Archivio n. 68 – FAB-PHAEDRUS

= Versi recitati: INDEX file n. 543-548!

Phaedrus: Æsopiske fabler [Fabulae Aesopiae]
= file n. 543 - 27:56 minuti  ⬇ Cerca Ctrl + F (find)            Prossimo n. 69
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)  # FAB-PHAE.
0. digt.     Prologus                                                         .
  1  Aesopus auctor quam materiam repperit,                                  ..
  2  hanc ego polivi versibus senariis.                                      ..                                       
  3  duplex libelli dos est: quod risum movet                                ..                                                             
  4  et quod prudentis vitam consilio monet.                                 ..                                
  5  calumniari si quis autem voluerit,                                      ..                                   
  6  quod arbores loquantur, non tantum ferae,                               ..
  7  fictis iocari nos meminerit fabulis.                                    ..
1. digt.     Lupus et agnus                                                   . 
  1  Ad rivum eundem lupus et agnus venerant,                                ..
  2  siti compulsi. superior stabat lupus,                                   ..
  3  longeque inferior agnus. tunc fauce inproba                             ..
  4  latro incitatus iurgii causam intulit;                                  ..
  5  'cur' inquit 'turbulentam fecisti mihi                                  ..
  6  aquam bibenti?' laniger contra timens                                   ..
  7  'qui possum, quaeso, facere quod quaeris, lupe?                         ..
  8  a te decurrit ad meos haustus liquor'.                                  ..
  9  repulsus ille veritatis viribus                                         ..
 10  'ante hos sex menses male' ait 'dixisti mihi'.                          ..
 11  respondit agnus 'equidem natus non eram'.                               ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
1. digt.     
 12  'pater hercle tuus' ille inquit 'male dixit mihi';                      ..
 13  atque ita correptum lacerat iniusta nece.                               ..
 14  Haec propter illos scripta est homines fabula                           ..
 15  qui fictis causis innocentes opprimunt.                                 ..
2. digt.     Ranae regem petunt                                               .
  1  Athenae cum florerent aequis legibus,                                   ..
  2  procax libertas civitatem miscuit,                                      ..
  3  frenumque solvit pristinum licentia.                                    ..
  4  hic conspiratis factionum partibus                                      ..
  5  arcem tyrannus occupat Pisistratus.                                     ..
  6  cum tristem servitutem flerent Attici,                                  ..
  7  (non quia crudelis ille, sed quoniam gravis                             ..
  8  omnino insuetis), onus et coepissent queri,                             ..
  9  Aesopus talem tum fabellam rettulit.                                    ..
 10  'Ranae, vagantes liberis paludibus,                                     ..
 11  clamore magno regem petiere a Iove,                                     ..
 12  qui dissolutos mores vi compesceret.                                    ..
 13  pater deorum risit atque illis dedit                                    ..
 14  parvum tigillum, missum quod subito vadi                                ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
2. digt.     
 16  hoc mersum limo cum iaceret diutius,                                    ..
 17  forte una tacite profert e stagno caput,                                ..
 18  et explorato rege cunctas evocat.                                       ..
 19  illae timore posito certatim adnatant,                                  ..
 20  lignumque supra turba petulans insilit.                                 ..
 21  quod cum inquinassent omni contumelia,                                  ..
 22  alium rogantes regem misere ad Iovem,                                   ..
 23  inutilis quoniam esset qui fuerat datus.                                ..
 24  tum misit illis hydrum, qui dente aspero                                ..
 25  corripere coepit singulas. frustra necem                                ..
 26  fugitant inertes; vocem praecludit metus.                               ..
 27  furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem,                           ..
 28  adflictis ut succurrat. tunc contra deus                                ..
 29  'quia noluistis vestrum ferre' inquit 'bonum,                           ..
 30  malum perferte'. - 'Vos quoque, o cives,' ait                           ..
 31  'hoc sustinete, maius ne veniat, malum'.                                ..
3. digt.     Graculus superbus et pavo                                        .
  1  Ne gloriari libeat alienis bonis,                                       ..
  2  suoque potius habitu vitam degere,                                      ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
3. digt.
  3  Aesopus nobis hoc exemplum prodidit.                                    ..
  4  Tumens inani graculus superbia                                          ..
  5  pennas, pavoni quae deciderant, sustulit,                               ..
  6  seque exornavit. deinde, contemnens suos                                ..
  7  se immiscuit pavonum formoso gregi.                                     ..
  8  illi impudenti pennas eripiunt avi,                                     ..
  9  fugantque rostris. male mulcatus graculus                               ..
 10  redire maerens coepit ad proprium genus,                                ..
 11  a quo repulsus tristem sustinuit notam.                                 ..
 12  tum quidam ex illis quos prius despexerat                               ..
 13  'contentus nostris si fuisses sedibus                                   ..
 14  et quod natura dederat voluisses pati,                                  ..
 15  nec illam expertus esses contumeliam                                    ..
 16  nec hanc repulsam tua sentiret calamitas'.                              ..
4. digt.     Canis per fluvium carnem ferens                                  .
  1  Amittit merito proprium qui alienum adpetit.                            ..
  2  Canis, per fluvium carnem cum ferret, natans                            ..
  3  lympharum in speculo vidit simulacrum suum,                             ..
  4  aliamque praedam ab alio cane ferri putans                              ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
4. digt.
  5  eripere voluit; verum decepta aviditas                                  ..
  6  et quem tenebat ore dimisit cibum,                                      ..
  7  nec quem petebat potuit adeo adtingere.                                 ..
5. digt.     Vacca et capella, ovis et leo                                    .
  1  Numquam est fidelis cum potente societas.                               ..
  2  testatur haec fabella propositum meum.                                  ..
  3  Vacca et capella et patiens ovis iniuriae                               ..
  4  socii fuere cum leone in saltibus.                                      ..
  5  hi cum cepissent cervum vasti corporis,                                 ..
  6  sic est locutus partibus factis leo:                                    ..
  7  'ego primam tollo nominor quia leo;                                     ..
  8  secundam, quia sum socius, tribuetis mihi;                              ..
  9  tum, quia plus valeo, me sequetur tertia;                               ..
 10  malo adficietur si quis quartam tetigerit'.                             ..
 11  sic totam praedam sola improbitas abstulit.                             ..
6. digt.     Ranae ad solem                                                   .
  1  Vicini furis celebres vidit nuptias                                     ..
  2  Aesopus, et continuo narrare incipit -                                  ..
  3  Uxorem quondam Sol cum vellet ducere,                                   ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
6. digt.
  4  clamorem ranae sustulere ad sidera.                                     ..
  5  convicio permotus quaerit Iuppiter                                      ..
  6  causam querelae. quaedam tum stagni incola                              ..
  7  'nunc' inquit 'omnes unus exurit lacus,                                 ..
  8  cogetque miseras arida sede emori.                                      ..
  9  quidnam futurum est si crearit liberos?'                                ..
7. digt.     Vulpes ad personam tragicam                                      .
  1  Personam tragicam forte vulpes viderat;                                 ..
  2  'o quanta species' inquit 'cerebrum non habet!'                         ..
  3  Hoc illis dictum est quibus honorem et gloriam                          ..
  4  Fortuna tribuit, sensum communem abstulit.                              ..
8. digt.     Lupus et gruis                                                   . 
  1  Qui pretium meriti ab improbis desiderat,                               ..
  2  bis peccat: primum quoniam indignos adiuvat,                            ..
  3  impune abire deinde quia iam non potest.                                ..
  4  Os devoratum fauce cum haereret lupi,                                   ..
  5  magno dolore victus coepit singulos                                     ..
  6  inlicere pretio ut illud extraherent malum.                             ..
  7  tandem persuasa est iure iurando gruis,                                 ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
8. digt.    
  8  gulaeque credens colli longitudinem                                     ..
  9  periculosam fecit medicinam lupo.                                       ..
 10  pro quo cum pactum flagitaret praemium,                                 ..
 11  'ingrata es' inquit 'ore quae nostro caput                              ..
 12  incolume abstuleris et mercedem postulas'.                              ..
9. digt.     Passer ad leporem consiliator                                    .
  1  Sibi non cavere et aliis consilium dare                                 ..
  2  stultum esse paucis ostendamus versibus.                                ..
  3  Oppressum ab aquila, fletus edentem graves,                             ..
  4  leporem obiurgabat passer 'ubi pernicitas                               ..
  5  nota' inquit 'illa est? quid ita cessarunt pedes?'                      ..
  6  dum loquitur, ipsum accipiter necopinum rapit                           ..
  7  questuque vano clamitantem interficit.                                  ..
  8  lepus semianimus 'mortis in solatio:                                    ..
  9  qui modo securus nostra inridebas mala,                                 ..
 10  simili querela fata deploras tua'.                                      ..
10. digt.    Lupus et vulpes iudice simio                                     .
  1  Quicumque turpi fraude semel innotuit,                                  ..
  2  etiam si verum dicit, amittit fidem.                                    ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
10. digt.
  3  hoc adtestatur brevis Aesopi fabula.                                    ..
  4  Lupus arguebat vulpem furti crimine;                                    ..
  5  negabat illa se esse culpae proximam.                                   ..
  6  tunc iudex inter illos sedit simius.                                    ..
  7  uterque causam cum perorassent suam,                                    ..
  8  dixisse fertur simius sententiam:                                       ..
  9  'tu non videris perdidisse quos petis;                                  ..
 10  te credo subripuisse quod pulchre negas'.                               ..
11. digt.    Asinus et leo venantes                                           . 
  1  Virtutis expers, verbis iactans gloriam,                                ..
  2  ignotos fallit, notis est derisui.                                      ..
  3  Venari asello comite cum vellet leo,                                    ..
  4  contexit illum frutice et admonuit simul                                ..
  5  ut insueta voce terreret feras,                                         ..
  6  fugientes ipse exciperet. hic auritulus                                 ..
  7  clamorem subito totis tollit viribus,                                   ..
  8  novoque turbat bestias miraculo:                                        ..
  9  quae, dum paventes exitus notos petunt,                                 ..
 10  leonis adfliguntur horrendo impetu.                                     ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
11. digt.    
 11  qui postquam caede fessus est, asinum evocat,                           ..
 12  iubetque vocem premere. tunc ille insolens                              ..
 13  'qualis videtur opera tibi vocis meae?'                                 ..
 14  'insignis' inquit 'sic ut, nisi nossem tuum                             ..
 15  animum genusque, simili fugissem metu'.                                 ..
12. digt.    Cervus ad fontem                                                 .
  1  Laudatis utiliora quae contempseris,                                    ..
  2  saepe inveniri testis haec narratio est.                                ..
  3  Ad fontem cervus, cum bibisset, restitit,                               ..
  4  et in liquore vidit effigiem suam.                                      ..
  5  ibi dum ramosa mirans laudat cornua                                     ..
  6  crurumque nimiam tenuitatem vituperat,                                  ..
  7  venantum subito vocibus conterritus,                                    ..
  8  per campum fugere coepit, et cursu levi                                 ..
  9  canes elusit. silva tum excepit ferum;                                  ..
 10  in qua retentis impeditus cornibus                                      ..
 11  lacerari coepit morsibus saevis canum.                                  ..
 12  tunc moriens edidisse vocem hanc dicitur:                               ..
 13  'o me infelicem, qui nunc demum intellego,                              ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
12. digt.    
 14  utilia mihi quam fuerint quae despexeram,                               ..
 15  et, quae laudaram, quantum luctus habuerint'.                           ..
13. digt.    Vulpes et corvus                                                 .
  1  Qui se laudari gaudet verbis subdolis,                                  ..
  2  fere dat poenas turpi paenitentia.                                      ..
  3  Cum de fenestra corvus raptum caseum                                    ..
  4  comesse vellet, celsa residens arbore,                                  ..
  5  vulpes invidit, deinde sic coepit loqui:                                ..
  6  'o qui tuarum, corve, pennarum est nitor!                               ..
  7  quantum decoris corpore et vultu geris!                                 ..
  8  si vocem haberes, nulla prior ales foret'.                              ..
  9  at ille stultus, dum vult vocem ostendere,                              ..
 10  emisit ore caseum; quem celeriter                                       ..
 11  dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.                                   ..
 12  tunc demum ingemuit corvi deceptus stupor.                              ..
14. digt.    Ex sutore medicus                                                .
  1  Malus cum sutor inopia deperditus                                       ..
  2  medicinam ignoto facere coepisset loco                                  ..
  3  et venditaret falso antidotum nomine,                                   ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
14. digt.
  4  verbosis adquisivit sibi famam strophis.                                ..
  5  hic cum iaceret morbo confectus gravi                                   ..
  6  rex urbis, eius experiendi gratia                                       ..
  7  scyphum poposcit: fusa dein simulans aqua                               ..
  8  illius se miscere antidoto toxicum,                                     ..
  9  combibere iussit ipsum, posito praemio.                                 ..
 10  timore mortis ille tum confessus est,                                   ..
 11  non artis ulla medicum se prudentia,                                    ..
 12  verum stupore vulgi, factum nobilem.                                    ..
 13  rex advocata contione haec edidit:                                      ..
 14  'quantae putatis esse vos dementiae,                                    ..
 15  qui capita vestra non dubitatis credere,                                ..
 16  cui calceandos nemo commisit pedes?'                                    ..
 17  Hoc pertinere vere ad illos dixerim,                                    ..
 18  quorum stultitia quaestus impudentiae est.                              ..
15. digt.    Asinus ad senem pastorem                                         .
  1  In principatu commutando saepius                                        ..
  2  nil praeter domini mores mutant pauperes.                               ..
  3  id esse verum, parva haec fabella indicat.                              ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
15. digt.
  4  Asellum in prato timidus pascebat senex.                                ..
  5  is hostium clamore subito territus                                      ..
  6  suadebat asino fugere, ne possent capi.                                 ..
  7  at ille lentus 'quaeso, num binas mihi                                  ..
  8  clitellas impositurum victorem putas?'                                  ..
  9  senex negavit. 'ergo, quid refert mea                                   ..
 10  cui serviam, clitellas dum portem unicas?'                              ..
16. digt.    Ovis, cervus et lupus                                            .
  1  Fraudator homines cum advocat sponsum improbos,                         ..
  2  non rem expedire, sed mala videre expetit.                              ..
  3  Ovem rogabat cervus modium tritici,                                     ..
  4  lupo sponsore. at illa, praemetuens dolum,                              ..
  5  'rapere atque abire semper adsuevit lupus;                              ..
  6  tu de conspectu fugere veloci impetu.                                   ..
  7  ubi vos requiram, cum dies advenerit?'                                  ..
17. digt.    Ovis, canis et lupus                                             .
  1  Solent mendaces luere poenas malefici.                                  ..
  2  Calumniator ab ove cum peteret canis,                                   ..
  3  quem conmodasse panem se contenderet,                                   ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
17. digt.
  4  lupus, citatus testis, non unum modo                                    ..
  5  deberi dixit, verum adfirmavit decem.                                   ..
  6  ovis, damnata falso testimonio,                                         ..
  7  quod non debebat, solvit. post paucos dies                              ..
  8  bidens iacentem in fovea prospexit lupum.                               ..
  9  'haec' inquit 'merces fraudis a superis datur'.                         ..
18. digt.    Mulier parturiens                                                .
  1  Nemo libenter recolit qui laesit locum.                                 ..
  2  Instante partu mulier actis mensibus                                    ..
  3  humi iacebat, flebilis gemitus ciens.                                   ..
  4  vir est hortatus, corpus lecto reciperet,                               ..
  5  onus naturae melius quo deponeret.                                      ..
  6  'minime' inquit 'illo posse confido loco                                ..
  7  malum finiri quo conceptum est initio'.                                 ..
19. digt.    Canis parturiens                                                 .
  1  Habent insidias hominis blanditiae mali;                                ..
  2  quas ut vitemus, versus subiecti monent.                                ..
  3  Canis parturiens cum rogasset alteram,                                  ..
  4  ut fetum in eius tugurio deponeret,                                     ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
19. digt.    
  5  facile impetravit. dein reposcenti locum                                ..
  6  preces admovit, tempus exorans breve,                                   ..
  7  dum firmiores catulos posset ducere.                                    ..
  8  hoc quoque consumpto flagitari validius                                 ..
  9  cubile coepit. 'si mihi et turbae meae                                  ..
 10  par' inquit 'esse potueris, cedam loco'.                                ..
20. digt.    Canes famelici                                                   .
  1  Stultum consilium non modo effectu caret,                               ..
  2  sed ad perniciem quoque mortalis devocat.                               ..
  3  Corium depressum in fluvio viderunt canes.                              ..
  4  id ut comesse extractum possent facilius,                               ..
  5  aquam coepere ebibere: sed rupti prius                                  ..
  6  periere quam quod petierant contingerent.                               ..
21. digt.    Leo senex, aper, taurus et asinus                                .
  1  Quicumque amisit dignitatem pristinam,                                  ..
  2  ignavis etiam iocus est in casu gravi.                                  ..
  3  Defectus annis et desertus viribus                                      ..
  4  leo cum iaceret spiritum extremum trahens,                              ..
  5  aper fulmineis venit ad eum dentibus,                                   ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
21. digt.    
  6  et vindicavit ictu veterem iniuriam.                                    ..
  7  infestis taurus mox confodit cornibus                                   ..
  8  hostile corpus. asinus, ut vidit ferum                                  ..
  9  impune laedi, calcibus frontem extudit.                                 ..
 10  at ille exspirans 'fortis indigne tuli                                  ..
 11  mihi insultare: te, naturae dedecus,                                    ..
 12  quod ferre certe cogor bis videor mori'.                                ..
22. digt.    Mustela et homo                                                  .
  1  Mustela ab homine prensa, cum instantem necem                           ..
  2  effugere vellet, 'parce, quaeso', inquit 'mihi,                         ..
  3  quae tibi molestis muribus purgo domum'.                                ..
  4  respondit ille 'faceres si causa mea,                                   ..
  5  gratum esset et dedissem veniam supplici.                               ..
  6  nunc quia laboras ut fruaris reliquiis,                                 ..
  7  quas sunt rosuri, simul et ipsos devores,                               ..
  8  noli imputare vanum beneficium mihi'.                                   ..
  9  atque ita locutus improbam leto dedit.                                  ..
 10  Hoc in se dictum debent illi agnoscere,                                 ..
 11  quorum privata servit utilitas sibi,                                    ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
22. digt.
 12  et meritum inane iactant imprudentibus.                                 ..
23. digt.    Canis fidelis                                                    .
  1  Repente liberalis stultis gratus est,                                   ..
  2  verum peritis inritos tendit dolos.                                     ..
  3  Nocturnus cum fur panem misisset cani,                                  ..
  4  obiecto temptans an cibo posset capi,                                   ..
  5  'heus', inquit 'linguam vis meam praecludere,                           ..
  6  ne latrem pro re domini? multum falleris.                               ..
  7  namque ista subita me iubet benignitas                                  ..
  8  vigilare, facias ne mea culpa lucrum'.                                  ..
24. digt.    Rana rupta et bos                                                .
  1  Inops, potentem dum vult imitari, perit.                                ..
  2  In prato quodam rana conspexit bovem,                                   ..
  3  et tacta invidia tantae magnitudinis                                    ..
  4  rugosam inflavit pellem. tum natos suos                                 ..
  5  interrogavit an bove esset latior.                                      ..
  6  illi negarunt. rursus intendit cutem                                    ..
  7  maiore nisu, et simili quaesivit modo,                                  ..
  8  quis maior esset. illi dixerunt 'bovem'.                                ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
24. digt.
  9  novissime indignata, dum vult validius                                  ..
 10  inflare sese, rupto iacuit corpore.                                     ..
25. digt.    Canes et corcodilli                                              .
  1  Consilia qui dant prava cautis hominibus                                ..
  2  et perdunt operam et deridentur turpiter.                               ..
  3  Canes currentes bibere in Nilo flumine,                                 ..
  4  a corcodillis ne rapiantur, traditum est.                               ..
  5  igitur cum currens bibere coepisset canis,                              ..
  6  sic corcodillus 'quamlibet lambe otio,                                  ..
  7  pota, timere noli, accede sedulo                                        ..
  8  noli vereri'. at ille 'facerem  hercule,                                ..
  9  nisi esse scirem carnis te cupidum meae'.                               ..
26. digt.    Vulpes et ciconia                                                .
  1  Nulli nocendum: si quis vero laeserit,                                  ..
  2  multandum simili iure fabella admonet.                                  ..
  3  Vulpes ad cenam dicitur ciconiam                                        ..
  4  prior invitasse et illi in patena liquidam                              ..
  5  posuisse sorbitionem, quam nullo modo                                   ..
  6  gustare esuriens potuerit ciconia.                                      ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
26. digt.    
  7  quae, vulpem cum revocasset, intrito cibo                               ..
  8  plenam lagonam posuit; huic rostrum inserens                            ..
  9  satiatur ipsa et torquet convivam fame.                                 ..
 10  quae cum lagonae collum frustra lamberet,                               ..
 11  peregrinam sic locutam volucrem accepimus:                              ..
 12  'sua quisque exempla debet aequo animo pati'.                           ..
27. digt.    Canis et thensaurus et vulturius                                 .
  1  Haec res avaris esse conveniens potest,                                 ..
  2  et qui, humiles nati, dici locupletes student.                          ..
  3  Humana effodiens ossa thensaurum canis                                  ..
  4  invenit, et, violarat quia Manes deos,                                  ..
  5  iniecta est illi divitiarum cupiditas,                                  ..
  6  poenas ut sanctae religioni penderet.                                   ..
  7  itaque, aurum dum custodit oblitus cibi,                                ..
  8  fame est consumptus. quem stans vulturius super                         ..
  9  fertur locutus 'o canis, merito iaces,                                  ..
 10  qui concupisti subito regales opes,                                     ..
 11  trivio conceptus, educatus stercore'.                                   ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
28. digt.    Vulpes et aquila                                                 .
  1  Quamvis sublimes debent humiles metuere,                                ..
  2  vindicta docili quia patet sollertiae.                                  ..
  3  Vulpinos catulos aquila quondam sustulit,                               ..
  4  nidoque posuit pullis escam ut carperent.                               ..
  5  hanc persecuta mater orare incipit,                                     ..
  6  ne tantum miserae luctum importaret sibi.                               ..
  7  contempsit illa, tuta quippe ipso loco.                                 ..
  8  vulpes ab ara rapuit ardentem facem,                                    ..
  9  totamque flammis arborem circumdedit,                                   ..
 10  hosti dolorem damno miscens sanguinis.                                  ..
 11  aquila, ut periclo mortis eriperet suos,                                ..
 12  incolumes natos supplex vulpi reddidit.                                 ..
29. digt.    Asinus inridens aprum                                            .
  1  Plerumque stulti, risum dum captant levem,                              ..
  2  gravi destringunt alios contumelia,                                     ..
  3  et sibi nocivum concitant periculum.                                    ..
  4  Asellus apro cum fuisset obvius,                                        ..
  5  'salve' inquit 'frater'. ille indignans repudiat                        ..
  6  officium, et quaerit cur sic mentiri velit.                             ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
29. digt.                                                                     .
  7  asinus demisso pene 'similem si negas                                   ..
  8  tibi me esse, certe simile est hoc rostro tuo'.                         ..
  9  aper, cum vellet facere generosum impetum,                              ..
 10  repressit iram et 'facilis vindicta est mihi:                           ..
 11  sed inquinari nolo ignavo sanguine'.                                    ..
30. digt.    Ranae metuentes taurorum proelia                                 .
  1  Humiles laborant ubi potentes dissident.                                ..
  2  Rana e palude pugnam taurorum intuens,                                  ..
  3  'heu, quanta nobis instat pernicies' ait.                               ..
  4  interrogata ab alia cur hoc diceret,                                    ..
  5  de principatu cum illi certarent gregis                                 ..
  6  longeque ab ipsis degerent vitam boves,                                 ..
  7  'est statio separata ac diversum genus;                                 ..
  8  expulsus regno nemoris qui profugerit,                                  ..
  9  paludis in secreta veniet latibula,                                     ..
 10  et proculcatas obteret duro pede.                                       ..
 11  ita caput ad nostrum furor illorum pertinet'.                           ..
31. digt.    Miluus et columbae                                               .
  1  Qui se committit homini tutandum improbo,                               ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 1. bog (C.S.L. Paravianum)
31. digt.
  2  auxilia dum requirit, exitium invenit.                                  ..
  3  Columbae saepe cum fugissent miluum,                                    ..
  4  et celeritate pennae vitassent necem,                                   ..
  5  consilium raptor vertit ad fallaciam,                                   ..
  6  et genus inerme tali decepit dolo:                                      ..
  7  'quare sollicitum potius aevum ducitis                                  ..
  8  quam regem me creatis icto foedere,                                     ..
  9  qui vos ab omni tutas praestem iniuria?'                                ..
 10  illae credentes tradunt sese miluo.                                     ..
 11  qui regnum adeptus coepit vesci singulas,                               ..
 12  et exercere imperium saevis unguibus.                                   ..
 13  tunc de reliquis una 'merito plectimur.'                                ..
_____________________________________________________________________________..
= file n. 544 - 13:02 minuti 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 2. bog (C.S.L. Paravianum)            .
0. digt.     Auctor                                                           .
  1  Exemplis continetur Aesopi genus;                                       ..
  2  nec aliud quicquam per fabellas quaeritur                               ..
  3  quam corrigatur error ut mortalium,                                     ..
  4  acuatque sese diligens industria.                                       ..
  5  quicumque fuerit ergo narrandi iocus,                                   ..
  5  dum capiat aurem et servet propositum suum,                             ..
  6  re commendatur, non auctoris nomine.                                    ..
  7  equidem omni cura morem servabo senis.                                  ..
  8  sed si libuerit aliquid interponere,                                    ..
  9  dictorum sensus ut delectet varietas,                                   ..
 10  bonas in partes, lector, accipias velim                                 ..
 12  ita, si rependet illi brevitas gratiam.                                 ..
 13  cuius verbosa ne sit commendatio,                                       ..
 14  attende cur negare cupidis debeas,                                      ..
 15  modestis etiam offerre quod non petierint.                              .. 
1. digt.     Iuvencus, leo et praedator                                       .
  1  Super iuvencum stabat deiectum leo.                                     ..
  2  praedator intervenit, partem postulans.                                 ..
  3  'darem' inquit 'nisi soleres per te sumere';                            ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 2. bog (C.S.L. Paravianum)
1. digt.
  4  et improbum reiecit. forte innoxius                                     ..
  5  viator est deductus in eundem locum,                                    ..
  6  feroque viso rettulit retro pedem.                                      ..
  7  cui placidus ille 'non est quod timeas' ait,                            ..
  8  'et quae debetur pars tuae modestiae                                    ..
  9  audacter tolle'. tunc diviso tergore                                    ..
 10  silvas petivit, homini ut accessum daret.                               ..
 11  Exemplum egregium prorsus et laudabile;                                 ..
 12  verum est aviditas dives et pauper pudor.                               ..
2. digt.     Anus diligens iuvenem, item puella                               .
  1  A feminis utcumque spoliari viros,                                      ..
  2  ament, amentur, nempe exemplis discimus.                                ..
  3  Aetatis mediae quendam mulier non rudis                                 ..
  4  tenebat, annos celans elegantia,                                        ..
  5  animosque eiusdem pulchra iuvenis ceperat.                              ..
  6  ambae, videri dum volunt illi pares,                                    ..
  7  capillos homini legere coepere invicem.                                 ..
  8  qui se putaret pingi cura mulierum,                                     ..
  9  calvus repente factus est; nam funditus                                 ..
    
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 2. bog (C.S.L. Paravianum)
2. digt.
 10  canos puella, nigros anus evellerat.                                    ..
3. digt.     Aesopus ad quendam de successu improborum                        .
  1  Laceratus quidam morsu vehementis canis,                                ..
  2  tinctum cruore panem misit malefico,                                    ..
  3  audierat esse quod remedium vulneris.                                   ..
  4  tunc sic Aesopus: 'noli coram pluribus                                  ..
  5  hoc facere canibus, ne nos vivos devorent,                              ..
  6  cum scierint esse tale culpae praemium'.                                ..
  7  Successus improborum plures allicit.                                    ..
4. digt.     Aquila, feles et aper                                            .
  1  Aquila in sublimi quercu nidum fecerat;                                 ..
  2  feles, cavernam nancta in media, pepererat;                             ..
  3  sus nemoris cultrix fetum ad imam posuerat.                             ..
  4  tum fortuitum feles contubernium                                        ..
  5  fraude et scelesta sic evertit malitia.                                 ..
  6  ad nidum scandit volucris: 'pernicies' ait                              ..
  7  tibi paratur, forsan et miserae mihi.                                   ..
  8  nam, fodere terram quod vides cotidie                                   ..
  9  aprum insidiosum, quercum vult evertere,                                ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 2. bog (C.S.L. Paravianum)
4. digt.
 10  ut nostram in plano facile progeniem opprimat'.                          ..
 11  terrore offuso et perturbatis sensibus                                  ..
 12  derepit ad cubile saetosae suis;                                        ..
 13  'magno' inquit 'in periclo sunt nati tui.                               ..
 14  nam, simul exieris pastum cum tenero grege,                             ..
 15  aquila est parata rapere porcellos tibi'.                               ..
 16  hunc quoque timore postquam complevit locum,                            ..
 17  dolosa tuto condidit sese cavo:                                         ..
 18  inde evagata noctu suspenso pede,                                       ..
 19  ubi esca sese explevit et prolem suam,                                  ..
 20  pavorem simulans prospicit toto die.                                    ..
 21  ruinam metuens aquila ramis desidet:                                    ..
 22  aper rapinam vitans non prodit foras.                                   ..
 23  quid multa? inedia sunt consumpti cum suis,                             ..
 24  felisque catulis largam praebuerat dapem.                               ..
 25  Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali,                            ..
 26  documentum habere stulta credulitas potest.                             ..
5. digt.     Item Caesar ad atriensem                                         .
  1  Est ardalionum quaedam Romae natio,                                     ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 2. bog (C.S.L. Paravianum)
5. digt.
  2  trepide concursans, occupata in otio,                                   ..
  3  gratis anhelans, multa agendo nil agens,                                ..
  4  sibi molesta et aliis odiosissima.                                      ..
  5  hanc emendare, si tamen possum, volo                                    ..
  6  vera fabella; pretium est operae attendere.                             ..
  7  Caesar Tiberius cum petens Neapolim                                     ..
  8  in Misenensem villam venisset suam,                                     ..
  9  quae, monte summo posita Luculli manu,                                  ..
 10  prospectat Siculum et prospicit Tuscum mare,                            ..
 11  ex alticinctis unus atriensibus,                                        ..
 12  cui tunica ab umeris linteo Pelusio                                     ..
 13  erat destricta, cirris dependentibus,                                   ..
 14  perambulante laeta domino viridia,                                      ..
 15  alveolo coepit ligneo conspargere                                       ..
 16  humum aestuantem, iactans officium comes:                               ..
 17  sed deridetur. inde notis flexibus                                      ..
 18  praecurrit alium in xystum, sedans pulverem.                            ..
 19  agnoscit hominem Caesar, remque intellegit,                             ..
 20  is ut putavit, esse nescio quid boni.                                   ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 2. bog (C.S.L. Paravianum)
5. digt.
 21  'heus!' inquit dominus. ille enimvero adsilit,                          ..
 22  donationis alacer certae gaudio.                                        ..
 23  tum sic iocata est tanta maiestas ducis:                                ..
 24  'non multum egisti et opera nequiquam perit;                            ..
 25  multo maioris alapae mecum veneunt'.                                    ..
6. digt.     Aquila et cornix                                                 .
  1  Contra potentes nemo est munitus satis;                                 ..
  2  si vero accessit consiliator maleficus,                                 ..
  3  vis et nequitia quicquid oppugnant, ruit.                               ..
  4  Aquila in sublime sustulit testudinem:                                  ..
  5  quae cum abdidisset cornea corpus domo,                                 ..
  6  nec ullo pacto laedi posset condita,                                    ..
  7  venit per auras cornix, et propter volans                               ..
  8  'opimam sane praedam rapuisti unguibus;                                 ..
  9  sed, nisi monstraro quid sit faciendum tibi,                            ..
 10  gravi nequiquam te lassabit pondere.'                                   ..
 11  promissa parte suadet ut scopulum super                                 ..
 12  altis ab astris duram inlidat corticem,                                 ..
 13  qua comminuta facile vescatur cibo.                                     ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 2. bog (C.S.L. Paravianum)
6. digt.
 14  inducta verbis aquila monitis paruit,                                   ..
 15  simul et magistrae large divisit dapem.                                 ..
 16  sic tuta quae naturae fuerat munere,                                    ..
 17  impar duabus, occidit tristi nece.                                      ..
7. digt.     Muli duo et vectores                                             .
  1  Muli gravati sarcinis ibant duo:                                        ..
  2  unus ferebat fiscos cum pecunia,                                        ..
  3  alter tumentes multo saccos hordeo.                                     ..
  4  ille onere dives celsa cervice eminens,                                 ..
  5  clarumque collo iactat tintinabulum;                                    ..
  6  comes quieto sequitur et placido gradu.                                 ..
  7  subito latrones ex insidiis advolant,                                   ..
  8  interque caedem ferro mulum sauciant:                                   ..
  9  diripiunt nummos, neglegunt vile hordeum.                               ..
 10  spoliatus igitur casus cum fleret suos,                                 ..
 11  'equidem' inquit alter 'me contemptum gaudeo;                           ..
 12  nam nil amisi, nec sum laesus vulnere'.                                 ..
 13  Hoc argumento tuta est hominum tenuitas,                                ..
 14  magnae periclo sunt opes obnoxiae.                                      ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 2. bog (C.S.L. Paravianum)
8. digt.     Cervus ad boves                                                  .
  1  Cervus nemorosis excitatus latibulis,                                   ..
  2  ut venatorum fugeret instantem necem,                                   ..
  3  caeco timore proximam villam petit,                                     ..
  4  ut opportuno se bovili condidit.                                        ..
  5  hic bos latenti 'quidnam voluisti tibi,                                 ..
  6  infelix, ultro qui ad necem cucurreris?'                                ..
  7  at ille supplex 'vos modo' inquit 'parcite:                             ..
  8  occasione rursus erumpam data'.                                         ..
  9  spatium diei noctis excipiunt vices;                                    ..
 10  frondem bubulcus adfert, nil adeo videt:                                ..
 11  eunt subinde et redeunt omnes rustici,                                  ..
 12  nemo animadvertit: transit etiam vilicus,                               ..
 13  nec ille quicquam sentit. tum gaudens ferus                             ..
 14  bubus quietis agere coepit gratias,                                     ..
 15  hospitium adverso quod praestiterint tempore.                           ..
 16  respondit unus 'salvum te cupimus quidem,                               ..
 17  sed, ille qui oculos centum habet si venerit,                           ..
 18  magno in periclo vita vertetur tua'.                                    ..
 19  haec inter ipse dominus a cena redit;                                   ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 2. bog (C.S.L. Paravianum)
8. digt.
 20  et, quia corruptos viderat nuper boves,                                 ..
 21  accedit ad praesepe: 'cur frondis parum est,                            ..
 22  stramenta desunt? tollere haec aranea                                   ..
 23  quantum est laboris?' dum scrutatur singula,                            ..
 24  cervi quoque alta conspicatur cornua;                                   ..
 25  quem convocata iubet occidi familia,                                    ..
 26  praedamque tollit. - Haec significat fabula                             ..
 27  dominum videre plurimum in rebus suis.                                  .. 
9. digt.     Auctor                                                           .
  1  Aesopi ingenio statuam posuere Attici,                                  ..
  2  servumque collocarunt aeterna in basi,                                  ..
  3  patere honori scirent ut cuncti viam                                    ..
  4  nec generi tribui sed virtuti gloriam.                                  ..
  5  quoniam occuparat alter ne primus foret,                                ..
  6  ne solus esset, studui, quod superfuit.                                 ..
  7  nec haec invidia, verum est aemulatio.                                  ..
  8  quodsi labori faverit Latium meo,                                       ..
  9  plures habebit quos opponat Graeciae.                                   ..
 10  si livor obtrectare curam voluerit,                                     ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 2. bog (C.S.L. Paravianum)
9. digt.
 11  non tamen eripiet laudis conscientiam.                                  ..
 12  si nostrum studium ad aures pervenit tuas,                              ..
 13  et arte fictas animus sentit fabulas,                                   ..
 14  omnem querelam submovet felicitas.                                      ..
 15  sin autem doctus illis occurrit labor,                                  ..
 16  sinistra quos in lucem natura extulit,                                  ..
 17  nec quicquam possunt nisi meliores carpere,                             ..
 18  fatale exitium corde durato feram,                                      ..
 19  donec fortunam criminis pudeat sui.                                     ..
_____________________________________________________________________________..
= file n. 545 - 29:48 minuti 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)            .
0. digt.     Phaedrus ad Eutychum                                             .
  1  Phaedri libellos legere si desideras,                                   ..                                   
  2  vaces oportet, Eutyche, a negotiis,                                     ..
  3  ut liber animus sentiat vim carminis.                                   ..
  4  ‘verum’ inquis ‘tanti non est ingenium tuum,                            ..
  5  momentum ut horae pereat officiis meis.’                                ..
  6  non ergo causa est manibus id tangi tuis,                               ..
  7  quod occupatis auribus non convenit.                                    ..
  8  fortasse dices: ‘aliquae venient feriae,                                ..
  9  quae me soluto pectore ad studium vocent.’                              ..
 10  legesne, quaeso, potius viles nenias,                                   ..
 11  inpendas curam quam rei domesticae,                                     ..
 12  reddas amicis tempora, uxori vaces,                                     ..
 13  animum relaxes, otium des corpori,                                      ..
 14  ut adsuetam fortius praestes vicem?                                     ..
 15  mutandum tibi propositum est ut vitae genus,                            ..
 16  intrare si Musarum limen cogitas.                                       ..
 17  ego, quem Pierio mater enixa est iugo,                                  ..
 18  in quo tonanti sancta Mnemosyne Iovi,                                   ..
 19  fecunda novies, artium peperit chorum,                                  ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)
0. digt.
 20  quamvis in ipsa paene natus sim schola,                                 ..
 21  curamque habendi penitus corde eraserim,                                ..
 22  et laude invicta vitam in hanc incubuerim,                              ..
 23  fastidiose tamen in coetum recipior.                                    ..
 24  quid credis illi accidere qui magnas opes                               ..
 25  exaggerare quaerit omni vigilia,                                        ..
 26  docto labori dulce praeponens lucrum?                                   ..
 27  sed iam, ‘quodcumque fuerit,’ ut dixit Sinon                            ..
 28  ad regem cum Dardaniae perductus foret,                                 ..
 29  librum exarabo tertium Aesopi stilo,                                    ..
 30  honori et meritis dedicans illum tuis.                                  ..
 31  quem si leges, laetabor; sin autem minus,                               ..
 32  habebunt certe quo se oblectent posteri.                                ..
 33  nunc, fabularum cur sit inventum genus,                                 ..
 34  brevi docebo. servitus obnoxia,                                         ..
 35  quia quae volebat non audebat dicere,                                   ..
 36  affectus proprios in fabellas transtulit,                               ..
 37  calumniamque fictis elusit iocis.                                       ..
 38  ego porro illius semita feci viam,                                      ..
 
 Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)
 0. digt.
 39  et cogitavi plura quam reliquerat,                                      ..
 40  in calamitatem deligens quaedam meam.                                   ..
 41  quodsi accusator alius Seiano foret,                                    ..
 42  si testis alius, iudex alius denique,                                   ..
 43  dignum faterer esse me tantis malis,                                    ..
 44  nec his dolorem delenirem remediis.                                     ..
 45  suspicione si quis errabit sua,                                         ..
 47  et rapiet ad se quod erit commune omnium,                               ..
 48  stulte nudabit animi conscientiam,                                      .. 
 49  huic excusatum me velim nihilo minus.                                   ..
 50  neque enim notare singulos mens est mihi,                               ..
 51  verum ipsam vitam et mores hominum ostendere.                           ..
 52  rem me professum dicet fors aliquis gravem.                             ..
 53  si Phryx Aesopus potuit, si Anacharsis Scytha                           ..
 54  aeternam famam condere ingenio suo,                                     ..
 55  ego litteratae qui sum proprior Graeciae,                               ..
 56  cur somno inerti deseram patriae decus?                                 ..
 57  Threissa cum gens numeret auctores suos,                                ..
 57  Linoque Apollo sit parens, Musa Orpheo,                                 ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)
0. digt.
 58  qui saxa cantu movit et domuit feras                                    ..
 59  Hebrique tenuit impetus dulci mora?                                     ..
 60  ergo hinc abesto, Livor, ne frustra gemas,                              ..
 61  quoniam mihi sollemnis dabitur gloria.                                 ..
 62  induxi te ad legendum? sincerum mihi                                    ..
 63  candore noto reddas iudicium peto.                                      ..
1. digt.     Anus ad amphoram                                                 .
  1  Anus iacere vidit epotam amphoram,                                      ..
  2  adhuc Falerna faece e testa nobili                                      ..
  3  odorem quae iucundum late spargeret.                                    ..
  4  hunc postquam totis avida traxit naribus:                               ..
  5  ‘o suavis anima, quale te dicam bonum                                   ..
  6  antehac fuisse, tales cum sint reliquiae!’                              ..
  7  Hoc quo pertineat dicet qui me noverit.                                 ..
2. digt.     Panthera et pastores                                             .
  1  Solet a despectis par referri gratia.                                   ..
  2  Panthera inprudens olim in foveam decidit.                              ..
  3  videre agrestes; alii fustes congerunt,                                 ..
  4  alii onerant saxis; quidam contra miseriti                              ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)
2. digt.
  5  periturae quippe, quamvis nemo laederet,                                ..
  6  misere panem ut sustineret spiritum.                                    ..
  7  nox insecuta est; abeunt securi domum,                                  ..
  8  quasi inventuri mortuam postridie.                                      ..
  9  at illa, vires ut refecit languidas,                                    ..
 10  veloci saltu fovea sese liberat                                         ..
 11  et in cubile concito properat gradu.                                    ..
 12  paucis diebus interpositis provolat,                                    ..
 13  pecus trucidat, ipsos pastores necat,                                   ..
 14  et cuncta vastans saevit irato impetu.                                  ..
 15  tum sibi timentes qui ferae pepercerant                                 ..
 16  damnum haut recusant, tantum pro vita rogant.                           ..
 17  at illa: ‘memini qui me saxo petierit,                                  ..
 18  qui panem dederit; uos timere absistite;                                ..
 19  illis revertor hostis qui me laeserunt.’                                ..
3. digt.     Aesopus et rusticus                                              .
  1  Usu peritus hariolo veracior                                            ..
  2  vulgo esse fertur; causa sed non dicitur,                               ..
  3  notescet quae nunc primum fabella mea.                                  ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)
3. digt.
  4  Habenti cuidam pecora pepererunt oves                                   ..
  5  agnos humano capite. monstro territus                                   ..
  6  ad consulendos currit maerens hariolos.                                 ..
  7  hic pertinere ad domini respondet caput,                                ..
  8  et avertendum victima periculum.                                        ..
  9  ille autem adfirmat coniugem esse adulteram                             ..
 10  et insitivos significari liberos,                                       ..
 11  sed expiari posse maiore hostia.                                        ..
 12  quid multa? variis dissident sententiis,                                ..
 13  hominisque curam cura maiore adgravant.                                 ..
 14  Aesopus ibi stans, naris emunctae senex,                                ..
 15  natura numquam verba cui potuit dare,                                   ..
 16  ‘si procurare uis ostentum, rustice,                                    ..
 17  uxores’ inquit ‘da tuis pastoribus.’                                    ..
4. digt.     Lanius et simius                                                 .
  1  Pendere ad lanium quidam vidit simium                                   ..
  2  inter relicuas merces atque obsonia;                                    ..
  3  quaesivit quidnam saperet. tum lanius iocans                            ..
  4  ‘quale’ inquit ‘caput est, talis praestatur sapor.’                     ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)
4. digt.
  5  Ridicule magis hoc dictum quam vere aestimo;                            ..
  6  quando et formosos saepe inveni pessimos,                               ..
  7  et turpi facie multos cognovi optimos.                                  ..
5. digt.     Aesopus et petulans                                              .
  1  Successus ad perniciem multos devocat.                                  ..
  2  Aesopo quidam petulans lapidem inpegerat.                               ..
  3  ‘tanto’ inquit ‘melior!’ assem deinde illi dedit                        ..
  4  sic prosecutus: ‘plus non habeo mehercule,                              ..
  5  sed unde accipere possis monstrabo tibi.                                ..
  6  venit ecce dives et potens; huic similiter                              ..
  7  inpinge lapidem, et dignum accipies praemium.’                          ..
  8  persuasus ille fecit quod monitus fuit,                                 ..
  9  sed spes fefellit inpudentem audaciam;                                  ..
 10  comprensus namque poenas persoluit cruce.                               ..
6. digt.     Musca et mula                                                    .
  1  Musca in temone sedit et mulam increpans                                ..
  2  ‘quam tarda es’ inquit ‘non vis citius progredi?                        ..
  3  vide ne dolone collum conpungam tibi.’                                  ..
  4  Respondit illa: ‘verbis non moveor tuis;                                ..

  
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)
6. digt.
  5  sed istum timeo sella qui prima sedens                                  ..
  6  iugum flagello temperat lento meum,                                     ..
  7  et ora frenis continet spumantibus.                                     ..
  8  quapropter aufer frivolam insolentiam;                                  ..
  9  nam et ubi tricandum et ubi sit currendum scio.’                        ..
 10  Hac derideri fabula merito potest                                       ..
 11  qui sine virtute vanas exercet minas.                                   ..
7. digt.     Lupus ad canem                                                   .
  1  Quam dulcis sit libertas breviter proloquar.                            ..
  2  Cani perpasto macie confectus lupus                                     ..
  3  forte occucurrit; salutantes invicem                                    ..
  4  ut restiterunt, ’unde sic, quaeso, nites?                               ..
  5  aut quo cibo fecisti tantum corporis?                                   ..
  6  ego, qui sum longe fortior, pereo fame.’                                ..
  7  canis simpliciter: ‘eadem est condicio tibi,                            ..
  8  praestare domino si par officium potes.’                                ..
  9  ‘quod?’ inquit ille. ‘custos ut sis liminis,                            ..
 10  a furibus tuearis et noctu domum.’                                      ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)
7. digt.
 11  ‘ego vero sum paratus: nunc patior nives                                ..
 12  imbresque in silvis asperam vitam trahens.                              ..
 13  quanto est facilius mihi sub tecto vivere,                              ..
 14  et otiosum largo satiari cibo!’                                         ..
 15  ‘veni ergo mecum.’ dum procedunt, aspicit                               ..
 16  lupus a catena collum detritum cani.                                    ..
 17  ‘unde hoc, amice?’ ‘nihil est.’ ‘dic, sodes, tamen.’                    ..
 18  ‘quia videor acer, alligant me interdiu,                                ..
 19  luce ut quiescam, et vigilem nox cum venerit:                           ..
 20  crepusculo solutus qua visum est vagor.                                 ..
 21  adfertur ultro panis; de mensa sua                                      ..
 22  dat ossa dominus; frusta iactat familia,                                ..
 23  et quod fastidit quisque pulmentarium.                                  ..
 24  sic sine labore venter impletur meus.’                                  ..
 25  ‘age, si quo abire est animus, est licentia?’                           ..
 26  ‘non plane est’ inquit. ‘fruere quae laudas, canis;                     ..
 27  regnare nolo, liber ut non sim mihi.’                                   ..
8. digt.     Soror ad fratrem                                                 .
  1  Praecepto monitus saepe te considera.                                   ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)
8. digt.
  2  Habebat quidam filiam turpissimam,                                      ..
  3  idemque insignem pulchra facie filium.                                  ..
  4  hi speculum, in cathedra matris ut positum fuit,                        ..
  5  pueriliter ludentes forte inspexerunt.                                  ..
  6  hic se formosum iactat; illa irascitur                                  ..
  7  nec gloriantis sustinet fratris iocos,                                  ..
  8  accipiens (quid enim?) cuncta in contumeliam.                           ..
  9  ergo ad patrem decurrit laesura invicem,                                ..
 10  magnaque invidia criminatur filium,                                     ..
 11  vir natus quod rem feminarum tetigerit.                                 ..
 12  amplexus ille utrumque et carpens oscula                                ..
 13  dulcemque in ambos caritatem partiens,                                  ..
 14  ‘cotidie’ inquit ‘speculo vos uti volo,                                 ..
 15  tu formam ne corrumpas nequitiae malis,                                 ..
 16  tu faciem ut istam moribus vincas bonis.’                               ..
9. digt.     Socrates ad amicos                                               .
  1  Vulgare amici nomen sed rara est fides.                                 ..
  2  Cum parvas aedes sibi fundasset Socrates                                ..
  3  (cuius non fugio mortem si famam adsequar,                              ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)
9. digt.
  4  et cedo invidiae dummodo absolvar cinis),                               ..
  5  ex populo sic nescioquis, ut fieri solet:                               ..
  6  ‘quaeso, tam angustam talis vir ponis domum?’                           ..
  7  ‘utinam’ inquit ‘veris hanc amicis inpleam!’                            ..
10. digt.    Poeta                                                            
  1  Periculosum est credere et non credere.                                 ..
  2  Utriusque exemplum breviter adponam rei.                                ..
  3  Hippolytus obiit, quia novercae creditum est;                           ..
  4  Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium.                               .. 
  5  ergo exploranda est veritas multum, prius                               ..
  6  quam stulte prava iudicet sententia.                                    ..
  7  sed, fabulosa ne vetustatem elevem,                                     ..
  8  narrabo tibi memoria quod factum est mea.                               ..
  9  Maritus quidam cum diligeret coniugem,                                  ..
 10  togamque puram iam pararet filio,                                       ..
 11  seductus in secretum a liberto est suo,                                 ..
 12  sperante heredem suffici se proximum.                                   ..
 13  qui, cum de puero multa mentitus foret                                  ..
 14  et plura de flagitiis castae mulieris,                                  ..
 
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)
10. digt.
 15  adiecit, id quod sentiebat maxime                                       ..
 16  doliturum amanti, ventitare adulterum                                   ..
 17  stuproque turpi pollui famam domus.                                     ..
 18  incensus ille falso uxoris crimine                                      ..
 19  simulavit iter ad villam, clamque in oppido                             ..
 20  subsedit; deinde noctu subito ianuam                                    ..
 21  intravit, recta cubiculum uxoris petens,                                ..
 22  in quo dormire mater natum iusserat,                                    ..
 23  aetatem adultam servans diligentius.                                    ..
 24  dum quaerunt lumen, dum concursant familia,                             ..
 25  irae furentis impetum non sustinens                                     ..
 26  ad lectum uadit, temptat in tenebris caput.                             ..
 27  ut sentit tonsum, gladio pectus transigit,                              ..
 28  nihil respiciens dum dolorem vindicet.                                  ..
 29  lucerna adlata, simul adspexit filium                                   ..
 30  sanctamque uxorem dormientem cubiculo,                                  ..
 31  sopita primo quae nil somno senserat,                                   ..
 32  repraesentavit in se poenam facinoris                                   ..
 33  et ferro incubuit quod credulitas strinxerat.                           ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)
10. digt.
 34  accusatores postularunt mulierem,                                       ..
 35  Romamque pertraxerunt ad centumviros.                                   ..
 36  maligna insontem deprimit suspicio,                                     ..
 37  quod bona possideat. stant patroni fortiter                             ..
 38  causam tuentes innocentis feminae.                                      ..
 39  a divo Augusto tum petiere iudices                                      ..
 40  ut adiuvaret iuris iurandi fidem,                                       ..
 41  quod ipsos error implicuisset criminis.                                 ..
 42  qui postquam tenebras dispulit calumniae                                ..
 43  certumque fontem veritatis repperit,                                    ..
 44  ‘luat’ inquit ‘poenas causa libertus mali;                              ..
 45  namque orbam nato simul et privatam viro                                ..
 46  miserandam potius quam damnandam existimo.                              ..
 47  quod si delata perscrutatus crimina                                     ..
 48  paterfamilias esset, si mendacium                                       ..
 49  subtiliter limasset, a radicibus                                        ..
 50  non evertisset scelere funesto domum.’                                  ..
 51  Nil spernat auris, nec tamen credat statim,                             ..
 52  quandoquidem et illi peccant quos minime putes,                         ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)
10. digt.
 53  et qui non peccant impugnantur fraudibus.                               ..
 54  hoc admonere simplices etiam potest,                                    ..
 55  opinione alterius ne quid ponderent.                                    ..
 56  ambitio namque dissidens mortalium                                      ..
 57  aut gratiae subscribit aut odio suo.                                    ..
 58  erit ille notus quem per te cognoveris.                                 ..
 59  haec exsecutus sum propterea pluribus,                                  ..
 60  brevitate nimia quoniam quosdam offendimus.                             ..
11. digt.    Eunuchus ad inprobum                                             .
  1  Eunuchus litigabat cum quodam inprobo,                                  ..
  2  qui super obscena dicta et petulans iurgium                             ..
  3  damnum insectatus est amissi corporis.                                  ..
  4  ‘en’ ait ‘hoc unum est cur laborem validius,                            ..
  5  integritatis testes quia desunt mihi.                                   ..
  6  sed quid Fortunae, stulte, delictum arguis?                             ..
  7  id demum est homini turpe quod meruit pati.’                            ..
12. digt.    Pullus ad margaritam                                             .
  1  In sterculino pullus gallinacius                                        ..
  2  dum quaerit escam margaritam repperit.                                  ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)
12. digt.
  3  ‘iaces indigno quanta res’ inquit ‘loco!                                ..
  4  hoc si quis pretii cupidus vidisset tui,                                ..
  5  olim redisses ad splendorem pristinum.                                  ..
  6  ego quod te inveni, potior cui multo est cibus,                         ..
  7  nec tibi prodesse nec mihi quicquam potest.’                            ..
  8  Hoc illis narro qui me non intellegunt.                                 ..
13. digt.    Apes et fuci vespa iudice                                       ..
  1  Apes in alta fecerant quercu favos.                                     ..
  2  hos fuci inertes esse dicebant suos.                                    ..
  3  lis ad forum deducta est, vespa iudice;                                 ..
  4  quae, genus utrumque nosset cum pulcherrime,                            ..
  5  legem duabus hanc proposuit partibus:                                   ..
  6  ‘non inconveniens corpus et par est color,                              ..
  7  in dubium plane res ut merito venerit.                                  ..
  8  sed, ne religio peccet inprudens mea,                                   ..
  9  alvos accipite et ceris opus infundite,                                 ..
 10  ut ex sapore mellis et forma favi,                                      ..
 11  de quis nunc agitur, auctor horum appareat.’                            ..
 12  fuci recusant, apibus condicio placet.                                  ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)
13. digt.
 13  tunc illa talem protulit sententiam:                                    ..
 14  ‘apertum est quis non possit et quis fecerit.                           ..
 15  quapropter apibus fructum restituo suum.’                               ..
 16  Hanc praeterissem fabulam silentio,                                     ..
 17  si pactam fuci non recusassent fidem.                                   ..
14. digt.    De lusu et severitate                                            .
  1  Puerorum in turba quidam ludentem Atticus                               ..
  2  Aesopum nucibus cum vidisset, restitit,                                 ..
  3  et quasi delirum risit. quod sensit simul                               ..
  4  derisor potius quam deridendus senex,                                   ..
  5  arcum retensum posuit in media via:                                     ..
  6  ‘heus’ inquit ‘sapiens, expedi quid fecerim.’                           ..
  7  concurrit populus. ille se torquet diu,                                 ..
  8  nec quaestionis positae causam intellegit.                              ..
  9  novissime succumbit. tum victor sophus:                                 ..
 10  ‘cito rumpes arcum, semper si tensum habueris;                          ..
 11  at si laxaris, cum voles erit utilis.’                                  ..
 12  Sic lusus animo debent aliquando dari,                                  ..
 13  ad cogitandum melior ut redeat tibi.                                    ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)
15. digt.    Canis ad agnum                                                   .
  1  Inter capellas agno balanti canis                                       ..
  2  ‘stulte’ inquit ‘erras; non est hic mater tua.’                         ..
  3  ovesque segregatas ostendit procul.                                     ..
  4  ‘non illam quaero quae cum libitum est concipit,                        ..
  5  dein portat onus ignotum certis mensibus,                               ..
  6  novissime prolapsam effundit sarcinam;                                  ..
  7  verum illam quae me nutrit admoto ubere,                                ..
  8  fraudatque natos lacte ne desit mihi.’                                  ..
  9  ‘tamen illa est potior quae te peperit.’ ‘non ita est.                  ..
 10  unde illa scivit niger an albus nascerer?                               ..
 11  age porro, parere si voluisset feminam,                                 ..
 12  quid profecisset cum crearer masculus?                                  ..
 13  beneficium sane magnum natali dedit,                                    ..
 14  ut expectarem lanium in horas singulas!                                 ..
 15  cuius potestas nulla in gignendo fuit,                                  ..
 16  cur hac sit potior quae iacentis miserita est,                          ..
 17  dulcemque sponte praestat benevolentiam?                                ..
 18  facit parentes bonitas, non necessitas.’                                ..
 19  His demonstrare voluit auctor versibus                                  ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)
15. digt.
 20  obsistere homines legibus, meritis capi.                                ..
16. digt.    Cicada et noctua                                                 
  1  Humanitati qui se non accommodat                                        ..
  2  plerumque poenas oppetit superbiae.                                     ..
  3  Cicada acerbum noctuae convicium                                        ..
  4  faciebat, solitae victum in tenebris quaerere                           ..
  5  cavoque ramo capere somnum interdiu.                                    ..
  6  rogata est ut taceret. multo validius                                   ..
  7  clamare occepit. rursus admota prece                                    ..
  8  accensa magis est. noctua, ut vidit sibi                                ..
  9  nullum esse auxilium et uerba contemni sua,                             ..
 10  hac est adgressa garrulam fallacia:                                     ..
 11  ‘dormire quia me non sinunt cantus tui,                                 ..
 12  sonare citharam quos putes Apollinis,                                   ..
 13  potare est animus nectar, quod Pallas mihi                              ..
 14  nuper donavit; si non fastidis, veni;                                   ..
 15  una bibamus.’ illa, quae arebat siti,                                   ..
 16  simul cognovit vocem laudari suam,                                      ..
 17  cupide advolavit. noctua, egressa e cavo,                               ..
    
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)
16. digt.
 18  trepidantem consectata est et leto dedit.                               ..
 19  Sic, viva quod negarat, tribuit mortua.                                 ..
17. digt.    Arbores in deorum tutela                                        ..
  1  Olim quas vellent esse in tutela sua                                    ..
  2  divi legerunt arbores. quercus Iovi,                                    ..
  3  et myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea,                                ..
  4  pinus Cybebae, populus celsa Herculi.                                   ..
  5  Minerva admirans quare steriles sumerent                                ..
  6  interrogavit. causam dixit Iuppiter:                                    ..
  7  ‘honorem fructu ne videamur vendere.’                                   ..
  8  ‘at mehercules narrabit quod quis voluerit,                             ..
  9  oliva nobis propter fructum est gratior.’                               ..
 10  tum sic deorum genitor atque hominum sator:                             ..
 11  ‘o nata, merito sapiens dicere omnibus.                                 ..
 12  nisi utile est quod facimus, stulta est gloria.’                        ..
 13  Nihil agere quod non prosit fabella admonet.                            ..
18. digt.    Pavo ad Iunonem de voce sua                                      .
  1  Pavo ad Iunonem venit, indigne ferens                                   ..
  2  cantus luscinii quod sibi non tribuerit;                                ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)
18. digt.
  3  illum esse cunctis auribus mirabilem,                                   ..
  4  se derideri simul ac vocem miserit.                                     ..
  5  tunc consolandi gratia dixit dea:                                       ..
  6  ‘sed forma vincis, vincis magnitudine;                                  ..
  7  nitor smaragdi collo praefulget tuo,                                    ..
  8  pictisque plumis gemmeam caudam explicas.’                              ..
  9  ‘quo mi’ inquit ‘mutam speciem si vincor sono?’                         ..
 10  ‘fatorum arbitrio partes sunt vobis datae;                              ..
 11  tibi forma, vires aquilae, luscinio melos,                              ..
 12  augurium corvo, laeva cornici omina;                                    ..
 13  omnesque propriis sunt contentae dotibus.’                              ..
 14  Noli adfectare quod tibi non est datum,                                 ..
 15  delusa ne spes ad querelam recidat.                                     ..
19. digt.    Aesopus respondet garrulo                                        .
  1  Aesopus domino solus cum esset familia,                                 ..
  2  parare cenam iussus est maturius.                                       ..
  3  ignem ergo quaerens aliquot lustravit domus,                            ..
  4  tandemque invenit ubi lucernam accenderet,                              ..
  5  tum circumeunti fuerat quod iter longius                                ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)
19. digt.
  6  effecit brevius: namque recta per forum                                 ..
  7  coepit redire. et quidam e turba garrulus:                              ..
  8  ‘Aesope, medio sole quid cum lumine?’                                   ..
  9  ‘hominem’ inquit ‘quaero.’ et abiit festinans domum.                    ..
 10  Hoc si molestus ille ad animum rettulit,                                ..
 11  sensit profecto se hominem non visum seni,                              ..
 12  intempestive qui occupato adluserit.                                    ..
20. digt.    Idem poeta (epilogus)                                            .
  1  Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens:                          ..
  2  primum, ne videar esse tibi molestior,                                  ..
  3  distringit quem multarum rerum varietas;                                ..
  4  dein, si quis eadem forte conari velit,                                 ..
  5  habere ut possit aliquid operis residui;                                ..
  6  quamvis materiae tanta abundet copia,                                   ..
  7  labori faber ut desit, non fabro labor.                                 ..
  8  brevitati nostrae praemium ut reddas peto                               ..
  9  quod es pollicitus; exhibe vocis fidem.                                 ..
 10  nam vita morti propior est cotidie;                                     ..
 11  et hoc minus redibit ad me muneris,                                     ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)
20. digt.
 12  quo plus consumet temporis dilatio.                                     ..
 13  si cito rem perages, usus fiet longior                                  ..
 14  fruar diutius si celerius coepero.                                      ..
 15  languentis aevi dum sunt aliquae reliquiae,                             ..
 16  auxilio locus est: olim senio debilem                                   ..
 17  frustra adiuvare bonitas nitetur tua,                                   ..
 18  cum iam desierit esse beneficium utile,                                 ..
 19  et mors vicina flagitabit debitum.                                      ..
 20  stultum admovere tibi preces existimo,                                  ..
 21  proclivis ultro cum sit misericordia.                                   ..
 22  saepe inpetravit veniam confessus reus:                                 ..
 23  quanto innocenti iustius debet dari?                                    ..
 24  tuae sunt partes; fuerunt aliorum prius;                                ..
 25  dein simili gyro venient aliorum vices.                                 ..
 26  decerne quod religio, quod patitur fides,                               ..
 27  et gratulare me tutari iudicio tuo.                                     ..
 28  excedit animus quem proposuit terminum,                                 ..
 29  sed difficulter continetur spiritus,                                    ..
 30  integritatis qui sincerae conscius                                      ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 3. bog (C.S.L. Paravianum)
20. digt.
 31  a noxiorum premitur insolentiis.                                        ..
 32  qui sint, requiris. adparebunt tempore.                                 ..
 33  ego, quondam legi quam puer sententiam                                  ..
 34  ‘palam muttire plebeio piaculum est,’                                   ..
 35  dum sanitas constabit, pulchre meminero.                                ..
_____________________________________________________________________________..
= file n. 546 - 31:57 minuti 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum)            .
0. digt.     Poeta ad Particulonem (prologus)                                 .
  1  Cum destinassem operis  habere terminum,                                ..
  2  in hoc ut aliis esset materiae satis,                                   ..
  3  consilium tacito corde damnavi meum                                     ..
  4  nam si quis etiam talis tituli est adpetens,                            .. 
  5  quo pacto divinabit quidnam omiserim,                                   ..
  6  ut illud ipsum incipiat famae tradere,                                  ..
  7  sua cuique cum sit animi cogitatio                                      ..
  8  colorque proprius! ergo non levitas mihi,                               ..
  9  sed certa ratio causam scribendi dedit.                                 ..
 10  quare, Particulo, quoniam caperis fabulis,                              ..
 11  (quas Aesopias, non Aesopi, nomino,                                     ..
 12  quia paucas ille ostendit, ego plures fero,                             ..
 13  usus vetusto genere sed rebus novis,)                                   ..
 14  quartum libellum cum vacarit perleges.                                  ..
 15  hunc obtrectare si volet malignitas,                                    ..
 16  imitari dum non possit, obtrectet licet.                                ..
 17  mihi parta laus est quod tu, quod similes tui                           ..
 18  vestras in chartas verba transfertis mea,                               ..
 19  dignumque longa iudicatis memoria.                                      ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum)
0. digt.
 20  inlitteratum plausum nec desidero.                                      ..
1. digt.     Asinus et Galli                                                  .
  1  Qui natus est infelix, non vitam modo                                   ..
  2  tristem decurrit, verum post obitum quoque                              ..
  3  persequitur illum dura fati miseria.                                    ..
  4  Galli Cybebes circum in quaestus ducere                                 ..
  5  asinum solebant, baiulantem sarcinas.                                   ..
  6  is cum labore et plagis esset mortuus,                                  ..
  7  detracta pelle sibi fecerunt tympana.                                   ..
  8  rogati mox a quodam, delicio suo                                        ..
  9  quidnam fecissent, hoc locuti sunt modo:                                ..
 10  ‘putabat se post mortem securum fore:                                   ..
 11  ecce aliae plagae congeruntur mortuo!’                                  ..
2. digt.     Poeta                                                            .
  1  Ioculare tibi videtur: et sane levi,                                    ..
  2  dum nil habemus maius, calamo ludimus.                                  ..
  3  sed diligenter intuere has nenias;                                      ..
  4  quantam sub titulis utilitatem reperies!                                ..
  5  non semper ea sunt quae videntur: decipit                               ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum)
2. digt.
  6  frons prima multos, rara mens intellegit                                ..
  7  quod interiore condidit cura angulo.                                    ..
  8  hoc ne locutus sine mercede existimer,                                  ..
  9  fabellam adiciam de mustela et muribus.                                 ..
 10  Mustela, cum annis et senecta debilis                                   ..
 11  mures veloces non valeret adsequi,                                      ..
 12  involvit se farina et obscuro loco                                      ..
 13  abiecit neclegenter. mus, escam putans,                                 ..
 14  adsiluit et compressus occubuit neci;                                   ..
 15  alter similiter, deinde perit et tertius.                               ..
 16  mox venit aliquot saeculis retorridus,                                  ..
 17  qui saepe laqueos et muscipula effugerat;                               ..
 18  proculque insidias cernens hostis callidi,                              ..
 19  ‘sic valeas,’ inquit, ‘ut farina es, quae iaces!’                       ..
3. digt.     De vulpe et uva                                                  .
  1  Fame coacta vulpes alta in vinea                                        ..
  2  uvam adpetebat, summis saliens viribus.                                 ..
  3  quam tangere ut non potuit, discedens ait:                              ..
  4  ‘nondum matura es; nolo acerbam sumere.’                                ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum)
3. digt.
  5  Qui, facere quae non possunt, verbis elevant,                           ..
  6  adscribere hoc debebunt exemplum sibi.                                  ..
4. digt.     Equus et aper                                                    .
  1  Equus sedare solitus quo fuerat sitim,                                  ..
  2  dum sese aper volutat turbavit vadum.                                   ..
  3  hinc orta lis est. sonipes, iratus fero,                                ..
  4  auxilium petiit hominis; quem dorso levans                              ..
  5  rediit ad hostem. iactis hunc telis eques                               ..
  6  postquam interfecit, sic locutus traditur:                              ..
  7  ‘laetor tulisse auxilium me precibus tuis;                              ..
  8  nam praedam cepi et didici quam sis utilis.’                            ..
  9  atque ita coegit frenos invitum pati.                                   ..
 10  tum maestus ille: ‘parvae vindictam rei                                 ..
 11  dum quaero demens, servitutem repperi.’                                 ..
 12  Haec iracundos admonebit fabula                                         ..
 13  inpune potius laedi quam dedi alteri.                                   ..
5. digt.     Poeta                                                            .
  1  Plus esse in uno saepe quam in turba boni                               ..
  2  narratione posteris tradam brevi.                                       ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum)
5. digt.
  3  Quidam decedens tres reliquit filias,                                   ..
  4  unam formosam et oculis venantem viros,                                 ..
  5  at alteram lanificam et frugi rusticam,                                 ..
  6  devotam vino tertiam et turpissimam.                                    ..
  7  harum autem matrem fecit heredem senex                                  ..
  8  sub condicione, totam ut fortunam tribus                                ..
  9  aequaliter distribuat, sed tali modo:                                   ..
 10  ‘ni data possideant aut fruantur’; tum ‘simul                           ..
 11  habere res desierint quas acceperint,                                   ..
 12  centena matri conferant sestertia.’                                     ..
 13  Athenas rumor inplet, mater sedula                                      ..
 14  iuris peritos consulit; nemo expedit                                    ..
 15  quo pacto ni possideant quod fuerit datum,                              ..
 16  fructumve capiant; deinde quae tulerint nihil                           ..
 17  quanam ratione conferant pecuniam.                                      ..
 18  postquam consumpta est temporis longi mora,                             ..
 19  nec testamenti potuit sensus colligi,                                   ..
 20  fidem advocavit iure neglecto parens.                                   ..
 21  seponit moechae uestem, mundum muliebrem,                               ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum)
5. digt.
 22  lavationem argenteam, eunuchos, glabros;                                ..
 23  lanificae agellos, pecora, villam, operarios,                           ..
 24  boves, iumenta et instrumentum rusticum;                                ..
 25  potrici plenam antiquis apothecam cadis,                                ..
 26  domum politam et delicatos hortulos.                                    ..
 27  sic destinata dare cum vellet singulis                                  ..
 28  et adprobaret populus, qui illas noverat,                               ..
 29  Aesopus media subito in turba constitit:                                ..
 30  ‘o si maneret condito sensus patri,                                     ..
 31  quam graviter ferret quod voluntatem suam                               ..
 32  interpretari non potuissent Attici!’                                    ..
 33  rogatus deinde soluit errorem omnium:                                   ..
 34  ‘domum et ornamenta cum venustis hortulis                               ..
 35  et vina vetera date lanificae rusticae;                                 ..
 36  vestem, uniones, pedisequos et cetera                                   ..
 37  illi adsignate vitam quae luxu trahit;                                  ..
 38  agros, utilia et pecora cum pastoribus                                  ..
 39  donate moechae. nulla poterit perpeti                                   ..
 40  ut moribus quid teneat alienum suis.                                    ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum)
5. digt.
 41  deformis cultum vendet ut vinum paret;                                  ..
 42  agros abiciet moecha ut ornatum paret;                                  ..
 43  at illa gaudens pecore et lanae dedita                                  ..
 44  quacumque summa tradet luxuriam domum.                                  ..
 45  sic nulla possidebit quod fuerit datum,                                 ..
 46  et dictam matri conferent pecuniam                                      ..
 47  ex pretio rerum quas vendiderint singulae.’                             ..
 48  Ita quod multorum fugit inprudentiam                                    ..
 49  unius hominis repperit sollertia.                                       ..
6. digt.     Pugna murium et mustelarum                                       .
  1  Cum victi mures mustelarum exercitu                                     ..
  2  (historia quorum et in tabernis pingitur)                               ..
  3  fugerent et artos circum trepidarent cavos,                             ..
  4  aegre recepti, tamen evaserunt necem:                                   ..
  5  duces eorum, qui capitibus cornua                                       ..
  6  suis ligarant ut conspicuum in proelio                                  ..
  7  haberent signum quod sequerentur milites,                               ..
  8  haesere in portis suntque capti ab hostibus;                            ..
  9  quos immolatos victor avidis dentibus                                   ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum)
6. digt.
 10  capacis alvi mersit tartareo specu.                                     ..
 11  Quemcumque populum tristis eventus premit,                              ..
 12  periclitatur magnitudo principum,                                       ..
 13  minuta plebes facili praesidio latet.                                   ..
7. digt.     Phaedrus                                                         .
  1  Tu qui, nasute, scripta destringis mea,                                 ..
  2  et hoc iocorum legere fastidis genus,                                   ..
  3  parva libellum sustine patientia,                                       ..
  4  severitatem frontis dum placo tuae                                      ..
  5  et in cothurnis prodit Aesopus novis:                                   ..
  6  ‘utinam nec umquam Pelii in nemoris iugo                                ..
  7  pinus bipenni concidisset Thessala,                                     ..
  8  nec ad professae mortis audacem viam                                    ..
  9  fabricasset Argus opere Palladio ratem,                                 ..
 10  inhospitalis prima quae Ponti sinus                                     ..
 11  patefecit in perniciem Graium et barbarum.                              ..
 12  namque et superbi luget Aeetae domus,                                   ..
 13  et regna Peliae scelere Medeae iacent,                                  ..
 14  quae, saeuum ingenium uariis involvens modis,                           ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum)
7. digt.
 15  illic per artus fratris explicuit fugam,                                ..
 16  hic caede patris Peliadum infecit manus.’                               ..
 17  Quid tibi videtur? ‘hoc quoque insulsum est’, ait                       ..
 18  ‘falsoque dictum, longe quia vetustior                                  ..
 19  Aegaea Minos classe perdomuit freta,                                    ..
 20  iustique vindicavit exemplum imperi.’                                   ..
 21  quid ergo possum facere tibi, lector Cato,                              ..
 22  si nec fabellae  et iuvant nec fabulae?                                 ..
 23  noli molestus esse omnino litteris,                                     ..
 24  maiorem exhibeant ne tibi molestiam.                                    ..
 25  Hoc illis dictum est, qui stultitia nausiant                            ..
 26  et, ut putentur sapere, caelum vituperant.                              ..
8. digt.     Serpens ad fabrum ferrarium                                      .
  1  Mordaciorem qui improbo dente adpetit,                                  ..
  2  hoc argumento se describi sentiat.                                      ..
  3  In officinam fabri venit vipera.                                        ..
  4  haec, cum temptaret si qua res esset cibi,                              ..
  5  limam momordit. illa contra contumax,                                   ..
  6  ‘quid me,’ inquit, ‘stulta, dente captas laedere,                       ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum)
8. digt.
  7  omne adsuevi ferrum quae conrodere?’                                    ..
9. digt.     Vulpes et caper                                                  .
  1  Homo in periclum simul ac venit callidus,                               ..
  2  reperire effugium quaerit alterius malo.                                ..
  3  Cum decidisset vulpes in puteum inscia                                  ..
  4  et altiore clauderetur margine,                                         ..
  5  devenit hircus sitiens in eundem locum.                                 ..
  6  simul rogavit, esset an dulcis liquor                                   ..
  7  et copiosus, illa fraudem moliens:                                      ..
  8  ‘descende, amice; tanta bonitas est aquae,                              ..
  9  voluptas ut satiari non possit mea.’                                    ..
 10  immisit se barbatus. tum vulpecula                                      ..
 11  evasit puteo, nixa celsis cornibus,                                     ..
 12  hircumque clauso liquit haerentem vado.                                 ..
10. digt.    De vitiis hominum                                                .
  1  Peras imposuit Iuppiter nobis duas:                                     ..
  2  propriis repletam vitiis post tergum dedit,                             ..
  3  alienis ante pectus suspendit gravem.                                   ..
  4  Hac re videre nostra mala non possumus;                                 ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum)
10. digt.
  5  alii simul delinquunt, censores sumus.                                  ..
11. digt.    Fur et lucerna                                                   .
  1  Lucernam fur accendit ex ara Iovis                                      ..
  2  ipsumque compilavit ad lumen suum.                                      ..
  3  onustus qui sacrilegio cum discederet,                                  ..
  4  repente vocem sancta misit Religio:                                     ..
  5  ‘malorum quamvis ista fuerint munera                                    ..
  6  mihique invisa, ut non offendar subripi,                                ..
  7  tamen, sceleste, spiritu culpam lues,                                   ..
  8  olim cum adscriptus venerit poenae dies.                                ..
  9  sed ne ignis noster facinori praeluceat,                                ..
 10  per quem verendos excolit pietas deos,                                  ..
 11  veto esse tale luminis commercium.’                                     ..
 12  itaque hodie nec lucernam de flamma deum                                ..
 13  nec de lucerna fas est accendi sacrum.                                  ..
 14  Quot res contineat hoc argumentum utiles                                ..
 15  non explicabit alius quam qui repperit.                                 ..
 16  significat primo saepe quos ipse alueris                                ..
 17  tibi inveniri maxime contrarios;                                        ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum)
11. digt.
 18  secundum ostendit scelera non ira deum,                                 ..
 19  fatorum dicto sed puniri tempore;                                       ..
 20  novissime interdicit ne cum malefico                                    ..
 21  usum bonus consociet ullius rei.                                        ..
12. digt.    Malas esse divitias                                              .
  1  Opes invisae merito sunt forti viro,                                    ..
  2  quia dives arca veram laudem intercipit.                                ..
  3  Caelo receptus propter virtutem Hercules,                               ..
  4  cum gratulantes persalutasset deos,                                     ..
  5  veniente Pluto, qui Fortunae est filius,                                ..
  6  avertit oculos. causam quaesivit Pater.                                 ..
  7  ‘odi’ inquit ‘illum quia malis amicus est                               ..
  8  simulque obiecto cuncta corrumpit lucro.’                               ..
13. digt     De leone regnante                                                .
  1  ‘Utilius homini nihil est quam recte loqui.’                            ..
  2  probanda cunctis est quidem sententia;                                  ..
  3  sed ad perniciem solet agi sinceritas,                                  ..
  4  ubi veritate plus valet mendacium.                                      ..
     ...
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum)
14. digt.    Idem                                                             .
  1  Cum se ferarum regem fecisset leo,                                      ..
  2  et aequitatis vellet famam consequi,                                    ..
  3  a pristina deflexit consuetudine,                                       ..
  4  atque inter illas tenui contentus cibo                                  ..
  5  sancta incorrupta iura reddebat fide.                                   ..
  6  postquam labare coepit paenitentia,   ...                               ..
15. digt.    Prometheus                                                       .
  1  ...   a fictione veretri linguam mulieris.                              ..
  2  adfinitatem traxit inde obscenitas.                                     ..
16. digt.    Idem                                                             .
  1  Rogavit alter tribadas et molles mares                                  ..
  2  quae ratio procreasset, exposuit senex:                                 ..
  3  ‘Idem Prometheus, auctor vulgi fictilis                                 ..
  4  qui, simul offendit ad fortunam, frangitur,                             ..
  5  naturae partis veste quas celat pudor                                   ..
  6  cum separatim toto finxisset die,                                       ..
  7  aptare mox ut posset corporibus suis,                                   ..
  8  ad cenam est invitatus subito a Libero;                                 ..
  9  ubi inrigatus multo venas nectare                                       ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum)
16. digt.
 10  sero domum est reversus titubanti pede.                                 ..
 11  tum semisomno corde et errore ebrio                                     ..
 12  adplicuit virginale generi masculo,                                     ..
 13  et masculina membra adplicuit feminis.                                  ..
 14  ita nunc libido pravo fruitur gaudio.’                                  ..
17. digt.    De capreis barbatis                                              .
  1  Barbam capellae cum impetrassent ab Iove,                               ..
  2  hirci maerentes indignari coeperunt                                     ..
  3  quod dignitatem feminae aequassent suam.                                ..
  4  ‘sinite,’ inquit, ‘illas gloria vana frui                               ..
  5  et usurpare vestri ornatum muneris,                                     ..
  6  pares dum non sint vestrae fortitudini.’                                ..
  7  Hoc argumentum monet ut sustineas tibi                                  ..
  8  habitu esse similes qui sunt virtute impares.                           ..
18. digt.    De fortunis hominum                                              .
  1  Cum de fortunis quidam quereretur suis,                                 ..
  2  Aesopus finxit consolandi hoc gratia.                                   ..
  3  ‘Vexata saevis navis tempestatibus                                      ..
  4  inter vectorum lacrimas et mortis metum,                                ..

 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum)
18. digt.
  5  faciem ad serenam subito ut mutatur dies,                               ..
  6  ferri secundis tuta coepit flatibus                                     ..
  7  nimiaque nautas hilaritate extollere.                                   ..
  8  factus periclo sic gubernator sophus:                                   ..
  9  ‘parce gaudere oportet et sensim queri,                                 ..
 10  totam aeque vitam miscet dolor et gaudium.’                             ..
19. digt.    Canum legati ad Iovem                                            .
  1  Canes legatos olim misere ad Iovem                                      ..
  2  melioris vitae tempus oratum suae,                                      ..
  3  ut sese eriperet hominum contumeliis,                                   ..
  4  furfuribus sibi consparsum quod panem darent                            ..
  5  fimoque turpi maxime explerent famem.                                   ..
  6  profecti sunt legati non celeri pede;                                   ..
  7  dum naribus scrutantur escam in stercore,                               ..
  8  citati non respondent. vix tandem invenit                               ..
  9  eos Mercurius et turbatos adtrahit.                                     ..
 10  tum vero vultum magni ut viderunt Iovis,                                ..
 11  totam timentes concacarunt regiam.                                      ..
 12  propulsi vero fustibus vadunt foras.                                    ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum)
19. digt.
 13  vetat dimitti magnus illos Iuppiter.                                    ..
 14  mirati sibi legatos non revertier,                                      ..
 15  turpe aestimantes aliquid commissum a suis,                             ..
 16  post aliquod tempus alios adscribi iubent.                              ..
 17  rumor legatos superiores prodidit;                                      ..
 18  timentes rursus aliquid ne simile accidat,                              ..
 19  odore canibus anum, sed multo, replent.                                 ..
 20  mandant et orent ut dimittantur statim.                                 ..
 21  abeunt; rogantes aditum continuo impetrant.                             ..
 22  consedit genitor tum deorum maximus                                     ..
 23  quassatque fulmen; tremere coepere omnia.                               ..
 24  canes confusi, subitus quod fuerat fragor,                              ..
 25  repente odorem mixtum cum merdis cacant.                                ..
 26  reclamant omnes vindicandam iniuriam.                                   ..
 27  sic est locutus ante poenam Iuppiter:                                   ..
 28  ‘legatos non est regis non dimittere,                                   ..
 29  nec est difficile poenas culpae imponere.                               ..
 30  sed hoc feretis pro ludibrio praemium:                                  ..
 31  non veto dimitti, verum cruciari fame,                                  ..

 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum)
19. digt.
 32  ne ventrem continere non possint suum.                                  ..
 33  illi autem qui miserunt vos tam futtiles                                ..
 34  numquam carebunt hominis contumelia.’                                   ..
 35  Ita nunc legatos expectantes posteri,                                   ..
 36  novum ut venire quis videt culum olfacit.                               ..
20. digt.    Serpens. Misericordia nociva                                     .
  1  Qui fert malis auxilium, post tempus dolet.                             ..
  2  Gelu rigentem quidam colubram sustulit                                  ..
  3  sinuque fovit, contra se ipse misericors;                               ..
  4  namque, ut refecta est, necuit hominem protinus.                        ..
  5  hanc alia cum rogaret causam facinoris,                                 ..
  6  respondit: ‘ne quis discat prodesse improbis.’                          ..
21. digt.    Vulpes et draco                                                  .
  1  Vulpes cubile fodiens dum terram eruit                                  ..
  2  agitque pluris altius cuniculos,                                        ..
  3  pervenit ad draconis speluncam intimam,                                 ..
  4  custodiebat qui thensauros abditos.                                     ..
  5  hunc simul aspexit: ‘oro ut inprudentiae                                ..
  6  des primum veniam; deinde si pulchre vides                              ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum)
21. digt.
  7  quam non conveniens aurum sit vitae meae,                               ..
  8  respondeas clementer: quem fructum capis                                ..
  9  hoc ex labore, quodve tantum est praemium                               ..
 10  ut careas somno et aevum in tenebris exigas?’                           ..
 11  ‘nullum’ inquit ille, ‘verum hoc ab summo mihi                          ..
 12  Iove adtributum est.’ ‘ergo nec sumis tibi                              ..
 13  nec ulli donas quidquam?’ ‘sic fatis placet.’                           ..
 14  ‘nolo irascaris, libere si dixero:                                      ..
 15  dis est iratis natus qui est similis tibi.’                             ..
 16  Abiturus illuc quo priores abierunt,                                    ..
 17  quid mente caeca miserum torques spiritum?                              ..
 18  tibi dico, avare, gaudium heredis tui,                                  ..
 19  qui ture superos, ipsum te fraudas cibo,                                ..
 20  qui tristis audis musicum citharae sonum,                               ..
 21  quem tibiarum macerat iucunditas,                                       ..
 22  obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt,                                ..
 23  qui dum quadrantes aggeras patrimonio                                   ..
 24  caelum fatigas sordido periurio,                                        ..
 25  qui circumcidis omnem inpensam funeris,                                 ..        

 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum)
21. digt.
 26  Libitina ne quid de tuo faciat lucri.                                   ..
22. digt.    Phaedrus                                                         .
  1  Quid iudicare cogitat livor modo?                                       ..
  2  licet dissimulet, pulchre tamen intellego.                              ..
  3  quicquid putabit esse dignum memoria,                                   ..
  4  Aesopi dicet; si quid minus adriserit,                                  ..
  5  a me contendet fictum quovis pignore.                                   ..
  6  quem volo refelli iam nunc responso meo:                                ..
  7  sive hoc ineptum sive laudandum est opus,                               ..
  8  invenit ille, nostra perfecit manus.                                    ..
  9  sed exsequamur coepti propositum ordinem.                               ..
23. digt.    De Simonide                                                      .
  1  Homo doctus in se semper divitias habet.                                ..
  2  Simonides, qui scripsit egregium melos,                                 ..
  3  quo paupertatem sustineret facilius,                                    .. 
  4  circum ire coepit urbes Asiae nobiles,                                  ..
  5  mercede accepta laudem victorum canens.                                 ..
  6  hoc genere quaestus postquam locuples factus est,                       ..
  7  redire in patriam voluit cursu pelagio;                                 ..           

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum)
23. digt.
  8  erat autem, ut aiunt, natus in Cia insula.                              ..
  9  ascendit navem; quam tempestas horrida                                  ..
 10  simul et vetustas medio dissoluit mari.                                 ..
 11  hi zonas, illi res pretiosas colligunt,                                 ..
 12  subsidium vitae. quidam curiosior:                                      ..
 13  ‘Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?’                                ..
 14  ‘mecum’ inquit ‘mea sunt cuncta.’ tunc pauci enatant,                   ..
 15  quia plures onere degravati perierant.                                  ..
 16  praedones adsunt, rapiunt quod quisque extulit,                         ..
 17  nudos relinquunt. forte Clazomenae prope                                ..
 18  antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi.                             ..
 19  hic litterarum quidam studio deditus,                                   ..
 20  Simonidis qui saepe versus legerat,                                     ..
 21  eratque absentis admirator maximus,                                     ..
 22  sermone ab ipso cognitum cupidissime                                    ..
 23  ad se recepit; veste, nummis, familia                                   ..
 24  hominem exornavit. ceteri tabulam suam                                  ..
 25  portant, rogantes victum. quos casu obvios                              ..
 26  Simonides ut vidit: ‘dixi’ inquit ‘mea                                  ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum)
23. digt.
 27  mecum esse cuncta; vos quod rapuistis perit.’                           ..
24. digt.    Mons parturiens                                                  .
  1  Mons parturibat, gemitus immanes ciens,                                 ..
  2  eratque in terris maxima expectatio.                                    ..
  3  at ille murem peperit. - Hoc scriptum est tibi,                         ..
  4  qui, magna cum minaris, extricas nihil.                                 ..
25. digt.    Formica et musca                                                 .
  1  Formica et musca contendebant acriter,                                  ..
  2  quae pluris esset. musca sic coepit prior:                              ..
  3  ‘conferre nostris tu potes te laudibus?                                 ..
  4  moror inter aras, templa perlustro omnia;                               ..
  5  ubi immolatur, exta praegusto deum;                                     ..
  6  in capite regis sedeo cum visum est mihi,                               ..
  7  et matronarum casta delibo oscula;                                      ..
  8  laboro nihil atque optimis rebus fruor.                                 ..
  9  quid horum simile tibi contingit, rustica?’                             ..
 10  ‘est gloriosus sane convictus deum,                                     ..
 11  sed illi qui invitatur, non qui invisus est.                            ..
 12  aras frequentas? nempe abigeris quom venis.                             ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum)
25. digt.
 13  reges commemoras et matronarum oscula?                                  ..
 14  super etiam iactas tegere quod debet pudor.                             ..
 15  nihil laboras? ideo, cum opus est, nihil habes.                         ..
 16  ego grana in hiemem cum studiose congero,                               ..
 17  te circa murum pasci uideo stercore;                                    ..
 18  aestate me lacessis; cum bruma est siles.                               ..
 19  mori contractam cum te cogunt frigora,                                  ..
 20  me copiosa recipit incolumem domus.                                     ..
 21  satis profecto rettudi superbiam.’                                      ..
 22  Fabella talis hominum discernit notas,                                  ..
 23  eorum qui se falsis ornant laudibus,                                    ..
 24  et quorum virtus exhibet solidum decus.                                 ..
26. digt.    Poeta                                                            .
  1  Quantum valerent inter homines litterae                                 ..
  2  dixi superius; quantus nunc illis honos                                 ..
  3  a superis sit tributus tradam memoriae.                                 ..
  4  Simonides idem ille de quo rettuli,                                     ..
  5  victori laudem cuidam pyctae ut scriberet                               ..
  6  certo conductus pretio, secretum petit.                                 ..

 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum)
26. digt.
  7  exigua cum frenaret materia impetum,                                    ..
  8  usus poetae more est et licentia                                        ..
  9  atque interposuit gemina Ledae sidera,                                  ..
 10  auctoritatem similis referens gloriae.                                  ..
 11  opus adprobavit; sed mercedis tertiam                                   ..
 12  accepit partem. cum relicuam posceret:                                  ..
 13  ‘illi’ inquit ‘reddent quorum sunt laudis duae.                         ..
 14  verum, ut ne irate te dimissum sentiant,                                ..
 15  ad cenam mihi promitte; cognatos volo                                   ..
 16  hodie invitare, quorum es in numero mihi.’                              ..
 17  fraudatus quamvis et dolens iniuria,                                    ..
 18  ne male dimissus gratiam corrumperet,                                   ..
 19  promisit. rediit hora dicta, recubuit.                                  ..
 20  splendebat hilare poculis convivium,                                    ..
 21  magno adparatu laeta resonabat domus,                                   ..
 22  repente duo cum iuvenes, sparsi pulvere,                                ..
 23  sudore multo diffluentes, corpore                                       ..
 24  humanam supra formam, cuidam servolo                                    ..
 25  mandant ut ad se provocet Simonidem;                                    ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 4. bog (C.S.L. Paravianum)
 26  illius interesse ne faciat moram.                                       ..
 27  homo perturbatus excitat Simonidem.                                     ..
 28  unum promorat vix pedem triclinio,                                      ..
 29  ruina camarae subito oppressit ceteros;                                 ..
 30  nec ulli iuvenes sunt reperti ad ianuam.                                ..
 31  ut est vulgatus ordo narratae rei                                       ..
 32  omnes scierunt numinum praesentiam                                      ..
 33  vati dedisse vitam mercedis loco.                                       ..
27. digt.    Poeta ad Particulonem (epilogus)                                 .
  1  Adhuc supersunt multa quae possim loqui,                                ..
  2  et copiosa abundat rerum varietas;                                      ..
  3  sed temperatae suaves sunt argutiae,                                    ..
  4  inmodicae offendunt. quare, vir sanctissime,                            ..
  5  Particulo, chartis nomen victurum meis,                                 ..
  6  Latinis dum manebit pretium litteris,                                   ..
  7  si non ingenium, certe brevitatem adproba;                              ..
  8  quae commendari tanto debet iustius,                                    ..
  9  quanto poetae sunt molesti validius.                                    ..
_____________________________________________________________________________..
= file n. 547 - 13:09 minuti 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 5. bog (C.S.L. Paravianum)            .
0. digt.     Idem poeta                                                       .
  1  Aesopi nomen sicubi interposuero,                                       ..
  2  cui reddidi iam pridem quicquid debui,                                  ..
  3  auctoritatis esse scito gratia;                                         ..
  4  ut quidam artifices nostro faciunt saeculo,                             .. 
  5  qui pretium operibus maius inveniunt, novo                              ..
  6  si marmori adscripserunt Praxitelen suo,                                ..
  7  trito Myronem argento, tabulae Zeuxidem.                                ..
  8  adeo fucatae plus vetustati favet                                       ..
  9  invidia mordax quam bonis praesentibus.                                 ..
 10  sed iam ad fabellam talis exempli feror.                                ..
1. digt.     Demetrius rex et Menander poeta                                  .
  1  Demetrius, qui dictus est Phalereus,                                    ..
  2  Athenas occupavit imperio inprobo.                                      ..
  3  ut mos est vulgi, passim et certatim ruit;                              ..
  4  ‘feliciter!’ succlamant. ipsi principes                                 ..
  5  illam osculantur qua sunt oppressi manum,                               ..
  6  tacite gementes tristem fortunae vicem.                                 ..
  7  quin etiam resides et sequentes otium,                                  ..
  8  ni defuisse noceat, repunt ultimi;                                      ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 5. bog (C.S.L. Paravianum)
1. digt.
  9  in quis Menander, nobilis comoediis,                                    ..
 10  quas ipsum ignorans legerat Demetrius                                   ..
 11  et admiratus fuerat ingenium viri,                                      ..
 12  unguento delibutus, vestitu fluens,                                     ..
 13  veniebat gressu delicato et languido.                                   ..
 14  hunc ubi tyrannus vidit extremo agmine:                                 ..
 15  ‘quisnam cinaedus ille in conspectum meum                               ..
 16  audet cevere?’ responderunt proximi:                                    ..
 17  ‘hic est Menander scriptor.’ mutatus statim                             ..
 18  ‘homo’ inquit ‘fieri non potest formosior.’                             ..
2. digt.     Viatores et latro                                                .
  1  Duo cum incidissent in latronem milites,                                ..
  2  unus profugit, alter autem restitit                                     ..
  3  et vindicavit sese forti dextera.                                       ..
  4  latrone exciso timidus accurrit comes                                   ..
  5  stringitque gladium, dein reiecta paenula                               ..
  6  ‘cedo’ inquit ‘illum; iam curabo sentiat                                ..
  7  quos attemptarit.’ tunc qui depugnaverat:                               ..
  8  ‘vellem istis verbis saltem adiuvisses modo;                            ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 5. bog (C.S.L. Paravianum)
2. digt.
  9  constantior fuissem vera existimans.                                    ..
 10  nunc conde ferrum, et linguam pariter, futile!                          ..
 11  ut possis alios ignorantes fallere,                                     ..
 12  ego, qui sum expertus quantis fugias viribus,                           ..
 13  scio quam virtuti non sit credendum tuae.’                              ..
 14  Illi adsignari debet haec narratio,                                     ..
 15  qui re secunda fortis est, dubia fugax.                                 ..
3. digt.     Calvus et musca                                                  .
  1  Calvi momordit musca nudatum caput,                                     ..
  2  quam opprimere captans alapam sibi duxit grauem.                        ..
  3  tunc illa inridens: ‘punctum volucris parvulae                          ..
  4  voluisti morte ulcisci; quid facies tibi,                               ..
  5  iniuriae qui addideris contumeliam?’                                    ..
  6  respondit: ‘mecum facile redeo in gratiam,                              ..
  7  quia non fuisse mentem laedendi scio.                                   ..
  8  sed te, contempti generis animal inprobum,                              ..
  9  quae delectaris bibere humanum sanguinem,                               ..
 10  optem carere uel maiore incommodo.’                                     ..
 11  Hoc argumentum venia donari decet                                       ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 5. bog (C.S.L. Paravianum)
3. digt.
 12  qui casu peccat. nam qui consilio est nocens,                           ..
 13  illum esse quavis dignum poena iudico.                                  ..
4. digt.     Asinus et porcellus                                              . 
  1  Quidam inmolasset verrem cum sancto Herculi,                            ..
  2  cui pro salute votum debebat sua,                                       ..
  3  asello iussit reliquias poni hordei.                                    ..
  4  quas aspernatus ille sic locutus est:                                   ..
  5  ‘libenter istum prorsus adpeterem cibum,                                ..
  6  nisi qui nutritus illo est iugulatus foret.’                            ..
  7  Huius respectu fabulae deterritus,                                      ..
  8  periculosum semper vitavi lucrum.                                       ..
  9  sed dicis: ‘qui rapuere divitias, habent.’                              ..
 10  numeremus agedum qui deprensi perierunt;                                ..
 11  maiorem turbam punitorum reperies.                                      ..
 12  paucis temeritas est bono, multis malo.                                 ..
5. digt.     Scurra et rusticus                                               .
  1  Pravo favore labi mortales solent                                       ..
  2  et, pro iudicio dum stant erroris sui,                                  ..
  3  ad paenitendum rebus manifestis agi.                                    ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 5. bog (C.S.L. Paravianum)
5. digt.
  4  Facturus ludos dives quidam nobilis                                     ..
  5  proposito cunctos invitavit praemio,                                    ..
  6  quam quisque posset ut novitatem ostenderet.                            ..
  7  venere artifices laudis ad certamina;                                   ..
  8  quos inter scurra, notus urbano sale,                                   ..
  9  habere dixit se genus spectaculi                                        ..
 10  quod in theatro numquam prolatum foret.                                 ..
 11  dispersus rumor civitatem concitat.                                     ..
 12  paulo ante vacua turbam deficiunt loca.                                 ..
 13  in scena vero postquam solus constitit                                  ..
 14  sine adparatu, nullis adiutoribus,                                      ..
 15  silentium ipsa fecit expectatio.                                        ..
 16  ille in sinum repente demisit caput,                                    ..
 17  et sic porcelli vocem est imitatus sua,                                 ..
 18  verum ut subesse pallio contenderent                                    ..
 19  et excuti iuberent. quo facto, simul                                    ..
 20  nihil est repertum, multis onerant lancibus                             ..
 21  hominemque plausu prosequuntur maximo.                                  ..
 22  hoc vidit fieri rusticus: ‘non mehercule                                ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 5. bog (C.S.L. Paravianum)
 23  me vincet’ inquit, et statim professus est                              ..
 24  idem facturum melius se postridie.                                      ..
 25  fit turba maior. iam favor mentes tenet                                 ..
 26  et derisuri, non spectaturi, sedent.                                    ..
 27  uterque prodit. scurra degrunnit prior,                                 ..
 28  movetque plausus et clamores suscitat.                                  ..
 29  tunc simulans sese vestimentis rusticus                                 ..
 30  porcellum obtegere (quod faciebat scilicet,                             ..
 31  sed, in priore quia nil compererant, latens),                           ..
 32  pervellit aurem vero, quem celaverat,                                   ..
 33  et cum dolore vocem naturae exprimit.                                   ..
 34  adclamat populus scurram multo similius                                 ..
 35  imitatum, et cogit rusticum trudi foras.                                ..
 36  at ille profert ipsum porcellum e sinu,                                 ..
 37  turpemque aperto pignore errorem probans:                               ..
 38  ‘en hic declarat quales sitis iudices!’                                 ..
6. digt.     Calvus et quidam pilis defectus                                  .
  1  Invenit calvus forte in trivio pectinem.                                ..
  2  accessit alter aeque defectus pilis.                                    ..
  3  ’heia’ inquit ’in commune quodcumque est lucri!’                        ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 5. bog (C.S.L. Paravianum)
6. digt.
  4  ostendit ille praedam et adiecit simul:                                 ..
  5  ‘superum voluntas favit; sed fato invido                                ..
  6  carbonem, ut aiunt, pro thensauro invenimus.’                           ..
  7  Quem spes delusit, huic querela convenit.                               ..
7. digt.     Procax tibicen                                                   .
  1  Ubi vanus animus aura captus frivola                                    ..
  2  adripuit insolentem sibi fiduciam,                                      ..
  3  facile ad derisum stulta levitas ducitur.                               ..
  4  Princeps tibicen notior paulo fuit,                                     ..
  5  operam Bathyllo solitus in scena dare.                                  ..
  6  is forte ludis, non satis memini quibus,                                ..
  7  dum pegma rapitur, concidit casu gravi                                  ..
  8  necopinus et sinistram fregit tibiam,                                   ..
  9  duas cum dextras maluisset perdere.                                     ..
 10  inter manus sublatus et multum gemens                                   ..
 11  domum refertur. aliquot menses transeunt,                               ..
 12  ad sanitatem dum venit curatio.                                         ..
 13  ut spectatorum mos est, id lepidum genus                                ..
 14  desiderare coepit, cuius flatibus                                       ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 5. bog (C.S.L. Paravianum)
7. digt.
 15  solebat excitari saltantis vigor.                                       ..
 16  erat facturus ludos quidam nobilis.                                     ..
 17  ut rursus incipiebat Princeps ingredi,                                  ..
 18  adducit pretio precibus ut tantummodo                                   ..
 19  ipso ludorum ostenderet sese die.                                       ..
 20  qui simul advenit, rumor de tibicine                                    ..
 21  fremit in theatro: quidam adfirmant mortuum,                            ..
 22  quidam in conspectum proditurum sine mora.                              ..
 23  aulaeo misso, devolutis tonitribus,                                     ..
 24  di sunt locuti more translaticio.                                       ..
 25  tunc chorus ignotum more docto canticum                                 ..
 26  insonuit, cuius haec fuit sententia:                                    ..
 27  ’laetare, incolumis Roma, salvo principe!’                              ..
 28  in plausus consurrectum est. iactat basia                               ..
 29  tibicen; gratulari fautores putat.                                      ..
 30  equester ordo stultum errorem intellegit                                ..
 31  magnoque risu canticum repeti iubet.                                    ..
 32  iteratur illud. homo meus se in pulpito                                 ..
 33  totum prosternit. plaudit inludens eques;                               ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 5. bog (C.S.L. Paravianum)
7. digt.
 34  rogare populus hunc choro veniam aestimat.                              ..
 35  ut vero cuneis notuit res omnibus,                                      ..
 36  Princeps, ligato crure nivea fascia,                                    ..
 37  niveisque tunicis, niveis etiam calceis,                                ..
 38  superbiens honore divinae domus,                                        ..
 39  ab universis capite est protrusus foras.                                ..
8. digt.     Tempus                                                           .
  1  Cursu volucri, pendens in novacula,                                     ..
  2  calvus, comosa fronte, nudo corpore,                                    ..
  3  quem si occuparis, teneas, elapsum semel                                ..
  4  non ipse possit Iuppiter reprehendere,                                  ..
  5  occasionem rerum significat brevem.                                     ..
  6  Effectus impediret ne segnis mora,                                      ..
  7  finxere antiqui talem effigiem Temporis.                                ..
9. digt.     Taurus et vitulus                                                .
  1  Angusto in aditu taurus luctans cornibus                                ..
  2  cum vix intrare posset ad praesepia,                                    ..
  3  monstrabat vitulus quo se pacto flecteret.                              ..
  4  ‘tace’ inquit; ‘ante hoc novi quam tu natus es.’                        ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, 5. bog (C.S.L. Paravianum)
9. digt.
  5  Qui doctiorem emendat sibi dici putet.                                  ..
10. digt.    Canis et sus et venator                                          .
  1  Adversus omnes fortis et velox feras                                    ..
  2  canis cum domino semper fecisset satis,                                 ..
  3  languere coepit annis ingravantibus.                                    ..
  4  aliquando obiectus hispidi pugnae suis,                                 ..
  5  adripuit aurem; sed cariosis dentibus                                   ..
  6  praedam dimisit. hic tunc venator dolens                                ..
  7  canem obiurgabat. contra cui latrans senex:                             ..
  8  ‘non te destituit animus, sed vires meae.                               ..
  9  quod fuimus laudas, si iam damnas quod sumus.’                          ..
 10  hoc cur, Philete, scripserim pulchre uides.                             ..
_____________________________________________________________________________..
= file n. 548 - 0:00 minuti
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)           .
1. digt.     Simius et vulpes                                                 .
  1  Vulpem rogabat partem caudae simius,                                    ..
  2  contegere honeste posset ut nudas nates;                                ..
  3  cui sic maligna: ‘longior fiat licet,                                   ..
  4  tamen illam citius per lutum et spinas traham,                          ..
  5  quam partem quamvis parvam inpertiar tibi.’                             .. 
2. digt.     Auctor                                                           .       
  1  Hoc qualecumque est Musa quod ludit mea,                                ..
  2  nequitia pariter laudat et frugalitas,                                  ..
  3  sed haec simpliciter; illa tacite irascitur.                            ..
3. digt.     Auctor                                                           .
  1  Arbitrio si natura finxisset meo                                        ..
  2  genus mortale, longe foret instructius:                                 ..
  3  nam cuncta nobis adtribuisset commoda,                                  ..
  4  quaecumque indulgens Fortuna animali dedit:                             ..
  5  elephanti vires, et leonis impetum,                                     ..
  6  cornicis aevum, gloriam tauri trucis,                                   ..
  7  equi velocis placidam mansuetudinem,                                    ..
  8  et adesset homini sua tamen sollertia.                                  ..


Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)           
3. digt.
  9  nimirum in caelo secum ridet Iuppiter,                                  ..
 10  haec qui negavit magno consilio hominibus                               ..
 11  ne sceptrum mundi raperet nostra audacia.                               ..
 12  ergo contenti munere invicti Iovis                                      ..
 13  fatalis annos decurramus temporis,                                      ..
 14  nec plus conemur quam sinit mortalitas.                                 ..
4. digt.     Mercurius et duae mulieres                                       .
  1  Mercurium hospitio mulieres olim duae                                   ..
  2  inliberali et sordido receperant:                                       ..
  3  quarum una in cunis parvum habebat filium,                              ..
  4  quaestus placebat alteri meretricius.                                   ..
  5  ergo ut referret gratiam officiis parem,                                ..
  6  abiturus et iam limen excedens ait:                                     ..
  7  ‘deum videtis; tribuam vobis protinus,                                  ..
  8  quod quaeque optarit.’ mater suppliciter rogat,                         ..
  9  barbatum ut videat natum quam primum suum;                              ..
 10  moecha, ut sequatur sese quicquid tetigerit.                            ..
 11  volat Mercurius, intro redeunt mulieres.                                ..
 12  barbatus infans ecce vagitus ciet.                                      ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
4. digt.
 13  id forte meretrix cum rideret validius,                                 ..
 14  nares replevit humor, ut fieri solet.                                   ..
 15  emungere igitur se volens prendit manu                                  ..
 16  traxitque ad terram nasi longitudinem,                                  ..
 17  et aliam ridens ipsa ridenda extitit.                                   ..
5. digt.     Prometheus et Dolus                                              .
  1  Olim Prometheus saeculi figulus novi                                    ..
  2  cura subtili Veritatem fecerat,                                         ..
  3  ut iura posset inter homines reddere.                                   ..
  4  subito accersitus nuntio magni Iovis                                    ..
  5  conmendat officinam fallaci Dolo,                                       ..
  6  in disciplinam nuper quem receperat.                                    ..
  7  hic studio accensus, facie simulacrum pari,                             ..
  8  una statura, simile et membris omnibus,                                 ..   
  9  dum tempus habuit, callida finxit manu.                                 ..
 10  quod prope iam totum mire cum positum foret,                            ..
 11  lutum ad faciendos illi defecit pedes.                                  ..
 12  redit magister, quo festinanter Dolus                                   ..
 13  metu turbatus in suo sedit loco.                                        ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
5. digt.
 14  mirans Prometheus tantam similitudinem,                                 ..
 15  propriae videri voluit artis gloriam.                                   ..
 16  igitur fornaci pariter duo signa intulit;                               ..
 17  quibus percoctis atque infuso spiritu,                                  ..
 18  modesto gressu sancta incessit Veritas;                                 ..
 19  at trunca species haesit in vestigio.                                   ..
 20  tunc falsa imago atque operis furtivi labor                             ..
 21  mendacium adpelllatum est; quod negantibus                              ..
 22  pedes habere facile et ipse adsentio.                                   ..
6. digt.     Nihil diu occultum                                               . 
  1  Simulata interdum initio prosunt hominibus,                             ..
  2  sed tempore ipso tamen adparet veritas.                                 ..
7. digt.     Auctor                                                           .
  1  Ixion quod versari narratur rota,                                       ..
  2  volubilem Fortunam iactari docet.                                       ..
  3  adversus altos Sisyphus montes agit                                     ..
  4  saxum labore summo, quod de vertice,                                    ..
  5  sudore semper inrito revolvitur.                                        ..
  6  ostendit hominum sine fine esse miserias.                               ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
7. digt.
  7  quod stans in amne Tantalus medio sitit,                                ..
  8  avari describuntur, quos circumfluit                                    ..
  9  usus bonorum, sed nil possunt tangere.                                  ..
 10  urnis scelestae Danaides portant aquas,                                 ..
 11  pertusa nec conplere possunt dolia;                                     ..
 12  immo, luxuriae quicquid dederis, perfluet.                              ..
 13  novem porrectus Tityos est per iugera,                                  ..
 14  tristi renatum suggerens poenae iecur;                                  ..
 15  quo quis maiorem possidet terrae locum,                                 ..
 16  hoc demonstratur cura graviore adfici.                                  ..
 17  consulto involvit veritatem antiquitas,                                 ..
 18  ut sapiens intellegeret, erraret rudis.                                 ..
8. digt.     Auctor                                                           .
  1  'Utilius nobis quid sit dic, Phoebe, obsecro,                           ..
  2  qui Delphos et formosum Parnasum incolis.'                              ..
  3  quid o sacratae vatis horrescunt comae,                                 ..
  4  tripodes moventur, mugit adytis Religio,                                ..
  5  tremuntque lauri et ipse pallescit dies.                                ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
8. digt.
  6  voces resolvit icta Pytho numine:                                       ..
  7  ’audite gentes Delii monitus dei:                                       ..
  8  pietatem colite; vota superis reddite;                                  ..
  9  patriam, parentes, natos, castas coniuges                               ..
 10  defendite armis, hostem ferro pellite;                                  ..
 11  amicos sublevate; miseris parcite;                                      ..
 12  bonis favete, subdolis ite obviam;                                      ..
 13  delicta vindicate; castigate impios;                                    ..
 14  punite turpi thalamos qui violant stupro;                               ..
 15  malos cavete; nulli nimium credite.’                                    ..
 16  haec elocuta concidit virgo furens:                                     ..
 17  furens profecto, nam quae dixit perdidit.                               ..
9. digt.     Aesopus et scriptor                                              .
  1  Aesopo quidam scripta recitarat mala,                                   ..
  2  in quis inepte multum se iactaverat.                                    ..
  3  scire ergo cupiens quidnam sentiret senex,                              ..
  4  ’numquid tibi,’ inquit, ’visus sum superbior?                           ..
  5  haud vana nobis ingeni fiducia est.’                                    ..
  6  confectus ille pessimo volumine:                                        ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
9. digt.
  7  ’ego,’ inquit, ’quod te laudas vehementer probo,                        ..
  8  namque hoc ab alio numquam continget tibi.’                             ..
10. digt.    Pompeius Magnus et eius miles                                    .
  1  Magni Pompeii miles vasti corporis                                      ..
  2  fracte loquendo et ambulando molliter                                   ..
  3  famam cinaedi traxerat certissimam.                                     ..
  4  hic insidiatus nocte iumentis ducis,                                    ..
  5  cum veste et auro et magno argenti pondere                              ..
  6  avertit mulos. factum rumor dissipat;                                   ..
  7  arguitur miles, rapitur in praetorium.                                  ..
  8  tum Magnus: ‘quid ais? tune me, conmilito,                              ..
  9  spoliare es ausus?’ ille continuo excreat                               ..
 10  sibi in sinistram et sputum digitis dissipat.                           ..
 11  ‘sic, imperator, oculi extillescant mei,                                ..
 12  si vidi aut tetigi.’ tum vir animi simplicis                            ..
 13  id dedecus castrorum propelli iubet,                                    ..
 14  nec cadere in illum credit tantam audaciam.                             ..
 15  breve tempus intercessit, et fidens manu                                ..
 16  unum e Romanis provocabat barbarus.                                     ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
10. digt.
 17  sibi quisque metuit; primi quin mussant duces,                          ..
 18  tandem cinaedus habitu, sed Mars viribus,                               ..
 19  adit sedentem pro tribunali ducem,                                      ..
 20  et voce molli: ‘licet?’ enimvero eici                                   ..
 21  virum ut in re atroci Magnus stomachans imperat.                        ..
 22  tum quidam senior ex amicis principis:                                  ..
 23  ‘hunc ego conmitti satius Fortunae arbitror,                            ..
 24  in quo iactura levis est, quam fortem virum,                            ..
 25  qui casu victus temeritatis te arguat.’                                 ..
 26  adsensit Magnus et permisit militi                                      ..
 27  prodire contra; qui mirante exercitu,                                   ..
 28  dicto celerius hostis abscidit caput                                    ..
 29  victorque rediit. his tunc Pompeius super:                              ..
 30  ‘corona, miles, equidem te dono libens,                                 ..
 31  quia vindicasti laudem Romani imperi;                                   ..
 32  sed extillescant oculi sic,’ inquit, ‘mei,'                             ..
 33  turpe illud imitans ius iurandum militis,                               ..
 34  'nisi tu abstulisti sarcinas nuper meas.’                               ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
11. digt.    Iuno, Venus et gallina                                           .
  1  Cum castitatem Iuno laudaret suam,                                      ..
  2  iocunditatis causam non reppulit(?) Venus,                              ..
  3  nullamque ut adfirmaret esse illi parem,                                ..
  4  interrogasse sic gallinam dicitur:                                      ..
  5  ‘dic sodes, quanto possis satiari cibo.’                                ..
  6  respondit illa: ‘quicquid dederis, satis erit,                          ..
  7  sic, ut concedas pedibus aliquid scalpere.’                             ..
  8  ‘ne scalpas,’ inquit, ‘satis est modius tritici?’                       ..
  9  ‘plane, immo nimium est, sed permitte scalpere.’                        ..
 10  ‘ex toto, nequid scalpas, quid desideras?’                              ..
 11  tum denique illa fassa est naturae malum:                               ..
 12  ‘licet horreum mihi pateat, ego scalpam tamen.’                         ..
 13  risisse Iuno dicitur Veneris iocos,                                     ..
 14  quia per gallinam denotavit feminas.                                    ..
12. digt.    Paterfamilias et Aesopus                                         .
  1  Paterfamilias saevum habebat filium.                                    ..
  2  hic e conspectu cum patris recesserat,                                  ..
  3  verberibus servos adficiebat plurimis                                   ..
  4  et exercebat fervidam adolescentiam.                                    ..

Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
12. digt.
  5  Aesopus ergo narrat hoc breviter seni:                                  ..
  6  ‘quidam iuvenco vetulum adiungebat bovem.                               ..
  7  is cum refugiens inpari collo iugum                                     ..
  8  aetatis excusaret vires languidas:                                      ..
  9  ‘non est quod timeas,’ inquit illi rusticus                             ..
 10  ‘non ut labores facio, sed ut istum domes,                              ..
 11  qui calce et cornu multos reddit debiles.’                              ..
 12  et tu nisi istum tecum assidue retines                                  ..
 13  feroxque ingenium conprimis clementia,                                  ..
 14  vide, ne querela maior accrescat domus.’                                ..
 15  atrocitati mansuetudo est remedium.                                     ..
13. digt.    Aesopus et victor gymnicus                                       .
  1  Victorem forte gymnici certaminis                                       ..
  2  iactantiorem cum vidisset Phryx sophus,                                 ..
  3  interrogavit, an plus adversarius                                       ..
  4  valuisset eius? Ille: ‘ne istud dixeris;                                ..
  5  multo fuere vires maiores meae.’                                        ..
  6  ‘quod,’ inquit, ‘ergo, stulte, meruisti decus,                          ..
  7  minus valentem si vicisti fortior?                                      ..
 
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler, appendix Perottina (C.S.L.)
13. digt.
  8  ferendus esses, forte si te diceres                                     ..
  9  superasse, melior qui fuisset viribus.’                                 ..
14. digt.    Asinus ad lyram                                                  .
  1  Asinus iacentem vidit in prato lyram.                                   ..
  2  accessit et temptavit chordas ungula;                                   ..
  3  sonuere tactae. ‘bella res mehercules                                   ..
  4  male cessit,’ inquit, ‘artis quia sum nescius.                          ..
  5  si repperisset aliquis hanc prudentior,                                 ..
  6  divinis aures oblectasset cantibus.’                                    ..
  7  sic saepe ingenia calamitate intercidunt.                               ..
15. digt.    Mulier vidua et miles                                            .
  1  Per aliquot annos quaedam dilectum virum                                ..
  2  amisit et sarcophago corpus condidit;                                   ..
  3  a quo revelli nullo cum posset modo                                     ..
  4  et in sepulcro lugens vitam degeret,                                    ..
  5  claram adsecuta est famam castae virginis.                              ..
  6  interea fanum qui conpilarant Iovis,                                    ..
  7  cruci suffixi luerunt poenas numini.                                    ..
  8  horum reliquias nequis posset tollere,                                  ..  

/felt 100 er altid tomt/

ritmo diverso .. senza versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo archivio n. 69
Gajus Iulius Phaedrus: Æsopiske fabler appendix Perottina 15,9 [Fabulae Aesopiae]
Ritorna a CORPUS o (Nuova!) HOME PAGE 2022 LatinaLectio!

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: