= Versi recitati (+ soundtrack): INDEX file n. 494-499, 444!
Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Martialis: Epigrammer [Epigrammata]
= file n. 494 continuato - 12:35 minuti ⬇ Cerca Ctrl + F (find) Prossimo n. 8
Andre end hexametre, pentametre, ellevestavelses: Archivio IAM-MARTialis & alii
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb) # EP6-MART.
26. digt. .
16 et faciamus idem ¨ nec mereamur idem. [ ]?
27. digt. .
1 A latronibus esse te fututam []
2 dicis, Saenia: sed negant latrones. []
28. digt. .
1 Poto ego sextantes, tu potas, Cinna, deunces: [ ]
2 et quereris quod non, ¨ Cinna, bibamus idem? [ ]?
29. digt. .
1 Hermogenes tantus mapparum, Pontice, fur est [ ]
2 quantus nummorum ¨ vix, puto, Massa fuit; [ ]
3 tu licet observes dextram teneasque sinistram, [ ]
4 inveniet mappam ¨ qua ratione trahat: [ ]
5 cervinus gelidum sorbet sic halitus anguem; [ ]
6 casuras alte ¨ sic rapit Iris aquas. [ ]
7 nuper cum Myrino peteretur missio laeso, [ ]
8 subduxit mappas ¨ quattuor Hermogenes. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
29. digt.
9 cretatam praetor cum vellet mittere mappam, [ ]
10 praetori mappam ¨ surpuit Hermogenes. [ ]
11 attulerat mappam nemo dum furta timentur; [ ]
12 mantele a mensa ¨ surpuit Hermogenes. [ ]
13 hoc quoque si derit, medios discingere lectos [2]
14 mensarumque pedes ¨ non timet Hermogenes. [ ]
15 quamvis non modico caleant spectacula sole, [ ]
16 vela reducuntur ¨ cum venit Hermogenes. [ ]
17 festinant trepidi substringere carbasa nautae, [ ]
18 ad portum quotiens ¨ paruit Hermogenes. [ ]
19 linigeri fugiunt calvi sistrataque turba, [ ]
20 inter adorantes ¨ cum stetit Hermogenes. [ ]
21 ad cenam Hermogenes mappam non attulit umquam, [ ]
22 a cena semper ¨ rettulit Hermogenes. [ ]
30. digt. .
1 Siccus, sobrius est Aper; quid ad me? []
2 servum sic ego laudo, non amicum. []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
31. digt. .
1 Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini [ ]
2 palmitis, hoc riguae ¨ ductile flumen aquae, [ ]?
3 prataque, nec bifero cessura rosaria Paesto, [ ]
4 quodque viret Iani ¨ mense nec alget holus, [ ]
5 quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis, [1]
6 quaeque gerit similes ¨ candida turris aves, [ ]
7 munera sunt dominae: post septima lustra reverso [ ]
8 has Marcella domos ¨ parvaque regna dedit. [ ]
9 si mihi Nausicaa patrios concederet hortos, [ ]
10 Alcinoo possem ¨ dicere "Malo meos." [ ]
33. digt. .
1 Ut pueros emeret Labienus vendidit hortos. [ ]
2 nil nisi ficetum ¨ nunc Labienus habet. [1]?
34. digt. .
1 Triginta mihi quattuorque messes []
2 tecum, si memini, fuere, Iuli. []
3 quarum dulcia mixta sunt amaris []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
34. digt.
4 sed iucunda tamen fuere plura; []
5 et si calculus omnis huc et illuc []
6 diversus bicolorque digeratur, []
7 vincet candida turba nigriorem. []
8 si vitare voles acerba quaedam []
9 et tristis animi cavere morsus, []
10 nulli te facias nimis sodalem: []
11 gaudebis minus et minus dolebis. []
35. digt. .
1 Tamquam simpliciter mecum, Callistrate, vivas, [ ]
2 dicere percisum ¨ te mihi saepe soles. [ ]
3 non es tam simplex quam vis, Callistrate, credi. [ ]
4 nam quisquis narrat ¨ talia plura tacet. [ ]
36. digt. .
1 Libras quattuor aut duas amico []
2 algentemque togam brevemque laenam, []
3 interdum aureolos manu crepantis, []
4 possint ducere qui duas Kalendas, []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
36. digt.
5 quod nemo nisi tu, Labulle, donas, []
6 non es, crede mihi, bonus. quid ergo? []
7 ut verum loquar, optimus malorum es. []
8 Pisones Senecasque Memmiosque []
9 et Crispos mihi redde, sed priores: []
10 fies protinus ultimus bonorum. []
11 vis cursu pedibusque gloriari? []
12 Tigrim vince levemque Passerinum: []
13 nulla est gloria praeterire asellos. []
37. digt. .
1 Nasutus nimium cupis videri. []
2 nasutum volo, nolo polyposum. []
38. digt. .
1 Hunc qui femineis noctesque diesque cathedris [ ]
2 incedit tota ¨ notus in urbe nimis, [ ]
3 crine nitens, niger unguento, perlucidus ostro, [ ]
4 ore tener, latus ¨ pectore, crure glaber, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
38. digt.
5 uxori qui saepe tuae comes inprobus haeret, [ ]
6 non est quod timeas, ¨ Candide: non futuit. [ ]
39. digt. .
1 Odi te quia bellus es, Sabelle. []
2 res est putida, bellus et Sabellus; []
3 bellum denique malo quam Sabellum. []
4 tabescas utinam, Sabelle, belle! []
40. digt. .
1 Mentiris, credo: recitas mala carmina, laudo: [1]
2 cantas, canto: bibis, ¨ Pontiliane, bibo: [ ]?
3 pedis, dissimulo: gemma vis ludere, vincor: [ ]
4 res una est sine me ¨ quam facis, et taceo. [ ]
5 nil tamen omnino praestas mihi. "Mortuus" inquis [ ]?
6 "accipiam bene te." ¨ nil volo: sed morere. [ ]
41. digt. .
1 Non est, Tucca, satis quod es gulosus: []
2 et dici cupis et supis videri. []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
42. digt. .
1 Barbatus rigido nupsit Callistratus Afro [ ]
2 hac qua lege viro ¨ nubere virgo solet. [2]
3 praeluxere faces, velarunt flammea vultus, [ ]
4 nec tua defuerunt ¨ verba, Talasse, tibi. [ ]
5 dos etiam dicta est. nondum tibi, Roma, videtur [ ]
6 hoc satis? expectas ¨ numquid ut et pariat? [ ]
43. digt. .
1 Facundos mihi de libidinosis []
2 legisti nimium, Sabelle, versus, []
3 quales nec Didymi sciunt puellae []
4 nec molles Elephantidos libelli. []
5 sunt illic Veneris novae figurae, []
6 quales perditus audeat fututor, []
7 praestent et taceant quid exoleti, []
8 quo symplegmate quinque copulentur, []
9 qua plures teneantur a catena, []
10 extinctam liceat quid ad lucernam. []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
43. digt.
11 tanti non erat esse te disertum. []
44. digt. .
1 Unice, cognato iunctum mihi sanguine nomen [ ]?
2 qui geris et studio ¨ corda propinqua meis; [ ]
3 carmina cum facias soli cedentia fratri, [ ]?
4 pectore non minor es ¨ sed pietate prior. [ ]
5 Lesbia cum lepido te posset amare Catullo, [ ]?
6 te post Nasonem ¨ blanda Corinna sequi. [ ]
7 nec derant Zephyri si te dare vela iuvaret; [1]
8 sed tu litus amas. ¨ hoc quoque fratris habes. [2]?
45. digt. .
1 Haedina tibi pelle contegenti []
2 nudae tempora verticemque calvae []
3 festive tibi, Phoebe, dixit ille []
4 qui dixit caput esse calceatum. []
46. digt. .
1 Vendunt carmina Gallus et Lupercus. []
2 sanos, Classice, nunc nega poetas. []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
47. digt. .
1 Difficilis facilis, iucundus acerbus es idem: [ ]
2 nec tecum possum ¨ vivere nec sine te. [ ]
48. digt. .
1 Boletos et aprum si tamquam vilia ponis [1]
2 et non esse putas ¨ haec mea vota, volo: [ ]?
3 si fortunatum fieri me credis et heres [ ]
4 vis scribi propter ¨ quinque Lucrina, vale. [ ]
5 lauta tamen cena est: fateor, lautissima, sed cras [ ]
6 nil erit, immo hodie, ¨ protinus immo nihil, [ ]
7 quod sciat infelix damnatae spongea virgae [ ]
8 vel quicumque canis ¨ iunctaque testa viae: [ ]
9 mullorum leporum -que et suminis exitus hic est. [ ]
10 sulpureusque color ¨ carnificesque pedes. [ ]
11 non Albana mihi sit comisatio tanti [ ]?
12 nec Capitolinae ¨ pontificumque dapes; [1]
13 inputet ipse deus nectar mihi, fiet acetum [ ]
14 et Vaticani ¨ perfida vappa cadi. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
48. digt.
15 convivas alios cenarum quaere magister [ ]
16 quos capiant mensae ¨ regna superba tuae: [ ]
17 me meus ad subitas invitet amicus ofellas: [ ]
18 haec mihi quam possum ¨ reddere cena placet. [ ]
= file n. 495 - 11:16 minuti
49. digt. .
1 Crinitae Line paedagoge turbae, []
2 rerum quem dominum vocat suarum []
3 et credit cui Postumilla dives []
4 gemmas, aurea, vina, concubinos, []
5 sic te perpetua fide probatum []
6 nulli non tua praeferat patrona: []
7 succurras misero, precor, furori []
8 et serves aliquando neglegenter []
9 illos qui male cor meum perurunt, []
10 quos et noctibus et diebus opto []
11 in nostro cupidus sinu videre, []
12 formosos niveos pares gemellos []
13 grandes, non pueros, sed uniones. []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
50. digt. .
1 Daphnonas, platanonas et aërios pityonas [ ]!
2 et non unius ¨ balnea solus habes, [ ]
3 et tibi centenis stat porticus alta columnis [ ]
4 calcatusque tuo ¨ sub pede lucet onyx, [ ]
5 pulvereumque fugax hippodromon ungula plaudit [ ]
6 et pereuntis aquae ¨ fluctus ubique sonat; [ ]
7 atria longa patent. sed nec cenantibus usquam [ ]
8 nec somno locus est. ¨ quam bene non habitas! [ ]
52. digt. .
1 Tempora Pieria solitus redimire corona [ ]
2 nec minus attonitis ¨ vox celebrata reis, [ ]?
3 hic situs est, hic ille tuus, Sempronia, Rufus, [ ]
4 cuius et ipse tui ¨ flagrat amore cinis. [ ]
5 dulcis in Elysio narraris fabula campo [ ]
6 et stupet ad raptus ¨ Tyndaris ipsa tuos: [ ]
7 tu melior quae deserto raptore redisti, [ ]
8 illa virum voluit ¨ nec repetita sequi. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
52. digt.
9 audit et Iliacos ridet Menelaus amores: [ ]
10 absolvit Phrygium ¨ vestra rapina Parim. [ ]
11 accipient olim cum te loca laeta piorum, [ ]
12 non erit in Stygia ¨ notior umbra domo: [ ]
13 non aliena videt sed amat Proserpina raptas; [ ]
14 iste tibi dominam ¨ conciliabit amor. [ ]
53. digt. .
1 Nummi cum tibi sint opesque tantae []
2 quantas civis habet, Paterne, rarus []
3 largiris nihil incubasque gazae []
4 ut magnus draco quem canunt poetae []
5 custodem Scythici fuisse luci. []
6 sed causa, ut memoras et ipse iactas, []
7 dirae filius est rapacitatis. []
8 ecquid tu fatuos rudesque quaeris []
9 inludas quibus auferasque mentem? []
10 huic semper vitio pater fuisti. []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
54. digt. .
1 Crine ruber, niger ore, brevis pede, lumine laesus, [ ]
2 rem magnam praestas, ¨ Zoile, si bonus es. [ ]
55. digt. .
1 Gratis qui dare vos iubet, puellae, []
2 insulsissimus inprobissimusque est. []
3 gratis ne date, basiate gratis. []
4 hoc Aegle negat, hoc avara vendit []
5 (sed vendat: bene basiare quantum est!) []
6 hoc vendit quoque nec levi rapina: []
7 aut libram petit illa Cosmiani []
8 aut binos quater a nova moneta, []
9 ne sint basia muta, ne maligna, []
10 ne clusis aditum neget labellis. []
11 humane tamen hoc facit: recusat []
12 gratis quae dare basium, sed unum, []
13 gratis lingere non recusat Aegle. []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
56. digt. .
1 Aegrotas uno decies aut saepius anno, [ ]?
2 nec tibi sed nobis ¨ hoc, Polycharme, nocet: [ ]
3 nam quotiens surgis, soteria poscis amicos. [ ]
4 sit pudor: aegrota ¨ iam, Polycharme, semel. [ ]
58. digt. .
1 Ancillariolum tua te vocat uxor, et ipsa [ ]
2 lecticariola est. ¨ estis, Alauda, pares. [ ]
59. digt. .
1 Tantum dat tibi Roma basiorum []
2 post annos modo quindecim reverso []
3 quantum Lesbia non dedit Catullo. []
4 te vicinia tota, te pilosus []
5 hircoso premit osculo colonus; []
6 hinc instat tibi textor, inde fullo, []
7 hinc sutor modo pelle basiata, []
8 hinc menti dominus periculosi, []
9 hinc (?)dexiocholus et inde lippus []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
59. digt.
10 fellatorque recensque cunnilingus. []
11 iam tanti tibi non fuit redire. []
60. digt. .
1 Martis alumne dies, roseam quo lampada primum [ ]
2 magnaque siderei ¨ vidimus ora dei, [ ]?
3 si te rure coli viridisque pudebit ad aras, [1]
4 qui fueras Latia ¨ cultus in urbe mihi: [ ]
5 da veniam, servire meis quod nolo Kalendis [ ]
6 et qua sum genitus ¨ vivere luce volo. [ ]
7 natali pallere suo, ne calda Sabello [ ]?
8 desit; et ut liquidum ¨ potet Alauda merum, [ ]
9 turbida sollicito transmittere Caecuba sacco; [ ]
10 atque inter mensas ¨ ire redire suas; [ ]
11 excipere hos illos et tota surgere cena [ ]?
12 marmora calcantem ¨ frigidiora gelu: [ ]
13 quae ratio est haec sponte sua perferre patique [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
60. digt.
14 quae te si iubeat ¨ rex dominusque, neges? [ ]
61. digt. .
1 Versus et breve vividumque carmen []
2 in te ne faciam times, Ligurra, []
3 et dignus cupis hoc metu videri. []
4 sed frustra metuis cupisque frustra. []
5 in tauros Libyci ruunt leones, []
6 non sunt papilionibus molesti. []
7 quaeras censeo, si legi laboras, []
8 nigri fornicis ebrium poetam, []
9 qui carbone rudi putrique creta []
10 scribit carmina quae legunt cacantes. []
11 frons haec stigmate non meo notanda est. []
62. digt. .
1 Antiqui rex magne poli mundique prioris, [2]
2 sub quo pigra quies ¨ nec labor ullus erat, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
62. digt.
3 nec regale nimis fulmen nec fulmine digni, [1]
4 scissa nec ad Manes ¨ sed sibi dives humus: [ ]
5 laetus ad haec facilisque veni sollemnia Prisci [ ]
6 gaudia: cum sacris ¨ te decet esse tuis. [ ]
7 tu reducem patriae sexta, pater optime, bruma [ ]
8 pacifici Latia ¨ reddis ab urbe Numae. [ ]
9 cernis ut Ausonio similis tibi pompa macello [ ]
10 pendeat et quantus ¨ luxurietur honos? [ ]
11 quam non parca manus largaeque nomismata mensae, [ ]
12 quae, Saturne, tibi ¨ pernumerentur opes? [ ]
13 utque sit his pretium meritis et gratia maior, [ ]
14 et pater et frugi ¨ sic tua sacra colit. [ ]
15 at tu sancte (tuo sic semper amere Decembri) [ ]
16 hos illi iubeas ¨ saepe redire dies. [ ]
63. digt. .
1 Uncto Corduba laetior Venafro, []
2 Histra nec minus absoluta testa, []
3 albi quae superas oves Galaesi []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
63. digt.
4 nullo murice nec cruore mendax, []
5 sed tinctis gregibus colore vivo: []
6 dic vestro, rogo, sit pudor poetae []
7 nec gratis recitet meos libellos. []
8 ferrem, si faceret bonus poeta, []
9 cui possem dare mutuos dolores. []
10 corrumpit sine talione caeleps; []
11 caecus perdere non potest quod aufert. []
12 nil est deterius latrone nudo: []
13 nil securius est malo poeta. []
64. digt. .
1 Vincentem roseos facieque comaque ministros [ ]
2 Cinna cocum fecit. ¨ Cinna, gulosus homo es. [ ]?
66. digt. .
1 Bis quinquagenis domus est tibi milibus empta, [ ]
2 vendere quam summa ¨ vel breviore cupis. [ ]
3 arte sed emptorem vafra corrumpis, Amoene, [ ]
4 et casa divitiis ¨ ambitiosa latet. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
66. digt.
5 gemmantes prima fulgent testudine lecti [ ]
6 et Maurusiaci ¨ pondera rara citri; [ ]
7 argentum atque aurum non simplex Delphica portat; [ ]
8 stant pueri, dominos ¨ quos precer esse meos. [ ]
9 deinde ducenta sonas et ais non esse minoris. [ ]
10 instructam vili ¨ vendis, Amoene, domum. [ ]
67. digt. .
1 Maiae Mercurium creastis Idus, []
2 Augustis redit Idibus Diana, []
3 Octobres Maro consecravit Idus. []
4 Idus saepe colas et has et illas, []
5 qui magni celebras Maronis Idus. []
68. digt. .
1 Matutine cliens, urbis mihi causa relictae, [ ]
2 atria, si sapias, ¨ ambitiosa colas. [ ]?
3 non sum ego causidicus nec amaris litibus aptus [ ]
4 sed piger et senior ¨ Pieridumque comes; [ ]
5 otia me somnum -que iuvant, quae magna negavit [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
68. digt.
6 Roma mihi: redeo, ¨ si vigilatur et hic. [ ]
69. digt. .
1 Sic tamquam tabulas scyphosque, Paule, []
2 omnes archetypos habes amicos. []
= file n. 496 - 13:21 minuti
70. digt. .
1 Lintea ferret Apro vatius cum vernula nuper [ ]
2 et supra togulam ¨ lusca sederet anus [ ]?
3 atque olei stillam daret enterocelicus unctor, [ ]
4 udorum tetricus ¨ censor et asper erat: [ ]
5 frangendos calices effundendumque Falernum [ ]
6 clamabat, biberet ¨ quod modo lotus eques. [ ]
7 a sene sed postquam patruo venere trecenta, [ ]
8 sobrius a thermis ¨ nescit abire domum. [ ]
9 o quantum diatreta valent et quinque comati! [ ]
10 tunc, cum pauper erat, ¨ non sitiebat Aper. [ ]?
71. digt. .
1 Nil non, Lygde, mihi negas roganti. []
2 at quondam mihi, Lygde, nil negabas. []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
72. digt. .
1 Iugera mercatus prope busta latentis agelli [ ]
2 et male compactae ¨ culmina fulta casae, [ ]
3 deseris urbanas, tua praedia, Pannyche, lites [ ]
4 parvaque sed tritae ¨ praemia certa togae. [ ]
5 frumentum, milium tisanamque fabamque solebas [ ]
6 vendere pragmaticus, ¨ nunc emis agricola. [ ]
73. digt. .
1 Heredem tibi me, Catulle, dicis. []
2 non credam, nisi legero, Catulle. []
74. digt. .
1 Dum tibi Niliacus portat crystalla cataplus, [ ]
2 accipe de circo ¨ pocula Flaminio. [ ]?
3 hi magis audaces, an sunt qui talia mittunt [ ]
4 munera? sed geminus ¨ vilibus usus inest: [ ]
5 nullum sollicitant haec, Flacce, toreumata furem [ ]
6 et nimium calidis ¨ non vitiantur aquis. [ ]
7 quid quod securo potat conviva ministro [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
74. digt.
8 et casum tremulae ¨ non timuere manus? [ ]
9 hoc quoque non nihil est, quod propinabis in istis, [2]
10 frangendus fuerit ¨ si tibi, Flacce, calix. [ ]
75. digt. .
1 Festinat Polytimus ad puellas; []
2 invitus puerum fatetur Hypnus; []
3 pastas glande natis habet Secundus; []
4 mollis Dindymus est sed esse non vult; []
5 Amphion potuit puella nasci. []
6 horum delicias superbiamque []
7 et fastus querulos, Avite, malo []
8 quam dotis mihi quinquies ducena. []
76. digt. .
1 Amphora vigesis, modius datur aere quaterno. [2]
2 ebrius et crudus ¨ nil habet agricola. [ ]
77. digt. .
1 Multis dum precibus Iovem salutat []
2 stans summos resupinus usque in ungues []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
77. digt.
3 Aethon in Capitolio, pepedit. []
4 riserunt homines, sed ipse divom []
5 offensus genitor trinoctiali []
6 adfecit domicenio clientem. []
7 post hoc flagitium misellus Aethon, []
8 cum vult in Capitolium venire, []
9 sellas ante petit Paterclianas []
10 et pedit deciesque viciesque. []
11 sed quamvis sibi caverit crepando, []
12 compressis natibus Iovem salutat. []
78. digt. .
1 Nil in te scripsi, Bithynice. credere non vis [1]
2 et iurare iubes. ¨ malo satisfacere. [2]
79. digt. .
1 Donavi tibi multa quae rogasti; []
2 donavi tibi plura quam rogasti: []
3 non cessas tamen usque me rogare. []
4 quisquis nil negat, Atticilla, fellat. []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
80. digt. .
1 Ne laudet dignos, laudat Callistratus omnes. [ ]
2 cui malus est nemo ¨ quis bonus esse potest? [ ]
82. digt. .
1 Effugere in thermis et circa balnea non est [ ]
2 Menogenen, omni ¨ tu licet arte velis. [ ]
3 captabit tepidum dextra laevaque trigonem, [ ]
4 inputet exceptas ¨ ut tibi saepe pilas. [ ]
5 colligit et referet laxum de pulvere follem, [ ]
6 et si iam lotus, ¨ iam soleatus erit. [ ]
7 lintea si sumes, nive candidiora loquetur, [ ]
8 sint licet infantis ¨ sordidiora sinu. [ ]
9 exiguos secto comentem dente capillos [ ]?
10 dicet Achilleas ¨ disposuisse comas. [ ]
11 fumosae feret ipse tropin de faece lagonae, [ ]
12 frontis et umorem ¨ colligit ille tuae. [1]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
82. digt.
13 omnia laudabit, mirabitur omnia, donec [1]
14 perpessus dicas ¨ taedia mille "Veni!" [ ]
83. digt. .
1 Derisor Fabianus hirnearum, []
2 omnes quem modo colei timebant []
3 dicentem tumidas in hydrocelas []
1 quantum nec duo dicerent Catulli, []
2 in thermis subito Neronianis []
3 vidit se miser et tacere coepit. []
84. digt. .
1 Nolueram, Polytime, tuos violare capillos, [ ]
2 sed iuvat hoc precibus ¨ me tribuisse tuis. [ ]
3 talis eras, modo tonse Pelops, positisque nitebas [ ]
4 crinibus ut totum ¨ sponsa videret ebur. [ ]
85. digt. .
1 Pediconibus os olere dicis. []
2 hoc si, sicut ais, Fabulle, verum est, []
3 quid tu credis olere cunnilingis? []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
86. digt. .
1 Triginta tibi sunt pueri totidemque puellae: [ ]
2 una est nec surgit ¨ mentula. quid facies. [ ]
88. digt. .
1 Tongilianus habet nasum, scio, non nego. sed iam [ ]
2 nil praeter nasum ¨ Tongilianus habet. [ ]
89. digt. .
1 Quod lana caput alligas, Charine, []
2 non aures tibi sed dolent capilli. []
90. digt. .
1 Pro sene, sed clare, votum Maro fecit amico, [1]?
2 cui gravis et fervens ¨ hemitritaeos erat, [ ]
3 si Stygias aeger non esset missus ad umbras, [ ]
4 ut caderet magno ¨ victima grata Iovi. [ ]
5 coeperunt certam medici spondere salutem. [ ]
6 ne votum solvat ¨ nunc Maro vota facit. [ ]
91. digt. .
1 Communis tibi cum viro, Magulla, []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
91. digt.
2 cum sit lectulus et sit exoletus, []
3 quare, dic mihi, non sit et minister. []
4 suspiras; ratio est, times lagonam. []
92. digt. .
1 Saepe rogare soles qualis sim, Prisce, futurus, [ ]
2 si fiam locuples ¨ simque repente potens. [ ]
3 quemquam posse putas mores narrare futuros? [ ]
4 dic mihi, si fias ¨ tu leo, qualis eris? [u]
93. digt. .
1 Qua moechum ratione basiaret []
2 coram coniuge repperit Labulla. []
3 parvum basiat usque morionem; []
4 hunc multis rapit osculis madentem []
5 moechus protinus et suis repletum []
6 ridenti dominae statim remittit. []
7 quanto morio maior est maritus! []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
94. digt. .
1 Scribebamus epos; coepisti scribere: cessi, [1]
2 aemula ne starent ¨ carmina nostra tuis. [1]
3 transtulit ad tragicos se nostra Thalia cothurnos: [ ]
4 aptasti longum ¨ tu quoque syrma tibi. [ ]
5 fila lyrae movi Calabris exculta Camenis: [1]
6 plectra rapis nobis, ¨ ambitiose, nova. [ ]
7 audemus saturas: Lucilius esse laboras. [ ]
8 ludo levis elegos: ¨ tu quoque ludis idem. [ ]
9 quid minus esse potest? epigrammata fingere coepi: [ ]
10 hinc etiam petitur ¨ iam mea palma tibi. [ ]
11 elige quid nolis (quis enim pudor omnia velle?) [ ]
12 et si quid non vis, ¨ Tucca, relinque mihi. [ ]
95. digt. .
1 Musaei pathicissimos libellos, []
2 qui certant Sybariticis libellis, []
3 et tinctas sale pruriente chartas []
4 Instanti lege Rufe; sed puella []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
95. digt.
5 sit tecum tua, ne thalassionem []
6 indicas manibus libidinosis []
7 et fias sine femina maritus. []
96. digt. .
1 Cum tibi nota tui sit vita fidesque mariti [ ]
2 nec premat ulla tuos ¨ sollicitetve toros, [ ]
3 quid quasi paelicibus torqueris inepta ministris, [ ]
4 in quibus et brevis est ¨ et fugitiva Venus? [ ]
5 plus tibi quam domino pueros praestare probabo: [ ]
6 hi faciunt ut sis ¨ femina sola viro; [ ]
7 hi dant quod non vis uxor dare. "Do tamen" inquis [ ]
8 "ne vagus a thalamis ¨ coniugis erret amor." [ ]
9 non eadem res est: Chiam volo, nolo mariscam: [ ]
10 ne dubites quae sit ¨ Chia, marisca tua est. [ ]
11 scire suos fines matrona et femina debet: [ ]
12 cede sua pueris, ¨ utere parte tua. [ ]
97. digt. .
1 Uxor cum tibi sit puella qualem []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
97. digt.
2 votis vix petat inprobus maritus, []
3 dives nobilis erudita casta, []
4 rumpis, Basse, latus, sed in comatis, []
5 uxoris tibi dote quos parasti. []
6 et sic ad dominam reversa languet []
7 multis mentula milibus redempta; []
8 sed nec vocibus excitata blandis, []
9 molli pollice nec rogata surgit. []
10 sit tandem pudor aut eamus in ius. []
11 non est haec tua, Basse: vendidisti. []
98. digt. .
1 Baetis olivifera crinem redimite corona, [ ]?
2 aurea qui nitidis ¨ vellera tinguis aquis; [ ]
3 quem Bromius, quem Pallas amat; cui rector aquarum [ ]
4 Albula navigerum ¨ per freta pandit iter: [ ]
5 ominibus laetis vestras Instantius oras [ ]
6 intret, et hic populis ¨ ut prior annus eat. [ ]
7 non ignorat onus quod sit succedere Macro; [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 12. bog (Loeb)
98. digt.
8 qui sua metitur ¨ pondera, ferre potest. [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 497 - 25:40 minuti
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 13. bog (Loeb) .
1. digt. .
1 Ne toga cordylis et paenula desit olivis [ ]?
2 aut inopem metuat ¨ sordida blatta famem, [ ]
3 perdite Niliacus, Musae, mea damna, papyros: [ ]
4 postulat ecce novos ¨ ebria bruma sales. [2]?
5 non mea magnanimo depugnat tessera telo, [ ]?
6 senio nec nostrum ¨ cum cane quassat ebur: [ ]
7 haec mihi charta nuces, haec est mihi charta fritillus: [ ]
8 alea nec damnum ¨ nec facit ista lucrum. [ ]
2. digt. .
1 Nasutus sis usque licet, sis denique nasus, [ ]
2 quantum noluerat ¨ ferre rogatus Atlans, [ ]?
3 et possis ipsum tu deridere Latinum, [ ]
4 non potes in nugas ¨ dicere plura meas [ ]
5 ipse ego quam dixi. quid dentem dente iuvabit [ ]
6 rodere? carne opus est, ¨ si satur esse velis. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 13. bog (Loeb)
2. digt.
7 ne perdas operam, qui se mirantur, in illos [ ]?
8 virus habe; nos haec ¨ novimus esse nihil. [1]
9 non tamen hoc nimium nihil est, si candidus aure [ ]
10 nec matutina ¨ si mihi fronte venis. [ ]
3. digt. .
1 Omnis in hoc gracili Xeniorum turba libello [ ]
2 constabit nummis ¨ quattuor empta tibi. [ ]
3 quattuor est nimium? poterit constare duobus, [ ]
4 et faciat lucrum ¨ bybliopola Tryphon. [ ]
5 haec licet hospitibus pro munere disticha mittas, [1]
6 si tibi tam rarus ¨ quam mihi nummus erit. [ ]
7 addita per titulos sua nomina rebus habebis: [ ]
8 praetereas, si quid ¨ non facit ad stomachum. [ ]
4. digt. Tus .
1 Serus ut aetheriae Germanicus imperet aulae [ ]
2 utque diu terris, ¨ da pia tura Iovi. [ ]?
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 13. bog (Loeb)
5. digt. Piper .
1 Cerea quae patulo lucet ficedula lumbo, [1]
2 cum tibi sorte datur, ¨ si sapis, adde piper. [ ]
6. digt. Alica .
1 Nos alicam, poterit mulsum tibi mittere dives. [ ]
2 si tibi noluerit ¨ mittere dives, emes. [ ]?
7. digt. Faba .
1 Si spumet rubra conchis tibi pallida testa, [ ]
2 lautorum cenis ¨ saepe negare potes. [ ]
8. digt. Far .
1 Inbue plebeias Clusinis pultibus ollas, [ ]
2 ut satur in vacuis ¨ dulcia musta bibas. [ ]
9. digt. Lens .
1 Accipe Niliacam, Pelusia munera, lentem: [ ]
2 vilior est alica, ¨ carior illa faba. [ ]
10. digt. Simula .
1 Nec dotes simulae possis numerare nec usus, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 13. bog (Loeb)
10. digt.
2 pistori totiens ¨ cum sit et apta coco. [ ]
11. digt. Hordeum .
1 Mulio quod non det tacituris, accipe, mulis. [2]
2 haec ego coponi, ¨ non tibi, dona dedi. [1]?
12. digt. Frumentum .
1 Ter centum Libyci modios de messe coloni [ ]
2 sume, suburbanus ¨ ne moriatur ager. [ ]?
13. digt. Betae .
1 Ut sapiant fatuae, fabrorum prandia, betae, [ ]
2 o quam saepe petet ¨ vina piperque cocus! [ ]
14. digt. Lactucae .
1 Cludere quae cenas lactuca solebat avorum, [ ]
2 dic mihi, cur nostras ¨ inchoat illa dapes? [ ]
15. digt. Ligna acapna .
1 Si vicina tibi Nomento rura coluntur, [1]?
2 ad villam moneo, ¨ rustice, ligna feras. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 13. bog (Loeb)
16. digt. Rapa .
1 Haec tibi brumali gaudentia frigore rapa [2]?
2 quae damus, in caelo ¨ Romulus esse solet. [ ]
17. digt. Fascis coliculi .
1 Ne tibi pallentes moveant fastidia caules, [ ]
2 nitrata viridis ¨ brassica fiat aqua. [2]?
18. digt. Porri sectivi .
1 Fila Tarentini graviter redolentia porri [ ]?
2 edisti quotiens, ¨ oscula clusa dato. [ ]?
19. digt. Porri capitati .
1 Mittit praecipuos nemoralis Aricia porros: [ ]
2 in niveo virides ¨ stipite cerne comas. [ ]
20. digt. Napi .
1 Hos Amiternus ager felicibus educat hortis: [1]
2 Nursinas poteris ¨ parcius esse pilas. [ ]
21. digt. Asparagi .
1 Mollis in aequorea quae crevit spina Ravenna [ ]
2 non erit incultis ¨ gratior asparagis. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 13. bog (Loeb)
22. digt. Uvae Duracinae .
1 Non habilis cyathis et inutilis uva Lyaeo, [ ]
2 sed non potanti ¨ me tibi nectar ero. [ ]
23. digt. Ficus Chiae .
1 Chia seni similis Baccho, quem Setia misit, [ ]
2 ipsa merum secum ¨ portat et ipsa salem. [ ]
24. digt. Cydonea .
1 Si tibi Cecropio saturata Cydonea melle [ ]
2 ponentur, dicas: ¨ "Haec melimela placent." [ ]
25. digt. Nuces pineae .
1 Poma sumus Cybeles: procul hinc discede, viator, [ ]
2 ne cadat in miserum ¨ nostra ruina caput. [ ]?
26. digt. Sorba .
1 Sorba sumus, molles nimium tendentia ventres: [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 13. bog (Loeb)
26. digt.
2 aptius haec puero ¨ quam tibi poma dabis. [ ]
27. digt. Petalium caryotarum .
1 Aurea porrigitur Iani caryota Kalendis; [ ]
2 sed tamen hoc munus ¨ pauperis esse solet. [ ]
28. digt. Vas cottanorum .
1 Haec tibi quae torta venerunt condita meta, [ ]?
2 si maiora forent ¨ cottana, ficus erat. [2]?
29. digt. Vas Damascenorum .
1 Pruna peregrinae carie rugosa senectae [ ]
2 sume: solent duri ¨ solvere ventris onus. [ ]
30. digt. Caseus Lunensis .
1 Caseus Etruscae signatus imagine Lunae [ ]
2 praestabit pueris ¨ prandia mille tuis. [ ]
31. digt. Caseus Vestinus .
1 Si sine carne voles ientacula sumere frugi, [ ]
2 haec tibi Vestino ¨ de grege massa venit. [ ]
32. digt. Caseus fumosus .
1 Non quemcumque focum nec fumum caseus omnem, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 13. bog (Loeb)
32. digt.
2 sed Velabrensem ¨ qui bibit, ille sapit. [ ]
33. digt. Casei Trebulani .
1 Trebula nos genuit; commendat gratia duplex, [ ]
2 sive levi flamma ¨ sive domamur aqua. [ ]
34. digt. Bulbi .
1 Cum sit anus coniunx et sint tibi mortua membra, [ ]
2 nil aliud bulbis ¨ quam satur esse potes. [ ]
35. digt. Lucanicae .
1 Filia Picenae venio Lucanica porcae: [ ]
2 pultibus hinc niveis ¨ grata corona datur. [ ]?
36. digt. Cistella olivarum .
1 Haec quae Picenis venit subducta trapetis [ ]
2 inchoat atque eadem ¨ finit oliva dapes. [ ]?
37. digt. Mala citrea .
1 Aut Corcyraei sunt haec de frondibus horti, [ ]
2 aut haec Massyli ¨ poma draconis erant. [ ]
38. digt. Colustrum .
1 Subripuit pastor quae nondum stantibus haedis [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 13. bog (Loeb)
38. digt.
2 de primo matrum ¨ lacte colustra damus. [ ]
39. digt. Haedus .
1 Lascivum pecus et viridi non utile Baccho [1]
2 det poenas; nocuit ¨ iam tener ille deo. [ ]
40. digt. Ova .
1 Candida si croceos circumfluit unda vitellos, [ ]
2 Hesperius scombri ¨ temperet ova liquor. [ ]?
41. digt. Porcellus lactans .
1 Lacte mero pastum pigrae mihi matris alumnum [ ]
2 ponat, et Aetolo ¨ de sue dives edat. [ ]
42. digt. Apyrina et tubures .
1 Non tibi de Libycis tubures et apyrina ramis, [ ]
2 de Nomentanis ¨ sed damus arboribus. [ ]
43. digt. Idem .
1 Lecta suburbanis mittuntur apyrina ramis [ ]
2 et vernae tubures. ¨ quid tibi cum Libycis? [ ]
44. digt. Sumen .
1 Esse putes nondum sumen; sic ubere largo [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 13. bog (Loeb)
44. digt.
2 et fluit et vivo ¨ lacte papilla tumet. [ ]
45. digt. Pulli gallinacei .
1 Si Libycae nobis volucres et Phasides essent, [ ]
2 acciperes, at nunc ¨ accipe chortis aves. [ ]
46. digt. Persica praecocia .
1 Vilia maternis fueramus Persica ramis: [ ]
2 nunc in adoptivis ¨ Persica cara sumus. [ ]?
47. digt. Panes Picentini .
1 Picentina Ceres niveo sic nectare crescit [ ]
2 ut levis accepta ¨ spongea turget aqua. [ ]
48. digt. Boleti .
1 Argentum atque aurum facilest laenamque togamque [ ]
2 mittere; boletos ¨ mittere difficilest. [1]
49. digt. Ficedulae .
1 Cum me ficus alat, cum pascar dulcibus uvis, [1]
2 cur potius nomen ¨ non dedit uva mihi? [ ]?
50. digt. Terrae tubera .
1 Rumpimus altricem tenero quae vertice terram [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 13. bog (Loeb)
50. digt.
2 tubera, boletis ¨ poma secunda sumus. [1]
51. digt. Turdorum decuria .
1 Texta rosis fortasse tibi vel divite nardo, [ ]
2 at mihi de turdis ¨ facta corona placet. [ ]?
52. digt. Anates .
1 Tota quidem ponatur anas, sed pectore tantum [2]
2 et cervice sapit: ¨ cetera redde coco. [ ]
53. digt. Turtures .
1 Cum pinguis mihi turtur erit, lactuca, valebis; [ ]
2 et cocleas tibi habe. ¨ perdere nolo famem. [ ]?
54. digt. Perna .
1 Cerretana mihi fiat vel missa licebit [1]?
2 de Menapis: lauti ¨ de petasone vorent. [ ]?
55. digt. Petaso .
1 Musteus est: propera, caros nec differ amicos. [ ]?
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 13. bog (Loeb)
55. digt.
2 nam mihi cum vetulo ¨ sit petasone nihil. [ ]?
56. digt. Volva .
1 Te fortasse magis capiat de virgine porca; [ ]
2 me materna gravi ¨ de sue volva capit. [ ]
57. digt. Colocasia .
1 Niliacum ridebis holus lanasque sequaces, [2]
2 inproba cum morsu ¨ fila manuque trahes. [ ]?
58. digt. Iecur anserinum .
1 Aspice quam tumeat magno iecur ansere maius! [ ]
2 miratus dices ¨ "Hoc, rogo, crevit ubi?" [ ]
59. digt. Glires .
1 Tota mihi dormitur hiemps et pinguior illo [ ]
2 tempore sum quo me ¨ nil nisi somnus alit. [ ]
60. digt. Cuniculi .
1 Gaudet in effossis habitare cuniculus antris. [ ]
2 monstravit tacitas ¨ hostibus ille vias. [ ]
62. digt. Gallinae altiles .
1 Pascitur et dulci facilis gallina farina, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 13. bog (Loeb)
62. digt.
2 pascitur et tenebris. ¨ ingeniosa gula est. [ ]
63. digt. Capones .
1 Ne nimis exhausto macresceret inguine gallus, [ ]
2 amisit testes. ¨ nunc mihi Gallus erit. [ ]
64. digt. Idem .
1 Succumbit sterili frustra gallina marito. [ ]
2 hunc matris Cybeles ¨ esse decebat avem. [ ]?
65. digt. Perdices .
1 Ponitur Ausoniis avis haec rarissima mensis: [ ]
2 hanc in piscina ¨ ludere saepe soles. [ ]
66. digt. Columbinae .
1 Ne violes teneras periuro dente columbas, [ ]?
2 tradita si Gnidiae ¨ sunt tibi sacra deae. [ ]
67. digt. Palumbi .
1 Inguina torquati tardant hebetantque palumbi: [ ]?
2 non edat hanc volucrem ¨ qui cupit esse salax. [ ]
68. digt. Galbuli .
1 Galbina decipitur calamis et retibus ales, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 13. bog (Loeb)
68. digt.
2 turget adhuc viridi ¨ cum rudis uva mero. [ ]?
69. digt. Cattae .
1 Pannonicas nobis numquam dedit Umbria cattas: [ ]
2 mavult haec domino ¨ mittere dona Pudens. [ ]?
70. digt. Pavones .
1 Miraris, quotiens gemmantis explicat alas. [ ]
2 et potes hunc saevo ¨ tradere, dure, coco? [ ]?
71. digt. Phoenicopteri .
1 Dat mihi pinna rubens nomen, sed lingua gulosis [ ]
2 nostra sapit. quid si ¨ garrula lingua foret? [ ]
72. digt. Phasiani .
1 Argoa primum sum transportata carina: [ ]
2 ante mihi notum ¨ nil nisi Phasis erat. [1]?
73. digt. Numidicae .
1 Ansere Romano quamvis satur Hannibal esset, [2]?
2 ipse suas numquam ¨ barbarus edit aves. [ ]?
74. digt. Anseres .
1 Haec servavit avis Tarpeia templa Tonantis. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 13. bog (Loeb)
74. digt.
2 miraris? nondum ¨ fecerat illa deus. [ ]
75. digt. Grues .
1 Turbabis versus nec littera tota volabit, [ ]
2 unam perdideris ¨ si Palamedis avem. [ ]
76. digt. Rusticulae .
1 Rustica sim an perdix quid refert, si sapor idem est? [ ]
2 carior est perdix. ¨ sic sapit illa magis. [ ]
77. digt. Cycni .
1 Dulcia defecta modulatur carmina lingua [ ]
2 cantator cycnus ¨ funeris ipse sui. [ ]
78. digt. Porphyriones .
1 Nomen habet magni volucris tam parva gigantis? [ ]
2 et nomen prasini ¨ Porphyrionis habet. [ ]?
79. digt. Mulli vivi .
1 Spirat in advecto sed iam piger aequore mullus [ ]
2 languescit. vivum ¨ da mare: fortis erit. [ ]
80. digt. Muraenae .
1 Quae natat in Siculo grandis muraena profundo, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 13. bog (Loeb)
80. digt.
2 non valet exustam ¨ mergere sole cutem. [ ]?
81. digt. Rhombi .
1 Quamvis lata gerat patella rhombum, []
2 rhombus latior est tamen patella. []
82. digt. Ostrea .
1 Ebria Baiano modo veni concha Lucrino: [2]?
2 nobile nunc sitio ¨ luxuriosa garum. [ ]?
83. digt. Squillae .
1 Caeruleus nos Liris amat, quem silva Maricae [ ]
2 protegit: hinc squillae ¨ maxima turba sumus. [ ]
84. digt. Scarus .
1 Hic scarus, aequoreis qui venit adesus ab undis, [2]
2 visceribus bonus est, ¨ cetera vile sapit. [2]?
85. digt. Coracinus .
1 Princeps Niliaci raperis, coracine, macelli: [ ]
2 Pellaeae prior est ¨ gloria nulla gulae. [ ]
86. digt. Echini .
1 Iste licet digitos testudine pungat acuta, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 13. bog (Loeb)
86. digt.
2 cortice deposita ¨ mollis echinus erit. [ ]?
87. digt. Murices .
1 Sanguine de nostro tinctas, ingrate, lacernas [ ]
2 induis, et non est ¨ hoc satis: esca sumus. [ ]
88. digt. Gobii .
1 In Venetis sint lauta licet convivia terris, [ ]
2 principium cenae ¨ gobius esse solet. [ ]
89. digt. Lupus .
1 Laneus Euganei lupus excipit ora Timavi, [ ]
2 aequoreo dulces ¨ cum sale pastus aquas. [ ]
90. digt. Aurata .
1 Non omnis laudes pretiumque aurata meretur, [ ]
2 sed cui solus erit ¨ concha Lucrina cibus. [ ]?
91. digt. Acipensis .
1 Ad Palatinas acipensem mittite mensas: [ ]?
2 ambrosias ornent ¨ munera rara dapes. [ ]?
92. digt. Lepores .
1 Inter aves turdus, si quid me iudice certum est, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 13. bog (Loeb)
92. digt.
2 inter quadripedes ¨ mattea prima lepus. [ ]?
93. digt. Aper .
1 Qui Diomedeis metuendus saetiger agris [2]
2 Aetola cecidit ¨ cuspide, talis erat. [2]?
94. digt. Dammae .
1 Dente timetur aper, defendunt cornua cervum: [ ]
2 inbelles dammae ¨ quid nisi praeda sumus? [ ]
95. digt. Oryx .
1 Matutinarum non ultima praeda ferarum [ ]?
2 saevos oryx constat ¨ quot mihi morte canum! [ ]
96. digt. Cervus .
1 Hic erat ille tuo domitus, Cyparisse, capistro. [ ]
2 an magis iste tuus, ¨ Silvia, cervus erat? [ ]
97. digt. Lalisio .
1 Dum tener est onager solaque lalisio matre [ ]?
2 pascitur, hoc infans ¨ sed breve nomen habet. [ ]?
98. digt. Caprea .
1 Pendentem summa capream de rupe videbis: [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 13. bog (Loeb)
98. digt.
2 casuram speres; ¨ despicit illa canes. [ ]
99. digt. Dorcas .
1 Delicium parvo donabis dorcada nato: [ ]?
2 iactatis solet hanc ¨ mittere turba togis. [ ]
100. digt. Onager .
1 Pulcher adest onager: mitti venatio debet [ ]?
2 dentis Erythraei: ¨ iam removete sinus. [ ]?
101. digt. Oleum Venafrum .
1 Hoc tibi Campani sudavit baca Venafri: [ ]?
2 unguentum quotiens ¨ sumis, et istud olet. [ ]
102. digt. Garum sociorum .
1 Expirantis adhuc scombri de sanguine primo [ ]?
2 accipe fastosum, ¨ munera cara, garum. [ ]?
103. digt. Amphora muriae .
1 Antipolitani, fateor, sum filia thynni: [2]?
2 essem si scombri, ¨ non tibi missa forem. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 13. bog (Loeb)
104. digt. Mel Atticum .
1 Hoc tibi Thesei populatrix misit Hymetti [u]?
2 Pallados a silvis ¨ nobile nectar apis. [ ]
105. digt. Favi Siculi .
1 Cum dederis Siculos mediae de collibus Hyblae, [ ]
2 Cecropios dicas ¨ tu licet esse favos. [ ]
106. digt. Passum .
1 Gnosia Minoae genuit vindemia Cretae [2]
2 hoc tibi, quod mulsum ¨ pauperis esse solet. [ ]
107. digt. Picatum .
1 Haec de vitifera venisse picata Vienna [1]?
2 ne dubites, misit ¨ Romulus ipse mihi. [ ]
108. digt. Mulsum .
1 Attica nectareum turbatis mella Falernum. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 13. bog (Loeb)
108. digt.
2 misceri decet hoc ¨ a Ganymede merum. [2]
109. digt. Albanum .
1 Hoc de Caesareis mitis vindemia cellis [ ]
2 misit, Iuleo ¨ quae sibi monte placet. [ ]
110. digt. Surrentinum .
1 Surrentina bibis? nec murrina picta nec aurum [ ]
2 sume: dabunt calices ¨ haec tibi vina suos. [ ]?
111. digt. Falernum .
1 De Sinuessanis venerunt Massica prelis: [ ]
2 condita quo quaeris ¨ consule? nullus erat. [ ]
112. digt. Setinum .
1 Pendula Pomptinos quae spectat Setia campos, [ ]
2 exigua vetulos ¨ misit ab urbe cados. [ ]
113. digt. Fundanum .
1 Haec Fundana tulit felix autumnus Opimi. [ ]
2 expressit mustum ¨ consul et ipse bibit. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 13. bog (Loeb)
114. digt. Trifolinum .
1 Non sum de primo, fateor, trifolina Lyaeo, [ ]
2 inter vina tamen ¨ septima vitis ero. [ ]?
115. digt. Caecubum .
1 Caecuba Fundanis generosa cocuntur Amyclis, [ ]
2 vitis et in media ¨ nata palude viret. [ ]?
116. digt. Signinum .
1 Potabis liquidum Signina morantia ventrem? [ ]
2 ne nimium sistas, ¨ sit tibi parca sitis. [ ]
117. digt. Mamertinum .
1 Amphora Nestorea tibi Mamertina senecta [ ]
2 si detur, quodvis ¨ nomen habere potest. [ ]
118. digt. Tarraconense .
1 Tarraco, Campano tantum cessura Lyaeo, [ ]
2 haec genuit Tuscis ¨ aemula vina cadis. [ ]?
119. digt. Nomentanum .
1 Nomentana meum tibi dat vindemia Bacchum: [ ]
2 si te Quintus amat, ¨ commodiora bibes. [ ]?
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 13. bog (Loeb)
120. digt. Spoletinum .
1 De Spoletinis quae sunt cariosa lagonis [ ]
2 malueris quam si ¨ musta Falerna bibas. [ ]
121. digt. Paelignum .
1 Marsica Paeligni mittunt turbata coloni: [ ]
2 non tu, libertus ¨ sed bibat illa tuus. [ ]
122. digt. Acetum .
1 Amphora Niliaci non sit tibi vilis aceti: [ ]
2 esset cum vinum, ¨ vilior illa fuit. [ ]
123. digt. Massilitanum .
1 Cum tua centenos expunget sportula civis, [ ]
2 fumea Massiliae ¨ ponere vina potes. [ ]?
124. digt. Caeretanum .
1 Caeretana Nepos ponat, Setina putabis. [1]
2 non ponit turbae, ¨ cum tribus illa bibit. [ ]
125. digt. Tarentinum .
1 Nobilis et lanis et felix vitibus Aulon [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 13. bog (Loeb)
125. digt.
2 det pretiosa tibi ¨ vellera, vina mihi. [ ]?
126. digt. Unguentum .
1 Unguentum heredi numquam nec vina relinquas. [ ]
2 ille habeat nummos, ¨ haec tibi tota dato. [ ]?
127. digt. Coronae roseae .
1 Dat festinatas, Caesar, tibi bruma coronas: [ ]
2 quondam veris erat, ¨ nunc tua facta rosa est. [ ]
_____________________________________________________________________________..
= file n. 498 - 25:11 minuti
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb) .
1. digt. .
1 Synthesibus dum gaudet eques dominusque senator [ ]
2 dumque decent nostrum ¨ pillea sumpta Iovem; [ ]
3 nec timet aedilem moto spectare fritillo, [ ]
4 cum videat gelidos ¨ tam prope verna lacus: [ ]
5 divitis alternas et pauperis accipe sortes: [ ]
6 praemia convivae ¨ dent sua quisque suo. [ ]
7 "Sunt apinae tricaeque et si quid vilius istis." [ ]
8 quis nescit? vel quis ¨ tam manifesta negat? [ ]
9 sed quod agam potius madidis, Saturne, diebus, [ ]
10 quos tibi pro caelo ¨ filius ipse dedit? [ ]
11 vis scribam Thebas Troiamve malasve Mycenas? [ ]
12 "Lude" inquis "nucibus": ¨ perdere nolo nuces. [ ]
2. digt. .
1 Quo vis cumque loco potes hunc finire libellum: [ ]
2 versibus explicitumst ¨ omne duobus opus. [ ]?
3 lemmata si quaeris cur sint adscripta, docebo, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
2. digt.
4 ut, si malueris, ¨ lemmata sola legas. [ ]
3. digt. Pugillares citrei .
1 Secta nisi in tenues essemus ligna tabellas, [ ]
2 essemus Libyci ¨ nobile dentis onus. [ ]
4. digt. Quinquiplices .
1 Caede iuvencorum domini calet area felix, [ ]
2 quinquiplici cera ¨ cum datur altus honos. [1]
5. digt. Pugillares eborei .
1 Languida ne tristes obscurent lumina cerae, [ ]
2 nigra tibi niveum ¨ littera pingat ebur. [ ]
6. digt. Triplices .
1 Tunc triplices nostros non vilia dona putabis, [ ]
2 cum se venturam ¨ scribet amica tibi. [ ]
7. digt. Pugillares membranei .
1 Esse puta ceras, licet haec membrana vocetur: [2]
2 delebis, quotiens ¨ scripta novare voles. [ ]?
8. digt. Vitelliani .
1 Nondum legerit hos licet puella, []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
8. digt.
2 novit quid cupiant Vitelliani. []
9. digt. Idem .
1 Quod minimos cernis, mitti nos credis amicae. [ ]
2 falleris: et nummos ¨ ista tabella rogat. [ ]
10. digt. Chartae maiores .
1 Non est munera quod putes pusilla, []
2 cum donat vacuas poeta chartas. []
11. digt. Chartae epistulares .
1 Seu leviter noto seu caro missa sodali [ ]?
2 omnes ista solet ¨ charta vocare suos. [ ]?
12. digt. Loculi eborei .
1 Hos nisi de flava loculos implere moneta [2]
2 non decet: argentum ¨ vilia ligna ferant. [ ]
13. digt. Loculi lignei .
1 Si quid adhuc superest in nostri faece locelli, [ ]
2 munus erit. nihil est? ¨ ipse locellus erit. [ ]
14. digt. Tali eborei .
1 Cum steterit nullus vultu tibi talus eodem, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
14. digt.
2 munera me dices ¨ magna dedisse tibi. [1]
15. digt. Tesserae .
1 Non sim talorum numero par tessera, dum sit [ ]
2 maior quam talis ¨ alea saepe mihi. [ ]
16. digt. Turricula .
1 Quae sit compositos manus inproba mittere talos, [ ]
2 si per me misit, ¨ nil nisi vota feret. [ ]
17. digt. Tabula lusoria .
1 Hac mihi bis seno numeratur tessera puncto; [ ]?
2 calculus hac gemino ¨ discolor hoste perit. [ ]
18. digt. Nuces .
1 Alea parva nuces et non damnosa videtur; [ ]
2 saepe tamen pueris ¨ abstulit illa natis. [ ]
19. digt. Theca libraria .
1 Sortitus thecam calamis armare memento: [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
19. digt.
2 cetera nos dedimus, ¨ tu leviora para. [ ]?
20. digt. Calculi .
1 Insidiosorum si ludis bella latronum, [ ]
2 gemmeus iste tibi ¨ miles et hostis erit. [ ]
21. digt. Graphiarium .
1 Haec tibi erunt armata suo graphiaria ferro: [ ]
2 si puero dones, ¨ non leve munus erit. [ ]?
22. digt. Dentiscalpium .
1 Lentiscum melius: sed si tibi frondea cuspis [ ]
2 defuerit, dentes ¨ pinna levare potest. [ ]?
23. digt. Auriscalpium .
1 Si tibi morosa prurigine verminat auris, [2]?
2 arma damus tantis ¨ apta libidinibus. [ ]?
24. digt. Acus aurea .
1 Splendida ne madidi violent bombycina crines, [ ]
2 figat acus tortas ¨ sustineatque comas. [ ]
25. digt. Pectines .
1 Quid faciet nullos hic inventura capillos [ ]?
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
25. digt.
2 multifido buxus ¨ quae tibi dente datur? [ ]
26. digt. Crines .
1 Chattica Teutonicos accendit spuma capillos: [ ]
2 captivis poteris ¨ cultior esse comis. [ ]
27. digt. Sapo .
1 Si mutare paras longaevos cana capillos, [1]
2 accipe Mattiacos ¨ (quo tibi calva?) pilas. [ ]
28. digt. Umbella .
1 Accipe quae nimios vincant umbracula soles: [ ]
2 sit licet et ventus, ¨ te tua vela tegent. [ ]
29. digt. Causea .
1 In Pompeiano tecum spectabo theatro. [ ]
2 mandatus populo ¨ vela negare solet. [ ]?
30. digt. Venabula .
1 Excipient apros expectabuntque leones, [ ]
2 intrabunt ursos, ¨ sit modo firma manus. [ ]
31. digt. Culter venatorius .
1 Si deiecta gemas longo venabula rostro, [ ]?
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
31. digt.
2 hic brevis ingentem ¨ comminus ibit aprum. [ ]?
32. digt. Parazonium .
1 Militiae decus hoc gratique erit omen honoris, [1]
2 arma tribunicium ¨ cingere digna latus. [ ]
33. digt. Pugio .
1 Pugio, quem curva signat brevis orbita vena, [ ]
2 stridentem gelidis ¨ hunc Salo tinxit aquis. [ ]
34. digt. Falx .
1 Pax me certa ducis placidos curvavit in usus. [ ]
2 agricolae nunc sum, ¨ militis ante fui. [ ]
35. digt. Securicula .
1 Cum fieret tristis solvendis auctio nummis, [ ]
2 haec quadringentis ¨ milibus empta fuit. [ ]
36. digt. Ferramenta tonsoria .
1 Tondendis haec arma tibi sunt apta capillis; [ ]
2 unguibus hic longis ¨ utilis, illa genis. [ ]
37. digt. Scrinium .
1 Selectos nisi das mihi libellos, []
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
37. digt.
2 admittam tineas trucesque blattas. []
38. digt. Fasces calamorum .
1 Dat chartis habiles calamos Memphitica tellus; [ ]
2 texantur reliqua ¨ tecta palude tibi. [ ]
39. digt. Lucerna cubicularis .
1 Dulcis conscia lectuli lucerna, []
2 quidquid vis facias licet, tacebo. []
40. digt. Cicindela .
1 Ancillam tibi sors dedit lucernae, []
2 totas quae vigil exigit tenebras. []
41. digt. Lucerna polymyxos .
1 Inlustrem cum tota meis convivia flammis [ ]
2 totque geram myxas, ¨ una lucerna vocor. [ ]
42. digt. Cereus .
1 Hic tibi nocturnos praestabit cereus ignis: [ ]
2 subducta est puero ¨ namque lucerna tuo. [ ]
43. digt. Candelabrum Corinthium .
1 Nomina candelae nobis antiqua dederunt. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
43. digt.
2 non norat parcos ¨ uncta lucerna patres. [ ]
44. digt. Candelabrum ligneum .
1 Esse vides lignum; servas nisi lumina, fiet [ ]
2 de candelabro ¨ magna lucerna tibi. [ ]
45. digt. Pila paganica .
1 Haec quae difficili turget paganica pluma, [ ]
2 folle minus laxast ¨ et minus arta pila. [ ]
46. digt. Pila trigonalis .
1 Si me mobilibus scis expulsare sinistris, [1]
2 sum tua. tu nescis? ¨ rustice, redde pilam. [ ]
47. digt. Follis .
1 Ite procul, iuvenes: mitis mihi convenit aetas: [ ]
2 folle decet pueros ¨ ludere, folle senes. [ ]
48. digt. Harpasta .
1 Haec rapit Antaei velox in pulvere draucus, [1]
2 grandia qui vano ¨ colla labore facit. [ ]?
49. digt. Halteres .
1 Quid pereunt stulto fortes haltere lacerti? [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
49. digt.
2 exercet melius ¨ vinea fossa viros. [ ]
50. digt. Galericulum .
1 Ne lutet inmundum nitidos ceroma capillos, [ ]
2 hac poteris madidas ¨ condere pelle comas. [ ]
51. digt. Strigiles .
1 Pergamon has misit. curvo destringere ferro: [ ]
2 non tam saepe teret ¨ lintea fullo tibi. [ ]
52. digt. Gutus corneus .
1 Gestavit modo fronte me iuvencus: []
2 verum rhinocerota me putabas. []
53. digt. Rhinoceros .
1 Nuper in Ausonia domini spectatus harena [ ]
2 hic erit ille tibi ¨ cui pila taurus erat. [ ]
54. digt. Crepitacillum .
1 Si quis plorator collo tibi vernula pendet, [ ]
2 haec quatiat tenera ¨ garrula sistra manu. [ ]
55. digt. Flagellum .
1 Proficies nihil hoc, caedas licet usque, flagello, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
55. digt.
2 si tibi purpureo ¨ de grege currit equus. [ ]
56. digt. Dentifricium .
1 Quid mecum est tibi? me puella sumat: []
2 emptos non soleo polire dentes. []
57. digt. Myrobalanum .
1 Quod nec Vergilius nec carmine dicit Homerus, [ ]
2 hoc ex unguento ¨ constat et ex balano. [ ]
58. digt. Aphronitrum .
1 Rusticus es? nescis quid Graeco nomine dicar: [ ]
2 spuma vocor nitri. ¨ Graecus es? aphronitrum. [ ]
59. digt. Opobalsama .
1 Balsama me capiunt, haec sunt unguenta virorum: [ ]
2 delicias Cosmi ¨ vos redolete, nurus. [ ]?
60. digt. Lomentum .
1 Gratum munus erit scisso nec inutile ventri, [ ]
2 si clara Stephani ¨ balnea luce petes. [2]?
61. digt. Lanterna cornea .
1 Dux lanterna viae clusis feror aurea flammis, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
61. digt.
2 et tuta est gremio ¨ parva lucerna meo. [ ]
62. digt. Lanterna de vesica .
1 Cornea si non sum, numquid sum fuscior? aut me [ ]
2 vesicam, contra ¨ qui venit, esse putat? [ ]
63. digt. Fistula .
1 Quid me conpactam ceris et harundine rides? [1]
2 quae primum structa est ¨ fistula talis erat. [ ]
64. digt. Tibiae .
1 Ebria nos madidis rumpit tibicina buccis: [ ]
2 saepe duas pariter, ¨ saepe monaulon habet. [ ]
65. digt. Soleae lanatae .
1 Defuerit si forte puer soleasque libebit [ ]
2 sumere, pro puero ¨ pes erit ipse sibi. [ ]
66. digt. Mamillare .
1 Taurino poteras pectus constringere tergo: [1]
2 nam pellis mammas ¨ non capit ista tuas. [ ]
67. digt. Muscarium pavoninum .
1 Lambere quae turpes prohibet tua prandia muscas, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
67. digt.
2 alitis eximiae ¨ cauda superba fuit. [ ]
68. digt. Copta Rhodiaca .
1 Peccantis famuli pugno ne percute dentes: [ ]?
2 clara Rhodos coptam ¨ quam tibi misit edat. [ ]?
69. digt. Priapus siligineus .
1 Si vis esse satur, nostrum potes esse Priapum; [ ]
2 ipsa licet rodas ¨ inguina, purus eris. [ ]?
70. digt. Porcus .
1 Iste tibi faciet bona Saturnalia porcus, [ ]
2 inter spumantes ¨ ilice pastus apros. [ ]
71. digt. Muscarium bubulum .
1 Sordida si flavo fuerit tibi pulvere vestis, [2]?
2 corrigat hoc tenui ¨ verbere cauda levis. [ ]
72. digt. Botulus .
1 Qui venit botulus mediae tibi tempore brumae, [ ]
2 Saturni septem ¨ venerat ante dies. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
73. digt. Psittacus .
1 Psittacus a vobis aliorum nomina discam: [2]?
2 hoc didici per me ¨ dicere "Caesar have." [ ]
74. digt. Corvus .
1 Corve salutator, quare fellator haberis? [2]
2 in caput intravit ¨ mentula nulla tuum. [ ]
75. digt. Luscinia .
1 Flet Philomela nefas incesti Tereos, et quae [ ]
2 muta puella fuit, ¨ garrula fertur avis. [ ]
76. digt. Pica .
1 Pica loquax certa dominum te voce saluto: [ ]
2 si me non videas, ¨ esse negabis avem. [ ]?
77. digt. Cavea eborica .
1 Si tibi talis erit, qualem dilecta Catullo [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
77. digt.
2 Lesbia plorabat, ¨ hic habitare potest. [ ]
78. digt. Narthecium .
1 Artis ebur medicae narthecia cernis: habebis [ ]
2 munera quae cuperet ¨ Paccius esse sua. [ ]
79. digt. Flagra .
1 Ludite lascivi, sed tantum ludite, servi: [ ]
2 haec signata mihi ¨ quinque diebus erunt. [ ]?
80. digt. Ferulae .
1 Invisae nimium pueris grataeque magistris, [ ]
2 clara Prometheo ¨ munere ligna sumus. [u]
81. digt. Pera .
1 Ne mendica ferat barbati prandia nudi, [ ]?
2 dormiat et tristi ¨ cum cane, pera rogat. [ ]
82. digt. Scopae .
1 In pretio scopas testatur palma fuisse. [ ]
2 otia sed scopis ¨ nunc analecta dedit. [ ]
83. digt. Scalptorium eboreum .
1 Defendet manus haec scapulas mordente molesto [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
83. digt.
2 pulice, vel si quid ¨ pulice sordidius. [ ]
84. digt. Manuale .
1 Ne toga barbatos faciat vel paenula libros, [ ]
2 haec abies chartis ¨ tempora longa dabit. [ ]
85. digt. Lectus pavonius .
1 Nomina dant spondae pictis pulcherrima pinnis [ ]
2 nunc Iunonis avis, ¨ sed prius Argus erat. [2]
86. digt. Ephippium .
1 Stragula succincti venator sume veredi: [ ]?
2 nam solet a nudo ¨ surgere ficus equo. [1]?
87. digt. Stibadia .
1 Accipe lunata scriptum testudine sigma. [2]
2 octo capit; veniat ¨ quisquis amicus erit. [ ]?
88. digt. Gustatorium .
1 Femineam nobis cherson si credis inesse, [ ]
2 deciperis: pelagi ¨ mascula praeda sumus. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
89. digt. Mensa citrea .
1 Accipe felices, Atlantica munera, silvas: [2]?
2 aurea qui dederit ¨ dona, minora dabit. [ ]?
90. digt. Mensa acerna .
1 Non sum crispa quidem nec silvae filia Maurae, [ ]
2 sed norunt lautas ¨ et mea ligna dapes. [ ]
91. digt. Dentes eborei .
1 Grandia taurorum portant qui corpora, quaeris [ ]
2 an Libycas possint ¨ sustinuisse trabes? [ ]
92. digt. Quinquepedal .
1 Puncta notis ilex et acuta cuspide clusa [4]
2 saepe redemptoris ¨ prodere furta solet. [ ]
93. digt. Pocula archetypa .
1 Non est ista recens nec nostri gloria caeli: [ ]
2 primus in his Mentor, ¨ dum facit illa, bibit. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
94. digt. Calices audaces .
1 Nos sumus audacis plebeia toreumata vitri, [2]
2 nostra neque ardenti ¨ gemma feritur aqua. [ ]?
95. digt. Phiala aurea caelata .
1 Quamvis Callaico rubeam generosa metallo, [ ]
2 glorior arte magis: ¨ nam Myos iste labor. [ ]
96. digt. Calices Vatinii .
1 Vilia sutoris calicem monimenta Vatini [ ]
2 accipe; sed nasus ¨ longior ille fuit. [ ]
97. digt. Lances chrysendetae .
1 Grandia ne viola parvo chrysendeta mullo: [ ]?
2 ut minimum, libras ¨ debet habere duas. [ ]?
98. digt. Vasa Arretina .
1 Arretina nimis ne spernas vasa monemus: [1]
2 lautus erat Tuscis ¨ Porsena fictilibus. [ ]
99. digt. Bascauda .
1 Barbara de pictis veni bascauda Britannis, [ ]
2 sed me iam mavolt ¨ dicere Roma suam. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
100. digt. Panaca .
1 Si non ignota est docti tibi terra Catulli, [ ]
2 potasti testa ¨ Raetica vina mea. [ ]
101. digt. Boletaria .
1 Cum mihi boleti dederint tam nobile nomen, [2]?
2 prototomis (pudet heu!) ¨ servio coliculis. [ ]
102. digt. Calices Surrentini .
1 Accipe non vili calices de pulvere natos, [ ]?
2 sed Surrentinae ¨ leve toreuma rotae. [ ]
103. digt. Colum nivarium .
1 Setinos, moneo, nostra nive frange trientes: [ ]
2 pauperiore mero ¨ tinguere lina potes. [ ]?
104. digt. Saccus nivarius .
1 Attenuare nives norunt et lintea nostra: [ ]
2 frigidior colo ¨ non salit unda tuo. [ ]
105. digt. Urceoli ministratorii .
1 Frigida non derit, non derit calda petenti. [ ]
2 sed tu morosa ¨ ludere parce siti. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
106. digt. Urceus fictilis .
1 Hic tibi donatur panda ruber urceus ansa. [2]
2 Stoicus hoc gelidam ¨ Fronto petebat aquam. [ ]
107. digt. Calathi .
1 Nos Satyri, nos Bacchus amat, nos ebria tigris, [ ]
2 perfusos domini ¨ lambere docta pedes. [ ]
108. digt. Calices Saguntini .
1 Quae non sollicitus teneat servetque minister [ ]
2 sume Saguntino ¨ pocula facta luto. [ ]
109. digt. Calices gemmati .
1 Gemmatum Scythicis ut luceat ignibus aurum [ ]
2 aspice. quot digitos ¨ exuit iste calix! [ ]
110. digt. Ampulla potoria .
1 Hac licet in gemma, servat quae nomina Cosmi, [ ]
2 luxuriose, bibas, ¨ si foliata sitis. [ ]?
111. digt. Crystallina .
1 Frangere dum metuis, franges crystallina: peccant [ ]
2 securae nimium ¨ sollicitaeque manus. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
112. digt. Nimbus vitreus .
1 A Iove qui veniet, miscenda ad pocula largas [ ]
2 fundet nimbus aquas: ¨ hic tibi vina dabit. [ ]?
113. digt. Murrina .
1 Si caldum potas, ardenti murra Falerno [ ]
2 convenit et melior ¨ fit sapor inde mero. [ ]
114. digt. Patella Cumana .
1 Hanc tibi Cumano rubicundam pulvere testam [2]?
2 municipem misit ¨ casta Sibylla suam. [ ]
115. digt. Calices vitrei .
1 Aspicis ingenium Nili: quibus addere plura [1]
2 dum cupit, a quotiens ¨ perdidit auctor opus! [ ]
116. digt. Lagona nivaria .
1 Spoletina bibis vel Marsis condita cellis: [1]
2 quo tibi decoctae ¨ nobile frigus aquae? [ ]?
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
117. digt. Idem .
1 Non potare nivem sed aquam potare recentem [1]
2 de nive commenta est ¨ ingeniosa sitis. [ ]?
118. digt. Idem .
1 Massiliae fumos miscere nivalibus undis [ ]
2 parce, puer, constet ¨ ne tibi pluris aqua. [ ]?
= file n. 499 - 23:12 minuti
119. digt. Matella fictilis .
1 Dum poscor crepitu digitorum et verna moratur, [ ]
2 o quotiens paelex ¨ culcita facta mea est! [ ]
120. digt. Ligula argentea .
1 Quamvis me ligulam dicant equitesque patresque, [ ]
2 dicor ab indoctis ¨ lingula grammaticis. [ ]
121. digt. Coclearia .
1 Sum cocleis habilis sed nec minus utilis ovis. [ ]
2 numquid scis, potius ¨ cur cocleare vocer? [ ]
122. digt. Anuli .
1 Ante frequens sed nunc rarus nos donat amicus. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
122. digt.
2 felix cui comes est ¨ non alienus eques. [ ]
123. digt. Dactyliotheca .
1 Saepe gravis digitis elabitur anulus unctis; [1]?
2 tuta mea fiet ¨ sed tua gemma fide. [1]
124. digt. Toga .
1 "Romanos rerum dominos gentemque togatam" [ ]
2 ille facit, magno ¨ qui dedit astra patri. [ ]
125. digt. Idem .
1 Si matutinos facilest tibi perdere somnos, [ ]?
2 attrita veniet ¨ sportula saepe toga. [ ]
126. digt. Endromis .
1 Pauperis est munus sed non est pauperis usus: [ ]
2 hanc tibi pro laena ¨ mittimus endromida. [ ]
127. digt. Canusinae fuscae .
1 Haec tibi turbato Canusina simillima mulso [ ]?
2 munus erit. gaude: ¨ non cito fiet anus. [ ]?
128. digt. Bardocucullus .
1 Gallia Santonico vestit te bardocucullo. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
128. digt.
2 cercopithecorum ¨ paenula nuper erat. [1]?
129. digt. Canusinae rufae .
1 Roma magis fuscis vestitur, Gallia rufis, [ ]
2 et placet hic pueris ¨ militibusque color. [ ]
130. digt. Paenula scortea .
1 Ingrediare viam caelo licet usque sereno, [ ]
2 ad subitas nusquam ¨ scortea desit aquas. [ ]?
131. digt. Lacernae coccineae .
1 Si veneto prasinove faves, quid coccina sumes? [ ]
2 ne fias ista ¨ transfuga sorte vide. [ ]
132. digt. Pilleum .
1 Si possem, totas cuperem misisse lacernas: [ ]
2 nunc tantum capiti ¨ munera mitto tuo. [ ]
133. digt. Lacernae Baeticae .
1 Non est lana mihi mendax nec mutor aheno. [ ]
2 sic placeant Tyriae: ¨ me mea tinxit ovis. [ ]
134. digt. Fascia pectoralis .
1 Fascia, crescentes dominae compesce papillas, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
134. digt.
2 ut sit quod capiat ¨ nostra tegatque manus. [ ]
135. digt. Cenatoria .
1 Nec fora sunt nobis nec sunt vadimonia nota: [ ]
2 hoc opus est, pictis ¨ accubuisse toris. [ ]
136. digt. Laena .
1 Tempore brumali non multum levia prosunt: [2]
2 calfaciunt villi ¨ pallia vestra mei. [ ]
137. digt. Lacernae albae .
1 Amphitheatrali nos commendamus ab usu, [ ]
2 cum teget algentes ¨ alba lacerna togas. [ ]
138. digt. Mantele .
1 Nobilius villosa tegant tibi lintea citrum: [ ]
2 orbibus in nostris ¨ circulus esse potest. [ ]
139. digt. Cuculli Liburnici .
1 Iungere nescisti nobis, o stulte, lacernas: [1]?
2 indueras albas, ¨ exue callainas. [ ]
140. digt. Udones Cilicii .
1 Non hos lana dedit sed olentis barba mariti: [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
140. digt.
2 Cinyphio poterit ¨ planta latere sinu. [ ]?
141. digt. Synthesis .
1 Dum toga per quinas gaudet requiescere luces, [ ]
2 hos poteris cultus ¨ sumere iure tuo. [ ]?
142. digt. Focale .
1 Si recitaturus dedero tibi forte libellum, [2]
2 hoc focale tuas ¨ adserat auriculas. [ ]
143. digt. Tunicae Patavinae .
1 Vellera consumunt Patavinae multa trilices, [ ]
2 et pingues tunicas ¨ serra secare potest. [ ]?
144. digt. Spongea .
1 Haec tibi sorte datur tergendis spongea mensis [ ]
2 utilis, expresso ¨ cum levis imbre tumet. [ ]
145. digt. Paenula gausapina .
1 Is mihi candor inest, villorum gratia tanta, [ ]
2 ut me vel media ¨ sumere messe velis. [ ]
146. digt. Cervical .
1 Tingue caput Cosmi folio, cervical olebit: [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
146. digt.
2 perdidit unguentum ¨ cum coma, pluma tenet. [ ]?
147. digt. Cubicularia gausapina .
1 Stragula purpureis lucent villosa tapetis. [ ]
2 quid prodest, si te ¨ congelat uxor anus? [ ]
148. digt. Lodices .
1 Nudo stragula ne toro paterent, []
2 iunctae nos tibi venimus sorores. []
149. digt. Amictorium .
1 Mammosas metuo; tenerae me trade puellae, [ ]
2 ut possint niveo ¨ pectore lina frui. [ ]?
150. digt. Cubicularia polymita .
1 Haec tibi Memphitis tellus dat munera: victa est [ ]
2 pectine Niliaco ¨ iam Babylonos acus. [ ]?
151. digt. Zona .
1 Longa satis nunc sum; dulci sed pondere venter [ ]
2 si tumeat, fiam ¨ tunc tibi zona brevis. [ ]?
152. digt. Gausapum quadratum .
1 Lodices mittet docti tibi terra Catulli: [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
152. digt.
2 nos Helicaonia ¨ de regione sumus. [ ]
153. digt. Semicinctium .
1 Det tunicam locuples: ego te praecingere possum. [ ]
2 essem si locuples, ¨ munus utrumque darem. [ ]
154. digt. Lanae amethystinae .
1 Ebria Sidoniae cum sim de sanguine conchae, [ ]
2 non video quare ¨ sobria lana vocer. [ ]?
155. digt. Lanae albae .
1 Velleribus primis Apulia, Parma secundis [ ]?
2 nobilis: Altinum ¨ tertia laudat ovis. [ ]
156. digt. Lanae Tyriae .
1 Nos Lacedaemoniae pastor donavit amicae: [ ]
2 deterior Ledae ¨ purpura matris erat. [ ]?
157. digt. Lanae Pollentinae .
1 Non tantum pullo lugentes vellere lanas, [ ]
2 sed solet et calices ¨ haec dare terra suos. [ ]
158. digt. Idem .
1 Lana quidem tristis sed tonsis apta ministris, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
158. digt.
2 quales non primo ¨ de grege mensa citat. [ ]
159. digt. Tomentum Leuconicum .
1 Oppressae nimium vicina est fascia plumae? [ ]
2 vellera Leuconicis ¨ accipe rasa sagis. [ ]?
160. digt. Tomentum circense .
1 Tomentum concisa palus Circense vocatur. [ ]
2 haec pro Leuconico ¨ stramina pauper emit. [ ]
161. digt. Pluma .
1 Lassus Amyclaea poteris requiescere pluma, [ ]
2 interior cycni ¨ quam tibi lana dedit. [ ]?
162. digt. Faenum .
1 Fraudata tumeat fragilis tibi culcita mula. [ ]
2 non venit ad duros ¨ pallida cura toros. [ ]?
163. digt. Tintinabulum .
1 Redde pilam: sonat aes thermarum. ludere pergis? [ ]
2 Virgine vis sola ¨ lotus abire domum. [ ]?
164. digt. Discus .
1 Splendida cum volitant Spartani pondera disci, [ ]?
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
164. digt.
2 este procul, pueri: ¨ sit semel ille nocens. [ ]
165. digt. Cithara .
1 Reddidit Eurydicen vati: sed perdidit ipse, [ ]
2 dum sibi non credit ¨ nec patienter amat. [ ]
166. digt. Idem .
1 De Pompeiano saepe est eiecta theatro [ ]?
2 quae duxit silvas ¨ detinuitque feras. [ ]
167. digt. Plectrum .
1 Fervida ne trito tibi pollice pusula surgat, [2]?
2 exornent docilem ¨ candida plectra lyram. [ ]
168. digt. Trochus .
1 Inducenda rota est: das nobis utile munus: [ ]?
2 iste trochus pueris ¨ at mihi canthus erit. [ ]
169. digt. Idem .
1 Garrulus in laxo cur anulus orbe vagatur? [1]?
2 cedat ut argutis ¨ obvia turba trochis. [ ]
170. digt. Signum Victoriae aureum .
1 Haec illi sine sorte datur cui nomina Rhenus [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
170. digt.
2 vera dedit. deciens ¨ adde Falerna, puer. [ ]
171. digt. Broutou paidion fictile .
1 Gloria tam parvi non est obscura sigilli: [ ]
2 istius pueri ¨ Brutus amator erat. [ ]?
172. digt. Sauroctonos Corinthius .
1 Ad te reptanti, puer insidiose, lacertae [ ]
2 parce; cupit digitis ¨ illa perire tuis. [ ]?
173. digt. Hyacinthus in tabula pictus .
1 Flectit ab inviso morientia lumina disco [ ]?
2 Oebalius, Phoebi ¨ culpa dolorque, puer. [ ]
174. digt. Hermaphroditus marmoreus .
1 Masculus intravit fontis: emersit utrumque: [ ]?
2 pars est una patris, ¨ cetera matris habet. [ ]?
175. digt. Danae picta .
1 Cur a te pretium Danae, regnator Olympi, [ ]
2 accepit, gratis ¨ si tibi Leda dedit? [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
176. digt. Persona Germana .
1 Sum figuli lusus russi persona Batavi. [2]
2 quae tu derides, ¨ haec timet ora puer. [ ]
177. digt. Hercules Corinthius .
1 Elidit geminos infans nec respicit anguis. [ ]
2 iam poterat teneras ¨ hydra timere manus. [ ]?
178. digt. Hercules fictilis .
1 Sum fragilis: sed tu, moneo, ne sperne sigillum: [ ]
2 non pudet Alciden ¨ nomen habere meum. [ ]?
179. digt. Minerva argentea .
1 Dic mihi, virgo ferox, cum sit tibi cassis et hasta, [ ]
2 quare non habeas ¨ aegida. "Caesar habet." [ ]
180. digt. Europe picta .
1 Mutari melius tauro, pater optime divum, [ ]
2 tunc poteras, Io ¨ cum tibi vacca fuit. [u]
181. digt. Leandros marmoreus .
1 Clamabat tumidis audax Leandros in undis [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
181. digt.
2 "Mergite me, fluctus, ¨ cum rediturus ero." [ ]?
182. digt. Sigillum gibberi fictile .
1 Ebrius haec fecit terris, puto, monstra Prometheus: [ ]
2 Saturnalicio ¨ lusit et ipse luto. [ ]
183. digt. Homeri Batrachomachia .
1 Perlege Maeonio cantatas carmine ranas [ ]
2 et frontem nugis ¨ solvere disce meis. [ ]
184. digt. Homerus in pugillaribus membranis .
1 Ilias et Priami regnis inimicus Ulixes [ ]
2 multiplici pariter ¨ condita pelle latent. [ ]
185. digt. Vergili Culix .
1 Accipe facundi Culicem, studiose, Maronis, [ ]
2 ne nucibus positis ¨ "Arma virumque" legas. [ ]
186. digt. Vergilius in membranis .
1 Quam brevis inmensum cepit membrana Maronem! [ ]
2 ipsius vultus ¨ prima tabella gerit. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
187. digt. Menandrou Thais .
1 Hac primum iuvenem lascivos lusit amores; [ ]
2 nec Glycera pueri, ¨ Thais amica fuit. [ ]?
188. digt. Cicero in membranis .
1 Si comes ista tibi fuerit membrana, putato [ ]
2 carpere te longas ¨ cum Cicerone vias. [ ]
189. digt. Monobyblos Properti .
1 Cynthia, facundi carmen iuvenale Properti, [ ]
2 accepit famam; ¨ non minus ipsa dedit. [ ]
190. digt. Titus Livius in membranis .
1 Pellibus exiguis artatur Livius ingens, [ ]
2 quem mea non totum ¨ bybliotheca capit. [ ]?
191. digt. Sallustius .
1 Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum, [ ]
2 primus Romana ¨ Crispus in historia. [ ]
192. digt. Ovidi Metamorphosis in membranis .
1 Haec tibi multiplici quae structa est massa tabella, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
192. digt.
2 carmina Nasonis ¨ quinque decemque gerit. [1]
193. digt. Tibullus .
1 Ussit amatorem Nemesis lasciva Tibullum, [2]
2 in tota iuvit ¨ quem nihil esse domo. [ ]
194. digt. Lucanus .
1 Sunt quidam qui me dicant non esse poetam: [ ]
2 sed qui me vendit ¨ bybliopola putat. [ ]
195. digt. Catullus .
1 Tantum magna suo debet Verona Catullo, [ ]?
2 quantum parva suo ¨ Mantua Vergilio. [ ]
196. digt. Calvi de aquae frigidae usu .
1 Haec tibi quae fontes et aquarum nomina dicit [ ]
2 ipsa suas melius ¨ charta natabit aquas. [ ]?
197. digt. Mulae pumilae .
1 His tibi de mulis non est metuenda ruina: [2]
2 altius in terra ¨ paene sedere soles. [ ]?
198. digt. Catella Gallicana .
1 Delicias parvae si vis audire catellae, [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
198. digt.
2 narranti brevis est ¨ pagina tota mihi. [2]
199. digt. Asturco .
1 Hic brevis ad numeros rapidum qui colligit unguem, [ ]
2 venit ab auriferis ¨ gentibus Astur equus. [ ]
200. digt. Canis vertragus .
1 Non sibi sed domino venatur vertragus acer, [ ]?
2 inlaesum leporem ¨ qui tibi dente feret. [ ]
201. digt. Palaestrita .
1 Non amo quod vincat, sed quod succumbere novit [ ]
2 et didicit melius ¨ ten epiklinopalen. [ ]?
202. digt. Simius .
1 Callidus emissas eludere simius hastas, [2]?
2 si mihi cauda foret, ¨ cercopithecus eram. [ ]?
203. digt. Puella Gaditana .
1 Tam tremulum crisat, tam blandum prurit, ut ipsum [ ]
2 masturbatorem ¨ fecerit Hippolytum. [ ]
204. digt. Cymbala .
1 Aera Celaenaeos lugentia Matris amores [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
204. digt.
2 esuriens Gallus ¨ vendere saepe solet. [ ]
205. digt. Puer .
1 Sit nobis aetate puer, non pumice, levis, [ ]
2 propter quem placeat ¨ nulla puella mihi. [ ]
206. digt. Cestos .
1 Collo necte, puer, meros amores, []
2 ceston de Veneris sinu calentem. []
207. digt. Idem .
1 Sume Cytheriaco medicatum nectare ceston: [ ]
2 ussit amatorem ¨ balteus iste Iovem. [1]
208. digt. Notarius .
1 Currant verba licet, manus est velocior illis: [ ]
2 nondum lingua suum, ¨ dextra peregit opus. [ ]?
209. digt. Concha .
1 Levis ab aequorea cortex Mareotica concha [ ]
2 fiat: inoffensa ¨ curret harundo via. [ ]
210. digt. Morio .
1 Non mendax stupor est nec fingitur arte dolosa. [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
210. digt.
2 quisquis plus iusto ¨ non sapit, ille sapit. [ ]
211. digt. Caput vervecinum .
1 Mollia Phrixei secuisti colla mariti. [ ]?
2 hoc meruit, tunicam ¨ qui tibi, saeve, dedit? [ ]
212. digt. Pumilus .
1 Si solum spectes hominis caput, Hectora credas: [ ]
2 si stantem videas, ¨ Astyanacta putes. [ ]
213. digt. Parma .
1 Haec, quae saepe solet vinci, quae vincere raro, [ ]
2 parma tibi, scutum ¨ pumilionis erit. [1]?
214. digt. Comoedi pueri .
1 Non erit in turba quisquam Misoumenos ista: [ ]
2 sed poterit quivis ¨ esse Dis exapaton. [ ]
215. digt. Fibula .
1 Dic mihi simpliciter, comoedis et citharoedis, [ ]
2 fibula, quid praestas? ¨ "Carius ut futuant." [ ]
216. digt. Accipiter .
1 Praedo fuit volucrum: famulus nunc aucupis idem [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
216. digt.
2 deicit et captas ¨ non sibi maeret aves. [ ]
217. digt. Opsonator .
1 Dic quotus et quanti cupias cenare, nec unum [ ]
2 addideris verbum: ¨ cena parata tibi est. [ ]?
218. digt. Auceps .
1 Non tantum calamis sed cantu fallitur ales, [ ]
2 callida dum tacita ¨ crescit harundo manu. [ ]
219. digt. Cor bubulum .
1 Pauper causidicus nullos referentia nummos [ ]
2 carmina cum scribas, ¨ accipe cor, quod habes. [ ]
220. digt. Cocus .
1 Non satis est ars sola coco: servire palatum [ ]
2 nolo: cocus domini ¨ debet habere gulam. [ ]?
221. digt. Craticula cum verubus .
1 Rara tibi curva craticula sudet ofella; [1]?
2 spumeus in longa ¨ cuspide fumet aper. [ ]?
222. digt. Pistor dulciarius .
1 Mille tibi dulces operum manus ista figuras [ ]
Marcus Valerius Martialis: Epigrammer, 14. bog (Loeb)
222. digt.
2 extruet: huic uni ¨ parca laborat apis. [ ]?
223. digt. Adipata .
1 Surgite: iam vendit pueris ientacula pistor [ ]
2 cristataeque sonant ¨ undique lucis aves. [ ]?
_____________________________________________________________________________..
= file n. 444 - 9:33 minuti
Andre med hexametre, pentametre, ellevestavelses: Archivio EP1-MARTialis
Marcus Valerius Martialis: Andre epigrammer, 1. bog (Loeb) .
10. digt. .
1 Petit Gemellus nuptias Maronillae ..
2 et cupit et instat et precatur et donat. ..
3 adeone pulchra est? immo foedius nil est. ..
4 quid ergo in illa petitur et placet? tussit. ..
49. digt. .
1 Vir Celtiberis non tacende gentibus ..
2 nostraeque laus Hispaniae, ..
3 videbis altam, Liciniane, Bilbilin, ..
4 equis et armis nobilem, ..
5 senemque Caium nivibus, et fractis sacrum ..
6 Vadaveronem montibus, ..
7 et delicati dulce Boterdi nemus, ..
8 Pomona quod felix amat. ..
9 tepidi natabis lene Congedi vadum ..
10 mollesque nympharum lacus, ..
11 quibus remissum corpus adstringes brevi ..
12 Salone, qui ferrum gelat. ..
13 praestabit illic ipsa figendas prope ..
Marcus Valerius Martialis: Andre epigrammer, 1. bog (Loeb)
49. digt.
14 Vobesca prandenti feras. ..
15 aestus serenos aureo franges Tago ..
16 obscurus umbris arborum; ..
17 avidam rigens Dercenna placabit sitim ..
18 et Nutha, quae vincit nives. ..
19 at cum December canus et bruma impotens ..
20 Aquilone rauco mugiet, ..
21 aprica repetes Tarraconis litora ..
22 tuamque Laletaniam. ..
23 ibi inligatas mollibus dammas plagis ..
24 mactabis et vernas apros ..
25 leporemque forti callidum rumpes equo, ..
26 cervos relinques vilico. ..
27 vicina in ipsum silva descendet focum ..
28 infante cinctum sordido; ..
29 vocabitur venator et veniet tibi ..
30 conviva clamatus prope; ..
31 lunata nusquam pellis et nusquam toga ..
32 olidaeque vestes murice; ..
33 procul horridus Liburnus et querulus cliens, ..
Marcus Valerius Martialis: Andre epigrammer, 1. bog (Loeb)
49. digt.
34 imperia viduarum procul; ..
35 non rumpet altum pallidus somnum reus, ..
36 sed mane totum dormies. ..
37 mereatur alius grande et insanum sophos: ..
38 miserere tu felicium ..
39 veroque fruere non superbus gaudio, ..
40 dum Sura laudatur tuus. ..
41 non inpudenter vita quod relicum est petit, ..
42 cum fama quod satis est habet. ..
61. digt. .
1 Verona docti syllabas amat vatis, ..
2 Marone felix Mantua est, ..
3 censetur Aponi Livio suo tellus ..
4 Stellaque nec Flacco minus, ..
5 Apollodoro plaudit imbrifer Nilus, ..
6 Nasone Paeligni sonant, ..
7 duosque Senecas unicumque Lucanum ..
8 facunda loquitur Corduba, ..
9 gaudent iocosae Canio suo Gades, ..
10 Emerita Deciano meo: ..
Marcus Valerius Martialis: Andre epigrammer, 1. bog (Loeb)
61. digt.
11 te, Liciniane, gloriabitur nostra ..
12 nec me tacebit Bilbilis. ..
66. digt. .
1 Erras, meorum fur avare librorum, ..
2 fieri poetam posse qui putas tanti, ..
3 scriptura quanti constet et tomus vilis: ..
4 non sex paratur aut decem sophos nummis. ..
5 secreta quaere carmina et rudes curas ..
6 quas novit unus scrinioque signatas ..
7 custodit ipse virginis pater chartae, ..
8 quae trita duro non inhorruit mento. ..
9 mutare dominum non potest liber notus. ..
10 sed pumicata fronte si quis est nondum ..
11 nec umbilicis cultus atque membrana, ..
12 mercare: tales habeo; nec sciet quisquam. ..
13 aliena quisquis recitat et petit famam, ..
14 non emere librum sed silentium debet. ..
/felt 100 er altid tomt/
risultati [ ] della versificazione© .. extra >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo archivio n. 8 – IAM-MART
Marcus Valerius Martialis: Andre epigrammer 1,77,1 [Epigrammata diversa]
Ritorna a CORPUS o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!