae sequitur, certe est ¨ invidiosa minus. [ ]
47 qui quaerit Tatios veteres durosque Sabinos, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
32. digt.
48 hic posuit nostra ¨ nuper in urbe pedem. [ ]
49 tu prius et fluctus poteris siccare marinos, [ ]
50 altaque mortali ¨ deligere astra manu, [ ]
51 quam facere, ut nostrae nolint peccare puellae: [ ]
52 hic mos Saturno ¨ regna tenente fuit. [ ]
53 at cum Deucalionis aquae fluxere per urbem, [ ]!
54 et post antiquas ¨ Deucalionis aquas, [ ]
55 dic mihi, quis potuit lectum servare pudicum, [ ]
56 quae dea cum solo ¨ vivere sola deo? [ ]
57 uxorem quondam magni Minois, ut aiunt, [ ]
58 corrupit torvi ¨ candida forma bovis; [ ]
59 nec minus aerato Danae circumdata muro [ ]?
60 non potuit magno ¨ casta negare Iovi. [ ]
61 quod si tu Graias seu tu es imitata Latinas, [ ]?
62 semper vive meo ¨ libera iudicio! [ ]
= file n. 99 - 9:36 minuti
33. digt. .
1 Tristia iam redeunt iterum sollemnia nobis: [ ]
2 Cynthia iam noctes ¨ est operata decem. [ ]?
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
33. digt.
3 atque utinam pereant, Nilo quae sacra tepente [ ]
4 misit matronis ¨ Inachis Ausoniis! [ ]
5 quae dea tam cupidos totiens divisit amantis, [ ]
6 quaecumque illa fuit, ¨ semper amata fuit. [ ]
7 tu certe Iovis occultis in amoribus, Io, [ ]
8 sensisti, multas ¨ quid sit inire vias, [ ]
9 cum te iussit habere puellam cornua Iuno [ ]!
10 et pecoris duro ¨ perdere verba sono. [ ]
11 a quotiens quernis laesisti frondibus ora, [ ]
12 mandisti stabulis ¨ arbuta pasta tuis! [ ]
13 an, quoniam agrestem detraxit ab ore figuram [ ]
14 Iuppiter, idcirco ¨ facta superba dea es? [ ]
15 an tibi non satis est fuscis Aegyptus alumnis? [ ]
16 cur tibi tam longa ¨ Roma petita via? [ ]
17 quidve tibi prodest viduas dormire puellas? [2]
18 sed tibi, crede mihi, ¨ cornua rursus erunt, [ ]
19 aut nos e nostra te, saeva, fugabimus urbe! [ ]?
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
33. digt.
20 cum Tiberi Nilo ¨ gratia nulla fuit. [1]
21 at tu, quae nostro nimium placata dolore es, [ ]
22 noctibus his vacui ¨ ter faciamus iter. [ ]
23 non audis et verba sinis mea ludere, cum iam [ ]
24 flectant Icarii ¨ sidera tarda boves. [ ]
25 lenta bibis: mediae nequeunt te frangere noctes. [ ]
26 an nondum est talos ¨ mittere lassa manus? [ ]
27 a pereat, quicum -que meracas repperit uvas [ ]
28 corrupitque bonas ¨ nectare primus aquas! [ ]
29 Icare, Cecropiis merito iugulate colonis, [ ]
30 pampineus nosti ¨ quam sit amarus odor! [ ]
31 tuque o Eurytion vino Centaure peristi, [ ]
32 nec non Ismario ¨ tu, Polypheme, mero. [ ]
33 vino forma perit, vino corrumpitur aetas, [ ]
34 vino saepe suum ¨ nescit amica virum. [ ]
35 me miserum, ut multo nihil est mutata Lyaeo! [ ]
36 iam bibe: formosa es: ¨ nil tibi vina nocent! [ ]
37 cum tua praependent demissae in pocula sertae, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
33. digt.
38 et mea deducta ¨ carmina voce legis, [ ]
39 largius effuso madeat tibi mensa Falerno, [ ]?
40 spumet et aurato ¨ mollius in calice. [ ]
41 nulla tamen lecto recipit se sola libenter: [ ]
42 est quiddam, quod vos ¨ quaerere cogat Amor. [ ]
43 semper in absentis felicior aestus amantis: [ ]
44 elevat assiduos ¨ copia longa viros. [ ]
34. digt. .
1 Cur quisquam faciem dominae iam credat amico? [ ]
2 sic erepta mihi ¨ paene puella mea est. [ ]
3 expertus dico: nemo est in amore fidelis; [ ]?
4 formosam raro ¨ non sibi quisque petit. [ ]
5 polluit ille deus cognatos, solvit amicos [ ]
6 et bene concordis ¨ tristia ad arma vocat. [ ]
7 hospes in hospitium Menelao venit adulter; [u]
8 Colchis et ignotum ¨ nonne secuta virum est? [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
34. digt.
9 Lynceu, tune meam potuisti, perfide, curam [ ]
10 tangere? nonne tuae ¨ tum cecidere manus? [ ]
11 quid si non constans illa et tam certa fuisset? [ ]
12 posses in tanto ¨ vivere flagitio? [ ]
13 tu mihi vel ferro pectus vel perde veneno: [ ]
14 a domina tantum ¨ te modo tolle mea. [ ]
15 te socium vitae, te corporis esse licebit, [ ]
16 te dominum admitto ¨ rebus, amice, meis: [ ]
17 lecto te solum, lecto te deprecor uno: [ ]
18 rivalem possum ¨ non ego ferre Iovem. [ ]
19 ipse meas solus, quod nil est, aemulor umbras, [ ]
20 stultus, qui stulto ¨ saepe timore tremo. [ ]
21 una tamen causa est, qua crimina tanta remitto, [1]
22 errabant multo ¨ quod tua verba mero. [ ]
23 sed numquam vitae fallet me ruga severae: [ ]
24 omnes iam norunt, ¨ quam sit amare bonum. [ ]
25 Lynceus ipse meus seros insanit amores: [ ]
26 solum te nostros ¨ laetor adire deos. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
34. digt.
27 quid tu Socraticis tibi nunc sapientia libris [1]
28 proderit aut rerum ¨ dicere posse vias? [ ]
29 aut quid Erechthei tibi prosunt carmina lecta? [ ]?
30 nil iuvat in magno ¨ vester amore senex. [ ]
31 tu satius Musis Meropen imitere Philitae [ ]
32 et non inflati ¨ somnia Callimachi. [ ]
33 nam cursus licet Aetoli referas Acheloi, [ ]?
34 fluxerit ut magno ¨ fractus amore liquor, [ ]
35 atque etiam ut Phrygio fallax Maeandria campo [ ]
36 errat et ipsa suas ¨ decipit unda vias, [ ]
37 qualis et Adrasti fuerit vocalis Arion [ ]
38 tristia ad Archemori ¨ funera victor equus: [ ]
39 Amphiaraeae nil prosunt fata quadrigae [2]
40 aut Capanei magno ¨ grata ruina Iovi. [ ]
41 desine et Aeschyleo componere verba cothurno, [ ]
42 desine! et ad mollis ¨ membra resolve choros! [ ]
43 incipe iam angusto versus includere torno, [ ]
44 inque tuos ignis, ¨ dure poeta, veni. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
34. digt.
45 tu non Antimacho, non tutior ibis Homero: [ ]
46 despicit et magnos ¨ recta puella deos. [ ]
47 sed non ante gravi taurus succumbit aratro, [ ]
48 cornua quam validis ¨ haeserit in laqueis, [ ]
49 nec tu tam durus per te patieris amores: [ ]
50 trux tamen a nobis ¨ ante domandus eris. [1]
51 harum nulla solet rationem quaerere mundi, [ ]
52 nec cur fraternis ¨ Luna laboret equis, [ ]
53 nec si post Stygias aliquid restabimus undas, [ ]
54 nec si consulto ¨ fulmina missa tonent. [ ]
55 aspice me, cui parva domi fortuna relicta est, [ ]!
56 nullus et antiquo ¨ Marte triumphus avi, [ ]
57 ut regnem mixtas inter conviva puellas [ ]
58 hoc ego, quo tibi nunc ¨ elevor, ingenio. [ ]
59 me iuvet hesternis positum languere corollis, [ ]
60 quem tetigit iactu ¨ certus ad ossa deus, [ ]
61 Actia Vergilium custodis litora Phoebi, [ ]
62 Caesaris et fortis ¨ dicere posse ratis, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
34. digt.
63 qui nunc Aeneae Troiani suscitat arma [ ]
64 iactaque Lavinis ¨ moenia litoribus. [1]?
65 cedite Romani scriptores, cedite Grai! [2]
66 nescio quid maius ¨ nascitur Iliade. [ ]
67 tu canis umbrosi subter pineta Galaesi [ ]
68 Thyrsin et attritis ¨ Daphnin harundinibus, [ ]
69 utque decem possint corrumpere mala puellam [ ]
70 missus et impressis ¨ haedus ab uberibus. [ ]
71 felix, qui vilis pomis mercaris amores! [ ]
72 nunc licet ingratae ¨ Tityrus ipse canat. [ ]
73 felix intactum Corydon qui temptat Alexin [ ]
74 agricolae domini ¨ carpere delicias! [ ]
75 quamvis ille sua lassus requiescat avena, [ ]
76 laudatur facilis ¨ inter Hamadryadas. [ ]
77 tu canis Ascraei veteris praecepta poetae, [ ]
78 quo seges in campo, ¨ quo viret uva iugo. [ ]
79 tale facis carmen docta testudine, quale [ ]
80 Cynthius impositis ¨ temperat articulis. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
34. digt.
81 non tamen haec ulli venient ingrata legenti, [ ]
82 sive in amore rudis ¨ sive peritus erit. [ ]
83 nec minor hic animis, ut sit minor ore, canorus [ ]
84 anseris indocto ¨ carmine cessit olor. [ ]
85 haec quoque perfecto ludebat Iasone Varro, [ ]?
86 Varro Leucadiae ¨ maxima flamma suae; [ ]
87 haec quoque lascivi cantarunt scripta Catulli, [ ]
88 Lesbia quis ipsa ¨ notior est Helena; [ ]
89 haec etiam docti confessa est pagina Calvi, [ ]
90 cum caneret miserae ¨ funera Quintiliae. [ ]
91 et modo formosa quam multa Lycoride Gallus [ ]?
92 mortuus inferna ¨ vulnera lavit aqua! [ ]
93 Cynthia quin etiam versu laudata Properti, [ ]
94 hos inter si me ¨ ponere fama volet. [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 100 - 13:39 minuti
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag) .
1. digt. .
1 Callimachi Manes et Coi sacra Philitae, [2]?
2 in vestrum, quaeso, ¨ me sinite ire nemus! [ ]
3 primus ego ingredior puro de fonte sacerdos [ ]?
4 Itala per Graios ¨ orgia ferre choros. [ ]
5 dicite, quo pariter carmen tenuastis in antro? [ ]
6 quove pede ingressi? ¨ quamve bibistis aquam? [ ]
7 a valeat, Phoebum quicumque moratur in armis! [ ]
8 exactus tenui ¨ pumice versus eat, [ ]
9 quo me Fama levat terra sublimis; et a me [1]
10 nata coronatis ¨ Musa triumphat equis, [1]
11 et mecum in curru parvi vectantur Amores, [ ]
12 scriptorumque meas ¨ turba secuta rotas. [ ]
13 quid frustra missis in me certatis habenis? [ ]
14 non datur ad Musas ¨ currere lata via. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
15 multi, Roma, tuas laudes annalibus addent, [ ]
16 qui finem imperii ¨ Bactra futura canent: [ ]
17 sed, quod pace legas, opus hoc de monte Sororum [ ]
18 detulit intacta ¨ pagina nostra via. [ ]
19 mollia, Pegasides, date vestro serta poetae: [ ]
20 non faciet capiti ¨ dura corona meo. [ ]
21 at mihi quod vivo detraxerit invida turba, [ ]?
22 post obitum duplici ¨ faenore reddet Honos. [ ]
23 omni post obitum fingit maiora vetustas: [ ]
24 maius ab exsequiis ¨ nomen in ora venit. [ ]
25 nam quis equo pulsas abiegno nosceret arces, [ ]
26 fluminaque Haemonio ¨ comminus isse viro [ ]
27 Idaeum Simoenta Iovis cum prole Scamandro, [ ]
28 Hectora per campos ¨ ter maculasse rotas? [ ]
29 Deiphobumque Helenum -que et Pulydamanta et in armis [ ]
30 qualemcumque Parim ¨ vix sua nosset humus. [ ]
31 exiguo sermone fores nunc, Ilion, et tu, [ ]
32 Troia, bis Oetaei ¨ numine capta dei. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
33 nec non ille tui casus memorator Homerus [ ]?
34 posteritate suum ¨ crescere sensit opus. [ ]
35 meque inter seros laudabit Roma nepotes: [ ]
36 illum post cineres ¨ auguror ipse diem. [ ]
37 ne mea contempto lapis indicet ossa sepulcro, [ ]
38 provisum est Lycio ¨ vota probante deo. [ ]
2. digt. .
1 Carminis interea nostri redeamus in orbem: [ ]
2 gaudeat in solito ¨ tacta puella sono. [ ]
3 Orphea detinuisse feras et concita dicunt [ ]!
4 flumina Threicia ¨ sustinuisse lyra; [ ]
5 saxa Chitaeronis Thebas agitata per artem [1]
6 sponte sua in muri ¨ membra coisse ferunt; [ ]
7 quin etiam, Polypheme, fera Galatea sub Aetna [ ]
8 ad tua rorantis ¨ carmina flexit equos: [ ]
9 miremur, nobis et Baccho et Apolline dextro [2]
10 turba puellarum ¨ si mea verba colit? [ ]
11 quod non Taenariis domus est mihi fulta columnis, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
2. digt.
12 nec camera auratas ¨ inter eburna trabes, [ ]
13 nec mea Phaeacas aequant pomaria silvas, [ ]
14 non operosa rigat ¨ Marcius antra liquor: [ ]
15 at Musae comites, et carmina cara legenti, [ ]
16 et defessa choris ¨ Calliopea meis. [ ]
17 fortunata, meo si qua est celebrata libello! [1]?
18 carmina erunt formae ¨ tot monumenta tuae. [ ]
19 nam neque Pyramidum sumptus ad sidera ducti, [ ]
20 nec Iovis Elei ¨ caelum imitata domus, [u]
21 nec Mausolei dives fortuna sepulcri [ ]
22 mortis ab extrema ¨ condicione vacant. [ ]
23 aut illis flamma aut imber subducet honores, [ ]
24 annorum aut ictu, ¨ pondere victa, ruent. [ ]
25 at non ingenio quaesitum nomen ab aevo [ ]
26 excidet: ingenio ¨ stat sine morte decus. [ ]
3. digt. .
1 Visus eram molli recubans Heliconis in umbra, [ ]
2 Bellerophontei ¨ qua fluit umor equi, [ ]?
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
3 reges, Alba, tuos et regum facta tuorum, [ ]
4 tantum operis, nervis ¨ hiscere posse meis, [ ]
5 parvaque iam magnis admoram fontibus ora, [ ]
6 unde pater sitiens ¨ Ennius ante bibit, [ ]
7 et cecinit Curios fratres et Horatia pila [1]
8 regiaque Aemilia ¨ vecta tropaea rate, [ ]
9 victricesque moras Fabii pugnamque sinistram [ ]
10 Cannensem et versos ¨ ad pia vota deos, [ ]
11 Hannibalemque Lares Romana sede fugantis, [ ]?
12 anseris et tutum ¨ voce fuisse Iovem: [ ]
13 cum me Castalia speculans ex arbore Phoebus [ ]
14 sic ait aurata ¨ nixus ad antra lyra: [ ]
15 'quid tibi cum tali, demens, est flumine? quis te [1]
16 carminis heroi ¨ tangere iussit opus? [u]
17 non hinc ulla tibi speranda est fama, Properti: [ ]?
18 mollia sunt parvis ¨ prata terenda rotis, [ ]
19 ut tuus in scamno iactetur saepe libellus, [ ]
20 quem legat exspectans ¨ sola puella virum. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
21 cur tua praescriptos evecta est pagina gyros? [ ]?
22 non est ingenii ¨ cumba gravanda tui. [ ]
23 alter remus aquas, alter tibi radat harenas, [ ]
24 tutus eris: medio ¨ maxima turba mari est,' [ ]
25 dixerat, et plectro sedem mihi monstrat eburno, [1]
26 quo nova muscoso ¨ semita facta solo est. [ ]
27 hic erat affixis viridis spelunca lapillis, [ ]
28 pendebantque cavis ¨ tympana pumicibus, [ ]
29 orgia Musarum et Sileni patris imago [ ]?
30 fictilis et calami, ¨ Pan Tegeaee, tui; [ ]
31 et Veneris dominae volucres, mea turba, columbae [ ]
32 tingunt Gorgoneo ¨ punica rostra lacu; [ ]
33 diverseque novem sortitae iura Puellae [ ]
34 exercent teneras ¨ in sua dona manus: [ ]
35 haec hederas legit in thyrsos, haec carmina nervis [ ]
36 aptat, at illa manu ¨ texit utraque rosam. [ ]
37 e quarum numero me contigit una dearum [ ]?
38 - ut reor e facie, ¨ Calliopea fuit -: [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
39 'contentus niveis semper vectabere cycnis, [ ]
40 nec te fortis equi ¨ ducet ad arma sonus. [ ]
41 nil tibi sit rauco praeconia classica cornu [ ]
42 flare, nec Aonium ¨ tingere Marte nemus, [ ]
43 aut quibus in campis Mariano proelia signo [ ]
44 stent et Teutonicas ¨ Roma refringat opes, [ ]
45 barbarus aut Suevo perfusus sanguine Rhenus [ ]
46 saucia maerenti ¨ corpora vectet aqua. [ ]
47 quippe coronatos alienum ad limen amantis [2]?
48 nocturnaeque canes ¨ ebria signa fugae, [ ]
49 ut per te clausas sciat excantare puellas, [ ]
50 qui volet austeros ¨ arte ferire viros.' [ ]
51 talia Calliope, lymphisque a fonte petitis [ ]
52 ora Philitea ¨ nostra rigavit aqua. [u]
4. digt. .
1 Arma deus Caesar dites meditatur ad Indos, [ ]
2 et freta gemmiferi ¨ findere classe maris. [ ]
3 magna, viri, merces! parat ultima terra triumphos: [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
4. digt.
4 Tigris et Euphrates ¨ sub nova iura fluent, [ ]
5 sera, sed Ausoniis veniet provincia virgis, [ ]
6 adsuescent Latio ¨ Partha tropaea Iovi. [ ]
7 ire agite, expertae bello date lintea prorae, [ ]
8 et solitum armigeri ¨ ducite munus equi! [ ]
9 omina fausta cano: Crassos clademque piate, [ ]
10 ite et Romanae ¨ consulite historiae! [ ]
11 Mars pater et sacrae fatalia lumina Vestae, [ ]
12 ante meos obitus ¨ sit, precor, illa dies, [ ]
13 qua videam spoliis oneratos Caesaris axis, [ ]
14 ad vulgi plausus ¨ saepe resistere equos, [ ]
15 inque sinu carae nixus spectare puellae [2]
16 incipiam et titulis ¨ oppida capta legam, [ ]
17 tela fugacis equi et bracati militis arcus, [ ]?
18 et subter captos ¨ arma sedere duces! [ ]
19 ipsa tuam serva prolem, Venus: hoc sit in aevum, [ ]?
20 cernis ab Aenea ¨ quod superesse caput. [ ]
21 praeda sit haec illis, quorum meruere labores: [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
4. digt.
22 me sat erit Sacra ¨ plaudere posse Via. [ ]
5. digt. .
1 Pacis Amor deus est, pacem veneramur amantes: [ ]
2 stant mihi cum domina ¨ proelia dura mea. [ ]?
3 nec tamen inviso pectus mihi carpitur auro, [ ]?
4 nec bibit e gemma ¨ divite nostra sitis, [ ]
5 nec mihi mille iugis Campania pinguis aratur, [ ]
6 nec miser aera paro ¨ clade, Corinthe, tua. [ ]
7 o prima infelix fingenti terra Prometheo! [ ]
8 ille parum caute ¨ pectoris egit opus. [ ]
9 corpora disponens mentem non vidit in arte: [ ]
10 recta animi primum ¨ debuit esse via. [1]
11 nunc maris in tantum vento iactamur et hostem [ ]
12 quaerimus atque armis ¨ nectimus arma nova. [ ]
13 haud ullas portabis opes Acherontis ad undas, [ ]
14 nudus at inferna, ¨ stulte, vehere rate. [ ]
15 victor cum victis pariter miscebitur umbris, [ ]
16 consule cum Mario, ¨ capte Iugurtha, sedes: [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
5. digt.
17 Lydus Dulichio non distat Croesus ab Iro: [ ]
18 optima mors, carpta ¨ quae venit apta die. [ ]
19 me iuvat in prima coluisse Helicona iuventa, [ ]?
20 Musarumque choris ¨ implicuisse manus: [ ]
21 me iuvat et multo mentem vincire Lyaeo, [ ]
22 et caput in verna ¨ semper habere rosa. [ ]
23 atque ubi iam Venerem gravis interceperit aetas [ ]
24 sparserit et nigras ¨ alba senecta comas, [ ]
25 tum mihi naturae libeat perdiscere mores, [2]
26 quis deus hanc mundi ¨ temperet arte domum, [ ]
27 qua venit exoriens, qua deficit, unde coactis [1]
28 cornibus in plenum ¨ menstrua luna redit, [ ]
29 unde salo superant venti, quid flamine captet [ ]
30 Eurus, et in nubes ¨ unde perennis aqua, [ ]
31 sit ventura dies, mundi quae subruat arces, [ ]
32 purpureus pluvias ¨ cur bibit arcus aquas, [ ]
33 aut cur Perrhaebi tremuere cacumina Pindi, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
5. digt.
34 solis et atratis ¨ luxerit orbis equis, [1]
35 cur serus versare boves et plaustra Bootes, [ ]
36 Pleiadum spisso ¨ cur coit igne chorus, [ ]
37 curve suos finis altum non exeat aequor, [ ]
38 plenus et in partis ¨ quattuor annus eat, [ ]
39 sub terris sint iura deum et tormenta Gigantum, [ ]
40 Tisiphones atro ¨ si furit angue caput, [1]
41 aut Alcmaeoniae furiae aut ieiunia Phinei, [ ]
42 num rota, num scopuli, ¨ num sitis inter aquas, [ ]
43 num tribus infernum custodit faucibus antrum [ ]
44 Cerberus, et Tityo ¨ iugera pauca novem, [ ]
45 an ficta in miseras descendit fabula gentis, [ ]
46 et timor haud ultra ¨ quam rogus esse potest. [ ]
47 exitus hic vitae superest mihi: vos, quibus arma [ ]
48 grata magis, Crassi ¨ signa referte domum! [ ]
= file n. 101 - 11:16 minuti
6. digt. .
1 Dic mihi de nostra, quae sentis, vera puella: [ ]
2 sic tibi sint dominae, ¨ Lygdame, dempta iuga. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
6. digt.
3 num me laetitia tumefactum fallis inani, [ ]
4 haec referens, quae me ¨ credere velle putas? [ ]
5 omnis enim debet sine vano nuntius esse, [2]
6 maioremque timens ¨ servus habere fidem. [ ]
7 nunc mihi, si qua tenes, ab origine dicere prima [ ]
8 incipe, suspensis ¨ auribus ista bibam. [ ]
9 sicin eram incomptis vidisti flere capillis? [ ]
10 illius ex oculis ¨ multa cadebat aqua? [ ]
11 nec speculum strato vidisti, Lygdame, lecto? [ ]?
12 ornabat niveas ¨ nullane gemma manus? [ ]
13 ac maestam teneris vestem pendere lacertis [ ]
14 scriniaque ad lecti ¨ clausa iacere pedes? [ ]
15 tristis erat domus, et tristes sua pensa ministrae [ ]
16 carpebant, medio ¨ nebat et ipsa loco, [ ]
17 umidaque impressa siccabat lumina lana, [ ]
18 rettulit et querulo ¨ iurgia nostra sono? [ ]
19 'haec te teste mihi promissa est, Lygdame, merces? [ ]?
20 est poena et servo ¨ rumpere teste fidem. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
6. digt.
21 ille potest nullo miseram me linquere facto, [ ]
22 et qualem nolo ¨ dicere, habere domi! [ ]
23 gaudet me vacuo solam tabescere lecto: [ ]?
24 si placet, insultet, ¨ Lygdame, morte mea! [ ]
25 non me moribus illa, sed herbis improba vicit: [1]!
26 staminea rhombi ¨ ducitur ille rota; [ ]
27 illum turgentis ranae portenta rubetae [ ]
28 et lecta exsertis ¨ unguibus ossa trahunt [ ]
29 et strigis inventae per busta iacentia plumae [ ]
30 tinctaque funesto ¨ lanea vitta rogo. [ ]
31 si non vana canunt mea somnia, Lygdame testor, [ ]
32 poena erit ante meos ¨ sera, sed ampla, pedes, [ ]
33 putris et in vacuo texetur aranea lecto, [ ]
34 noctibus illorum ¨ dormiet ipsa Venus.' [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
6. digt.
35 quae tibi si veris animis est questa puella, [2]
36 hac eadem rursus, ¨ Lygdame, curre via, [ ]
37 et mea cum multis lacrimis mandata reporta: [ ]
38 iram, non fraudes ¨ esse in amore meo, [ ]
39 me quoque consimili impositum torquerier igni; [ ]!
40 iurabo bis sex ¨ integer esse dies. [ ]
41 quod mihi si e tanto felix concordia bello [1]
42 exstiterit, per me, ¨ Lygdame, liber eris. [ ]
7. digt. .
1 Ergo sollicitae tu causa, pecunia, vitae! [ ]
2 per te immaturum ¨ mortis adimus iter, [ ]
3 tu vitiis hominum crudelia pabula praebes, [ ]
4 semina curarum ¨ de capite orta tuo. [1]
5 in Paetum ad Pharios tendentem lintea portus [ ]
6 obruis insano ¨ terque quaterque mari. [ ]
7 nam dum te sequitur, primo miser excidit aevo, [1]
8 et nova longinquis ¨ piscibus esca natat. [ ]
9 et mater non iusta piae dare debita terrae, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
7. digt.
10 nec pote cognatos ¨ inter humare rogos, [ ]?
11 sed tua nunc volucres astant super ossa marinae, [ ]
12 nunc tibi pro tumulo ¨ Carpathium omne mare est. [ ]
13 infelix Aquilo, raptae timor Orithyiae, [u]
14 quae spolia ex illo ¨ tanta fuere tibi? [ ]?
15 aut quidnam fracta gaudes, Neptune, carina? [ ]
16 portabat sanctos ¨ alveus ille viros. [ ]
17 Paete, quid aetatem numeras? quid cara natanti [ ]
18 mater in ore tibi est? ¨ non habet unda deos. [ ]
19 nam tibi nocturnis ad saxa ligata procellis [ ]
20 omnia detrito ¨ vincula fune cadunt. [ ]
21 (sunt Agamemnonias testantia litora curas, [ ]
22 quae notat Argynni ¨ poena Athamantiadae: [ ]
23 hoc iuvene amisso classem non solvit Atrides, [ ]
24 pro qua mactata est ¨ Iphigenia mora). [ ]
25 reddite corpus humo, posita est in gurgite vita; [ ]
26 Paetum sponte tua, ¨ vilis harena, tegas, [ ]?
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
7. digt.
27 et quotiens Paeti transibit nauta sepulcrum, [ ]
28 dicat: 'et audaci ¨ tu timor esse potes.' [ ]
29 ite, rates curvas et leti texite causas: [ ]?
30 ista per humanas ¨ mors venit acta manus. [1]
31 terra parum fuerat fatis, adiecimus undas, [ ]
32 fortunae miseras ¨ auximus arte vias. [ ]
33 ancora te teneat, quem non tenuere Penates? [ ]
34 quid meritum dicas, ¨ cui sua terra parum est? [ ]
35 ventorum est, quodcumque paras: haud ulla carina [ ]
36 consenuit, fallit ¨ portus et ipse fidem. [ ]
37 natura insidians pontum substravit avaris: [ ]
38 ut tibi succedat, ¨ vix semel esse potest. [ ]
39 saxa triumphalis fregere Capherea puppis, [2]
40 naufraga cum vasto ¨ Graecia tracta salo est. [ ]
41 paulatim socium iacturam flevit Ulixes, [ ]
42 in mare cui soliti ¨ non valuere doli. [ ]
43 quod si contentus patrios bove verteret agros [ ]
44 verbaque duxisset ¨ pondus habere mea, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
7. digt.
45 viveret ante suos dulcis conviva Penatis, [ ]
46 pauper, at in terra ¨ nil nisi fleret opes. [ ]?
47 noluit haec Paetus, stridorem audire procellae [ ]
48 et duro teneras ¨ laedere fune manus, [2]
49 sed thyio thalamo aut Oricia terebintho [1]?
50 et fultum pluma ¨ versicolore caput. [ ]
51 huic fluctus vivo radicitus abstulit unguis, [1]?
52 et miser invisam ¨ traxit hiatus aquam; [ ]
53 hunc parvo ferri vidit nox improba ligno: [ ]
54 Paetus ut occideret, ¨ tot coiere mala. [ ]
55 flens tamen extremis dedit haec mandata querelis, [ ]
56 cum moribunda niger ¨ clauderet ora liquor. [ ]
57 'di maris Aegaei, quos sunt penes aequora, venti, [ ]
58 et quaecumque meum ¨ degravat unda caput, [ ]
59 quo rapitis miseros primae lanuginis annos? [ ]
60 attulimus longas ¨ in freta vestra comas. [ ]
61 a miser alcyonum scopulis affligar acutis! [ ]
62 in me caeruleo ¨ fuscina sumpta deo est! [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
7. digt.
63 at saltem Italiae regionibus evehat aestus: [ ]
64 hoc de me sat erit ¨ si modo matris erit.' [2]
65 subtrahit haec fantem torta vertigine fluctus; [ ]
66 ultima quae Paeto ¨ voxque diesque fuit. [ ]
67 o centum aequoreae Nereo genitore puellae, [ ]
68 et tu materno ¨ tacta dolore, Thetis, [ ]
69 vos decuit lasso supponere bracchia mento: [ ]
70 non poterat vestras ¨ ille gravare manus. [ ]
71 at tu, saeve Aquilo, numquam mea vela videbis: [ ]
72 ante fores dominae ¨ condar oportet iners. [ ]
8. digt. .
1 Dulcis ad hesternas fuerat mihi rixa lucernas, [ ]
2 vocis et insanae ¨ tot maledicta tuae, [ ]
3 cum furibunda mero mensam propellis, et in me [ ]
4 proicis insana ¨ cymbia plena manu. [ ]
5 tu vero nostros audax invade capillos, [ ]
6 et mea formosis ¨ unguibus ora nota; [ ]
7 tu minitare oculos subiecta exurere flamma, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
8. digt.
8 fac mea rescisso ¨ pectora nuda sinu! [ ]
9 nimirum veri dantur mihi signa caloris: [ ]?
10 nam sine amore gravi ¨ femina nulla dolet. [ ]
11 quae mulier rabida iactat convicia lingua, [ ]
12 haec Veneris magnae ¨ volvitur ante pedes; [ ]
13 custodum gregibus circa se stipat euntem, [ ]?
14 seu sequitur medias, ¨ Maenas ut icta, vias, [ ]
15 seu timidam crebro dementia somnia terrent, [ ]?
16 seu miseram in tabula ¨ picta puella movet. [ ]
17 his ego tormentis animi sum verus haruspex, [ ]
18 has didici certo ¨ saepe in amore notas. [ ]
19 non est certa fides, quam non in iurgia vertas: [ ]
20 hostibus eveniat ¨ lenta puella meis! [ ]
21 in morso aequales videant mea vulnera collo: [ ]
22 me doceat livor ¨ mecum habuisse meam. [ ]
23 aut in amore dolere volo aut audire dolentem, [ ]!
24 sive meas lacrimas ¨ sive videre tuas, [ ]
25 tecta superciliis si quando verba remittis, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
8. digt.
26 aut tua cum digitis ¨ scripta silenda notas. [ ]
27 odi ego, quos numquam pungunt suspiria somnos: [ ]
28 semper in irata ¨ pallidus esse velim. [1]
29 dulcior ignis erat Paridi, cum Graia per arma [ ]
30 Tyndaridi poterat ¨ gaudia ferre suae. [ ]
31 dum vincunt Danai, dum restat barbarus Hector, [ ]
32 ille Helenae in gremio ¨ maxima bella gerit. [ ]
33 aut tecum aut pro te mihi cum rivalibus arma [ ]?
34 semper erunt: in te ¨ pax mihi nulla placet. [ ]
35 gaude, quod nulla est aeque formosa! doleres, [ ]
36 si qua foret: nunc sis ¨ iure superba licet! [ ]
37 at tibi, qui nostro nexisti retia lecto, [ ]
38 sit socer aeternum ¨ nec sine matre domus! [ ]
39 cui nunc si qua data est furandae copia noctis, [ ]
40 offensa illa mihi, ¨ non tibi amica, dedit. [ ]
= file n. 102 - 11:46 minuti
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
9. digt. .
1 Maecenas, eques Etrusco de sanguine regum, [2]?
2 intra fortunam ¨ qui cupis esse tuam, [ ]
3 quid me scribendi tam vastum mittis in aequor? [ ]
4 non sunt apta meae ¨ grandia vela rati. [ ]
5 turpe est, quod nequeas, capiti committere pondus, [ ]
6 et premium inflexo ¨ mox dare terga genu. [ ]
7 omnia non pariter rerum sunt omnibus apta, [ ]
8 palma nec ex aequo ¨ ducitur una iugo. [ ]
9 gloria Lysippo est animosa ecfingere signa, [ ]
10 exactis Calamis ¨ se mihi iactat equis, [ ]
11 in Veneris tabula summam sibi poscit Apelles, [ ]
12 Parrhasius parva ¨ vindicat arte locum, [ ]
13 argumenta magis sunt Mentoris addita formae, [ ]
14 at Myos exiguum ¨ flectit acanthus iter, [ ]
15 Phidiacus signo se Iuppiter ornat eburno, [ ]?
16 Praxitelen propria ¨ vendit ab urbe lapis. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
9. digt.
17 est quibus Eleae concurrit palma quadrigae, [u]
18 est quibus in celeres ¨ gloria nata pedes. [ ]
19 hic satus ad pacem, hic castrensibus utilis armis: [ ]
20 naturae sequitur ¨ semina quisque suae. [ ]
21 at tua, Maecenas, vitae praecepta recepi, [ ]
22 cogor et exemplis ¨ te superare tuis. [ ]
23 cum tibi Romano dominas in honore securis [2]?
24 et liceat medio ¨ ponere iura foro, [ ]
25 vel tibi Medorum pugnaces ire per hastas, [2]?
26 atque honorare tuam ¨ fixa per arma domum, [ ]
27 et tibi ad effectum vires det Caesar et omni [ ]
28 tempore tam faciles ¨ insinuentur opes, [ ]
29 parcis, et in tenuis humilem te colligis umbras; [ ]
30 velorum plenos ¨ subtrahis ipse sinus. [ ]
31 crede mihi, magnos aequabunt ista Camillos [ ]
32 iudicia, et venies ¨ tu quoque in ora virum, [ ]
33 Caesaris et famae vestigia iuncta tenebis: [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
9. digt.
34 Maecenatis erunt ¨ vera tropaea fides. [2]
35 non ego velifera tumidum mare findo carina, [ ]
36 tota sub exiguo ¨ flumine nostra mora est. [ ]
37 non flebo in cineres arcem sedisse paternos [ ]
38 Cadmi nec septem ¨ proelia clade pari, [ ]
39 nec referam Scaeas et Pergama, Apollinis arces, [ ]
40 et Danaum decimo ¨ vere redisse ratis, [ ]
41 moenia cum Graio Neptunia pressit aratro [ ]?
42 victor Palladiae ¨ ligneus artis equus. [ ]
43 inter Callimachi sat erit placuisse libellos [ ]
44 et cecinisse modis, ¨ Coe poeta, tuis. [ ]
45 haec urant pueros, haec urant scripta puellas, [ ]
46 meque deum clament ¨ et mihi sacra ferant! [ ]
47 te duce vel Iovis arma canam caeloque minantem [ ]
48 Coeum et Phlegraeis ¨ Eurymedonta iugis; [ ]
49 celsaque Romanis decerpta Palatia tauris [2]
50 ordiar et caeco ¨ moenia firma Remo, [ ]
51 eductosque pares silvestri ex ubere reges, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
9. digt.
52 crescet et ingenium ¨ sub tua iussa meum; [ ]
53 prosequar et currus utroque ab litore ovantis, [ ]
54 Parthorum astutae ¨ tela remissa fugae, [ ]
55 claustraque Pelusi Romano subruta ferro [2]?
56 Antonique gravis ¨ in sua fata manus. [2]
57 mollia tu coeptae fautor cape lora iuventae, [ ]
58 dexteraque immissis ¨ da mihi signa rotis. [ ]
59 hoc mihi, Maecenas, laudis concedis, et a te est, [ ]
60 quod ferat in partis ¨ ipse fuisse tuas. [ ]
10. digt. .
1 Mirabar, quidnam misissent mane Camenae [ ]
2 ante meum stantes ¨ sole rubente torum. [ ]
3 natalis nostrae signum misere puellae, [ ]
4 et manibus faustos ¨ ter crepuere sonos. [ ]
5 transeat hic sine nube dies, stent aere venti, [ ]!
6 ponat et in sicco ¨ molliter unda minas. [ ]
7 aspiciam nullos hodierna luce dolentis, [ ]
8 et Niobae lacrimas ¨ supprimat ipse lapis, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
10. digt.
9 alcyonum positis requiescant ora querelis, [ ]
10 increpet absumptum ¨ nec sua mater Ityn. [ ]?
11 tuque, o cara mihi, felicibus edita pennis, [1]?
12 surge et poscentis ¨ iusta precare deos. [ ]
13 ac primum pura somnum tibi discute lympha, [ ]?
14 et nitidas presso ¨ pollice finge comas; [ ]
15 dein, qua primum oculos cepisti veste Properti, [1]
16 indue, nec vacuum ¨ flore relinque caput; [ ]
17 et pete, qua polles, ut sit tibi forma perennis, [ ]
18 inque meum semper ¨ stent tua regna caput. [ ]
19 inde coronatas ubi ture piaveris aras, [2]?
20 luxerit et tota ¨ flamma secunda domo, [ ]
21 sit mensae ratio, noxque inter pocula currat, [ ]
22 et crocino naris ¨ murreus ungat onyx. [1]
23 tibia nocturnis succumbat rauca choreis, [ ]
24 et sint nequitiae ¨ libera verba tuae, [ ]
25 dulciaque ingratos adimant convivia somnos, [ ]?
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
10. digt.
26 publica vicinae ¨ perstrepet aura viae. [1]
27 sit sors et nobis talorum interprete iactu, [ ]
28 quem gravius pennis ¨ verberet ille puer. [ ]
29 cum fuerit multis exacta trientibus hora [ ]
30 noctis et instituet ¨ sacra ministra Venus, [ ]
31 annua solvamus thalamo sollemnia nostro, [ ]
32 natalisque tui ¨ sic peragamus iter. [ ]
11. digt. .
1 Quid mirare, meam si versat femina vitam [ ]
2 et trahit addictum ¨ sub sua iura virum, [ ]?
3 criminaque ignavi capitis mihi turpia fingis, [ ]?
4 quod nequeam fracto ¨ rumpere vincla iugo? [ ]
5 venturam melius praesagit navita mortem. [ ]
6 vulneribus didicit ¨ miles habere metum. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
11. digt.
7 ista ego praeterita iactavi verba iuventa: [ ]?
8 tu nunc exemplo ¨ disce timere meo. [ ]
9 Colchis flagrantis adamantina sub iuga tauros [ ]
10 egit et armigera ¨ proelia sevit humo, [ ]
11 custodisque feros clausit serpentis hiatus, [ ]
12 iret ut Aesonias ¨ aurea lana domos. [ ]
13 ausa ferox ab equo quondam oppugnare sagittis [ ]
14 Maeotis Danaum ¨ Penthesilea ratis; [ ]
15 aurea cui postquam nudavit cassida frontem, [ ]
16 vicit victorem ¨ candida forma virum. [ ]
17 Omphale in tantum formae processit honorem, [ ]
18 Lydia Gygaeo ¨ tincta puella lacu, [ ]
19 ut, qui pacato statuisset in orbe columnas, [ ]?
20 tam dura traheret ¨ mollia pensa manu. [2]
21 Persarum statuit Babylona Semiramis urbem, [ ]
22 ut solidum cocto ¨ tolleret aggere opus, [ ]
23 et duo in adversum mitti per moenia currus [ ]
24 nec possent tacto ¨ stringere ab axe latus; [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
11. digt.
25 duxit et Euphraten medium, quam condidit, arcis [ ]
26 iussit et imperio ¨ subdere Bactra caput. [ ]
27 nam quid ego heroas, quid raptem in crimina divos? [u]
28 Iuppiter infamat ¨ seque suamque domum: [ ]
29 quid, modo quae nostris opprobria vexerit armis [ ]
30 et famulos inter ¨ femina trita suos? [ ]
31 coniugis obsceni pretium Romana poposcit [ ]?
32 moenia et addictos ¨ in sua regna Patres. [ ]
33 noxia Alexandria, dolis aptissima tellus, [ ]!
34 et totiens nostro ¨ Memphi cruenta malo, [ ]
35 tris ubi Pompeio detraxit harena triumphos! [ ]?
36 tollet nulla dies ¨ hanc tibi, Roma, notam. [ ]
37 issent Phlegraeo melius tibi funera campo, [ ]
38 vel tua si socero ¨ colla daturus eras. [ ]
39 scilicet incesti meretrix regina Canopi, [ ]
40 una Philippeo ¨ sanguine adusta nota. [ ]
41 ausa Iovi nostro latrantem opponere Anubim, [ ]?
42 et Tiberim Nili ¨ cogere ferre minas, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
11. digt.
43 Romanamque tubam crepitanti pellere sistro, [ ]
44 baridos et contis ¨ rostra Liburna sequi, [ ]
45 foedaque Tarpeio conopia tendere saxo, [ ]?
46 iura dare et statuas ¨ inter et arma Mari! [ ]
47 quid nunc Tarquinii fractas iuvat esse securis, [ ]
48 nomine quem simili ¨ vita superba notat, [ ]
49 si mulier patienda fuit? cape, Roma, triumphum, [ ]
50 et longum Augusto ¨ salva precare diem! [ ]
51 fugisti tamen in timidi vaga flumina Nili, [ ]
52 accepere tuae ¨ Romula vincla manus. [ ]
53 bracchia spectavi sacris admorsa colubris, [ ]
54 et trahere occultum ¨ membra soporis iter. [ ]
55 'non hoc, Roma, fui tanto tibi cive verenda!' [ ]
56 dixerat assiduo ¨ lingua sepulta mero. [ ]
57 septem urbs alta iugis, toto quae praesidet orbi, [ ]
58 femineas timuit ¨ territa Marte minas. [ ]
67 nunc ubi Scipiadae classes, ubi signa Camilli, [ ]
68 aut modo Pompeia, ¨ Bospore, capta manu, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
11. digt.
59 Hannibalis spolia et victi monumenta Syphacis, [ ]
60 et Pyrrhi ad nostros ¨ gloria fracta pedes? [ ]
61 Curtius expletis statuit monumenta lacunis, [ ]
62 at Decius misso ¨ proelia rupit equo, [ ]
63 Coclitis abscissos testatur semita pontis, [ ]
64 est, cui cognomen ¨ corvus habere dedit. [ ]
65 haec di condiderant, haec di quoque moenia servant: [ ]
66 vix timeat salvo ¨ Caesare Roma Iovem. [ ]
69 Leucadius versas acies memorabit Apollo: [ ]
70 tantum operis belli ¨ sustulit una dies. [ ]?
71 at tu, sive petes portus seu, navita, linques, [1]
72 Caesaris in toto ¨ sis memor Ionio. [ ]
= file n. 103 - 13:02 minuti
12. digt. .
1 Postume, plorantem potuisti linquere Gallam, [ ]
2 miles et Augusti ¨ fortia signa sequi? [ ]
3 tantine ulla fuit spoliati gloria Parthi, [ ]
4 ne faceres Galla ¨ multa rogante tua? [ ]
5 si fas est, omnes pariter pereatis avari, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
12. digt.
6 et quisquis fido ¨ praetulit arma toro! [ ]
7 tu tamen iniecta tectus, vesane, lacerna [ ]
8 potabis galea ¨ fessus Araxis aquam. [ ]
9 illa quidem interea fama tabescet inani, [ ]?
10 haec tua ne virtus ¨ fiat amara tibi, [ ]
11 neve tua Medae laetentur caede sagittae, [ ]
12 ferreus aurato ¨ neu cataphractus equo; [ ]
13 neve aliquid de te flendum referatur in urna: [ ]?
14 sic redeunt, illis ¨ qui cecidere locis. [ ]
15 ter quater in casta felix, o Postume, Galla! [1]
16 moribus his alia ¨ coniuge dignus eras. [ ]
17 quid faciet nullo munita puella timore, [ ]?
18 cui sis luxuriae, ¨ Roma, magistra tuae? [ ]
19 sed securus eas: Gallam non munera vincent, [ ]
20 duritiaeque tuae ¨ non erit illa memor, [ ]
21 nam quocumque die salvum te fata remittent, [ ]
22 pendebit collo ¨ Galla pudica tuo. [ ]
23 Postumus alter erit mirando coniuge Ulixes: [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
12. digt.
24 (non illi longae ¨ tot nocuere morae, [ ]
25 castra decem annorum et Ciconum mons Ismara, Calpe, [ ]
26 exustaeque tuae ¨ mox, Polypheme, genae, [ ]
27 et Circae fraudes lotosque herbaeque tenaces, [ ]
28 Scyllaque et alternas ¨ scissa Charybdis aquas, [ ]
29 Lampeties Ithacis veribus mugisse iuvencos [ ]
30 - paverat hos Phoebo ¨ filia Lampetie -, [ ]
31 et thalamum Aeaeae flentis fugisse puellae, [ ]
32 tot hiemis noctes ¨ totque natasse dies, [ ]
33 nigrantisque domos animarum intrasse silentum, [ ]
34 Sirenum surdo ¨ remige adisse lacus, [ ]
35 et veteres arcus leto renovasse procorum, [1]
36 errorisque sui ¨ sic statuisse modum, [ ]
37 nec frustra, quia casta domi persederat uxor) [ ]
38 vincit Penelopes ¨ Aelia Galla fidem. [ ]
13. digt. .
1 Quaeritis, unde avidis nox sit pretiosa puellis, [ ]
2 et Venere exhaustae ¨ damna querantur opes. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
13. digt.
3 certa quidem tantis causa et manifesta ruinis: [ ]
4 luxuriae nimium ¨ libera facta via est. [ ]
5 Inda cavis aurum mittit formica metallis, [ ]
6 et venit e Rubro ¨ concha Erycina salo, [ ]
7 et Tyros ostrinos praebet Cadmea colores [ ]
8 cinnamon et multi ¨ pastor odoris Arabs. [ ]
9 haec etiam clausas expugnant arma pudicas, [ ]
10 quaeque gerunt fastus, ¨ Icarioti, tuos. [ ]
11 matrona incedit census induta nepotum, [ ]
12 et spolia opprobrii ¨ nostra per ora trahit. [ ]
13 nulla est poscendi, nulla est reverentia dandi; [ ]
14 aut si qua est, pretio ¨ tollitur ipsa mora. [ ]
15 felix Eois lex funeris una maritis, [ ]
16 quos Aurora suis ¨ rubra colorat equis. [ ]
17 namque ubi mortifero iacta est fax ultima lecto, [ ]
18 uxorum fusis ¨ stat pia turba comis, [ ]
19 et certamen habent leti, quae viva sequatur [ ]
20 coniugium: pudor est ¨ non licuisse mori. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
13. digt.
21 ardent victrices et flammae pectora praebent, [ ]
22 imponuntque suis ¨ ora perusta viris. [ ]
23 hoc genus infidum nuptarum, hic nulla puella [ ]
24 nec fida Euadne ¨ nec pia Penelope. [ ]
25 felix agrestum quondam pacata iuventus, [ ]
26 divitiae quorum ¨ messis et arbor erant! [ ]
27 illis munus erant decussa Cydonia ramo, [ ]
28 et dare puniceis ¨ plena canistra rubis, [ ]
29 nunc violas tondere manu, nunc mixta referre [ ]
30 lilia vimineos ¨ lucida per calathos, [ ]
31 et portare suis vestitas frondibus uvas [ ]
32 aut variam plumae ¨ versicoloris avem. [ ]
33 his tum blanditiis furtiva per antra puellae [ ]
34 oscula silvicolis ¨ empta dedere viris; [ ]
35 hinnulei pellis tutos operibat amantis, [1]
36 altaque nativo ¨ creverat herba toro; [1]
37 pinus et incumbens lentas circumdabat umbras, [ ]
38 nec fuerat nudas ¨ poena videre deas; [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
13. digt.
39 corniger Idaei vacuam pastoris in aulam [ ]
40 dux aries saturas ¨ ipse reduxit ovis. [ ]
41 dique deaeque omnes, quibus est tutela per agros, [ ]
42 praebebant vestri ¨ verba benigna foci: [ ]
43 'et leporem, quicumque venis, venaberis, hospes, [ ]
44 et si forte meo ¨ tramite quaeris, avem: [ ]
45 et me Pana tibi comitem de rupe vocato, [1]
46 sive petes calamo ¨ praemia, sive cane.' [ ]
47 at nunc desertis cessant sacraria lucis: [ ]
48 aurum omnes victa ¨ iam pietate colunt, [ ]
49 auro pulsa fides, auro venalia iura, [ ]?
50 aurum lex sequitur, ¨ mox sine lege pudor. [ ]
51 torrida sacrilegum testantur limina Brennum, [ ]
52 dum petit intonsi ¨ Pythia regna dei; [ ]
53 at mons laurigero concussus vertice diras [ ]
54 Gallica Parnasus ¨ sparsit in arma nives. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
13. digt.
55 te scelus accepto Thracis Polymestoris auro [1]
56 nutrit in hospitio ¨ non, Polydore, pio. [ ]
57 tu quoque ut auratos gereres, Eryphila, lacertos, [ ]
58 delapsis nusquam est ¨ Amphiaraus equis. [ ]
59 proloquar - atque utinam patriae sim verus haruspex! - [ ]
60 frangitur ipsa suis ¨ Roma superba bonis. [ ]
61 certa loquor, sed nulla fides; neque enim Ilia quondam [ ]
62 verax Pergameis ¨ Maenas habenda malis. [ ]
63 sola Parim Phrygiae fatum componere, sola [ ]
64 fallacem patriae ¨ serpere dixit equum. [ ]
65 ille furor patriae fuit utilis, ille parenti: [ ]
66 experta est veros ¨ irrita lingua deos. [ ]
14. digt. .
1 Multa tuae, Sparte, miramur iura palaestrae, [ ]?
2 sed mage virgineis ¨ tot bona gymnasii, [ ]
3 quod non infamis exercet corpore ludos [ ]
4 inter luctantis ¨ nuda puella viros, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
14. digt.
5 cum pila velocis fallit per bracchia iactus, [2]
6 increpat et versi ¨ clavis adunca trochi, [ ]
7 pulverulentaque ad extremas stat femina metas, [ ]!
8 et patitur duro ¨ vulnera pancratio. [ ]
9 nunc ligat ad caestum gaudentia bracchia loris, [ ]
10 missile nunc disci ¨ pondus in orbe rotat; [ ]
15 et modo Taygeti, crinis aspersa pruina, [u]?
16 sectatur patrios ¨ per iuga longa canis; [ ]
11 gyrum pulsat equis, niveum latus ense revincit, [ ]
12 virgineumque cavo ¨ protegit aere caput, [ ]
13 qualis Amazonidum nudatis bellica mammis [ ]
14 Thermodontiacis ¨ turba lavatur aquis; [ ]
17 qualis et Eurotae Pollux et Castor harenis, [ ]
18 hic victor pugnis, ¨ ille futurus equis, [ ]
19 inter quos Helene nudis capere arma papillis [ ]?
20 fertur nec fratres ¨ erubuisse deos. [ ]
21 lex igitur Spartana vetat secedere amantis, [ ]
22 et licet in triviis ¨ ad latus esse suae, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
14. digt.
23 nec timor aut ulla est clausae tutela puellae, [ ]
24 nec gravis austeri ¨ poena cavenda viri. [ ]
25 nullo praemisso de rebus tute loquaris [ ]
26 ipse tuis: longae ¨ nulla repulsa morae. [ ]
27 nec Tyriae vestes errantia lumina fallunt, [ ]
28 est neque odoratae ¨ cura molesta comae. [1]
29 at nostra ingenti vadit circumdata turba, [ ]
30 nec digitum angusta est ¨ inseruisse via. [ ]
31 nec quae sint facies nec quae sint verba rogandi, [ ]
32 invenias: caecum ¨ versat amator iter. [ ]
33 quod si iura fores pugnasque imitata Laconum, [1]
34 carior hoc esses ¨ tu mihi, Roma, bono. [ ]
15. digt. .
1 Sic ego non ullos iam norim in amore tumultus, [ ]
2 nec veniat sine te ¨ nox vigilanda mihi: [ ]
3 ut mihi praetexti pudor est velatus amictus [ ]
4 et data libertas ¨ noscere amoris iter, [ ]
5 illa rudis animos per noctes conscia primas [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
15. digt.
6 imbuit, heu nullis ¨ capta Lycinna datis! [ ]
7 tertius (haud multo minus est) cum ducitur annus, [ ]
8 vix memini nobis ¨ verba coisse decem. [1]
9 cuncta tuus sepelivit amor, nec femina post te [ ]
10 ulla dedit collo ¨ dulcia vincla meo. [ ]
45 fabula nulla tuas de nobis concitet auris: [ ]
46 te solam et lignis ¨ funeris ustus amem. [ ]
43 at tu non meritam parcas vexare Lycinnam: [ ]
44 nescit vestra ruens ¨ ira referre pedem. [ ]
11 testis erit Dirce tam vero crimine saeva, [ ]?
12 Nycteos Antiopen ¨ accubuisse Lyco. [ ]
13 a quotiens pulchros vulsit regina capillos, [ ]
14 molliaque immitis ¨ fixit in ora manus! [ ]
15 a quotiens famulam pensis oneravit iniquis, [ ]
16 et caput in dura ¨ ponere iussit humo! [ ]
17 saepe illam immundis passa est habitare tenebris, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
15. digt.
18 vilem ieiunae ¨ saepe negavit aquam. [ ]
19 Iuppiter, Antiopae nusquam succurris habenti [ ]
20 tot mala? corrumpit ¨ dura catena manus. [ ]
21 si deus es, tibi turpe tuam servire puellam: [ ]
22 invocet Antiope ¨ quem nisi vincta Iovem? [ ]
23 sola tamen, quaecumque aderant in corpore vires, [ ]
24 regalis manicas ¨ rupit utraque manu. [ ]
25 inde Cithaeronis timido pede currit in arces. [ ]
26 nox erat, et sparso ¨ triste cubile gelu. [ ]
27 saepe vaga Asopi sonitu permota fluentis [2]?
28 credebat dominae ¨ pone venire pedes. [ ]
29 et durum Zethum et lacrimis Amphiona mollem [ ]
30 experta est stabulis ¨ mater abacta suis. [ ]
31 ac veluti magnos cum ponunt aequora motus, [ ]
32 Eurus ubi adverso ¨ desinit ire Noto, [ ]
33 litore sub tacito sonitus rarescit harenae, [ ]
34 sic cadit inflexo ¨ lapsa puella genu. [ ]
35 sera, tamen pietas: natis est cognitus error. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
15. digt.
36 digne Iovis natos ¨ qui tueare senex, [ ]
37 tu reddis pueris matrem, puerique trahendam [ ]
38 vinxerunt Dircen ¨ sub trucis ora bovis. [ ]
39 Antiope, cognosce Iovem: tibi gloria Dirce [ ]
40 ducitur in multis ¨ mortem habitura locis. [ ]
41 prata cruentantur Zethi, victorque canebat [ ]
42 paeana Amphion ¨ rupe, Aracynthe, tua. [ ]
= file n. 104 - 9:27 minuti
16. digt. .
1 Nox media, et dominae mihi venit epistula nostrae: [ ]
2 Tibure me missa ¨ iussit adesse mora, [ ]
3 candida qua geminas ostendunt culmina turris [ ]
4 et cadit in patulos ¨ nympha Aniena lacus. [ ]
5 quid faciam? obductis committam mene tenebris, [ ]
6 ut timeam audaces ¨ in mea membra manus? [ ]
7 at si distulero haec nostro mandata timore, [ ]
8 nocturno fletus ¨ saevior hoste mihi. [ ]
9 peccaram semel, et totum sum pulsus in annum: [ ]
10 in me mansuetas ¨ non habet illa manus. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
16. digt.
11 nec tamen est quisquam, sacros qui laedat amantis: [ ]
12 Scironis media ¨ sic licet ire via. [ ]
13 quisquis amator erit, Scythicis licet ambulet oris, [ ]
14 nemo adeo, ut noceat, ¨ barbarus esse volet. [ ]
15 Luna ministrat iter, demonstrant astra salebras, [ ]
16 ipse Amor accensas ¨ percutit ante faces, [ ]
17 saeva canum rabies morsus avertit hiantis: [ ]?
18 huic generi quovis ¨ tempore tuta via est. [1]
19 sanguine tam parvo quis enim spargatur amantis [ ]
20 improbus? extrusis ¨ fit comes ipsa Venus. [ ]
21 quod si certa meos sequerentur funera casus, [ ]
22 talis mors pretio ¨ vel sit emenda mihi. [ ]
23 afferet haec unguenta mihi sertisque sepulcrum [ ]!
24 ornabit custos ¨ ad mea busta sedens. [ ]
25 di faciant, mea ne terra locet ossa frequenti, [ ]
26 qua facit assiduo ¨ tramite vulgus iter! [ ]
27 post mortem tumuli sic infamantur amantum. [ ]?
28 me tegat arborea ¨ devia terra coma, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
16. digt.
29 aut humer ignotae cumulis vallatus harenae: [ ]
30 non iuvat in media ¨ nomen habere via. [ ]?
17. digt. .
1 Nunc, o Bacche, tuis humiles advolvimur aris: [ ]
2 da mihi pacatus ¨ vela secunda, pater! [1]
3 tu potes insanae Veneris compescere fastus, [ ]
4 curarumque tuo ¨ fit medicina mero. [ ]
5 per te iunguntur, per te solvuntur amantes: [ ]
6 tu vitium ex animo ¨ dilue, Bacche, meo! [ ]
7 te quoque enim non esse rudem testatur in astris [ ]
8 lyncibus ad caelum ¨ vecta Ariadna tuis. [ ]
9 hoc mihi, quod veteres custodit in ossibus ignis, [ ]
10 funera sanabunt ¨ aut tua vina malum. [1]
11 semper enim vacuos nox sobria torquet amantis, [ ]
12 spesque timorque animos ¨ versat utroque modo. [ ]
13 quod si, Bacche, tuis per fervida tempora donis [ ]
14 accersitus erit ¨ somnus in ossa mea, [ ]
15 ipse seram vitis pangamque ex ordine collis, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
17. digt.
16 quos carpant nullae ¨ me vigilante ferae. [ ]
17 dum modo purpureo spument mihi dolia musto [ ]?
18 et nova pressantis ¨ inquinet uva pedes, [ ]
19 quod superest vitae, per te et tua cornua vivam, [ ]
20 virtutisque tuae, ¨ Bacche, poeta ferar. [ ]
21 dicam ego maternos Aetnaeo fulmine partus, [ ]
22 Indica Nysaeis ¨ arma fugata choris, [ ]
23 vesanumque nova nequiquam in vite Lycurgum, [ ]?
24 Pentheos in triplices ¨ funera grata greges, [ ]
25 curvaque Tyrrhenos delphinum corpora nautas [ ]
26 in vada pampinea ¨ desiluisse rate, [ ]
27 et tibi per mediam bene olentia flumina Naxon, [ ]
28 unde tuum potant ¨ Naxia turba merum. [ ]
29 candida laxatis onerato colla corymbis [2]?
30 cinget Bassaricas ¨ Lydia mitra comas, [ ]
31 levis odorato cervix manabit olivo, [2]
32 et feries nudos ¨ veste fluente pedes. [ ]
33 mollia Dircaeae pulsabunt tympana Thebae, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
17. digt.
34 capripedes calamo ¨ Panes hiante canent, [ ]
35 vertice turrigero iuxta dea magna Cybebe [ ]
36 tundet ad Idaeos ¨ cymbala rauca choros. [ ]
37 ante fores templi cratere antistes et auro [ ]?
38 libatum fundens ¨ in tua sacra merum, [ ]
39 haec ego non humili referam memoranda cothurno, [ ]
40 qualis Pindarico ¨ spiritus ore tonat. [ ]
41 tu modo servitio vacuum me siste superbo, [ ]
42 atque hoc sollicitum ¨ vince sopore caput. [ ]
18. digt. .
1 Clausus ab umbroso qua ludit pontus Averno, [ ]?
2 fumida Baiarum ¨ stagna tepentis aquae, [1]
3 qua iacet et Troiae tubicen Misenus harena, [ ]
4 et sonat Herculeo ¨ structa labore via, [ ]?
5 hic, ubi, mortalis dexter cum quaereret urbes, [ ]
6 cymbala Thebano ¨ concrepuere deo, [1]?
7 (at nunc invisae magno cum crimine Baiae, [ ]
8 quis deus in vestra ¨ constitit hostis aqua?) [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
18. digt.
9 hic pressus Stygias vultum demisit in undas, [ ]
10 errat et in vestro ¨ spiritus ille lacu. [ ]
11 quid genus aut virtus aut optima profuit illi [ ]
12 mater, et amplexum ¨ Caesaris esse focos? [ ]
13 aut modo tam pleno fluitantia vela theatro [ ]?
14 et per maternas ¨ omnia gesta manus? [ ]
15 occidit, et misero steterat vicesimus annus: [ ]
16 tot bona tam parvo ¨ clausit in orbe dies. [ ]
17 i nunc, tolle animos et tecum finge triumphos, [ ]
18 stantiaque in plausum ¨ tota theatra iuvent, [ ]
19 Attalicas supera vestis, atque omnia Magnis [ ]
20 gemmea sint ludis: ¨ ignibus ista dabis. [ ]
21 sed manet hoc omnes, huc primus et ultimus ordo: [ ]
22 est mala, sed cunctis ¨ ista terenda via est. [ ]
23 exoranda canis tria sunt latrantia colla, [ ]
24 scandenda est torvi ¨ publica cumba senis. [ ]
25 ille licet ferro cautus se condat et aere: [ ]
26 mors tamen inclusum ¨ protrahit inde caput. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
18. digt.
27 Nirea non facies, non vis exemit Achillem [ ]
28 Croesum aut, Pactoli ¨ quas parit umor, opes. [ ]
29 hic olim ignaros luctus populavit Achivos, [ ]
30 Atridae magno ¨ cum stetit alter amor. [ ]
31 at tibi, nauta, pias hominum qui traicis umbras, [ ]
32 hoc animae portent ¨ corpus inane suae: [ ]
33 qua Siculae victor telluris Claudius et qua [ ]
34 Caesar, ab humano ¨ cessit in astra via. [1]
19. digt. .
1 Obicitur totiens a te mihi nostra libido: [1]
2 crede mihi, vobis ¨ imperat ista magis. [1]
3 vos, ubi contempti rupistis frena pudoris, [ ]?
4 nescitis captae ¨ mentis habere modum. [ ]
5 flamma per incensas sitius sedetur aristas, [ ]
6 fluminaque ad fontis ¨ sint reditura caput, [ ]
7 et placidum Syrtes portum et bona litora nautis [ ]
8 praebeat hospitio ¨ saeva Malea suo, [ ]
9 quam possit vestros quisquam reprehendere cursus, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
19. digt.
10 et rabidae stimulos ¨ frangere nequitiae. [ ]
11 testis, Cretaei fastus quae passa iuvenci [ ]
12 induit abiegnae ¨ cornua falsa bovis; [ ]
13 testis Thessalico flagrans Salmonis Enipeo, [ ]
14 quae voluit liquido ¨ tota subire deo. [ ]
15 crimen et illa fuit, patria succensa senecta [ ]
16 arboris in frondis ¨ condita Myrrha novae. [ ]
17 nam quid Medeae referam quo tempore matris [ ]
18 iram natorum ¨ caede piavit amor? [ ]
19 quidve Clytaemestrae, propter quam tota Mycenis [ ]
20 infamis stupro ¨ stat Pelopea domus? [ ]
21 tuque o Minoa venumdata, Scylla, figura, [ ]?
22 tondes purpurea ¨ regna paterna coma. [ ]
23 hanc igitur dotem virgo desponderat hosti! [ ]
24 Nise, tuas portas ¨ fraude reclusit Amor. [ ]
25 at vos, innuptae, felicius urite taedas: [ ]
26 pendet Cretaea ¨ tracta puella rate. [ ]
27 non tamen immerito Minos sedet arbiter Orci: [ ]?
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
19. digt.
28 victor erat quamvis, ¨ aequus in hoste fuit. [ ]
= file n. 105 - 12:24 minuti
20. digt. .
1 Credis eum iam posse tuae meminisse figurae, [ ]
2 vidisti a lecto ¨ quem dare vela tuo? [ ]
3 durus, qui lucro potuit mutare puellam! [ ]
4 tantine, ut lacrimes, ¨ Africa tota fuit? [ ]?
5 at tu, stulta, deos, tu fingis inania verba: [ ]
6 forsitan ille alio ¨ pectus amore terat. [ ]
7 est tibi forma potens, sunt castae Palladis artes, [ ]
8 splendidaque a docto ¨ fama refulget avo, [ ]
9 fortunata domus, modo sit tibi fidus amicus. [1]
10 fidus ero: in nostros ¨ curre, puella, toros! [ ]
11 tu quoque, qui aestivos spatiosius exigis ignis, [ ]
12 Phoebe, moraturae ¨ contrahe lucis iter. [1]
13 nox mihi prima venit, primae date tempora nocti: [ ]
14 longius in primo, ¨ Luna, morare toro. [ ]
19 quam multae ante meis cedent sermonibus horae [ ]
20 dulcia quam nobis ¨ concitet arma Venus! [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
20. digt.
15 foedera sunt ponenda prius signandaque iura [ ]!
16 et scribenda mihi ¨ lex in amore novo. [ ]?
17 haec Amor ipse suo constringit pignora signo: [ ]
18 testis sidereae ¨ torta corona deae. [ ]
21 namque ubi non certo vincitur foedere lectus, [ ]
22 non habet ultores ¨ nox vigilanda deos, [ ]
23 et quibus imposuit, solvet mox vincla libido; [ ]
24 contineant nobis ¨ omina prima fidem. [ ]
25 ergo, qui tactas in foedera ruperit aras [ ]?
26 pollueritque novo ¨ sacra marita toro, [ ]
27 illi sint quicum -que solent in amore dolores, [ ]
28 et caput argutae ¨ praebeat historiae; [ ]
29 nec flenti dominae patefiant nocte fenestrae: [ ]
30 semper amet, fructu ¨ semper amoris egens. [ ]
21. digt. .
1 Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenas, [ ]
2 ut me longa gravi ¨ solvat amore via. [ ]?
3 crescit enim assidue spectando cura puellae: [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
21. digt.
4 ipse alimenta sibi ¨ maxima praebet Amor. [ ]
5 omnia sunt temptata mihi, quacumque fugari [2]!
6 posset, at ex omni ¨ me premit ipse deus. [ ]
7 vix tamen, aut semel, admittit, cum saepe negarit; [ ]
8 seu venit, extremo ¨ dormit amicta toro. [ ]
9 unum erit auxilium: mutatis Cynthia terris [ ]
10 quantum oculis, animo ¨ tam procul ibit amor. [ ]
11 nunc agite, o socii, propellite in aequora navem, [ ]?
12 remorumque pares ¨ ducite sorte vices, [ ]
13 iungiteque extremo felicia lintea malo: [ ]?
14 iam liquidum nautis ¨ aura secundat iter. [ ]
15 Romanae turres et vos valeatis, amici, [ ]
16 qualiscumque mihi ¨ tuque puella vale! [ ]
17 ergo ego nunc rudis Hadriaci vehar aequoris hospes, [ ]
18 cogar et undisonos ¨ nunc prece adire deos. [ ]
19 deinde per Ionium vectus cum fessa Lechaeo [ ]
20 sedarit placida ¨ vela phaselus aqua, [ ]
21 quod superest, sufferre, pedes, properate laborem, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
21. digt.
22 Isthmos qua terris ¨ arcet utrumque mare. [ ]
23 inde ubi Piraei capient me litora portus, [ ]
24 scandam ego Theseae ¨ bracchia longa viae. [u]
25 illic vel stadiis animum emendare Platonis [ ]
26 incipiam aut hortis, ¨ docte Epicure, tuis; [ ]
27 persequar aut studium linguae, Demosthenis arma, [ ]
28 libaboque tuos, ¨ docte Menandre, sales; [ ]
29 aut certe tabulae capient mea lumina pictae, [ ]
30 sive ebore exactae ¨ seu magis aere manus. [ ]
31 aut spatia annorum aut longa intervalla profundi [ ]
32 lenibunt tacito ¨ vulnera nostra sinu; [ ]
33 seu moriar, fato, non turpi fractus amore; [ ]
34 atque erit illa mihi ¨ mortis honesta dies. [ ]
22. digt. .
1 Frigida tam multos placuit tibi Cyzicus annos, [ ]
2 Tulle, Propontiaca ¨ qua fluit isthmos aqua, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
22. digt.
3 Dindymis et sacra fabricata e vite Cybebe, [2]?
4 raptorisque tulit ¨ qua via Ditis equos. [ ]
5 seu te forte iuvant Helles Athamantidos urbes, [ ]
6 nec desiderio, ¨ Tulle, movere meo. [ ]
7 tu licet aspicias caelum omne Atlanta gerentem, [ ]
8 sectaque Persea ¨ Phorcidos ora manu, [ ]
9 Geryonis stabula et luctantem in pulvere signa [ ]
10 Herculis Antaei ¨-que Hesperidumque choros; [ ]
11 tuque tuo Colchum propellas remige Phasim, [ ]
12 Peliacaeque trabis ¨ totum iter ipse legas, [ ]
13 qua rudis Argoa natat inter saxa columba [ ]?
14 in faciem prorae ¨ pinus adacta novae, [ ]
15 et sis, qua Ortygie visenda est, ora Caystri, [ ]?
16 et qua septenas ¨ temperat unda vias: [ ]
17 omnia Romanae cedent miracula terrae: [ ]
18 natura hic posuit, ¨ quidquid ubique fuit. [ ]
19 armis apta magis tellus quam commoda noxae: [ ]
20 famam, Roma, tuae ¨ non pudet historiae. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
22. digt.
21 nam quantum ferro, tantum pietate potentes [ ]
22 stamus: victrices ¨ temperat ira manus. [ ]
23 hic Anio Tiburne fluis, Clitumnus ab Umbro [ ]?
24 tramite, et aeternum ¨ Marcius umor opus, [ ]
25 Albanus lacus et socia Nemorensis ab unda, [ ]
26 potaque Pollucis ¨ nympha salubris equo. [ ]
27 at non squamoso labuntur ventre cerastae, [ ]
28 Itala portentis ¨ nec furit unda novis, [ ]
29 non hic Andromedae resonant pro matre catenae, [ ]
30 nec tremis Ausonias, ¨ Phoebe fugate, dapes, [ ]
31 nec cuiquam absentes arserunt in caput ignes [ ]
32 exitium nato ¨ matre movente suo, [ ]
33 Penthea non saevae venantur in arbore Bacchae, [ ]
34 nec solvit Danaas ¨ subdita cerva ratis, [ ]
35 cornua nec valuit curvare in paelice Iuno [ ]
36 aut faciem turpi ¨ dedecorare bove, [ ]
37 ... arboreasque cruces Sinis et non hospita Grais [ ]
38 saxa et curvatas ¨ in sua fata trabes. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
22. digt.
39 haec tibi, Tulle, parens, haec est pulcherrima sedes, [ ]
40 hic tibi pro digna ¨ gente petendus honos, [ ]
41 hic tibi ad eloquium cives, hic ampla nepotum [ ]?
42 spes et venturae ¨ coniugis aptus amor. [ ]
23. digt. .
1 Ergo tam doctae nobis periere tabellae, [ ]
2 scripta quibus pariter ¨ tot periere bona! [ ]?
3 has quondam nostris manibus detriveret usus, [ ]
4 qui non signatas ¨ iussit habere fidem. [ ]
5 illae iam sine me norant placare puellas, [2]
6 et quaedam sine me ¨ verba diserta loqui. [ ]
7 non illas fixum caras effecerat aurum: [ ]
8 vulgari buxo ¨ sordida cera fuit. [ ]
9 qualesqumque mihi semper mansere fideles, [ ]
10 semper et effectus ¨ promeruere bonos. [ ]
11 forsitan haec illis fuerint mandata tabellis: [ ]
12 'irascor, quoniam es, ¨ lente, moratus heri. [ ]
13 an tibi nescio quae visa est formosior? an tu [ ]!
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
23. digt.
14 non bene de nobis ¨ crimina ficta iacis?' [1]
15 aut dixit: 'venias hodie, cessabimus una: [ ]
16 hospitium tota ¨ nocte paravit Amor,' [ ]
17 et quaecumque volens reperit non stulta puella [ ]
18 garrula, cum blandis ¨ dicitur hora dolis. [ ]
19 me miserum, his aliquis rationem scribit avarus [ ]
20 et ponit duras ¨ inter ephemeridas! [ ]
21 quas si quis mihi rettulerit, donabitur auro: [ ]
22 quis pro divitiis ¨ ligna retenta velit? [ ]
23 i, puer, et citus haec aliqua propone columna, [1]
24 et dominum Esquiliis ¨ scribe habitare tuum! [ ]
24. digt. .
1 Falsa est ista tuae, mulier, fiducia formae, [ ]
2 olim oculis nimium ¨ facta superba meis. [ ]
3 noster amor talis tribuit tibi, Cynthia, laudes: [ ]
4 versibus insignem ¨ te pudet esse meis. [ ]
5 mixtam te varia laudavi saepe figura, [ ]?
6 ut, quod non esses, ¨ esse putaret amor; [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
24. digt.
7 et color est totiens roseo collatus Eoo, [ ]
8 cum tibi quaesitus ¨ candor in ore foret. [ ]
9 quod mihi non patrii poterant avertere amici, [ ]
10 eluere aut vasto ¨ Thessala saga mari, [ ]
11 hoc ego non ferro, non igne coactus, et ipsa [ ]?
12 naufragus Aegaea ¨ (vera fatebor) aqua. [ ]
13 correptus saevo Veneris torrebar aeno, [ ]
14 vinctus eram versas ¨ in mea terga manus. [ ]
15 ecce coronatae portum tetigere carinae, [2]
16 traiectae Syrtes, ¨ ancora iacta mihi est. [ ]
17 nunc demum vasto fessi resipiscimus aestu, [ ]
18 vulneraque ad sanum ¨ nunc coiere mea. [ ]
19 mens Bona, si qua dea es, tua me in sacraria dono: [ ]
20 exciderant surdo ¨ tot mea vota Iovi. [ ]
25. digt. .
1 Risus eram positis inter convivia mensis, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 3. bog (Artemis Verlag)
25. digt.
2 et de me poterat ¨ quilibet esse loquax. [2]
3 quinque tibi potui servire fideliter annos: [ ]
4 ungue meam morso ¨ saepe querere fidem. [ ]
5 nil moveor lacrimis: ista sum captus ab arte; [ ]
6 semper ab insidiis, ¨ Cynthia, flere soles. [ ]
7 flebo ego discedens, sed fletum iniuria vincit: [ ]
8 tu bene conveniens ¨ non sinis ire iugum. [ ]
9 limina iam nostris valeant lacrimantia verbis, [ ]
10 nec tamen irata ¨ ianua fracta manu. [1]
11 at te celatis aetas gravis urgeat annis, [ ]?
12 et veniat formae ¨ ruga sinistra tuae. [ ]
13 vellere tum cupias albos a stirpe capillos [ ]?
14 a, speculo rugas ¨ increpitante tibi! [1]
15 exclusa inque vicem fastus patiare superbos, [ ]
16 et quae fecisti ¨ facta quereris anus. [ ]
17 has tibi fatalis cecinit mea pagina diras. [2]
18 eventum formae ¨ disce timere tuae! [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 106 - 11:06 minuti
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag) .
1. digt. .
1 Hoc quodcumque vides, hospes, qua maxima Roma est, [ ]
2 ante Phrygem Aenean ¨ collis et herba fuit; [ ]
3 atque ubi Navali stant sacra Palatia Phoebo, [2]?
4 Euandri profugae ¨ concubuere boves. [ ]
5 fictilibus crevere deis haec aurea templa, [ ]
6 nec fuit opprobrio ¨ facta sine arte casa, [ ]
7 Tarpeiusque pater nuda de rupe tonabat, [ ]?
8 et Tiberis nostris ¨ advena bubus erat. [ ]
9 qua gradibus domus ista Remi se sustulit, olim [ ]?
10 unus erat fratrum ¨ maxima regna focus, [ ]
11 Curia, praetexto quae nunc nitet alta senatu, [ ]
12 pellitos habuit, ¨ rustica corda, patres. [ ]
13 bucina cogebat priscos ad verba Quiritis: [2]
14 centum illi in prati ¨ saepe senatus erat. [ ]
15 nec sinuosa cavo pendebant vela theatro, [ ]
16 pulpita sollemnis ¨ non oluere crocos. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
17 nulli cura fuit externos quaerere divos, [ ]
18 cum tremeret patrio ¨ pendula turba sacro, [ ]
19 annuaque accenso celebrante Parilia faeno, [ ]
20 qualia nunc curto ¨ lustra novantur equo. [ ]
21 Vesta coronatis pauper gaudebat asellis, [2]
22 ducebant macrae ¨ vilia sacra boves. [ ]
23 parva saginati lustrabant compita porci, [2]
24 pastor et ad calamos ¨ exta litabat ovis. [ ]
25 verbera pellitus saetosa movebat arator, [ ]
26 unde licens Fabius ¨ sacra Lupercus habet. [ ]
27 nec rudis infestis miles radiabat in armis: [ ]
28 miscebant usta ¨ proelia nuda sude. [ ]
29 prima galeritus posuit praetoria Lycmon, [2]
30 magnaque pars Tatio ¨ rerum erat inter ovis. [ ]
31 hinc Tities Ramnesque viri Luceresque Soloni, [ ]
32 quattuor hinc albos ¨ Romulus egit equos. [ ]
33 quippe suburbanae parva minus urbe Bovillae, [ ]
34 et, qui nunc nulli, ¨ maxima turba Gabi. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
35 et stetit Alba potens, albae suis omine nata, [ ]
36 ac tibi Fidenas ¨ longa erat isse via; [1]
37 nil patrium nisi nomen habet Romanus alumnus: [ ]
38 sanguinis altricem ¨ non putet esse lupam. [ ]
39 huc melius profugos misisti, Troia, Penatis. [ ]
40 heu quali vecta est ¨ Dardana puppis ave! [ ]
41 iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam [ ]
42 laeserat abiegni ¨ venter apertus equi, [ ]
43 cum pater in nati trepidus cervice pependit, [1]
44 et verita est umeros ¨ urere flamma pios. [ ]
45 tunc animi venere Deci Brutique secures, [2]?
46 vexit et ipsa sui ¨ Caesaris arma Venus, [ ]
47 arma resurgentis portans victricia Troiae. [ ]
48 felix terra tuos ¨ cepit, Iule, deos, [ ]
49 si modo Avernalis tremulae cortina Sibyllae [ ]
50 dixit Aventino ¨ rura pianda Remo, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
51 aut si Pergameae sero rata carmina vatis [1]
52 longaevum ad Priami ¨ vera fuere caput: [ ]
53 'vertite equum, Danai! male vincitis: Ilia tellus [ ]
54 vivet, et huic cineri ¨ Iuppiter arma dabit.' [ ]
55 optima nutricum nostris lupa Martia rebus, [2]
56 qualia creverunt ¨ moenia lacte tuo! [ ]
57 moenia namque pio coner disponere versu: [ ]?
58 ei mihi, quod nostro est ¨ parvus in ore sonus! [ ]
59 sed tamen exiguo quodcumque e pectore rivi [ ]
60 fluxerit, hoc patriae ¨ serviet omne meae. [ ]
61 Ennius hirsuta cingat sua dicta corona: [ ]?
62 mi folia ex hedera ¨ porrige, Bacche, tua, [ ]
63 ut nostris tumefacta superbiat Umbria libris, [ ]!
64 Umbria Romani ¨ patria Callimachi! [ ]
65 scandentis quisquis cernit de vallibus arces, [ ]
66 ingenio muros ¨ aestimet ille meo! [ ]
67 Roma, fave, tibi surgit opus: date candida, cives, [ ]
68 omina, et inceptis ¨ dextera cantet avis. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
69 sacra diesque canam et cognomina prisca locorum: [ ]
70 has meus ad metas ¨ sudet oportet equus. [ ]
Horos: ..
71 'Quo ruis imprudens, vage, dicere fata, Properti? [ ]
72 non sunt a dextro ¨ condita fila colo; [ ]
73 accersis lacrimas cantans: aversus Apollo, [ ]
74 poscis ab invita ¨ verba pigenda lyra. [ ]
75 certa feram certis auctoribus, aut ego vates [ ]
76 nescius aerata ¨ signa movere pila. [ ]
77 me creat Archytae suboles Babylonius Horops [ ]
78 Horon, et a proavo ¨ ducta Conone domus. [ ]
79 di mihi sunt testes non degenerasse propinquos, [ ]
80 inque meis libris ¨ nil prius esse fide. [ ]
81 nunc pretium fecere deos (et fallitur auro [ ]
82 Iuppiter!) obliquae ¨ signa iterata rotae, [ ]
83 felicesque Iovis stellas Martisque rapaces, [ ]
84 et grave Saturni ¨ sidus in omne caput, [ ]
85 quid moveant Pisces animosaque signa Leonis, [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
86 lotus et Hesperia ¨ quid Capricornus aqua. [ ]
87 dicam: 'Troia, cades et Troica Roma resurges' [ ]
88 et maris et terrae ¨ longa pericla canam. [ ]
89 dixi ego, cum geminos produceret Arria natos, [1]
90 - illa dabat natis ¨ arma vetante deo - [ ]
91 non posse ad patrios sua pila referre Penatis: [ ]
92 nempe meam firmant ¨ nunc duo busta fidem. [ ]
93 quippe Lupercus eques, dum saucia protegit ora, [ ]
94 heu sibi prolapso ¨ non bene cavit equo: [ ]
95 Gallus at in castris dum credita signa tuetur, [ ]
96 concidit ante aquilae ¨ rostra cruenta suae. [ ]
97 fatales pueri, duo funera matris avarae: [ ]
98 vera, sed invito, ¨ contigit ista fides. [ ]
99 idem ego, cum Cinarae traheret Lucina dolores, [ ]
100 et facerent uteri ¨ pondera lenta moram, [ ]
101 Iunonis facito votum impetrabile dixi: [ ]?
102 illa parit: libris ¨ est data palma meis. [ ]
Sextus Propertius: Elegier, 4. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
103 hoc neque harenosum Libyae Iovis explicat antrum, [2]
104 aut sibi commissos ¨ fibra locuta deos, [ ]
105 aut si quis motas cornicis senserit alas, [ ]
106 umbrave quae magicis ¨ mortua prodit aquis: [ ]
107 aspicienda via est caeli verusque per astra [ ]?
108 trames, et ab zonis ¨ quinque petenda fides. [ ]
109 exemplum grave erit Calchas: namque Aulide solvit [ ]
110 ille bene haerentis ¨ ad pia saxa ratis, [ ]
111 idem Agamemnoniae ferrum cervice puellae [ ]
112 tinxit, et Atrides ¨ vela cruenta dedit. [ ]
113 nec rediere tamen Danai: tu diruta fletum [ ]
114 supprime et Euboicos ¨ respice, Troia, sinus! [ ]
115 Nauplius ultores sub noctem porrigit ignis, [ ]
116 et natat exuviis ¨ Graecia pressa suis. [ ]
117 victor Oiliade, rape nunc et delige vatem, [ ]
118 quam vetat avelli ¨ veste Minerva sua! [ ]
119 hactenus historiae: nunc ad tua devehar astra: [ ]
120 incipe tu lacrimis ¨ aequus adesse novis. [ ]
/felt 100 er altid tomt/
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo archivio n. 54 – APP-ANON
Sextus Propertius: Elegier 4,1,121 [Carmina]
Ritorna a CORPUS o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!