= Versi recitati (+ soundtrack): INDEX file n. 189, 78-84!
Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Ovidius: Ibis [Ibis] Tibullus: Elegier [Carmina]
= file n. 189 - 36:48 minuti ⬇ Cerca Ctrl + F (find) Prossimo n.52
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.) # ELE-TIBU.
1 Tempus ad hoc lustris bis iam mihi quinque peractis [ ]
2 omne fuit Musae ¨ carmen inerme meae; [ ]
3 nullaque, quae possit, scriptis tot milibus, extat [ ]
4 littera Nasonis ¨ sanguinolenta legi; [1]
5 nec quemquam nostri, nisi me, laesere libelli, [ ]
6 artificis periit ¨ cum caput Arte sua. [ ]
7 unus, et hoc ipsum est iniuria magna, perennem [ ]
8 candoris titulum ¨ non sinit esse mei. [ ]
9 quisquis is est, nam nomen adhuc utcumque tacebo, [ ]
10 cogit inassuetas ¨ sumere tela manus. [ ]
11 ille relegatum gelidos Aquilonis ad ortus [2]
12 non sinit exilio ¨ delituisse meo, [ ]
13 vulneraque inmitis requiem quaerentia vexat, [ ]
14 iactat et in toto ¨ nomina nostra foro, [ ]
15 perpetuoque mihi sociatam foedere lecti [ ]
16 non patitur miseri ¨ funere flere viri; [ ]
17 cumque ego quassa meae complectar membra carinae, [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
18 naufragii tabulas ¨ pugnat habere mei, [ ]
19 et, qui debuerat subitas extinguere flammas, [ ]
20 hic praedam medio ¨ raptor ab igne petit. [ ]
21 nititur ut profugae desint alimenta senectae. [ ]
22 heu quanto est nostris ¨ dignior ipse malis! [ ]
23 di melius, quorum longe mihi maximus ille est, [ ]
24 qui nostras inopes ¨ noluit esse vias. [ ]
25 huic igitur meritas grates, ubicumque licebit, [1]
26 pro tam mansueto ¨ pectore semper agam. [ ]
27 audiet hoc Pontus. faciet quoque forsitan idem [ ]
28 terra sit ut propior ¨ testificanda mihi. [ ]
29 at tibi, calcasti qui me, violente, iacentem, [1]
30 quod licet et misero, ¨ debitus hostis ero. [ ]
31 desinet esse prius contrarius ignibus umor, [ ]
32 iunctaque cum luna ¨ lumina solis erunt, [ ]?
33 parsque eadem caeli Zephyros emittet et Euros, [1]?
34 et tepidus gelido ¨ flabit ab axe Notus, [ ]
35 et nova fraterno veniet concordia fumo, [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
36 quem vetus accensa ¨ separat ira pyra, [ ]
37 et ver autumno, brumae miscebitur aestas, [ ]
38 atque eadem regio ¨ vesper et ortus erit, [ ]
39 quam mihi sit tecum positis, quam sumpsimus, armis [ ]
40 gratia, commissis, ¨ improbe, rupta tuis. [ ]
41 pax erit haec nobis, donec mihi vita manebit, [ ]
42 cum pecore infirmo ¨ quae solet esse lupis. [ ]
43 prima quidem coepto committam proelia versu, [ ]
44 non soleant quamvis ¨ hoc pede bella geri. [ ]
45 utque petit primo plenum flaventis harenae [ ]?
46 nondum calfacti ¨ militis hasta solum, [ ]
47 sic ego te nondum ferro iaculabor acuto, [ ]
48 protinus invisum ¨ nec petet hasta caput, [ ]
49 et neque nomen in hoc nec dicam facta libello, [ ]
50 teque brevi qui sis ¨ dissimulare sinam. [1]
51 postmodo, si perges, in te mihi liber iambus [ ]
52 tincta Lycambeo ¨ sanguine tela dabit. [ ]
53 nunc, quo Battiades inimicum devovet Ibin, [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
54 hoc ego devoveo ¨ teque tuosque modo. [ ]
55 utque ille, historiis involvam carmina caecis, [ ]
56 non soleam quamvis ¨ hoc genus ipse sequi. [ ]
57 illius ambages imitatus in Ibide dicar [ ]?
58 oblitus moris ¨ iudiciique mei. [ ]
59 et, quoniam qui sis nondum quaerentibus edo, [ ]
60 Ibidis interea ¨ tu quoque nomen habe. [ ]
61 utque mei versus aliquantum noctis habebunt, [ ]
62 sic vitae series ¨ tota sit atra tuae. [ ]
63 haec tibi natali facito Ianique kalendis [2]?
64 non mentituro ¨ quilibet ore legat. [ ]
65 di maris et terrae, quique his meliora tenetis [ ]
66 inter diversos ¨ cum Iove regna polos, [ ]
67 huc, precor, huc vestras omnes advertite mentes, [ ]
68 et sinite optatis ¨ pondus inesse meis. [ ]
69 ipsaque tu tellus, ipsum cum fluctibus aequor, [ ]
70 ipse meas aether ¨ accipe summe preces, [ ]
71 sideraque et radiis cirmcumdata solis imago, [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
72 lunaque, quae numquam ¨ quo prius orbe micas, [ ]
73 noxque tenebrarum specie reverenda tuarum, [ ]
74 quaeque ratum triplici ¨ pollice netis opus, [ ]
75 quique per infernas horrendo murmure valles [ ]
76 inperiuratae ¨ laberis amnis aquae, [ ]
77 quasque ferunt torto vittatis angue capillis [ ]?
78 carceris obscuras ¨ ante sedere fores, [ ]
79 vos quoque, plebs superum, Fauni Satyrique Laresque [ ]
80 Fluminaque et Nymphae ¨ semideumque genus, [ ]
81 denique ab antiquo divi veteresque novique [1]?
82 in nostrum cuncti ¨ tempus adeste Chao, [ ]
83 carmina dum capiti male fido dira canuntur, [2]?
84 et peragunt partes ¨ ira dolorque suas. [ ]
85 annuite optatis omnes ex ordine nostris, [ ]
86 et sit pars voti ¨ nulla caduca mei. [ ]
87 quaeque precor fiant, ut non mea dicta, sed illa [ ]
88 Pasiphaes generi ¨ verba fuisse putet. [ ]
89 quasque ego transiero poenas, patiatur et illas: [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
90 plenius ingenio ¨ sit miser ille meo. [ ]
91 neve minus noceant fictum execrantia nomen [ ]
92 vota, minus magnos ¨ commoveantve deos, [ ]
93 illum ego devoveo, quem mens intellegit, Ibin, [ ]
94 qui se scit factis ¨ has meruisse preces. [ ]
95 nulla mora est in me: paragam rata vota sacerdos. [ ]
96 quisquis ades sacris, ¨ ore favete, meis. [ ]
97 quisquis ades sacris, lugubria dicite verba, [ ]
98 et fletu madidis ¨ Ibin adite genis: [2]
99 ominibusque malis pedibusque occurrite laevis, [ ]
100 et nigrae vestes ¨ corpora vestra tegant. [ ]
101 tu quoque, quid dubitas ferales sumere vittas? [ ]
102 iam stat, ut ipse vides, ¨ funeris ara tui. [ ]
103 pompa parata tibi est: voti mora tristibus absit: [1]
104 da iugulum cultris ¨ hostia dira meis. [ ]
105 terra tibi fruges, amnis tibi deneget undas, [2]?
106 deneget afflatus ¨ ventus et aura suos. [ ]
107 nec tibi Sol calidus nec sit tibi lucida Phoebe, [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
108 destituant oculos ¨ sidera clara tuos. [ ]
109 nec se Vulcanus nec se tibi praebeat aer, [ ]
110 nec tibi det tellus ¨ nec tibi pontus iter. [ ]
111 exul inops erres alienaque limina lustres, [ ]
112 exiguumque petas ¨ ore tremente cibum. [ ]
113 nec corpus querulo nec mens vacet aegra dolore, [ ]
114 noxque die gravior ¨ sit tibi, nocte dies. [ ]
115 sisque miser semper nec sis miserabilis ulli: [ ]
116 gaudeat adversis ¨ femina virque tuis. [ ]
117 accedat lacrimis odium, dignusque puteris [ ]
118 qui, mala cum tuleris ¨ plurima, plura feras. [ ]
119 sitque, quod est rarum, solito defecta favore [1]
120 fortunae facies ¨ invidiosa tuae. [ ]
121 causaque non desit, desit tibi copia mortis: [ ]
122 optatam fugiat ¨ vita coacta necem. [ ]
123 luctatusque diu cruciatos deserat artus [ ]
124 spiritus et longa ¨ torqueat ante mora. [ ]
125 evenient. dedit ipse mihi modo signa futuri [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
126 Phoebus, et a laeva ¨ maesta volavit avis. [ ]?
127 certe ego, quae voveo, superos motura putabo [ ]
128 speque tuae mortis, ¨ perfide, semper alar. [ ]
129 et prius hanc animam, nimium tibi saepe petitam, [ ]
130 auferet illa dies ¨ quae mihi sera venit, [ ]
131 quam dolor hic umquam spatio evanescere possit, [2]
132 leniat aut odium ¨ tempus et hora meum. [ ]
133 pugnabunt arcu dum Thraces, Iazyges hasta, [ ]
134 dum tepidus Ganges, ¨ frigidus Hister erit, [ ]
135 robora dum montes, dum mollia pabula campi, [ ]
136 dum Tiberis liquidas ¨ Tuscus habebit aquas, [ ]
137 tecum bella geram; nec mors mihi finiet iras, [ ]
138 saeva sed in Manis ¨ Manibus arma dabit. [ ]
139 tum quoque, cum fuero vacuas dilapsus in auras, [ ]
140 exanguis mores ¨ oderit umbra tuos. [ ]
141 tum quoque fatorum veniam memor umbra tuorum, [2]
142 insequar et vultus ¨ ossea forma tuos. [ ]
143 sive ego, quod nolim, longis consumptus ab annis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
144 sive manu facta ¨ morte solutus ero, [ ]
145 sive per inmensas iactabor naufragus undas, [ ]
146 nostraque longinquus ¨ viscera piscis edet, [ ]
147 sive peregrinae carpent mea membra volucres, [ ]
148 sive meo tinguent ¨ sanguine rostra lupi, [ ]
149 sive aliquis dignatus erit supponere terrae [ ]
150 et dare plebeio ¨ corpus inane rogo, [1]
151 quicquid ero, Stygiis erumpere nitar ab oris, [ ]?
152 et tendam gelidas ¨ ultor in ora manus. [ ]
153 me vigilans cernes, tacitis ego noctis in umbris [ ]
154 excutiam somnos ¨ visus adesse tuos. [ ]
155 denique quicquid ages, ante os oculosque volabo [ ]
156 et querar, et nulla ¨ sede quietus eris. [ ]
157 verbera saeva dabunt sonitum nexaeque colubrae: [ ]
158 conscia fumabunt ¨ semper ad ora faces. [ ]
159 his vivus Furiis agitabere, mortuus isdem: [ ]
160 et brevior poena ¨ vita futura tua est. [ ]?
161 nec tibi continget funus lacrimaeque tuorum: [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
162 indeploratum ¨ proiciere caput, [ ]
163 carnificisque manu populo plaudente traheris, [ ]
164 infixusque tuis ¨ ossibus uncus erit. [ ]
165 ipsae te fugient, quae carpunt omnia, flammae: [ ]
166 respuet invisum ¨ iusta cadaver humus [ ]
167 unguibus et rostro tardus trahet ilia vultur, [ ]
168 et scindent avidi ¨ perfida corda canes. [ ]
169 deque tuo fiet (licet hac sis laude superbus) [2]
170 insatiabilibus ¨ corpore rixa lupis. [ ]
171 in loca ab Elysiis diversa fugabere campis, [ ]
172 quasque tenet sedes ¨ noxia turba, coles. [ ]
173 Sisyphus est illic saxum volvensque petensque, [ ]
174 quique agitur rapidae ¨ vinctus ab orbe rotae, [ ]
175 quaeque gerunt umeris perituras Belides undas, [ ]
176 exulis Aegypti, ¨ turba cruenta, nurus; [ ]
177 poma pater Pelopis praesentia quaerit et idem [ ]
178 semper eget liquidis ¨ semper abundat aquis; [ ]
179 iugeribusque novem summus qui distat ab imo [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
180 visceraque assiduae ¨ debita praebet avi. [ ]
181 hic tibi de Furiis scindet latus una flagello, [ ]
182 ut sceleris numeros ¨ confiteare tui, [ ]
183 altera Tartareis sectos dabit anguibus artus, [ ]
184 tertia fumantes ¨ incoquet igne genas. [ ]
185 noxia mille modis lacerabitur umbra, tuasque [ ]
186 Aeacus in poenas ¨ ingeniosus erit. [ ]
187 in te transcribet veterum tormenta virorum: [ ]
188 omnibus antiquis ¨ causa quietis eris. [ ]
189 Sisyphe, cui tradas revolubile pondus habebis: [ ]
190 versabunt celeres ¨ nunc nova membra rotae. [ ]
191 hic et erit ramos frustra qui captet et undas: [ ]?
192 hic incomsumpto ¨ viscere pascet avis. [ ]
193 nec mortis poena mors altera finiet huius, [ ]
194 horaque erit tantis ¨ ultima nulla malis. [ ]
195 inde ego pauca canam, frondes ut siquis ab Ida [ ]
196 aut summam Libyo ¨ de mare carpat aquam. [ ]
197 nam neque, quot flores Sicula nascantur in Hybla, [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
198 quotve ferat, dicam, ¨ terra Cilissa crocos, [ ]
199 nec, cum tristis hiems Aquilonis inhorruit alis, [ ]
200 quam multa fiat ¨ grandine canus Athos. [ ]
201 nec mala voce mea poterunt tua cuncta referri, [ ]
202 ora licet tribuas ¨ multiplicata mihi. [ ]
203 tot tibi vae misero venient talesque ruinae, [ ]
204 ut cogi in lacrimas ¨ me quoque posse putem. [ ]
205 illae me lacrimae facient sine fine beatum: [ ]
206 dulcior hic risu ¨ tum mihi fletus erit. [ ]
207 natus es infelix, ita di voluere, nec ulla [ ]
208 commoda nascenti ¨ stella levisve fuit. [ ]
209 non Venus adfulsit, non illa Iuppiter hora, [ ]
210 Lunaque non apto ¨ Solque fuere loco. [ ]
211 nec satis utiliter positos tibi praebuit ignes [ ]
212 quem peperit magno ¨ lucida Maia Iovi. [ ]
213 te fera nec quicquam placidum spondentia Martis [ ]
214 sidera presserunt ¨ falciferique senis. [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
215 lux quoque natalis, nequid nisi triste videres, [2]
216 turpis et inductis ¨ nubibus atra fuit. [ ]
217 haec est, in fastis cui dat gravis Allia nomen; [ ]
218 quaeque dies Ibin, ¨ publica damna tulit. [ ]
219 qui simul inpura matris prolapsus ab alvo [1]
220 Cinyphiam foedo ¨ corpore pressit humum, [ ]
221 sedit in adverso nocturnus culmine bubo, [ ]
222 funereoque graves ¨ edidit ore sonos. [ ]
223 protinus Eumenides lavere palustribus undis [2]
224 qua cava de Stygiis ¨ fluxerat unda vadis, [ ]
225 pectoraque unxerunt Erebeae felle colubrae [ ]
226 terque cruentatas ¨ increpuere manus. [ ]
227 gutturaque inbuerunt infantia lacte canino: [ ]
228 hic primus pueri ¨ venit in ora cibus. [ ]
229 perbibit inde suae rabiem nutricis alumnus, [ ]
230 latrat et in toto ¨ verba canina foro. [ ]
231 membraque vinxerunt tinctis ferrugine pannis, [ ]
232 a male deserto ¨ quos rapuere rogo, [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
233 et, ne non fultum nuda tellure iaceret, [ ]
234 molle super silices ¨ inposuere caput. [ ]
235 iamque recessurae viridi de stipite factas [1]
236 admorunt oculis ¨ usque sub ora faces. [ ]
237 flebat ut est fumis infans contactus amaris: [ ]
238 de tribus est cum sic ¨ una locuta soror: [ ]
239 'tempus in inmensum lacrimas tibi movimus istas, [ ]
240 quae semper causa ¨ sufficiente cadent.' [ ]
241 dixerat: at Clotho iussit promissa valere, [ ]
242 nevit et infesta ¨ stamina pulla manu, [ ]
243 et, ne longa suo praesagia diceret ore, [ ]
244 'fata canet vates ¨ qui tua,' dixit 'erit.' [ ]
245 ille ego sum vates: ex me tua vulnera disces, [ ]
246 dent modo di vires ¨ in mea verba suas; [1]
247 carminibusque meis accedent pondera rerum, [ ]
248 quae rata per luctus ¨ experiere tuos. [ ]
249 neve sine exemplis aevi cruciere prioris, [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
250 sint tua Troianis ¨ non leviora malis. [ ]
251 quantaque clavigeri Poeantius Herculis heres, [ ]
252 tanta venenato ¨ vulnera crure geras. [1]
253 nec levius doleas quam qui bibit ubera cervae [ ]
254 armatique tulit ¨ vulnus, inermis opem, [2]
255 quique ab equo praeceps in Aleia decidit arva, [ ]
256 exitio facies ¨ cui sua paene fuit. [ ]
257 id quod Amyntorides videas trepidumque ministro [ ]
258 praetemptes baculo ¨ luminis orbus iter. [ ]
259 nec plus aspicias quam quem sua filia rexit, [ ]
260 expertus scelus est ¨ cuius uterque parens; [ ]
261 qualis erat, postquam est iudex de lite iocosa [ ]
262 sumptus, Apollinea ¨ clarus in arte senex, [ ]
263 qualis et ille fuit, quo praecipiente columba [ ]
264 est data Palladiae ¨ praevia duxque rati, [ ]
265 quique oculis caruit, per quos male viderat aurum, [ ]
266 inferias nato ¨ quos dedit orba parens; [ ]
267 pastor ut Aetnaeus, cui casus ante futuros [ ]?
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
268 Telemus Eurymides ¨ vaticinatus erat; [ ]
269 ut duo Phinidae, quibus idem lumen ademit [ ]
270 qui dedit; ut Thamyrae ¨ Demodocique caput. [ ]
271 sic aliquis tua membra secet, Saturnus ut illas [ ]
272 subsecuit partes ¨ unde creatus erat. [ ]
273 nec tibi sit tumidis melior Neptunus in undis, [ ]
274 quam cui sunt subitae ¨ frater et uxor aves, [ ]
275 sollertique viro, lacerae quem fracta tenentem [ ]
276 membra ratis Semeles ¨ est miserata soror. [ ]
277 vel tua, ne poenae genus hoc cognoverit unus, [ ]
278 viscera diversis ¨ scissa ferantur equis. [ ]
279 vel, quae qui redimi Romano turpe putavit [ ]?
280 a duce Puniceo ¨ pertulit, ipse feras. [ ]
281 nec tibi subsidio praesens sit numen, ut illi, [ ]
282 cui nihil Hercei ¨ profuit ara Iovis. [ ]
283 utque dedit saltus de summa Thessalus Ossa, [ ]
284 tu quoque saxoso ¨ praecipitere iugo. [ ]
285 aut velut Eurylochi, qui sceptrum cepit ab illo, [ ]?
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
286 sint artus avidis ¨ anguibus esca tui. [ ]
287 vel tua maturet, sicut Minoia fata, [2]
288 per caput infusae ¨ fervidus umor aquae. [ ]
289 utque parum inmitis, sed non inpune, Prometheus [ ]
290 aerias volucres ¨ sanguine fixus alas. [ ]
291 aut, ut Erechthides magno ter ab Hectore victus, [ ]
292 caesus in inmensum ¨ proiciare fretum. [ ]
293 aut, ut Amyntiaden, turpi dilectus amore [ ]?
294 oderit et saevo ¨ vulneret ense puer. [ ]
295 nec tibi fida magis misceri pocula possint, [ ]?
296 quam qui cornigero ¨ de Iove natus erat. [ ]
297 more vel intereas capti suspensus Achaei, [ ]
298 qui miser aurifera ¨ teste pependit aqua. [ ]
299 aut, ut Achilliden cognato nomine clarum, [ ]?
300 opprimat hostili ¨ tegula iacta manu. [ ]
301 nec tua quam Pyrrhi felicius ossa quiescant, [ ]?
302 sparsa per Ambracias ¨ quae iacuere vias. [ ]
303 nataque ut Aeacidae iaculis moriaris adactis: [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
304 non licet hoc Cereri ¨ dissimulare sacrum. [ ]
305 utque nepos dicti nostro modo carmine regis [ ]
306 cantharidum sucos ¨ dante parente bibas. [ ]
307 aut pia te caeso dicatur adultera, sicut [2]?
308 qua cecidit Leucon ¨ vindice dicta pia est. [ ]
309 inque pyram tecum carissima corpora mittas, [ ]
310 quem finem vitae ¨ Sardanapallus habet. [ ]
311 utque Iovis Libyci templum violare parantes, [ ]
312 acta Noto vultus ¨ condat harena tuos. [ ]
313 utque necatorum Darei fraude secundi, [2]?
314 sic tua subsidens ¨ devoret ora cinis. [ ]
315 aut, ut olivifera quondam Sicyone profecto, [ ]
316 sit frigus mortis ¨ causa famesque tuae. [ ]
317 aut, ut Atarnites, insutus pelle iuvenci [ ]
318 turpiter ad dominum ¨ praeda ferare tuum. [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
319 inque tuo thalamo ritu iugulere Pheraei, [1]?
320 qui datus est leto ¨ coniugis ense suae. [ ]
321 quosque putas fidos, ut Larisaeus Aleuas, [ ]?
322 vulnere non fidos ¨ experiare tuo. [ ]
323 utque Milo, sub quo cruciata est Pisa tyranno, [ ]
324 vivus in occultas ¨ praecipiteris aquas. [ ]
325 quaeque in Aphidantum Phylacesia regna tenentem [ ]
326 a Iove venerunt, ¨ te quoque tela petant. [1]
327 aut ut Amastriacis quondam Lenaeus ab oris, [ ]
328 nudus Achillea ¨ destituaris humo. [ ]
329 utque vel Eurydamas ter circum busta Thrasylli [ ]
330 est Larisaeis ¨ raptus ab hoste rotis, [ ]
331 vel qui quae fuerat tutatus moenia saepe [ ]
332 corpore lustravit ¨ non diuturna suo, [ ]
333 utque novum passa genus Hippomeneide poenae [ ]
334 tractus in Actaea ¨ fertur adulter humo, [ ]
335 sic, ubi vita tuos invisa reliquerit artus, [ ]
336 ultores rapiant ¨ turpe cadaver equi. [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
337 viscera sic aliquis scopulos tua figat, ut olim [ ]
338 fixa sub Euboico ¨ Graia fuere sinu. [ ]
339 utque ferox periit et fulmine et aequore raptor, [ ]
340 sic te mersuras ¨ adiuvet ignis aquas. [ ]
341 mens quoque sic Furiis vecors agitetur, ut illi [ ]
342 unum qui toto ¨ corpore vulnus habet, [ ]
343 utque Dryantiadae Rhodopeia regna tenenti, [ ]
344 in gemino dispar ¨ cui pede cultus erat; [ ]
345 ut fuit Oetaeo quondam generoque draconum [ ]
346 Tisamenique patri ¨ Callirhoesque viro. [ ]
347 nec tibi contingat matrona pudicior illa, [2]
348 qua potuit Tydeus ¨ erubuisse nuru, [ ]
349 quaeque sui venerem iunxit cum fratre mariti [ ]
350 Locris in ancillae ¨ dissimulata nece. [ ]
351 tam quoque di faciant possis gaudere fideli [ ]
352 coniuge quam Talai ¨ Tyndareique gener, [ ]
353 quaeque parare suis letum patruelibus ausae [ ]
354 Belides assidua ¨ colla premuntur aqua. [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
355 Byblidos et Canaces, sicut facit, ardeat igne, [ ]
356 nec nisi per crimen ¨ sit tibi fida soror. [ ]?
357 filia si fuerit, sit quod Pelopea Thyestae, [ ]
358 Myrrha suo patri ¨ Nyctimeneque suo. [ ]
359 neve magis pia sit capitique parentis amica [ ]
360 quam sua vel Pterelae, ¨ vel tibi, Nise, fuit, [ ]
361 infamemque locum sceleris quae nomine fecit, [ ]
362 pressit et inductis ¨ membra paterna rotis. [ ]
363 ut iuvenes pereas quorum fastigia vultus [ ]
364 membraque Pisaeae ¨ sustinuere foris, [ ]
365 ut qui perfusam miserorum saepe procorum [ ]
366 ipse suo melius ¨ sanguine tinxit humum; [ ]
367 proditor ut saevi periit auriga tyranni [ ]
368 qui nova Myrtoae ¨ nomina fecit aquae, [ ]
369 ut qui velocem frustra petiere puellam [ ]?
370 dum facta est pomis ¨ tardior illa tribus, [ ]
371 ut qui tecta novi formam celantia monstri [ ]
372 intrarunt caecae ¨ non redeunda domus, [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
373 ut quorum Aeacides misit violentus in altum [ ]
374 corpora cum senis ¨ altera sena rogum, [ ]
375 ut quos obscuri victos ambagibus oris [ ]
376 legimus infandae ¨ Sphinga dedisse neci, [ ]
377 ut qui Bistoniae templo cecidere Minervae, [ ]
378 propter quos facies ¨ nunc quoque tecta deae est, [ ]
379 ut qui Threicii quondam praesepia regis [1]
380 fecerunt dapibus ¨ sanguinolenta suis, [ ]
381 Therodamanteos ut qui sensere leones [ ]
382 quique Thoanteae ¨ Taurica sacra deae, [ ]
383 ut quos Scylla vorax Scyllaeque adversa Charybdis [ ]
384 Dulichiae pavidos ¨ eripuere rati, [ ]
385 ut quos demisit vastam Polyphemus in alvum, [ ]
386 ut Laestrygonias ¨ qui subiere manus, [ ]
387 ut quos dux Poenus mersit putealibus undis, [ ]
388 et iacto canas ¨ pulvere fecit aquas; [ ]
389 sex bis ut Icaridos famulae periere procique, [ ]
390 inque caput domini ¨ qui dabat arma procis; [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
391 ut iacet Aonio luctator ab hospite fusus [ ]
392 qui, mirum, victor, ¨ cum cecidisset, erat, [ ]
393 ut quos Antaei fortes pressere lacerti [ ]
394 quosque ferae morti ¨ Lemnia turba dedit, [ ]
395 ut qui post longum, sacri monstrator iniqui, [ ]
396 elicuit pluvias ¨ victima caesus aquas; [ ]
397 frater ut Antaei, quo sanguine debuit, aras [ ]?
398 tinxit et exemplis ¨ occidit ipse suis; [ ]
399 ut qui terribiles pro gramen habentibus herbis [1]
400 impius humano ¨ viscere pavit equos, [ ]
401 ut duo diversis sub eodem vindice caesi [ ]
402 temporibus Nessus ¨ Dexamenique gener, [ ]
403 ut pronepos, Saturne, tuus, quem reddere vitam [ ]
404 urbe Coronides ¨ vidit ab ipse sua, [1]
405 ut Sinis et Sciron et cum Polypemone natus [1]
406 quique homo parte sui ¨ parte iuvencus erat, [ ]
407 quique trabes pressas ab humo mittebat in auras [ ]
408 aequoris aspiciens ¨ huius et huius aquas, [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
409 quaeque Ceres laeto vidit pereuntia vultu [ ]?
410 corpora Thesea ¨ Cercyonea manu. [1]
411 haec tibi, quem meritis precibus mea devovet ira, [ ]
412 evenient aut his ¨ non leviora malis. [ ]
413 qualis Achaemenidae, Sicula desertus in Aetna [1]
414 Troica cum vidit ¨ vela venire, fuit, [ ]
415 qualis erat nec non fortuna binominis Iri, [ ]
416 quique tenent pontem, ¨ vae tibi talis erit. [ ]
417 filius et Cereris frustra tibi semper ametur [ ]
418 destituatque tuas ¨ usque petitus opes. [ ]
419 utque per alternos unda labente recursus [ ]?
420 subtrahitur presso ¨ mollis harena pedi, [ ]
421 sic tua nescioqua semper fortuna liquescat, [ ]
422 lapsaque per medias ¨ effluat usque manus. [ ]
423 utque pater solitae varias mutare figuras [ ]
424 plenus inextincta ¨ conficiare fame. [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
425 nec dapis humanae tibi erunt fastidia, quaque [2]
426 parte potes, Tydeus ¨ temporis huius eris. [ ]
427 atque aliquid facies, a vespere rursus ad ortus [ ]?
428 cur externati ¨ Solis agantur equi. [ ]
429 foeda Lycaoniae repetes convivia mensae [ ]
430 temptabisque cibi ¨ fallere fraude Iovem. [ ]
431 teque aliquis posito temptet vim numinis opto: [ ]
432 Tantalides tu sis ¨ Tereidesque puer. [ ]
433 et tua sic latos spargantur membra per agros, [ ]
434 tamquam quae patrias ¨ detinuere vias. [ ]
435 aere Perilleo veros imitere iuvencos [1]?
436 ad formam tauri ¨ conveniente sono. [ ]
437 utque ferox Phalaris, lingua prius ense resecta, [ ]
438 more bovis Paphio ¨ clausus in aere gemas. [ ]
439 dumque redire voles aevi melioris in annos, [ ]
440 ut vetus Admeti ¨ decipiare socer. [ ]
441 aut eques in medii mergare voragine caeni, [ ]
442 dum modo sint fati ¨ nomina nulla tui. [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
443 atque utinam pereas, veluti de dentibus orti [1]
444 Sidonia iactis ¨ Graia per arva manu. [ ]
445 et quae Pitthides fecit fraterque Medusae [ ]
446 eveniant capiti ¨ vota sinistra tuo, [ ]
447 et quibus exiguo volucris devota libello est, [ ]
448 corpora proiecta ¨ quae sua purgat aqua. [ ]
449 vulnera totque feras, quot dicitur ille tulisse [ ]
450 cuius ab inferiis ¨ culter abesse solet. [ ]
451 attonitusque seces, ut quos Cybeleia mater [ ]
452 incitat, ad Phrygios ¨ vilia membra modos. [ ]
453 deque viro fias nec femina nec vir, ut Attis, [u]
454 et quatias molli ¨ tympana rauca manu. [ ]
455 inque pecus subito Magnae vertare Parentis, [ ]
456 victor ut est celeri ¨ victaque versa pede. [ ]
457 solaque Limone poenam ne senserit illam, [2]
458 et tua dente fero ¨ viscera carpat equus. [ ]
459 aut ut Cassandreus, domino non mitior illo, [ ]
460 saucius ingesta ¨ contumuleris humo. [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
461 aut ut Abantiades, aut ut Cycneius heros, [ ]
462 clausus in aequoreas ¨ praecipiteris aquas. [ ]
463 victima vel Phoebo sacras macteris ad aras, [ ]
464 quam tulit a saevo ¨ Theudotus hoste necem. [ ]
465 aut te devoveat certis Abdera diebus, [ ]
466 saxaque devotum ¨ grandine plura petant. [1]
467 aut Iovis infesti telo feriare trisulco, [1]
468 ut satis Hipponoo ¨ Dexionesque pater, [ ]
469 ut soror Autonoes, ut cui matertera Maia, [ ]
470 ut temere optatos ¨ qui male rexit equos, [ ]
471 ut ferus Aelolides, ut sanguine natus eodem, [ ]
472 quo genita est liquidis ¨ quae caret Arctos aquis. [ ]
473 ut Macedo rapidis ictus cum coniuge flammis, [ ]
474 sic precor aetherii ¨ vindicis igne cadas. [ ]
475 praedaque sis illis, quibus est Latonia Delos [ ]
476 ante diem rapto ¨ non adeunda Thaso, [ ]
477 quique verecundae speculantem labra Dianae, [ ]
478 quique Crotopiaden ¨ diripuere Linum. [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
479 neve venenato levius feriaris ab angue, [2]?
480 quam senis Oeagri ¨ Calliopesque nurus, [ ]
481 quam puer Hypsipyles, quam qui cava primus acuta [ ]
482 cuspide suspecti ¨ robora fixit equi. [ ]
483 neve gradus adeas Elpenore cautius altos, [ ]
484 vimque feras vini ¨ quo tulit ille modo. [ ]
485 tamque cadas domitus, quam quisquis ad arma vocantem [ ]
486 iuvit inhumanum ¨ Thiodamanta Dryops, [1]
487 quam ferus ipse suo periit mactatus in antro [ ]
488 proditus inclusae ¨ Cacus ab ore bovis, [ ]
489 quam qui dona tulit Nesseo tincta veneno, [1]?
490 Euboicasque suo ¨ sanguine tinxit aquas. [ ]
491 vel de praecipiti venias in Tartara saxo, [ ]
492 ut qui Socraticum ¨ de nece legit opus, [2]
493 ut qui Theseae fallacia vela carinae [ ]?
494 vidit, ut Iliaca ¨ missus ab arce puer, [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
495 ut teneri nutrix eadem et matertera Bacchi, [2]
496 ut cui causa necis ¨ serra reperta fuit, [ ]
497 livida se scopulis ut virgo misit ab altis, [ ]
498 dixerat inviso ¨ quae mala verba deo. [ ]
499 feta tibi occurrat patrio popularis in arvo [ ]
500 sitque Phalaeceae ¨ causa leaena necis. [ ]
501 quique Lycurgiden letavit et arbore natum [2]
502 Idmonaque audacem, ¨ te quoque rumpat aper. [ ]
503 isque vel exanimis faciat tibi vulnus, ut illi, [ ]
504 ora super fixi ¨ quem cecidere suis. [ ]
505 sive idem, simili pinus quem morte peremit, [1]
506 Phryx et venator ¨ sis Berecyntiades. [ ]
507 si tua contigerit Minoas puppis harenas, [ ]
508 te Corcyraeum ¨ Cresia turba putet. [ ]
509 lapsuramque domum subeas, ut sanguis Aleuae, [ ]
510 stella Leoprepidae ¨ cum fuit aequa viro. [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
511 utque vel Euenus, torrenti flumine mersus [ ]
512 nomina des rapidae, ¨ vel Tiberinus, aquae. [ ]
513 Astacidaeque modo decisa cadavere trunco, [2]?
514 digna feris, hominis ¨ sit caput esca tuum. [ ]
515 quodque ferunt Brotean fecisse cupidine mortis, [ ]
516 des tua succensae ¨ membra cremanda pyrae. [ ]
517 inclususque necem cavea patiaris, ut ille [ ]
518 non profecturae ¨ conditor historiae. [ ]
519 utque repertori nocuit pugnacis iambi, [ ]?
520 sic sit in exitium ¨ lingua proterva tuum. [ ]
521 utque parum stabili qui carmine laesit Athenas, [ ]?
522 invisus pereas ¨ deficiente cibo. [ ]
523 utque lyrae vates fertur periisse severae, [ ]
524 causa sit exitii ¨ dextera laesa tui. [ ]
525 utque Agamemnonio vulnus dedit anguis Orestae, [ ]
526 tu quoque de morsu ¨ virus habente cadas. [ ]
527 sit tibi coniugii nox prima novissima vitae: [ ]
528 Eupolis hoc periit ¨ et nova nupta modo. [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
529 utque coturnatum periisse Lycophrona narrant, [ ]
530 haereat in fibris ¨ fixa sagitta tuis. [ ]
531 aut lacer in silva manibus spargare tuorum, [ ]
532 sparsus ut est Thebis ¨ angue creatus avo. [ ]
533 perque feros montes tauro rapiente traharis, [ ]
534 ut tracta est coniunx ¨ inperiosa Lyci. [ ]
535 quodque suae passa est paelex invita sororis, [ ]
536 excidat ante pedes ¨ lingua resecta tuos. [ ]
537 conditor ut tardae, laesus cognomine, Myrrhae, [ ]
538 urbis in innumeris ¨ inveniare locis. [ ]
539 inque tuis opifex, vati quod fecit Achaeo, [ ]
540 noxia luminibus ¨ spicula condat apis [ ]
541 fixus et in duris carparis viscera saxis, [ ]
542 ut cui Pyrrha sui ¨ filia fratris erat. [ ]
543 ut puer Harpagides referas exempla Thyestae [ ]
544 inque tui caesus ¨ viscera patris eas. [ ]
545 trunca geras saevo mutilatis partibus ense, [ ]
546 qualia Mamerci ¨ membra fuisse ferunt. [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
547 utve Syracosio praestricta fauce poetae, [ ]
548 sic animae laqueo ¨ sit via clausa tuae. [ ]
549 nudave derepta pateant tua viscera pelle, [ ]
550 ut Phrygium cuius ¨ nomina flumen habet. [ ]
551 saxificae videas infelix ora Medusae, [ ]
552 Cephenum multos ¨ quae dedit una neci. [ ]
553 Potniadum morsus subeas, ut Glaucus, equarum, [ ]
554 inque maris salias, ¨ Glaucus ut alter, aquas. [ ]
555 utque duobus idem dictis modo nomen habenti, [ ]
556 praefocent animae ¨ Gnosia mella viam. [ ]
557 sollicitoque bibas, Anyti doctissimus olim [ ]
558 inperturbato ¨ quod bibit ore reus. [ ]
559 nec tibi, siquid amas, felicius Haemone cedat, [ ]
560 utque sua Macareus, ¨ sic potiare tua. [ ]
561 vel videas quod iam cum flammae cuncta tenerent [ ]
562 Hectoreus patria ¨ vidit ab arce puer. [ ]
563 sanguine probra luas, ut avo genitore creatus, [ ]
564 per facinus soror est ¨ cui sua facta parens. [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
565 ossibus inque tuis teli genus haereat illud, [1]
566 traditur Icarii ¨ quo cecidisse gener. [ ]
567 utque loquax in equo est elisus guttur acerno, [ ]
568 sic tibi claudatur ¨ pollice vocis iter. [ ]
569 aut, ut Anaxarchus, pila minuaris in alta, [ ]
570 ictaque pro solitis ¨ frugibus ossa sonent. [ ]
571 utque patrem Psamathes, condat te Phoebus in ima [ ]
572 Tartare, quod natae ¨ fecerat ille suae. [ ]
573 inque tuos ea pestis eat quam dextra Coroebi [ ]
574 vicit opem miseris ¨ Argolisinque tulit. [ ]
575 utque nepos Aethrae Veneris moriturus ob iram, [ ]
576 exul ab attonitis ¨ excutiaris equis. [ ]
577 propter opes magnas ut perdidit hospes alumnum, [ ]
578 perdat ob exiguas ¨ te tuus hospes opes. [ ]
579 utque ferunt caesos sex cum Damasichthone fratres, [ ]
580 intereat tecum ¨ sic genus omne tuum. [ ]
581 addidit ut fidicen miseris sua funera natis, [ ]
582 sic tibi sint vitae ¨ taedia iusta tuae. [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
583 utve soror Pelopis, saxo dureris oborto, [ ]?
584 ut laesus lingua ¨ Battus ab ipse sua. [ ]
585 aera si misso vacuum iaculabere disco, [ ]
586 quo puer Oebalides ¨ ictus ab orbe cadas. [ ]
587 siqua per alternos pulsabitur unda lacertos, [ ]
588 omnis Abydena ¨ sit tibi peior aqua. [1]
589 comicus ut liquidis periit dum nabat in undis, [ ]
590 et tua sic Stygius ¨ strangulet ora liquor. [ ]
591 aut, ubi ventosum superaris naufragus aequor, [ ]
592 contacta pereas, ¨ ut Palinurus, humo. [ ]
593 utque coturnatum vatem, tutela Dianae, [ ]
594 dilaniet vigilum ¨ te quoque turba canum. [ ]
595 aut, ut Trinacrius, salias super ora Gigantis, [ ]
596 plurima qua flammas ¨ Sicanis Aetna vomit. [ ]
597 diripiantque tuos insanis unguibus artus [ ]?
598 Strymoniae matres ¨ Orpheos esse ratae. [ ]
599 natus ut Althaeae flammis absentibus arsit, [ ]
600 sic tuus ardescat ¨ stipitis igne rogus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
601 ut nova Phasiaca comprensa est nupta corona, [ ]
602 utque pater nuptae, ¨ cumque parente domus, [ ]
603 ut cruor Herculeos abiit diffusus in artus, [ ]
604 corpora pestiferum ¨ sic tua virus edat. [ ]
605 qua sua Prataliden proles est ulta Lycastum, [ ]
606 haec maneat teli ¨ te quoque plaga novi. [ ]
607 utque Milo, robur diducere fissile temptes [2]
608 nec possis captas ¨ inde referre manus. [ ]
609 muneribusque tuis laedaris, ut Icarus, in quem [ ]
610 intulit armatas ¨ ebria turba manus. [ ]
611 quodque dolore necis patriae pia filia fecit, [ ]
612 vincula per laquei ¨ fac tibi guttur eat. [ ]
613 obstructoque famem patiaris limine tecti, [ ]
614 ut legem poenae ¨ cui dedit ipsa parens, [ ]
615 illius exemplo violes simulacra Minervae, [ ]
616 Aulidis a portu ¨ qui leve vertit iter. [ ]
617 Naupliadaeve modo poenas pro crimine ficto [ ]
618 morte luas, nec te ¨ non meruisse iuvet. [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
619 Aethalon ut vita spoliavit Isindius hospes, [ ]?
620 quem memor a sacris ¨ nunc quoque pellit Ion, [ ]
621 utque Melanthea tenebris a caede latentem [1]?
622 prodidit officio ¨ luminis ipsa parens, [ ]
623 sic tua coniectis fodiantur viscera telis, [ ]
624 sic precor auxiliis ¨ impediare tuis. [ ]
625 qualis equos pacto, quos fortis agebat Achilles, [ ]
626 acta Phrygi timido est, ¨ nox tibi talis eat. [ ]
627 nec tu quam Rhesus somno meliore quiecas, [ ]
628 quam comites Rhesi ¨ tum necis, ante viae, [ ]
629 quam quos cum Rutulo morti Rhamnete dederunt [ ]
630 impiger Hyrtacides ¨ Hyrtacidaeque comes. [ ]
631 Cliniadaeve modo circumdatus ignibus atris [ ]
632 membra feras Stygiae ¨ semicremata neci. [ ]
633 utque Remo muros auso transire recentes [2]
634 noxia sint capiti ¨ rustica tela tuo. [ ]
635 denique Sarmaticas inter Geticasque sagittas [ ]
636 his precor ut vivas ¨ et moriare locis. [ ]
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)
637 haec tibi tantisper subito sint missa libello, [ ]
638 inmemores ne nos ¨ esse querare tui: [ ]
639 pauca quidem, fateor; sed di dent plura rogatis [ ]
640 multiplicentque suo ¨ vota favore mea. [ ]
641 postmodo plura leges et nomen habentia verum, [ ]
642 et pede quo debent ¨ acria bella geri. [1]
_____________________________________________________________________________..
Publius Ovidius Naso: Fiskerinoteringer: findes i archivio APP-ANONymi ..
_____________________________________________________________________________..
= file n. 78 - 12:36 minuti
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag) .
1. digt. .
1 Divitias alius fulvo sibi congerat auro [ ]
2 et teneat culti ¨ iugera multa soli, [ ]
3 quem labor assiduus vicino terreat hoste, [ ]?
4 Martia cui somnos ¨ classica pulsa fugent: [ ]
5 me mea paupertas vita traducat inerti, [ ]?
6 dum meus assiduo ¨ luceat igne focus. [ ]
7 ipse seram teneras maturo tempore vites [ ]?
8 rusticus et facili ¨ grandia poma manu, [ ]
9 nec Spes destituat, sed frugum semper acervos [ ]
10 praebeat et pleno ¨ pinguia musta lacu. [ ]
11 nam veneror, seu stipes habet desertus in agris [ ]
12 seu vetus in trivio ¨ florida serta lapis; [ ]
13 et quodcumque mihi pomum novus educat annus, [1]
14 libatum agricolae ¨ ponitur ante deo: [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
15 flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona [1]
16 spicea, quae templi ¨ pendeat ante fores, [ ]
17 pomosisque ruber custos ponatur in hortis, [ ]
18 terreat ut saeva ¨ falce Priapus aves. [ ]
19 vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri [2]
20 custodes, fertis ¨ munera vestra, Lares. [ ]
21 tunc vitula innumeros lustrabat caesa iuvencos, [ ]
22 nunc agna exigui est ¨ hostia parva soli. [ ]
23 agna cadet vobis quam circum rustica pubes [ ]
24 clamet 'io messes ¨ et bona vina date.' [ ]
25 iam mihi, iam possim contentus vivere parvo [ ]
26 nec semper longae ¨ deditus esse viae, [ ]
27 sed Canis aestivos ortus vitare sub umbra [ ]
28 arboris ad rivos ¨ praetereuntis aquae. [ ]
29 nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem [ ]
30 aut stimulo tardos ¨ increpuisse boves, [ ]
31 non agnamve sinu pigeat fetumve capellae [ ]
32 desertum oblita ¨ matre referre domum. [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
33 at vos exiguo pecori, furesque lupique, [1]?
34 parcite: de magno ¨ praeda petenda grege. [ ]
35 ipse ego pastorem -que meum lustrare quotannis [ ]
36 et placida soleo ¨ spargere lacte Palem. [ ]
37 adsitis, divi, neu vos e paupere mensa [ ]
38 dona nec e puris ¨ spernite fictilibus. [1]
39 fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis [ ]
40 pocula, de facili ¨ composuitque luto. [ ]
41 non ego divitias patrum fructusve requiro, [ ]
42 quos tulit antiquo ¨ condita messis avo: [ ]
43 parva seges satis est, satis est requiescere lecto, [ ]
44 si licet, et solito ¨ membra levare toro. [ ]
45 quam iuvat immites ventos audire cubantem [ ]
46 et dominam tenero ¨ continuisse sinu [ ]
47 aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster, [ ]?
48 securum somnos ¨ imbre iuvante sequi. [ ]
49 hoc mihi contingat: sit dives iure, furorem [ ]
50 qui maris et tristes ¨ ferre potest pluvias. [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
51 o quantum est auri pereat potiusque smaragdi, [ ]
52 quam fleat ob nostras ¨ ulla puella vias! [ ]
53 te bellare decet terra, Messalla, marique, [ ]
54 ut domus hostiles ¨ praeferat exuvias: [ ]
55 me retinent vinctum formosae vincla puellae, [ ]
56 et sedeo duras ¨ ianitor ante fores. [ ]
57 non ego laudari curo, mea Delia; tecum [1]?
58 dum modo sim, quaeso ¨ segnis inersque vocer. [ ]
59 te spectem, suprema mihi cum venerit hora, [ ]
60 te teneam moriens ¨ deficiente manu. [ ]
61 flebis et arsuro positum me, Delia, lecto, [ ]?
62 tristibus et lacrimis ¨ oscula mixta dabis. [ ]
63 flebis: non tua sunt duro praecordia ferro [ ]
64 vincta, neque in tenero ¨ stat tibi corde silex. [ ]
65 illo non iuvenis poterit de funere quisquam [ ]
66 lumina, non virgo ¨ sicca referre domum. [ ]
67 tu Manes ne laede meos, sed parce solutis [ ]
68 crinibus et teneris, ¨ Delia, parce genis. [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
69 interea, dum fata sinunt, iungamus amores: [ ]
70 iam veniet tenebris ¨ Mors adoperta caput, [ ]
71 iam subrepet iners aetas nec amare decebit, [ ]
72 dicere nec cano ¨ blanditias capite. [ ]
73 nunc levis est tractanda Venus, dum frangere postes [ ]
74 non pudet et rixas ¨ inseruisse iuvat. [ ]
75 hic ego dux milesque bonus: vos, signa tubaeque, [ ]
76 ite procul, cupidis ¨ vulnera ferte viris, [ ]
77 ferte et opes: ego composito securus acervo [ ]?
78 despiciam dites ¨ despiciamque famem. [ ]
2. digt. .
1 Adde merum vinoque novos compesce dolores, [1]
2 occupet ut fessi ¨ lumina victa sopor, [ ]
3 neu quisquam multo percussum tempora baccho [ ]
4 excitet, infelix ¨ dum requiescit amor. [ ]
5 nam posita est nostrae custodia saeva puellae, [ ]
6 clauditur et dura ¨ ianua firma sera. [ ]
7 ianua difficilis domini, te verberet imber, [1]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
2. digt.
8 te Iovis imperio ¨ fulmina missa petant. [ ]
9 ianua, iam pateas uni mihi, victa querelis, [1]?
10 neu furtim verso ¨ cardine aperta sones. [ ]
11 et mala siqua tibi dixit dementia nostra, [ ]
12 ignoscas: capiti ¨ sint precor illa meo. [ ]
13 te meminisse decet, quae plurima voce peregi [ ]
14 supplice, cum posti ¨ florida serta darem. [ ]
15 tu quoque ne timide custodes, Delia, falle: [ ]
16 audendum est! fortes ¨ adiuvat ipsa Venus. [ ]
17 illa favet, seu quis iuvenis nova limina temptat, [ ]
18 seu reserat fixo ¨ dente puella fores; [ ]
19 illa docet molli furtim derepere lecto, [ ]
20 illa pedem nullo ¨ ponere posse sono, [ ]
21 illa viro coram nutus conferre loquaces [2]
22 blandaque compositis ¨ abdere verba notis. [ ]
23 nec docet hoc omnes, sed quos nec inertia tardat [ ]
24 nec vetat obscura ¨ surgere nocte timor. [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
2. digt.
25 en ego cum tenebris tota vagor anxius urbe, [1]
26 ... ..
27 nec sinit occurrat quisquam, qui corpora ferro [ ]
28 vulneret aut rapta ¨ praemia veste petat. [ ]
29 quisquis amore tenetur, eat tutusque sacerque [ ]!
30 qualibet: insidias ¨ non timuisse decet. [ ]
31 non mihi pigra nocent hibernae frigora noctis, [ ]
32 non mihi, cum multa ¨ decidit imber aqua. [ ]
33 non labor hic laedit, reseret modo Delia postes [ ]
34 et vocet ad digiti ¨ me taciturna sonum. [ ]
35 parcite luminibus, seu vir seu femina fias [ ]
36 obvia: celari ¨ vult sua furta Venus. [ ]
37 neu strepitu terrete pedum, neu quaerite nomen, [ ]
38 neu prope fulgenti ¨ lumina ferte face. [ ]
39 siquis et imprudens aspexerit, occulat ille [ ]
40 perque deos omnes ¨ se meminisse neget: [ ]
41 nam fuerit quicumque loquax, is sanguine natam, [ ]
42 is Venerem e rabido ¨ sentiet esse mari. [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
2. digt.
43 nec tamen huic credet coniunx tuus, ut mihi verax [ ]
44 pollicita est magico ¨ saga ministerio. [ ]
45 hanc ego de caelo ducentem sidera vidi, [ ]?
46 fluminis haec rapidi ¨ carmine vertit iter, [ ]
47 haec cantu finditque solum Manesque sepulcris [ ]
48 elicit et tepido ¨ devocat ossa rogo: [ ]
49 iam tenet infernas magico stridore catervas, [1]
50 iam iubet aspersas ¨ lacte referre pedem. [ ]
51 cum libet, haec tristi depellit nubila caelo, [ ]?
52 cum libet, aestivo ¨ convocat orbe nives. [ ]
53 sola tenere malas Medeae dicitur herbas, [ ]
54 sola feros Hecatae ¨ perdomuisse canes. [ ]
55 haec mihi composuit cantus, quis fallere posses: [ ]
56 ter cane, ter dictis ¨ despue carminibus. [ ]
57 ille nihil poterit de nobis credere cuiquam, [ ]
58 non sibi, si molli ¨ viderit ipse toro. [ ]
59 tu tamen abstineas aliis: nam cetera cernet [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
2. digt.
60 omnia, de me uno ¨ sentiet ipse nihil. [ ]
61 quid? credam? nempe haec eadem se dixit amores [ ]
62 cantibus aut herbis ¨ solvere posse meos, [ ]
63 et me lustravit taedis, et nocte serena [ ]
64 concidit ad magicos ¨ hostia pulla deos. [ ]
65 non ego totus abesset amor, sed mutuus esset, [ ]!
66 orabam, nec te ¨ posse carere velim. [ ]
67 ferreus ille fuit, qui te cum possit habere, [ ]
68 maluerit praedas ¨ stultus et arma sequi. [ ]
69 ille licet Cilicum victas agat ante catervas, [ ]
70 ponat et in capto ¨ Martia castra solo, [ ]
71 totus et argento contectus, totus et auro [ ]
72 insideat celeri ¨ conspiciendus equo, [ ]
73 ipse boves mea si tecum modo Delia possim [ ]
74 iungere et in solito ¨ pascere monte pecus, [ ]
75 et te, dum liceat, teneris retinere lacertis, [ ]
76 mollis et inculta ¨ sit mihi somnus humo. [ ]
77 quid Tyrio recubare toro sine amore secundo [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
2. digt.
78 prodest, cum fletu ¨ nox vigilanda venit? [ ]
79 nam neque tunc plumae nec stragula picta soporem [ ]
80 nec sonitus placidae ¨ ducere possit aquae. [ ]
81 num Veneris magnae violavi numina verbo, [ ]
82 et mea nunc poenas ¨ impia lingua luit? [ ]
83 num feror incestus sedes adiisse deorum [ ]
84 sertaque de sanctis ¨ deripuisse focis? [ ]
85 non ego, si merui, dubitem procumbere templis [ ]
86 et dare sacratis ¨ oscula liminibus, [ ]
87 non ego tellurem genibus perrepere supplex [ ]
88 et miserum sancto ¨ tundere poste caput. [ ]
89 at tu, qui lentus rides mala nostra, caveto [ ]?
90 mox tibi: non uni ¨ saeviet usque deus. [1]
91 vidi ego, qui iuvenum miseros lusisset amores, [ ]
92 post Veneris vinclis ¨ subdere colla senem [ ]
93 et sibi blanditias tremula componere voce [ ]
94 et manibus canas ¨ fingere velle comas, [ ]
95 stare nec ante fores puduit caraeve puellae [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
2. digt.
96 ancillam medio ¨ detinuisse foro. [ ]
97 hunc puer, hunc iuvenis turba circumterit arta, [ ]
98 despuit in molles ¨ et sibi quisque sinus. [ ]
99 at mihi parce, Venus: semper tibi dedita servit [ ]
100 mens mea: quid messes ¨ uris acerba tuas? [ ]
= file n. 79 - 12:39 minuti
3. digt. .
1 Ibitis Aegaeas sine me, Messalla, per undas, [ ]
2 o utinam memores ¨ ipse cohorsque mei! [ ]
3 me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris, [ ]
4 abstineas avidas, ¨ Mors, modo nigra manus. [ ]
5 abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater [ ]
6 quae legat in maestos ¨ ossa perusta sinus, [ ]
7 non soror, Assyrios cineri quae dedat odores [ ]
8 et fleat effusis ¨ ante sepulcra comis. [ ]
9 Delia non usquam; quae me cum mitteret urbe, [ ]
10 dicitur ante omnes ¨ consuluisse deos. [ ]
11 illa sacras pueri sortes ter sustulit, illi [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
12 rettulit e trinis ¨ omina certa puer. [1]
13 cuncta dabant reditus: tamen est deterrita numquam, [ ]
14 quin fleret nostras ¨ respueretque vias. [ ]
15 ipse ego solator, cum iam mandata dedissem, [2]
16 quaerebam tardas ¨ anxius usque moras. [ ]
17 aut ego sum causatus aves aut omina dira, [ ]
18 Saturnive sacram ¨ me tenuisse diem. [ ]
19 o quotiens ingressus iter mihi tristia dixi [ ]
20 offensum in porta ¨ signa dedisse pedem! [ ]
21 audeat invito ne quis discedere Amore, [ ]
22 aut sciat egressum ¨ se prohibente deo. [ ]
23 quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt [ ]
24 illa tua totiens ¨ aera repulsa manu, [ ]
25 quidve, pie dum sacra colis, pureque lavari [ ]
26 te - memini - et puro ¨ secubuisse toro? [ ]
27 nunc, dea, nunc succurre mihi - nam posse mederi [ ]
28 picta docet templis ¨ multa tabella tuis -, [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
29 ut mea votivas persolvens Delia voces [ ]
30 ante sacras lino ¨ tecta fores sedeat [ ]
31 bisque die resoluta comas tibi dicere laudes [ ]
32 insignis turba ¨ debeat in Pharia. [ ]
33 at mihi contingat patrios celebrare Penates [ ]
34 reddereque antiquo ¨ menstrua tura Lari. [ ]
35 quam bene Saturno vivebant rege, priusquam [ ]?
36 tellus in longas ¨ est patefacta vias! [ ]
37 nondum caeruleas pinus contempserat undas, [ ]
38 effusum ventis ¨ praebueratque sinum, [ ]
39 nec vagus ignotis repetens compendia terris [ ]
40 presserat externa ¨ navita merce ratem. [ ]
41 illo non validus subiit iuga tempore taurus, [ ]
42 non domito frenos ¨ ore momordit equus, [1]
43 non domus ulla fores habuit, non fixus in agris, [ ]
44 qui regeret certis ¨ finibus arva, lapis. [ ]
45 ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
46 obvia securis ¨ ubera lactis oves. [ ]
47 non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem [ ]
48 immiti saevus ¨ duxerat arte faber. [ ]
49 nunc Iove sub domino caedes et vulnera semper, [ ]
50 nunc mare, nunc leti ¨ mille repente viae. [ ]
51 parce, pater! timidum non me periuria terrent, [ ]
52 non dicta in sanctos ¨ impia verba deos. [ ]
53 quod si fatales iam nunc explevimus annos, [ ]
54 fac lapis inscriptis ¨ stet super ossa notis: [ ]
55 'hic iacet immiti consumptus morte Tibullus, [ ]
56 Messallam terra ¨ dum sequiturque mari.' [ ]
57 sed me, quod facilis tenero cum semper Amori, [ ]
58 ipsa Venus campos ¨ ducet in Elysios. [ ]
59 hic choreae cantusque vigent, passimque vagantes [ ]
60 dulce sonant tenui ¨ gutture carmen aves, [ ]
61 fert casiam non culta seges, totosque per agros [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
62 floret odoratis ¨ terra benigna rosis; [1]
63 ac iuvenum series teneris immixta puellis [ ]
64 ludit, et assidue ¨ proelia miscet Amor. [ ]
65 illic est, cuicum -que rapax mors venit amanti, [ ]
66 et gerit insigni ¨ myrtea serta coma. [ ]
67 at scelerata iacet sedes in nocte profunda [ ]
68 abdita, quam circum ¨ flumina nigra sonant: [ ]
69 Tisiphone -que implexa feros pro crinibus angues [ ]
70 saevit, et huc illuc ¨ impia turba fugit: [ ]
71 tum niger in porta per centum Cerberus ora [ ]
72 stridet et aeratas ¨ excubat ante fores. [ ]
73 illic Iunonem temptare Ixionis ausi [ ]
74 versantur celeri ¨ noxia membra rota, [ ]
75 porrectusque novem Tityos per iugera terrae [ ]
76 assiduas atro ¨ viscere pascit aves. [ ]
77 Tantalus est illic, et circum stagna, sed acrem [ ]
78 iam iam poturi ¨ deserit unda sitim, [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
79 et Danai proles, Veneris quod numina laesit, [ ]
80 in cava Lethaeas ¨ dolia portat aquas. [ ]
81 illic sit, quicum -que meos violavit amores, [ ]
82 optavit lentas ¨ et mihi militias. [ ]
83 at tu casta precor maneas, sanctique pudoris [ ]
84 assideat custos ¨ sedula semper anus. [ ]
85 haec tibi fabellas referat positaque lucerna [ ]
86 deducat plena ¨ stamina longa colu, [ ]
87 at circa gravibus pensis affixa puella [ ]
88 paulatim somno ¨ fessa remittat opus. [ ]
89 tunc veniam subito, nec quisquam nuntiet ante, [ ]
90 sed videar caelo ¨ missus adesse tibi. [ ]
91 tunc mihi, qualis eris, longos turbata capillos, [ ]
92 obvia nudato, ¨ Delia, curre pede. [ ]
93 hoc precor, hunc illum nobis Aurora nitentem [ ]
94 Luciferum roseis ¨ candida portet equis. [ ]
4. digt. .
1 'Sic umbrosa tibi contingant tecta, Priape, [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
4. digt.
2 ne capiti soles, ¨ ne noceantque nives: [1]
3 quae tua formosos cepit sollertia? certe [ ]
4 non tibi barba nitet, ¨ non tibi culta coma est, [ ]
5 nudus et hibernae producis frigora brumae, [ ]
6 nudus et aestivi ¨ tempora sicca Canis.' [ ]
7 sic ego; tum Bacchi respondit rustica proles [ ]
8 armatus curva ¨ sic mihi falce deus: [ ]
9 'o fuge te tenerae puerorum credere turbae, [ ]
10 nam causam iusti ¨ semper amoris habent. [ ]
11 hic placet, angustis quod equum compescit habenis, [ ]
12 hic placidam niveo ¨ pectore pellit aquam, [ ]
13 hic, quia fortis adest audacia, cepit; at illi [ ]
14 virgineus teneras ¨ stat pudor ante genas. [ ]
15 sed ne te capiant, primo si forte negabit, [ ]?
16 taedia: paulatim ¨ sub iuga colla dabit. [ ]
17 longa dies homini docuit parere leones, [ ]
18 longa dies molli ¨ saxa peredit aqua; [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
4. digt.
19 annus in apricis maturat collibus uvas, [ ]
20 annus agit certa ¨ lucida signa vice. [ ]
21 nec iurare time: Veneris periuria venti [1]
22 irrita per terras ¨ et freta summa ferunt. [ ]
23 gratia magna Iovi: vetuit pater ipse valere, [ ]
24 iurasset cupide ¨ quidquid ineptus amor, [ ]
25 perque suas impune sinit Dictynna sagittas [ ]
26 adfirmes crines ¨ perque Minerva suos. [ ]
27 at si tardus eris, errabis: transiet aetas [ ]
28 quam cito! non segnis ¨ stat remeatque dies. [ ]
29 quam cito purpureos deperdit terra colores, [ ]
30 quam cito formosas ¨ populus alta comas! [ ]
31 quam iacet, infirmae venere ubi fata senectae, [1]
32 qui prior Eleo est ¨ carcere missus equus! [ ]
33 vidi iam, iuveni, premeret cum serior aetas, [ ]
34 maerentem stultos ¨ praeteriisse dies. [ ]
35 crudeles divi! serpens novus exuit annos, [ ]?
36 formae non ullam ¨ fata dedere moram. [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
4. digt.
37 solis aeterna est Baccho Phoeboque iuventas, [ ]
38 nam decet intonsus ¨ crinis utrumque deum. [ ]
39 tu, puero quodcumque tuo temptare libebit, [ ]
40 cedas: obsequio ¨ plurima vincet amor. [ ]
41 neu comes ire neges, quamvis via longa paretur [ ]
42 et Canis arenti ¨ torreat arva siti, [ ]
43 quamvis praetexens picta ferrugine caelum [ ]
44 venturam amiciat(?) ¨ imbrifer arcus aquam. [ ]
45 vel si caeruleas puppi volet ire per undas, [ ]
46 ipse levem remo ¨ per freta pelle ratem. [ ]
47 nec te paeniteat duros subiisse labores [ ]
48 aut opera insuetas ¨ atteruisse manus, [ ]
49 nec, velit insidias altas si claudere valles, [ ]
50 dum placeas, umeri ¨ retia ferre negent. [ ]
51 si volet arma, levi temptabis ludere dextra: [ ]
52 saepe dabis nudum, ¨ vincat ut ille, latus. [ ]
53 tunc tibi mitis erit: rapias tum cara licebit [ ]
54 oscula: pugnabit, ¨ sed tamen apta dabit. [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
4. digt.
55 rapta dabit primo, post afferet ipse roganti, [1]
56 post etiam collo ¨ se implicuisse volet. [ ]
57 heu male nunc artes miseras haec saecula tractant! [ ]
58 iam tener adsuevit ¨ munera velle puer. [ ]
59 at tua, qui Venerem docuisti vendere primus, [ ]
60 quiquis es, infelix ¨ urgeat ossa lapis. [ ]
61 Pieridas, pueri, doctos et amate poetas, [ ]
62 aurea nec superent ¨ munera Pieridas. [ ]
63 carmine purpurea est Nisi coma: carmina ni sint, [1]
64 ex umero Pelopis ¨ non nituisset ebur. [ ]
65 quem referent Musae, vivet, dum robora tellus, [ ]
66 dum caelum stellas, ¨ dum vehet amnis aquas. [ ]
67 at qui non audit Musas, qui vendit amorem, [ ]
68 Idaeae currus ¨ ille sequatur Opis [ ]
69 et tercentenas erroribus expleat urbes [ ]?
70 et secet ad Phrygios ¨ vilia membra modos. [ ]
71 blanditiis volt esse locum Venus: illa querelis [ ]
72 supplicibus, miseris ¨ fletibus illa favet.' [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
4. digt.
73 haec mihi, quae canerem Titio, deus edidit ore, [ ]
74 sed Titium coniunx ¨ haec meminisse vetat. [ ]
75 pareat ille suae: vos me celebrate magistrum, [ ]
76 quos male habet multa ¨ callidus arte puer. [ ]
77 gloria cuique sua est: me, qui spernentur, amantes [ ]
78 consultent: cunctis ¨ ianua nostra patet. [ ]
79 tempus erit, cum me Veneris praecepta ferentem [ ]
80 deducat iuvenum ¨ sedula turba senem. [ ]
81 heu heu quam Marathus lento me torquet amore! [ ]?
82 deficiunt artes ¨ deficiuntque doli. [ ]
83 parce, puer, quaeso! ne turpis fabula fiam, [ ]?
84 cum mea ridebunt ¨ vana magisteria. [ ]
= file n. 80 - 12:16 minuti
5. digt. .
1 Asper eram et bene discidium me ferre loquebar: [ ]
2 at mihi nunc longe ¨ gloria fortis abest. [ ]
3 namque agor ut per plana citus sola verbere turben, [ ]
4 quem celer adsueta ¨ versat ab arte puer. [ ]
5 ure ferum et torque, libeat ne dicere quicquam [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
5. digt.
6 magnificum post haec: ¨ horrida verba doma! [ ]
7 parce tamen, per te furtivi foedera lecti, [ ]?
8 per Venerem quaeso ¨ compositumque caput! [ ]
9 ille ego, cum tristi morbo defessa iaceres, [ ]?
10 te dicor votis ¨ eripuisse meis, [ ]
11 ipseque ter circum lustravi sulphure puro, [ ]?
12 carmine cum magico ¨ praecinuisset anus; [ ]
13 ipse procuravi, ne possent saeva nocere [2]?
14 somnia, ter sancta ¨ deveneranda mola; [ ]
15 ipse ego velatus filo tunicisque solutis [2]
16 vota novem Triviae ¨ nocte silente dedi. [ ]
17 omnia persolvi: fruitur nunc alter amore, [ ]
18 et precibus felix ¨ utitur ille meis. [ ]
19 at mihi felicem vitam, si salva fuisses, [2]
20 fingebam demens, ¨ sed renuente deo: [ ]
21 'rura colam, frugumque aderit mea Delia custos, [ ]
22 area dum messes ¨ sole calente teret, [ ]
23 aut mihi servabit plenis in lintribus uvas [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
5. digt.
24 pressaque veloci ¨ candida musta pede; [1]
25 consuescet numerare pecus, consuescet amantis [ ]
26 garrulus in dominae ¨ ludere verna sinu. [ ]
27 illa deo sciet agricolae pro vitibus uvam, [ ]
28 pro segete spicas, ¨ pro grege ferre dapem. [ ]
29 illa regat cunctos, illi sunt omnia curae: [ ]
30 at iuvet in tota ¨ me nihil esse domo. [ ]
31 huc veniet Messalla meus, cui dulcia poma [ ]
32 Delia selectis ¨ detrahat arboribus; [ ]
33 et tantum venerata virum hunc sedula curet, [ ]
34 huic paret atque epulas ¨ ipsa ministra gerat.' [ ]
35 haec mihi fingebam, quae nunc Eurusque Notusque [ ]
36 iactat odoratos ¨ vota per Armenios. [1]
37 saepe ego temptavi curas depellere vino: [1]
38 at dolor in lacrimas ¨ verterat omne merum, [ ]
39 saepe aliam tenui: sed iam cum gaudia adirem, [ ]
40 admonuit dominae ¨ deseruitque Venus. [ ]
41 tunc me discedens devotum femina dixit, [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
5. digt.
42 a pudet, et narrat ¨ scire nefanda meam. [ ]
43 non facit hoc verbis, facie tenerisque lacertis [ ]
44 devovet et flavis ¨ nostra puella comis. [ ]
45 talis ad Haemonium Nereis Pelea quondam [ ]
46 vecta est frenato ¨ caerula pisce Thetis. [ ]
47 haec nocuere mihi: quod adest huic dives amator, [ ]
48 venit in exitium ¨ callida lena meum. [ ]
49 sanguineas edat illa dapes atque ore cruento [ ]
50 tristia cum multo ¨ pocula felle bibat; [ ]
51 hanc volitent animae circum sua fata querentes [ ]
52 semper et e tectis ¨ strix violenta canat; [ ]
53 ipsa fame stimulante furens herbasque sepulcris [ ]
54 quaerat et a saevis ¨ ossa relicta lupis; [ ]
55 currat et inguinibus nudis ululetque per urbes, [1]
56 post agat e triviis ¨ aspera turba canum. [ ]
57 eveniet: dat signa deus; sunt numina amanti, [ ]
58 saevit et iniusta ¨ lege relicta Venus. [ ]
59 at tu quam primum sagae praecepta rapacis [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
5. digt.
60 desere: non donis ¨ vincitur omnis amor. [ ]
61 pauper erit praesto semper, te pauper adibit [ ]
62 primus et in tenero ¨ fixus erit latere, [ ]
63 pauper in angusto fidus comes agmine turbae [ ]?
64 subicietque manus ¨ efficietque viam, [ ]
65 pauper ad occultos furtim deducet amicos [ ]
66 vinclaque de niveo ¨ detrahet ipse pede. [ ]
67 heu canimus frustra, nec verbis victa patescit [ ]
68 ianua, sed plena est ¨ percutienda manu. [ ]
69 at tu, qui potior nunc es, mea fata timeto: [ ]
70 versatur celeri ¨ Fors levis orbe rotae. [ ]
71 non frustra quidam iam nunc in limine perstat [ ]
72 sedulus, et crebro ¨ prospicit ac refugit, [ ]
73 et simulat transire domum, mox deinde recurrit [ ]
74 solus et ante ipsas ¨ excreat usque fores. [ ]
75 nescio quid furtivus amor parat. utere quaeso, [ ]!
76 dum licet: in liquida ¨ nat tibi linter aqua. [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
6. digt. .
1 Semper, ut inducar, blandos offers mihi vultus, [ ]
2 post tamen es misero ¨ tristis et asper, Amor. [ ]
3 quid tibi, saeve, rei mecum est? an gloria magna est [ ]?
4 insidias homini ¨ composuisse deum? [ ]
5 iam mihi tenduntur casses, iam Delia furtim [ ]
6 nescio quem tacita ¨ callida nocte fovet. [ ]
7 illa quidem iurata negat, sed credere durum est: [2]
8 sic etiam de me ¨ pernegat usque viro. [ ]
9 ipse miser docui, quo posset ludere pacto [ ]?
10 custodes: heu heu ¨ nunc premor arte mea! [ ]
11 fingere nunc didicit causas, ut sola cubaret, [ ]
12 cardine nunc tacito ¨ vertere posse fores, [ ]
13 tum sucos herbasque dedi, quis livor abiret, [ ]?
14 quem facit impresso ¨ mutua dente venus. [ ]
15 at tu fallacis coniunx incaute puellae, [ ]
16 me quoque servato, ¨ peccet ut illa nihil. [ ]
17 neu iuvenes celebret multo sermone, caveto, [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
6. digt.
18 neve cubet laxo ¨ pectus aperta sinu, [ ]
19 neu te decipiat nutu, digitoque liquorem [1]
20 ne trahat et mensae ¨ ducat in orbe notas. [ ]
21 exibit quam saepe time seu visere dicet [ ]
22 sacra Bonae maribus ¨ non adeunda Deae. [ ]
23 at mihi si credas, illam sequar unus ad aras: [2]?
24 tunc mihi non oculis ¨ sit timuisse meis. [ ]
25 saepe, velut gemmas eius signumque probarem, [ ]
26 per causam memini ¨ me tetigisse manum; [ ]
27 saepe mero somnum peperi tibi, at ipse bibebam [ ]
28 sobria supposita ¨ pocula victor aqua. [ ]
29 non ego te laesi prudens: ignosce fatenti, [1]
30 iussit Amor: contra ¨ quis ferat arma deos? [ ]
31 ille ego sum, nec me iam dicere vera pudebit, [ ]
32 instabat tota ¨ cui tua nocte canis. [ ]
33 quid tenera tibi coniuge opus? tua si bona nescis [ ]
34 servare, heu, frustra ¨ clavis inest foribus! [ ]
35 te tenet, absentes alios suspirat amores [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
6. digt.
36 et simulat subito ¨ condoluisse caput. [ ]
37 at mihi servandam credas: non saeva recuso [ ]
38 verbera, detrecto ¨ non ego vincla pedum. [ ]
39 tum procul absitis, quisquis colit arte capillos, [ ]
40 et fluit effuso ¨ cui toga laxa sinu, [ ]
41 quisquis et occurret, ne possit crimen habere, [ ]
42 stet procul aut alia ¨ stet procul ante via. [ ]
43 sic fieri iubet ipse deus, sic magna sacerdos [ ]
44 est mihi divino ¨ vaticinata sono. [1]
45 haec ubi Bellonae motu est agitata, nec acrem [ ]
46 flammam, non amens ¨ verbera torta timet; [ ]
47 ipsa bipenne suos caedit violenta lacertos [ ]
48 sanguineque effuso ¨ spargit inulta deam, [ ]
49 statque latus praefixa veru, stat saucia pectus, [ ]
50 et canit eventus, ¨ quos dea magna monet: [ ]
51 'parcite, quam custodit Amor, violare puellam, [ ]!
52 ne pigeat magno ¨ post didicisse malo. [ ]
53 attigerit, labentur opes, ut vulnere nostro [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
6. digt.
54 sanguis, ut hic ventis ¨ diripiturque cinis.' [ ]
55 et tibi nescio quas dixit, mea Delia, poenas: [ ]!
56 si tamen admittas, ¨ sit, precor, illa levis. [ ]
57 non ego te propter parco tibi, sed tua mater [ ]
58 me movet atque iras ¨ aurea vincit anus. [ ]
59 haec mihi te adducit tenebris multoque timore [ ]
60 coniungit nostras ¨ clam taciturna manus, [ ]
61 haec foribusque manet noctu me affixa proculque [ ]
62 cognoscit strepitus ¨ me veniente pedum. [ ]
63 vive diu mihi, dulcis anus: proprios ego tecum, [ ]
64 sit modo fas, annos ¨ contribuisse velim. [ ]
65 te semper natamque tuam te propter amabo: [ ]
66 quidquid agit, sanguis ¨ est tamen illa tuus. [ ]
67 sit modo casta, doce, quamvis non vitta ligatos [ ]
68 impediat crines ¨ nec stola longa pedes. [ ]
69 et mihi sint durae leges, laudare nec ullam [ ]
70 possim ego, quin oculos ¨ appetat illa meos, [ ]
71 et siquid peccasse putet, ducarque capillis [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
6. digt.
72 immerito pronas ¨ proripiarque vias. [1]
73 non ego te pulsare velim, sed, venerit iste [ ]
74 si furor, optarim ¨ non habuisse manus: [ ]
75 nec saevo sis casta metu, sed mente fideli; [ ]
76 mutuus absenti ¨ te mihi servet amor. [ ]
77 at, quae fida fuit nulli, post victa senecta [ ]
78 ducit inops tremula ¨ stamina torta manu [ ]
79 firmaque conductis adnectit licia telis [ ]
80 tractaque de niveo ¨ vellere ducta putat. [ ]
81 hanc animo gaudente vident iuvenumque catervae [ ]
82 commemorant merito ¨ tot mala ferre senem, [ ]
83 hanc Venus ex alto flentem sublimis Olympo [ ]
84 spectat et, infidis ¨ quam sit acerba, monet. [ ]
85 haec aliis maledicta cadant: nos, Delia, amoris [ ]
86 exemplum cana ¨ simus uterque coma. [ ]
= file n. 81 - 10:36 minuti
7. digt. .
1 Hunc cecinere diem Parcae fatalia nentes [ ]
2 stamina, non ullis ¨ dissoluenda deo; [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
7. digt.
3 hunc fore, Aquitanas posset qui fundere gentes, [2]
4 quem tremeret forti ¨ milite victus Atax. [ ]
5 evenere: novos pubes Romana triumphos [1]
6 vidit et evinctos ¨ bracchia capta duces: [ ]
7 at te victrices lauros, Messalla, gerentem [ ]
8 portabat nitidis ¨ currus eburnus equis. [ ]
9 non sine me est tibi partus honos: Tarbella Pyrene [ ]
10 testis et Oceani ¨ litora Santonici, [ ]
11 testis Arar Rhodanusque celer magnusque Garunna, [ ]
12 Carnutis et flavi ¨ caerula lympha Liger. [ ]
13 an te, Cydne, canam, tacitis qui leniter undis [ ]
14 caeruleus placidis ¨ per vada serpis aquis, [ ]
15 quantus et aetherio contingens vertice nubes [ ]
16 frigidus intonsos ¨ Taurus alat Cilicas? [ ]
17 quid? referam, ut volitet crebras intacta per urbes [ ]
18 alba Palaestino ¨ sancta columba Syro, [ ]
19 utque maris vastum prospectet turribus aequor [ ]
20 prima ratem ventis ¨ credere docta Tyros, [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
7. digt.
21 qualis et, arentes cum findit Sirius agros, [ ]
22 fertilis aestiva ¨ Nilus abundet aqua? [ ]
23 Nile pater, quanam possim te dicere causa [ ]
24 aut quibus in terris ¨ occuluisse caput? [ ]
25 te propter nullos tellus tua postulat imbres, [ ]
26 arida nec pluvio ¨ supplicat herba Iovi, [ ]
27 te canit atque suum pubes miratur Osirim [ ]
28 barbara, Memphiten ¨ plangere docta bovem. [ ]
29 primus aratra manu sollerti fecit Osiris [ ]
30 et teneram ferro ¨ sollicitavit humum, [ ]
31 primus inexpertae commisit semina terrae [ ]
32 pomaque non notis ¨ legit ab arboribus. [ ]
33 hic docuit teneram palis adiungere vitem, [ ]
34 hic viridem dura ¨ caedere falce comam; [ ]
35 illi iucundos primum matura sapores [ ]
36 expressa incultis ¨ uva dedit pedibus. [ ]
37 ille liquor docuit voces inflectere cantu, [ ]
38 movit et ad certos ¨ nescia membra modos; [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
7. digt.
39 Bacchus et agricolae magno confecta labore [ ]
40 pectora laetitiae ¨ dissoluenda dedit; [ ]
41 Bacchus et afflictis requiem mortalibus affert, [ ]
42 crura licet dura ¨ compede pulsa sonent. [ ]
43 non tibi sunt tristes curae nec luctus, Osiri, [ ]
44 sed chorus et cantus ¨ et levis aptus amor, [ ]
45 sed varii flores et frons redimita corymbis, [1]
46 fusa sed ad teneros ¨ lutea palla pedes [ ]
47 et Tyriae vestes et dulci tibia cantu [ ]
48 et levis occultis ¨ conscia cista sacris. [ ]
49 huc ades et Genium ludis Geniumque choreis [ ]
50 concelebra et multo ¨ tempora funde mero: [ ]
51 illius et nitido stillent unguenta capillo, [ ]
52 et capite et collo ¨ mollia serta gerat. [ ]
53 sic venias hodierne: tibi dem turis honores, [ ]
54 liba et Mopsopio ¨ dulcia melle feram. [ ]
55 at tibi succrescat proles, quae facta parentis [ ]
56 augeat et circa ¨ stet veneranda senem. [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
7. digt.
57 nec taceat monumenta viae, quem Tuscula tellus [ ]
58 candidaque antiquo ¨ detinet Alba lare. [ ]
59 namque opibus congesta tuis hic glarea dura [ ]
60 sternitur, hic apta ¨ iungitur arte silex. [ ]
61 te canet agricola, a magna cum venerit urbe [ ]
62 serus inoffensum ¨ rettuleritque pedem. [ ]
63 at tu, Natalis multos celebrande per annos, [ ]?
64 candidior semper ¨ candidiorque veni. [ ]
8. digt. .
1 Non ego celari possum, quid nutus amantis [2]
2 quidve ferant miti ¨ lenia verba sono. [ ]
3 nec mihi sunt sortes nec conscia fibra deorum, [ ]
4 praecinit eventus ¨ nec mihi cantus avis: [ ]
5 ipsa Venus magico religatum brachia nodo [ ]
6 perdocuit multis ¨ non sine verberibus. [ ]
7 desine dissimulare; deus crudelius urit, [ ]!
8 quos videt invitos ¨ succubuisse sibi. [ ]
9 quid tibi nunc molles prodest coluisse capillos [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
8. digt.
10 saepeque mutatas ¨ disposuisse comas? [1]
11 quid fuco splendente genas ornare, quid ungues [2]
12 artificis docta ¨ subsecuisse manu? [ ]
13 frustra iam vestes, frustra mutantur amictus, [ ]
14 ansaque compressos ¨ colligat arta pedes. [ ]
15 illa placet, quamvis inculto venerit ore [ ]
16 nec nitidum tarda ¨ compserit arte caput. [ ]
17 num te carminibus, num te pallentibus herbis [ ]
18 devovit tacito ¨ tempore noctis anus? [ ]
19 cantus vicinis fruges traducit ab agris, [ ]
20 cantus et iratae ¨ detinet anguis iter, [1]
21 cantus et e curru Lunam deducere temptat [ ]?
22 et faceret, si non ¨ aera repulsa sonent. [ ]
23 quid queror, heu, misero carmen nocuisse, quid herbas? [ ]
24 forma nihil magicis ¨ utitur auxiliis: [ ]
25 sed corpus tetigisse nocet, sed longa dedisse [ ]
26 oscula, sed femini ¨ conseruisse femur. [ ]
27 nec tu difficilis puero tamen esse memento: [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
8. digt.
28 persequitur poenis ¨ tristia facta Venus. [ ]
29 munera ne poscas: det munera canus amator, [ ]
30 ut foveat molli ¨ frigida membra sinu. [ ]
31 carior est auro iuvenis, cui levia fulgent [ ]
32 ora nec amplexus ¨ aspera barba terit. [ ]
33 huic tu candentes umero suppone lacertos, [ ]
34 et regum magnae ¨ despiciantur opes. [ ]
35 at Venus inveniet puero concumbere furtim, [ ]
36 dum timet, et teneros ¨ conserere usque sinus [ ]
37 et dare anhelanti pugnantibus umida linguis [ ]
38 oscula et in collo ¨ figere dente notas. [ ]
39 non lapis hanc gemmaeque iuvant, quae frigore sola [ ]
40 dormiat et nulli ¨ sit cupienda viro. [ ]
41 heu sero revocatur amor seroque iuventa, [2]?
42 cum vetus infecit ¨ cana senecta caput! [ ]
43 tum studium formae est, coma tum mutatur, ut annos [ ]
44 dissimulet viridi ¨ cortice tincta nucis, [ ]
45 tollere tum cura est albos a stirpe capillos [ ]?
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
8. digt.
46 et faciem dempta ¨ pelle referre novam. [ ]
47 at tu, dum primi floret tibi temporis aetas, [ ]?
48 utere! non tardo ¨ labitur illa pede. [ ]
49 neu Marathum torque! puero quae gloria victo est? [ ]
50 in veteres esto ¨ dura, puella, senes! [ ]
51 parce, precor, tenero! non illi sontica causa est, [ ]?
52 sed nimius luto ¨ corpora tingit amor. [ ]
53 vel miser absenti maestas quam saepe querelas [ ]
54 conicit, et lacrimis ¨ omnia plena madent. [ ]
55 'quid me spernis?' ait, 'poterat custodia vinci: [ ]
56 ipse dedit cupidis ¨ fallere posse deus. [ ]
57 nota Venus furtiva mihi est, ut lenis agatur [ ]
58 spiritus, ut nec dent ¨ oscula rapta sonum, [ ]
59 et possum media quamvis obrepere nocte [ ]
60 et strepitu nullo ¨ clam reserare fores. [ ]
61 quid prosunt artes, miserum si spernit amantem [ ]
62 et fugit ex ipso ¨ saeva puella toro? [ ]
63 vel cum promittit, subito sed perfida fallit, [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
8. digt.
64 est mihi nox multis ¨ evigilanda malis. [ ]
65 dum mihi venturam fingo, quodcumque movetur, [ ]
66 illius credo ¨ tunc sonuisse pedes.' [ ]
67 desistas lacrimare, puer: non frangitur illa, [ ]
68 et tua iam fletu ¨ lumina fessa tument. [ ]
69 oderunt, Pholoe, moneo, fastidia divi, [ ]
70 nec prodest sanctis ¨ tura dedisse focis. [ ]
71 hic Marathus quondam miseros ludebat amantes [ ]
72 nescius ultorem ¨ post caput esse deum; [ ]
73 saepe etiam lacrimas fertur risisse dolentis [ ]
74 et cupidum ficta ¨ detinuisse mora: [ ]
75 nunc omnes odit fastus, nunc displicet illi [ ]
76 quaecumque opposita est ¨ ianua dura sera. [ ]
77 et te poena manet, ni desinis esse superba. [1]
78 quam cupies votis ¨ hunc revocare diem! [ ]
= file n. 82 - 11:30 minuti
9. digt. .
1 Quid mihi, si fueras miseros lusurus amores, [ ]
2 foedera per divos, ¨ clam violanda, dabas? [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
9. digt.
3 a miser, et siquis primo periuria celat! [ ]
4 sera tamen tacitis ¨ Poena venit pedibus. [ ]
5 parcite, caelestes: aequum est impune licere [ ]
6 numina formosis ¨ laedere vestra semel. [ ]
7 lucra petens habili tauros adiungit aratro [ ]
8 et durum terrae ¨ rusticus urget opus, [ ]
9 lucra petituras freta per parentia ventis [2]
10 ducunt instabiles ¨ sidera certa rates: [ ]
11 muneribus meus est captus puer, at deus illa [ ]
12 in cinerem et liquidas ¨ munera vertat aquas. [ ]
13 iam mihi persolvet poenas, pulvisque decorem [ ]
14 detrahet et ventis ¨ horrida facta coma; [ ]
15 uretur facies, urentur sole capilli, [ ]?
16 deteret invalidos ¨ et via longa pedes. [ ]
17 admonui quotiens 'auro ne pollue formam: [ ]?
18 saepe solent auro ¨ multa subesse mala. [ ]
19 divitiis captus siquis violavit amorem, [ ]
20 asperaque est illi ¨ difficilisque Venus. [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
9. digt.
21 ure meum potius flamma caput et pete ferro [ ]
22 corpus et intorto ¨ verbere terga seca. [ ]
23 nec tibi celandi spes sit peccare paranti: [ ]
24 scit deus, occultos ¨ qui vetat esse dolos. [ ]
25 ipse deus tacito permisit lingua ministro [ ]
26 ederet ut multo ¨ libera verba mero; [ ]
27 ipse deus somno domitos emittere vocem [1]?
28 iussit et invitos ¨ facta tegenda loqui.' [ ]
29 haec ego dicebam: nunc me flevisse loquentem, [2]?
30 nunc pudet ad teneros ¨ procubuisse pedes. [ ]
31 tunc mihi iurabas nullo te divitis auri [2]?
32 pondere, non gemmis ¨ vendere velle fidem, [ ]
33 non tibi si pretium Campania terra daretur, [ ]
34 non tibi si, Bacchi ¨ cura, Falernus ager. [ ]
35 illis eriperes verbis mihi sidera caelo [1]
36 lucere et pronas ¨ fluminis esse vias. [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
9. digt.
37 quin etiam flebas: at non ego fallere doctus [1]
38 tergebam umentes ¨ credulus usque genas. [ ]
39 quid faciam, nisi et ipse fores in amore puellae? [ ]
40 sit, precor, exemplo, ¨ sit levis illa tuo! [ ]
41 o quotiens, verbis ne quisquam conscius esset, [ ]
42 ipse comes multa ¨ lumina nocte tuli! [ ]
43 saepe insperanti venit tibi munere nostro [ ]
44 et latuit clausas ¨ post adoperta fores. [ ]
45 tum miser interii stulte confisus amari: [ ]
46 nam poteram ad laqueos ¨ cautior esse tuos. [ ]
47 quin etiam attonita laudes tibi mente canebam, [ ]
48 at me nunc nostri ¨ Pieridumque pudet. [ ]
49 illa velim rapida Vulcanus carmina flamma [ ]
50 torreat et liquida ¨ deleat amnis aqua. [ ]
51 tu proucl hinc absis, cui formam vendere cura est [ ]
52 et pretium plena ¨ grande referre manu. [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
9. digt.
53 et te, qui puerum donis corrumpere es ausus, [ ]
54 rideat assiduis ¨ uxor inulta dolis, [ ]
55 et cum furtivo iuvenem lassaverit usu, [ ]?
56 tecum interposita ¨ languida veste cubet. [ ]
57 semper sint externa tuo vestigia lecto, [ ]!
58 et pateat cupidis ¨ semper aperta domus; [ ]
59 nec lasciva soror dicatur plura bibisse [ ]
60 pocula vel plures ¨ emeruisse viros. [ ]
61 (illam saepe ferunt convivia ducere Baccho, [ ]
62 dum rota Luciferi ¨ provocet orta diem; [ ]
63 illa nulla queat melius consumere noctem [ ]
64 aut operis varias ¨ disposuisse vices). [ ]
65 at tua perdidicit, nec tu, stultissime, sentis, [ ]
66 cum tibi non solita ¨ corpus ab arte movet. [ ]
67 tune putas illam pro te disponere crines [ ]
68 aut tenues denso ¨ pectere dente comas? [ ]
69 istane persuadet facies, auroque lacertos [ ]
70 vinciat et Tyrio ¨ prodeat apta sinu? [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
9. digt.
71 non tibi, sed iuveni cuidam vult bella videri, [ ]
72 devoveat pro quo ¨ remque domumque tuum. [ ]
73 nec facit hoc vitio, sed corpora foeda podagra [ ]
74 et senis amplexus ¨ culta puella fugit. [ ]
75 cui tamen accubuit noster puer: hunc ego credam [ ]
76 cum trucibus Venerem ¨ iungere posse feris. [ ]
77 blanditiasne meas aliis tu vendere es ausus? [ ]
78 tune aliis demens ¨ oscula ferre mea? [ ]
79 tum flebis, cum me vinctum puer alter habebit [ ]
80 et geret in regno ¨ regna superba tuo. [ ]
81 at tua tum me poena iuvet, Venerique merenti [ ]
82 fixa notet casus ¨ aurea palma meos: [ ]
83 'hanc tibi fallaci resolutus amore Tibullus [ ]?
84 dedicat et grata ¨ sis, dea, mente rogat.' [ ]
10. digt. .
1 Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses? [ ]
2 quam ferus et vere ¨ ferreus ille fuit! [ ]
3 tum caedes hominum generi, tum proelia nata, [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
10. digt.
4 tum brevior dirae ¨ mortis aperta via est. [ ]
5 an nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra [ ]
6 vertimus, in saevas ¨ quod dedit ille feras? [ ]
7 divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt, [ ]
8 faginus adstabat ¨ cum scyphus ante dapes. [ ]
9 non arces, non vallus erat, somnumque petebat [ ]
10 securus varias ¨ dux gregis inter oves. [ ]
11 tunc mihi vita foret, Valgi, nec tristia nossem [ ]
12 arma nec audissem ¨ corde micante tubam: [ ]
13 nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis [ ]
14 haesura in nostro ¨ tela gerit latere. [ ]
15 sed patrii servate Lares! aluistis et idem, [ ]
16 cursarem vestros ¨ cum tener ante pedes. [ ]
17 neu pudeat prisco vos esse e stipite factos: [ ]?
18 sic veteris sedes ¨ incoluistis avi. [ ]
19 tum melius tenuere fidem, cum paupere cultu [ ]
20 stabat in exigua ¨ ligneus aede deus. [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
10. digt.
21 hic placatus erat, seu quis libaverat uvam, [1]
22 seu dederat sanctae ¨ spicea serta comae, [ ]
23 atque aliquis voti compos liba ipse ferebat [ ]
24 postque comes purum ¨ filia parva favum. [ ]
25 at nobis aerata, Lares, depellite tela, [2]
(...) ..
26 hostiaque e plena ¨ rustica porcus hara. [ ]
27 hanc pura cum veste sequar myrtoque canistra [2]
28 vincta geram, myrto ¨ vinctus et ipse caput. [ ]
29 sic placeam vobis: alius sit fortis in armis, [ ]
30 sternat et adversos ¨ Marte favente duces, [ ]
31 ut mihi potanti possit sua dicere facta [ ]
32 miles et in mensa ¨ pingere castra mero. [ ]
33 quis furor est atram bellis accersere mortem? [ ]
34 imminet et tacito ¨ clam venit illa pede. [ ]
35 non seges est infra, non vinea culta, sed audax [ ]
36 Cerberus et Stygiae ¨ navita turpis aquae: [ ]
37 ille percussis -que genis ustoque capillo [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
10. digt.
38 errat ad obscuros ¨ pallida turba lacus. [ ]
39 quin potius laudandus hic est, quem prole parata [ ]
40 occupat in parva ¨ pigra senecta casa! [ ]
41 ipse suas sectatur oves, at filius agnos, [ ]
42 et calidam fesso ¨ comparat uxor aquam. [ ]
43 sic ego sim, liceatque caput candescere canis, [ ]
44 temporis et prisci ¨ facta referre senem. [ ]
45 interea pax arva colat. pax candida primum [ ]
46 duxit araturos ¨ sub iuga curva boves, [1]
47 pax aluit vites et sucos condidit uvae, [ ]
48 funderet ut nato ¨ testa paterna merum, [ ]
49 pace bidens vomerque nitent, at tristia duri [ ]
50 militis in tenebris ¨ occupat arma situs. [ ]
(...) ..
Albius Tibullus: Elegier, 1. bog (Artemis Verlag)
10. digt.
51 rusticus e luco -que vehit, male sobrius ipse, [2]
52 uxorem plaustro ¨ progeniemque domum. [ ]
53 sed Veneris tum bella calent, scissosque capillos [ ]
54 femina perfractas ¨ conqueriturque fores. [ ]
55 flet teneras subtusa genas, sed victor et ipse [ ]
56 flet sibi dementes ¨ tam valuisse manus. [ ]
57 at lascivus Amor rixae mala verba ministrat, [ ]
58 inter et iratum ¨ lentus utrumque sedet. [1]
59 a, lapis est ferrumque, suam quicumque puellam [ ]
60 verberat! e caelo ¨ deripit ille deos. [ ]
61 sit satis e membris tenuem rescindere vestem, [ ]
62 sit satis ornatus ¨ dissoluisse comae, [ ]
63 sit lacrimas movisse satis: quater ille beatus, [ ]
64 quo tenera irato ¨ flere puella potest! [1]
65 sed manibus qui saevus erit, scutumque sudemque [ ]
66 is gerat et miti ¨ sit procul a Venere. [ ]
67 at nobis, Pax alma, veni spicamque teneto, [ ]?
68 perfluat et pomis ¨ candidus ante sinus. [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 83 - 8:15 minuti
Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag) .
1. digt. .
1 Quisquis adest, faveat: fruges lustramus et agros, [ ]
2 ritus ut a prisco ¨ traditus extat avo. [ ]
3 Bacche, veni, dulcisque tuis e cornibus uva [ ]
4 pendeat, et spicis ¨ tempora cinge, Ceres! [ ]
5 luce sacra requiescat humus, requiescat arator, [ ]
6 et grave suspenso ¨ vomere cessat opus. [ ]
7 solvite vincla iugis: nunc ad praesepia debent [ ]
8 plena coronato ¨ stare boves capite. [1]
9 omnia sint operata deo: non audeat ulla [ ]!
10 lanificam pensis ¨ imposuisse manum. [ ]
11 vos quoque abesse procul iubeo, discedat ab aris, [ ]
12 cui tulit hesterna ¨ gaudia nocte Venus. [ ]
13 casta placent superis: pura cum veste venite [ ]
14 et manibus puris ¨ sumite fontis aquam. [ ]
15 cernite, fulgentes ut eat sacer agnus ad aras [ ]
16 vinctaque post olea ¨ candida turba comas. [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
17 di patrii, purgamus agros, purgamus agrestes: [ ]
18 vos mala de nostris ¨ pellite limitibus, [ ]?
19 neu seges eludat messem fallacibus herbis, [2]
20 neu timeat celeres ¨ tardior agna lupos. [ ]
21 tunc nitidus plenis confisus rusticus agris [ ]
22 ingeret ardenti ¨ grandia ligna foco, [ ]
23 turbaque vernarum, saturi bona signa coloni, [ ]
24 ludet et ex virgis ¨ exstruet ante casas. [ ]
25 eventura precor: viden ut felicibus extis [ ]
26 significet placidos ¨ nuntia fibra deos? [ ]
27 nunc mihi fumosos veteris proferte Falernos [2]
28 consulis et Chio ¨ solvite vincla cado. [ ]
29 vina diem celebrent: non festa luce madere [ ]
30 est rubor, errantes ¨ et male ferre pedes. [ ]
31 sed 'bene Messallam' sua quisque ad pocula dicat, [ ]
32 nomen et absentis ¨ singula verba sonent. [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
33 gentis Aquitanae celeber Messalla triumphis [2]
34 et magna intonsis ¨ gloria victor avis, [ ]
35 huc ades adspira -que mihi, dum carmine nostro [ ]?
36 redditur agricolis ¨ gratia caelitibus. [ ]
37 rura cano rurisque deos: his vita magistris [2]
38 desuevit querna ¨ pellere glande famem; [ ]
39 illi compositis primum docuere tigillis [ ]
40 exiguam viridi ¨ fronde operire domum, [ ]
41 illi etiam tauros primi docuisse feruntur [ ]
42 servitium et plaustro ¨ supposuisse rotam. [ ]
43 tunc victus abiere feri, tunc insita pomus, [ ]
44 tunc bibit inriguas ¨ fertilis hortus aquas. [ ]
45 aurea tunc pressos pedibus dedit uva liquores [ ]
46 mixtaque securo est ¨ sobria lympha mero. [1]
47 rura ferunt messes, calidi cum sideris aestu [ ]
48 deponit flavas ¨ annua terra comas. [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
49 rure levis verno flores apis ingerit alveo, [1]?
50 compleat ut dulci ¨ sedula melle favos. [ ]
51 agricola assiduo primum satiatus aratro [ ]?
52 cantavit certo ¨ rustica verba pede [ ]
53 et satur arenti primum est modulatus avena [1]
54 carmen, ut ornatos ¨ diceret ante deos, [ ]
55 agricola et minio suffusus, Bacche, rubenti [ ]
56 primus inexperta ¨ duxit ab arte choros. [ ]
57 huic datus a pleno, memorabile munus, ovili [2]?
58 dux pecoris: curtas ¨ auxerat hircus opes. [ ]
59 rure puer verno primum de flore coronam [ ]?
60 fecit et antiquis ¨ imposuit Laribus. [ ]
61 rure etiam teneris curam exhibitura puellis [ ]
62 molle gerit tergo ¨ lucida vellus ovis. [ ]
63 hinc et femineus labor est, hinc pensa colusque, [ ]
64 fusus et apposito ¨ pollice versat opus: [ ]
65 atque aliqua assidue textrix operata Minervae [ ]
66 cantat, et applauso ¨ tela sonat latere. [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
67 ipse interque greges interque armenta Cupido [ ]
68 natus et indomitas ¨ dicitur inter equas. [ ]
69 illic indocto primum se exercuit arcu: [ ]
70 ei mihi, quam doctas ¨ nunc habet ille manus! [ ]
71 nec pecudes, velut ante, petit: fixisse puellas [ ]
72 gestit et audaces ¨ perdomuisse viros. [ ]
73 hic iuveni detraxit opes, hic dicere iussit [ ]?
74 limen ad iratae ¨ verba pudenda senem; [1]
75 hoc duce custodes furtim transgressa iacentes [ ]
76 ad iuvenem tenebris ¨ sola puella venit [ ]
77 et pedibus praetemptat iter suspensa timore, [ ]
78 explorat caecas ¨ cui manus ante vias. [ ]
79 a miseri, quos hic graviter deus urget, at ille [2]
80 felix, cui placidus ¨ leniter adflat Amor! [ ]
81 sancte, veni dapibus festis, sed pone sagittas [ ]
82 et procul ardentes ¨ hinc, precor, abde faces. [ ]
83 vos celebrem cantate deum pecorique vocate [ ]
84 voce: palam pecori, ¨ clam sibi quisque vocet, [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
1. digt.
85 aut etiam sibi quisque palam: nam turba iocosa [ ]
86 obstrepit et Phrygio ¨ tibia curva sono. [ ]
87 ludite: iam Nox iungit equos, currumque sequuntur [ ]!
88 matris lascivo ¨ sidera fulva choro, [ ]
89 postque venit tacitus furvis circumdatus alis [ ]
90 Somnus et incerto ¨ Somnia nigra pede. [ ]
2. digt. .
1 Dicamus bona verba; venit Natalis ad aras: [ ]
2 quisquis ades, lingua, ¨ vir mulierque, fave! [ ]
3 urantur pia tura facis, urantur odores, [ ]?
4 quos tener e terra ¨ divite mittit Arabs. [ ]
5 ipse suos Genius adsit visurus honores, [ ]
6 cui decorent sanctas ¨ mollia serta comas. [ ]
7 illius puro destillent tempora nardo, [ ]
8 atque satur libo ¨ sit madeatque mero. [ ]
9 adnuat et, Cornute, tibi quodcumque rogabis. [ ]!
10 en age, quid cessas? ¨ adnuit ille: roga. [ ]
11 auguror, uxoris fidos optabis amores: [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
2. digt.
12 iam reor hoc ipsos ¨ edidicisse deos. [ ]
13 nec tibi malueris, totum quaecumque per orbem [ ]
14 fortis arat valido ¨ rusticus arva bove, [ ]
15 nec tibi, gemmarum quidquid felicibus Indis [ ]
16 nascitur, Eoi ¨ qua maris unda rubet. [u]
17 vota cadunt: utinam strepitantibus advolet alis [ ]
18 flavaque coniugio ¨ vincula portet Amor, [ ]
19 vincula, quae maneant semper, dum tarda senectus [ ]
20 inducat rugas ¨ inficiatque comas. [ ]
21 sic veniat Natalis, avis prolemque ministret, [2]
22 ludat ut ante tuos ¨ turba novella pedes. [ ]
= file n. 84 - 10:47 minuti
3. digt. .
1 Rura meam, Cornute, tenent villaeque puellam: [ ]
2 ferreus est, heu heu, ¨ quisquis in urbe manet! [ ]
3 ipsa Venus latos iam nunc migravit in agros, [ ]
4 verbaque aratoris ¨ rustica discit Amor. [1]
5 o ego, dum aspicerem dominam, quam fortiter illic [ ]
6 versarem valido ¨ pingue bidente solum! [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
7 agricolaeque modo curvum sectarer aratrum, [ ]
8 dum subigunt steriles ¨ arva serenda boves, [ ]
9 nec quererer, quod sol graciles exureret artus, [ ]
10 laederet et teneras ¨ pussula rupta manus. [ ]
11 pavit et Admeti tauros formosus Apollo, [ ]
12 nec cithara intonsae ¨ profueruntve comae, [ ]
13 nec potuit curas sanare salubribus herbis: [2]
14 quidquid erat medicae, ¨ vicerat artis amor. [ ]
15 ipse deus solitus stabulis expellere vaccas [ ]
16 ... ..
17 et miscere novo docuisse coagula lacte, [ ]
18 lacteus et mixtis ¨ obriguisse liquor. [ ]
19 tum fiscella levi detexta est vimine iunci, [ ]?
20 raraque per nexus ¨ est via facta sero. [ ]
21 o quotiens illo vitulum gestante per agros [ ]
22 dicitur occurrens ¨ erubuisse soror! [ ]
23 o quotiens ausae, caneret dum valle sub alta, [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
24 rumpere mugitu ¨ carmina docta boves! [1]
25 saepe duces trepidis petiere oracula rebus, [ ]
26 venit et a templis ¨ irrita turba domum; [ ]
27 saepe horrere sacros doluit Latona capillos, [ ]
28 quos admirata est ¨ ipsa noverca prius. [ ]
29 quisquis inornatum -que caput crinesque solutos [ ]
30 aspiceret, Phoebi ¨ quaereret ille comam. [ ]
31 Delos ubi nunc, Phoebe, tua est, ubi Delphica Pytho? [ ]
32 nempe Amor in parva ¨ te iubet esse casa. [ ]
33 felices olim, Veneri cum fertur aperte [ ]?
34 servire aeternos ¨ non puduisse deos. [ ]
35 fabula nunc ille est, sed cui sua cura puella est, [ ]
36 fabula sit mavult ¨ quam sine amore deus. [ ]
37 at tu, quisquis is es, cui tristi fronte Cupido [ ]
38 imperat, ut nostra ¨ sint tua castra como [ ]
(...) ..
39 ferrea non Venerem, sed praedam saecula laudant, [ ]
40 praeda tamen multis ¨ est operata malis. [ ]?
Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
41 praeda feras acies cinxit discordibus armis: [ ]
42 hinc cruor, hinc caedes ¨ mors propiorque venit. [ ]
43 praeda vago iussit geminare pericula ponto, [ ]
44 bellica cum dubiis ¨ rostra dedit ratibus. [ ]
45 praedator cupit immensos obsidere campos, [ ]
46 ut multa innumera ¨ iugera pascat ove; [ ]
47 cui lapis externus curae est, urbisque tumultu [ ]
48 portatur validis ¨ mille columna iugis. [ ]
49 claudit et indomitum moles mare, lentus ut intra [ ]
50 neglegat hibernas ¨ piscis adesse minas. [ ]
51 at mihi laeta trahant Samiae convivia testae [ ]
52 fictaque Cumana ¨ lubrica terra rota. [1]
53 heu heu, divitibus video gaudere puellas: [ ]
54 iam veniant praedae, ¨ si Venus optat opes, [ ]
55 ut mea luxuria Nemesis fluat utque per urbem [ ]
56 incedat donis ¨ conspicienda meis. [ ]
57 illa gerat vestes tenues, quas femina Coa [ ]
58 texuit auratas ¨ disposuitque vices; [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
59 illi sint comites fusci, quos India torret [ ]?
60 Solis et admotis ¨ inficit ignis equis; [ ]
61 illi selectos certent praebere colores [ ]
62 Africa puniceum ¨ purpureumque Tyros. [ ]
63 nota loquor: regnum ipse tenet, quem saepe coegit [ ]
64 barbara gypsatos ¨ ferre catasta pedes. [ ]
65 at tibi dura seges, Nemesim qui abducis ab urbe, [ ]
66 persolvat nulla ¨ semina terra fide. [ ]
67 et tu, Bacche tener, iucundae consitor uvae, [ ]
68 tu quoque devotos, ¨ Bacche, relinque lacus. [1]
69 haud impune licet formosas tristibus agris [ ]
70 abdere: non tanti ¨ sunt tua musta, pater. [ ]
71 o valeant fruges, ne sint modo rure puellae: [ ]
72 glans alat, et prisco ¨ more bibantur aquae. [ ]
73 glans aluit veteres, et passim semper amarunt: [ ]
74 quid nocuit sulcos ¨ non habuisse satos? [ ]
75 tum, quibus adspirarat Amor, praebebat aperte [u]!
Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
3. digt.
76 mitis in umbrosa ¨ gaudia valle Venus. [ ]
77 nullus erat custos, nulla exclusura dolentes [ ]
78 ianua: si fas est, ¨ mos precor ille redi! [ ]
79 ... ..
80 horrida villosa ¨ corpora veste tegant. [ ]
81 nunc si clausa mea est, si copia rara videndi, [ ]
82 heu miserum, laxam ¨ quid iuvat esse togam? [ ]
83 ducite: ad imperium dominae sulcabimus agros, [ ]
84 non ego me vinclis ¨ verberibusque nego. [ ]
4. digt. .
1 Hic me servitium video dominamque paratam: [ ]
2 iam mihi libertas ¨ illa paterna vale, [ ]
3 servitium sed triste datur, teneorque catenis, [ ]
4 et numquam misero ¨ vincla remittit Amor, [ ]
5 et seu quid merui seu nil peccavimus, urit. [ ]
6 uror, io! remove, ¨ saeva puella, faces! [ ]
7 o ego ne possim tales sentire dolores, [ ]
8 quam mallem in gelidis ¨ montibus esse lapis, [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
4. digt.
9 stare vel insanis cautes obnoxia ventis, [ ]
10 naufraga quam vasti ¨ tunderet unda maris! [ ]
11 nunc et amara dies et noctis amarior umbra est, [ ]
12 omnia nunc tristi ¨ tempora felle madent. [ ]
13 nec prosunt elegi nec carminis auctor Apollo: [ ]
14 illa cava pretium ¨ flagitat usque manu. [ ]
15 ite procul, Musae, si non prodestis amanti: [ ]
16 non ego vos, ut sint ¨ bella canenda, colo, [ ]
17 nec refero Solisque vias et qualis, ubi orbem [2]
18 complevit, versis ¨ Luna recurrit equis. [ ]
19 ad dominam faciles aditus per carmina quaero: [ ]
20 ite procul, Musae, ¨ si nihil ista valent. [ ]
21 at mihi per caedem et facinus sunt dona paranda, [ ]
22 ne iaceam clausam ¨ flebilis ante domum, [ ]
23 aut rapiam suspensa sacris insignia fanis, [ ]
24 sed Venus ante alios ¨ est violanda mihi: [ ]
25 illa malum facinus suadet dominamque rapacem [ ]
26 dat mihi: sacrilegas ¨ sentiat illa manus. [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
4. digt.
27 o pereat, quicumque legit viridesque smaragdos [ ]
28 et niveum Tyrio ¨ murice tingit ovem. [ ]
29 addit avaritiae causas et Coa puellis [ ]
30 vestis et e Rubro ¨ lucida concha mari. [ ]
31 haec fecere malas: hinc clavim ianua sensit, [1]
32 et coepit custos ¨ liminis esse canis. [ ]
33 sed pretium si grande feras, custodia victa est, [ ]
34 nec prohibent claves, ¨ et canis ipse tacet. [ ]
35 heu quicumque dedit formam caelestis avarae, [ ]
36 quale bonum multis ¨ attulit ille malis! [ ]
37 hic fletus rixaeque sonant, haec denique causa [ ]
38 fecit ut infamis ¨ nunc deus erret Amor. [ ]
39 at tibi, quae pretio victos excludis amantes, [ ]
40 eripiant partas ¨ ventus et ignis opes: [ ]
41 quin tua tunc iuvenes spectent incendia lenti, [ ]
42 nec quisquam flammae ¨ sedulus addat aquam; [ ]
43 seu veniet tibi mors, nec erit qui lugeat ullus, [ ]
44 nec qui det maestas ¨ munus in exequias. [ ]
Albius Tibullus: Elegier, 2. bog (Artemis Verlag)
4. digt.
45 at bona quae nec avara fuit, centum licet annos [ ]
46 vixerit, ardentem ¨ flebitur ante rogum, [ ]
47 atque aliquis senior veteres veneratus amores [ ]
48 annua constructo ¨ serta dabit tumulo [ ]
49 et 'bene' discedens dicet 'placideque quiescas, [ ]
50 terraque securae ¨ sit super ossa levis.' [1]
51 vera quidem moneo, sed prosunt quid mihi vera? [ ]
52 illius est nobis ¨ lege colendus Amor. [ ]
53 quin etiam sedes iubeat si vendere avitas, [ ]
54 ite sub imperium ¨ sub titulumque, Lares! [ ]
55 quidquid habet Circe, quidquid Medea veneni, [ ]
56 quidquid et herbarum ¨ Thessala terra gerit, [ ]
57 et quod, indomitis gregibus Venus adflat amores, [ ]
58 hippomanes cupidae ¨ stillat ab inguine equae, [ ]
59 si modo me placido videat Nemesis mea vultu, [ ]
60 mille alias herbas ¨ misceat illa, bibam! [ ]
/felt 100 er altid tomt/
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo archivio n. 52 – EL1-PROP
Albius Tibullus: Elegier 2,5,1 [Carmina]
Ritorna a CORPUS o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!