File n. 114 – 14:33 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 115
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 114 Sextus Propertius: Elskovsdigte 1,11 til 15 [Amores]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)                   0:00                                                                                                                                                                                                                                                                       
11. digt.                                                                     .
  1             Colligere incertos   et in ordine ponere crines            [ ]
  2           docta neque ancillas   ¨ inter habenda Nape                  [ ]
  3              inque ministeriis   furtiuae cognita noctis               [ ]
  4               utilis et dandis   ¨ ingeniosa notis,                    [ ]
  5             saepe uenire ad me   dubitantem hortata Corinnam,          [ ]!
  6                saepe laboranti   ¨ fida reperta mihi,                  [ ]
  7           accipe et ad dominam   peraratas mane tabellas               [ ]
  8            perfer et obstantes   ¨ sedula pelle moras.                 [ ]
  9              nec silicum uenae   nec durum in pectore ferrum           [ ]
 10           nec tibi simplicitas   ¨ ordine maior adest;                 [ ]?
 11            credibile est et te   sensisse Cupidinis arcus:             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
 12                 in me militiae   ¨ signa tuere tuae.                   [ ]
 13          si quaeret quid agam,   spe noctis uiuere dices;              [ ]
 14             cetera fert blanda   ¨ cera notata manu.                   [ ]
 15        dum loquor, hora fugit:   uacuae bene redde tabellas,           [ ]
 16                 uerum continuo   ¨ fac tamen illa legat.               [ ]
 17              aspicias   oculos mando   frontemque legentis:            [ ]
 18                et tacito uultu   ¨ scire futura licet.                 [ ]
 19            nec mora, perlectis   rescribat multa iubeto:               [ ]
 20                  odi, cum late   ¨ splendida cera uacat.               [ ]
 21            comprimat ordinibus   uersus, oculosque moretur             [ ]
 22             margine in extremo   ¨ littera rasa meos.                  [ ]
 23        quid digitos   opus est graphio   lassare tenendo?              [ ]
 24            hoc habeat scriptum   ¨ tota tabella 'ueni.'                [ ]
 25              non ego uictrices   lauro redimire tabellas               [ ]
 26              nec Veneris media   ¨ ponere in aede morer.               [ ]
 27            subscribam   VENERI FIDAS   SIBI NASO MINISTRAS             [1]
 28              DEDICAT. AT NVPER   ¨ VILE FVISTIS ACER.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
12. digt.                                                                     .
  1              Flete meos casus:   tristes rediere tabellae;             [ ]
  2                  infelix hodie   ¨ littera posse negat.                [ ]
  3            omina sunt aliquid:   modo cum discedere uellet,            [ ]
  4               ad limen digitos   ¨ restitit icta Nape.                 [ ]
  5           missa foras   iterum limen   transire memento                [ ]
  6             cautius atque alte   ¨ sobria ferre pedem.                 [ ]
  7          ite hinc, difficiles,   funebria ligna, tabellae,             [ ]
  8               tuque, negaturis   ¨ cera referta notis,                 [1]
  9          quam, puto, de longae   collectam flore cicutae               [ ]
 10               melle sub infami   ¨ Corsica misit apis.                 [ ]
 11             at tamquam   minio penitus   medicata rubebas:             [ ]
 12                ille color uere   ¨ sanguinulentus erat.                [ ]
 13              proiectae triuiis   iaceatis, inutile lignum,             [ ]
 14           uosque rotae frangat   ¨ praetereuntis onus.                 [ ]
 15           illum etiam, qui uos   ex arbore uertit in usum,             [1]
 16                conuincam puras   ¨ non habuisse manus;                 [ ]
 17            praebuit illa arbor   misero suspendia collo,               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)                   4:00
12. digt.
 18                carnifici diras   ¨ praebuit illa cruces;               [1]
 19            illa dedit   turpes raucis   bubonibus umbras,              [ ]
 20              uolturis in ramis   ¨ et strigis oua tulit.               [ ]
 21                his ego commisi   nostros insanus amores                [ ]
 22           molliaque ad dominam   ¨ uerba ferenda dedi?                 [ ]
 23             aptius hae capiant   uadimonia garrula cerae,              [ ]
 24              quas aliquis duro   ¨ cognitor ore legat;                 [ ]
 25              inter ephemeridas   melius tabulasque iacerent,           [ ]
 26            in quibus absumptas   ¨ fleret auarus opes.                 [ ]
 27           ergo ego uos   rebus duplices   pro nomine sensi:            [ ]
 28               auspicii numerus   ¨ non erat ipse boni.                 [ ]
 29            quid precer iratus,   nisi uos cariosa senectus             [2]
 30              rodat, et inmundo   ¨ cera sit alba situ?                 [ ]
13. digt.                                                                     .
  1              Iam super oceanum   uenit a seniore marito                [ ]
  2                 flaua pruinoso   ¨ quae uehit axe diem.                [ ]
  3           quo properas,   Aurora? mane:   sic Memnonis umbris          [ ]
  4                 annua sollemni   ¨ caede parentet auis.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
  5        nunc iuuat in   teneris dominae   iacuisse lacertis;            [ ]
  6              si quando, lateri   ¨ nunc bene iuncta meo est.           [ ]
  7             nunc etiam   somni pingues   et frigidus aër,              [ ]
  8              et liquidum tenui   ¨ gutture cantat auis.                [ ]
  9           quo properas   ingrata uiris,   ingrata puellis?             [ ]
 10               roscida purpurea   ¨ supprime lora manu.                 [ ]
 11              ante tuos   ortus melius   sua sidera seruat              [ ]
 12               nauita nec media   ¨ nescius errat aqua;                 [ ]
 13            te surgit   quamuis lassus   ueniente uiator                [ ]
 14                et miles saeuas   ¨ aptat ad arma manus;                [ ]
 15            prima bidente uides   oneratos arua colentes,               [2]?
 16             prima uocas tardos   ¨ sub iuga panda boues;               [ ]
 17              tu pueros   somno fraudas   tradisque magistris,          [ ]
 18             ut subeant tenerae   ¨ uerbera saeua manus,                [ ]
 19          atque eadem   sponsum (?)cultos   ante Atria mittis,          [ ]
 20                 unius ut uerbi   ¨ grandia damna ferant;               [ ]
 21                nec tu consulto   nec tu iucunda diserto:               [ ]
 22               cogitur ad lites   ¨ surgere uterque nouas;              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
 23                tu, cum feminei   possint cessare labores,              [ ]
 24              lanificam reuocas   ¨ ad sua pensa manum.                 [ ]
 25              omnia perpeterer;   sed surgere mane puellas              [ ]
 26         quis, nisi cui non est   ¨ ulla puella, ferat?                 [ ]
 27              optaui   quotiens ne nox   tibi cedere uellet,            [ ]
 28             ne fugerent uultus   ¨ sidera mota tuos!                   [ ]
 29                optaui quotiens   aut uentus frangeret axem             [ ]
 30             aut caderet spissa   ¨ nube retentus equus!                [ ]
 31          inuida, quo properas?   quod erat tibi filius ater,           [ ]
 32                 materni fuerat   ¨ pectoris ille color.                [ ]
 35               Tithono   uellem de te   narrare liceret:                [ ]
 36               femina non caelo   ¨ turpior ulla foret.                 [ ]
 37             illum dum refugis,   longo quia grandior aeuo,             [ ]
 38              surgis ad inuisas   ¨ a sene mane rotas;                  [ ]
 39           at si quem   manibus Cephalum   complexa teneres,            [ ]
 40                clamares 'lente   ¨ currite, noctis equi.'              [ ]
 41         cur ego plectar amans,   si uir tibi marcet ab annis?          [ ]
 42                num me nupsisti   ¨ conciliante seni?                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)                   8:00
13. digt.
 43             aspice quot somnos   iuueni donarit amato                  [1]
 44             Luna, neque illius   ¨ forma secunda tuae.                 [ ]
 45             ipse deum genitor,   ne te tam saepe uideret,              [ ]
 46                commisit noctes   ¨ in sua uota duas.                   [ ]
 47               iurgia finieram.   scires audisse: rubebat,              [ ]
 48              nec tamen adsueto   ¨ tardius orta dies.                  [ ]
14. digt.                                                                     .
  1              Dicebam   'medicare tuos   desiste capillos';             [ ]
  2           tingere quam possis,   ¨ iam tibi nulla coma est.            [ ]
  3             at si passa fores,   quid erat spatiosius illis?           [ ]
  4              contigerant imum,   ¨ qua patet, usque latus.             [ ]
  5      quid, quod erant   tenues et quos   ornare timeres,               [ ]
  6                  uela colorati   ¨ qualia Seres habent,                [1]
  7          uel pede quod gracili   deducit aranea filum,                 [2]?
  8               cum leue deserta   ¨ sub trabe nectit opus?              [ ]
  9            nec tamen ater erat   neque erat tamen aureus ille          [ ]
 10           sed, quamuis neuter,   ¨ mixtus uterque color,               [ ]
 11                qualem cliuosae   madidis in uallibus Idae              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
 12                  ardua derepto   ¨ cortice cedrus habet.               [ ]
 13           adde quod et dociles   et centum flexibus apti               [ ]
 14                et tibi nullius   ¨ causa doloris erant:                [ ]
 15              non acus abrupit,   non uallum pectinis illos;            [ ]
 16                  ornatrix tuto   ¨ corpore semper erat;                [ ]
 17          ante meos   saepe est oculos   ornata nec umquam              [ ]
 18               bracchia derepta   ¨ saucia fecit acu.                   [ ]
 19             saepe etiam nondum   digestis mane capillis                [ ]
 20                purpureo iacuit   ¨ semisupina toro;                    [ ]
 21       tum quoque erat   neclecta decens,   ut Thracia Bacche,          [ ]
 22           cum temere in uiridi   ¨ gramine lassa iacet.                [ ]
 23          cum graciles   essent tamen et   lanuginis instar,            [ ]
 24              heu, mala uexatae   ¨ quanta tulere comae!                [ ]
 25            quam se praebuerant   ferro patienter et igni,              [ ]
 26                ut fieret torto   ¨ nexilis orbe sinus!                 [ ]
 27         clamabam   'scelus est istos,   scelus, urere crines.          [ ]
 28         sponte decent: capiti,   ¨ ferrea, parce tuo.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
 29        uim procul hinc remoue:   non est, qui debeat uri;              [1]
 30                 erudit admotas   ¨ ipse capillus acus.'                [ ]
 31               formosae   periere comae,   quas uellet Apollo,          [ ]
 32             quas uellet capiti   ¨ Bacchus inesse suo;                 [ ]
 33              illis contulerim,   quas quondam nuda Dione               [ ]
 34                pingitur umenti   ¨ sustinuisse manu.                   [ ]
 35           quid male dispositos   quereris periisse capillos?           [ ]
 36           quid speculum maesta   ¨ ponis inepta manu?                  [ ]
 37             non bene consuetis   a te spectaris ocellis:               [1]
 38              ut placeas, debes   ¨ immemor esse tui.                   [ ]
 39                non te cantatae   laeserunt paelicis herbae,            [ ]
 40              non anus Haemonia   ¨ perfida lauit aqua,                 [ ]
 41           nec tibi uis   morbi nocuit   (procul omen abesto),          [ ]
 42              nec minuit densas   ¨ inuida lingua comas:                [ ]
 43             facta manu   culpaque tua   dispendia sentis;              [ ]
 44              ipsa dabas capiti   ¨ mixta uenena tuo.                   [ ]
 45             nunc tibi captiuos   mittet Germania crines;               [ ]
 46               tuta triumphatae   ¨ munere gentis eris.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
 47             o quam saepe comas   aliquo mirante rubebis                [1]?
 48                et dices 'empta   ¨ nunc ego merce probor:              [ ]
 49            nescioquam   pro me laudat   nunc iste Sygambram;           [ ]
 50              fama tamen memini   ¨ cum fuit ista mea.'                 [ ]
 51           me miserum, lacrumas   male continet oraque dextra           [ ]
 52              protegit ingenuas   ¨ picta rubore genas;                 [ ]
 53              sustinet antiquos   gremio spectatque capillos,           [ ]
 54              ei mihi, non illo   ¨ munera digna loco.                  [ ]
 55              collige cum uultu   mentem: reparabile damnum est:        [ ]
 56                postmodo natiua   ¨ conspiciere coma.                   [1]
15. digt.                                                                     .
  1         Quid mihi, Liuor edax,   ignauos obicis annos                  [ ]?
  2               ingeniique uocas   ¨ carmen inertis opus,                [ ]
  3            non me more patrum,   dum strenua sustinet aetas,           [1]
  4               praemia militiae   ¨ puluerulenta sequi                  [ ]
  5                nec me uerbosas   leges ediscere nec me                 [ ]
  6                  ingrato uocem   ¨ prostituisse foro?                  [ ]
  7       mortale est,   quod quaeris, opus;   mihi fama perennis          [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)                  12:00
15. digt.
  8             quaeritur, in toto   ¨ semper ut orbe canar.               [ ]
  9               uiuet Maeonides,   Tenedos dum stabit et Ide,            [ ]
 10             dum rapidas Simois   ¨ in mare uoluet aquas;               [ ]
 11             uiuet et Ascraeus,   dum mustis uua tumebit,               [ ]
 12              dum cadet incurua   ¨ falce resecta Ceres;                [ ]
 13             Battiades   semper toto   cantabitur orbe:                 [ ]
 14                quamuis ingenio   ¨ non ualet, arte ualet;              [ ]
 15                nulla Sophocleo   ueniet iactura cothurno;              [ ]?
 16               cum sole et luna   ¨ semper Aratus erit;                 [ ]
 17             dum fallax seruus,   durus pater, improba lena             [ ]
 18             uiuent et meretrix   ¨ blanda, Menandros erit;             [ ]
 19             Ennius arte carens   animosique Accius oris                [2]
 20                  casurum nullo   ¨ tempore nomen habent;               [ ]
 21              Varronem   primamque ratem   quae nesciet aetas           [ ]
 22               aureaque Aesonio   ¨ terga petita duci?                  [ ]
 23               carmina sublimis   tunc sunt peritura Lucreti,           [ ]
 24                  exitio terras   ¨ cum dabit una dies;                 [ ]
 25              Tityrus et fruges   Aeneiaque arma legentur,              [ ]?

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 1. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
 26                Roma triumphati   ¨ dum caput orbis erit;               [ ]
 27              donec erunt ignes   arcusque Cupidinis arma,              [ ]
 28              discentur numeri,   ¨ culte Tibulle, tui;                 [ ]
 29            Gallus et Hesperiis   et Gallus notus Eois,                 [ ]
 30               et sua cum Gallo   ¨ nota Lycoris erit.                  [ ]
 31              ergo cum silices,   cum dens patientis aratri             [ ]
 32                depereant aeuo,   ¨ carmina morte carent:               [ ]
 33              cedant carminibus   reges regumque triumphi,              [ ]
 34              cedat et auriferi   ¨ ripa benigna Tagi.                  [ ]
 35                  uilia miretur   uulgus; mihi flauus Apollo            [ ]
 36                pocula Castalia   ¨ plena ministret aqua,               [ ]
 37              sustineamque coma   metuentem frigora myrtum              [ ]
 38              atque a sollicito   ¨ multus amante legar.                [ ]
 39              pascitur in uiuis   Liuor; post fata quiescit,            [ ]
 40             cum suus ex merito   ¨ quemque tuetur honos:               [ ]
 41              ergo etiam cum me   supremus adederit ignis,              [ ]
 42             uiuam, parsque mei   ¨ multa superstes erit.               [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 115
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte 2,1 til 6 [Amores]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: