File n. 1 – 6:09 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 2
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 1 Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte 1 [Bucolica]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)                    .
1. digt.                                                                      .
  1             Tityre, tu patulae   recubans sub tegmine fagi             [ ]
  2             silvestrem   tenui musam   meditaris avena:                [ ]
  3              nos patriae finis   et dulcia linquimus arva.             [ ]
  4           nos patriam fugimus:   tu, Tityre, lentus in umbra           [1]
  5              formosam   resonare doces   Amaryllida silvas. -          [ ]
  6               O Meliboee, deus   nobis haec otia fecit.                [ ]
  7          namque erit ille mihi   semper deus, illius aram              [ ]
  8            saepe tener nostris   ab ovilibus imbuet agnus.             [ ]
  9               ille meas   errare boves,   ut cernis, et ipsum          [ ]
 10             ludere quae vellem   calamo permisit agresti. -            [ ]
 11           Non equidem invideo,   miror magis; undique totis            [ ]?
 12             usque adeo   turbatur agris.   en, ipse capellas           [ ]?
 13       protinus aeger ago; hanc   etiam vix, Tityre, duco.              [ ]
 14             hic inter   densas corylos   modo namque gemellos,         [ ]
 15    spem gregis, a,   silice in nuda   conixa reliquit.                 [ ]?
 16         saepe malum hoc nobis,   si mens non laeva fuisset,            [ ]

Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
1. digt.
 17              de caelo   tactas memini   praedicere quercus.            [ ]
 18            sed tamen iste deus   qui sit, da, Tityre, nobis. -         [ ]
 19              Vrbem quam dicunt   Romam, Meliboee, putavi               [ ]
 20     stultus ego huic   nostrae similem,   quo saepe solemus            [ ]
 21               pastores   ovium teneros   depellere fetus.              [ ]
 22          sic canibus   catulos similis,   sic matribus haedos          [ ]
 23              noram, sic parvis   componere magna solebam.              [ ]
 24        verum haec tantum alias   inter caput extulit urbes             [ ]
 25           quantum lenta solent   inter viburna cupressi. -             [ ]
 26             Et quae tanta fuit   Romam tibi causa videndi? -           [ ]
 27            Libertas,   quae sera tamen   respexit inertem,             [ ]
 28             candidior postquam   tondenti barba cadebat,               [ ]
 29            respexit   tamen et longo   post tempore venit,             [ ]
 30          postquam nos   Amaryllis habet,   Galatea reliquit.           [ ]!
 31           namque fatebor enim,   dum me Galatea tenebat,               [ ]
 32               nec spes libertatis erat nec cura peculi.                [ ]!
 33             quamvis multa meis   exiret victima saeptis,               [ ]
 34            pinguis et ingratae   premeretur caseus urbi,               [ ]
 
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
1. digt.
 35         non umquam   gravis aere domum   mihi dextra redibat. -        [ ]
 36             Mirabar   quid maesta deos,   Amarylli, vocares,           [ ]
 37                cui pendere sua   patereris in arbore poma;             [ ]
 38           Tityrus hinc aberat.   ipsae te, Tityre, pinus,              [ ]
 39                ipsi te fontes,   ipsa haec arbusta vocabant. -         [ ]
 40      Quid facerem?   neque servitio   me exire licebat                 [ ]
 41             nec tam praesentis   alibi cognoscere divos.               [ ]
 42               hic illum   vidi iuvenem,   Meliboee, quotannis          [1]
 43            bis senos   cui nostra dies   altaria fumant.               [ ]
 44             hic mihi responsum   primus dedit ille petenti:            [ ]
 45        'pascite ut ante boves,   pueri; summittite tauros.' -          [ ]
 46               Fortunate senex,   ergo tua rura manebunt.               [1]
 47           et tibi magna satis,   quamvis lapis omnia nudus             [ ]
 48                limosoque palus   obducat pascua iunco:                 [1]
 49             non insueta gravis   temptabunt pabula fetas,              [ ]
 50                nec mala vicini   pecoris contagia laedent.             [2]?

Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
1. digt.
 51               fortunate senex,   hic inter flumina nota                [1]
 52             et fontis   sacros frigus   captabis opacum.               [ ]
 53          hinc tibi quae semper   vicino ab limite saepes               [ ]
 54              Hyblaeis   apibus florem   depasta salicti                [ ]
 55              saepe levi somnum   suadebit inire susurro:               [ ]
 56             hinc alta   sub rupe canet   frondator ad auras;           [ ]
 57              nec tamen interea   raucae, tua cura, palumbes,           [ ]
 58               nec gemere aëria   cessabit turtur ab ulmo. -            [ ]
 59                Ante leves ergo   pascentur in aethere cervi,           [ ]
 60            et freta destituent   nudos in litore piscis,               [ ]
 61                ante pererratis   amborum finibus exsul                 [ ]
 62           aut Ararim   Parthus bibet aut   Germania Tigrim,            [ ]
 63             quam nostro illius   labatur pectore vultus. -             [ ]
 64               At nos hinc alii   sitientis ibimus Afros,               [ ]
 65     pars Scythiam et   rapidum cretae   veniemus Oaxen                 [ ]
 66                et penitus toto   divisos orbe Britannos.               [ ]?
 67            en umquam   patrios longo   post tempore finis,             [ ]
 68             pauperis et tuguri   congestum caespite culmen,            [ ]
 
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
1. digt.
 69        post aliquot,   mea regna, videns   mirabor aristas?            [ ]
 70            impius haec tam culta novalia miles habebit,                [ ]!
 71          barbarus has segetes:   en quo discordia civis                [ ]
 72              produxit miseros:   his nos consevimus agros!             [ ]
 73         insere nunc,   Meliboee, piros,   pone ordine vitis.           [ ]!
 74            ite meae,   quondam felix   pecus, ite capellae.            [ ]
 75          non ego vos   posthac viridi   proiectus in antro             [ ]
 76                 dumosa   pendere procul   de rupe videbo;              [2]
 77           carmina nulla canam;   non me pascente, capellae,            [ ]
 78         florentem   cytisum et salices   carpetis amaras. -            [ ]
 79         Hic tamen hanc   mecum poteras   requiescere noctem            [ ]
 80           fronde super viridi:   sunt nobis mitia poma,                [ ]
 81               castaneae molles   et pressi copia lactis,               [ ]
 82            et iam summa procul   villarum culmina fumant,              [ ]
 83              maioresque cadunt   altis de montibus umbrae.             [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 2
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte 2 [Bucolica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: