File n. 116 – 18:52 minuti – Ovidius

Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !

PgDn n. 116 Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte 2,7 til 13 [Amores]
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 33 - AMO-OVID                                Prossimo file n. 117
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)                   0:00
7. digt.                                                                      .
  1                 Ergo sufficiam   reus in noua crimina semper?          [ ]
  2             ut uincam, totiens   ¨ dimicuisse piget.                   [ ]
  3              siue ego marmorei   respexi summa theatri,                [ ]
  4                elegis e multis   ¨ unde dolere uelis;                  [ ]
  5             candida seu tacito   uidit me femina uultu,                [ ]?
  6               in uultu tacitas   ¨ arguis esse notas;                  [ ]
  7               si quam laudaui,   miseros petis ungue capillos,         [ ]?
  8               si culpo, crimen   ¨ dissimulare putas;                  [ ]
  9          siue bonus color est,   in te quoque frigidus esse,           [ ]
 10            seu malus, alterius   ¨ dicor amore mori.                   [ ]
 11              atque ego peccati   uellem mihi conscius essem:           [ ]?
 12            aequo animo poenam,   ¨ qui meruere, ferunt.                [ ]
 13          nunc temere insimulas   credendoque omnia frustra             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)                   0:+
7. digt.
 14                ipsa uetas iram   ¨ pondus habere tuam:                 [1]
 15             aspice, ut auritus   miserandae sortis asellus             [ ]
 16                adsiduo domitus   ¨ uerbere lentus eat.                 [ ]
 17            ecce, nouum crimen:   sollers ornare Cypassis               [ ]
 18               obicitur dominae   ¨ contemerasse torum.                 [ ]
 19          di melius,   quam me, si sit   peccasse libido,               [ ]?
 20             sordida contemptae   ¨ sortis amica iuuet!                 [ ]
 21           quis Veneris famulae   conubia liber inire                   [ ]
 22             tergaque conplecti   ¨ uerbere secta uelit?                [ ]
 23             adde quod ornandis   illa est operosa capillis             [ ]
 24             et tibi per doctas   ¨ grata ministra manus:               [ ]
 25             scilicet ancillam,   quod erat tibi fida, rogarem?         [ ]
 26          quid, nisi ut indicio   ¨ iuncta repulsa foret?               [ ]
 27               per Venerem iuro   puerique uolatilis arcus              [ ]?
 28                 me non admissi   ¨ criminis esse reum.                 [ ]
8. digt.                                                                      .
  1              Ponendis   in mille modos   perfecta capillis,            [ ]
  2               comere sed solas   ¨ digna Cypassi deas,                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)                   0:++
8. digt.
  3                et mihi iucundo   non rustica cognita furto,            [ ]
  4            apta quidem dominae   ¨ sed magis apta mihi,                [ ]
  5            quis fuit inter nos   sociati corporis index?               [ ]!
  6              sensit concubitus   ¨ unde Corinna tuos?                  [ ]
  7              num tamen erubui?   num uerbo lapsus in ullo              [ ]
  8               furtiuae Veneris   ¨ conscia signa dedi?                 [ ]
  9          quid quod, in ancilla   si quis delinquere possit,            [1]
 10             illum ego contendi   ¨ mente carere bona?                  [ ]
 11            (Thessalus ancillae   facie Briseidos arsit,                [1]
 12                 serua Mycenaeo   ¨ Phoebas amata duci:                 [ ]
 13          nec sum ego Tantalide   maior nec maior Achille;              [ ]?
 14             quod decuit reges,   ¨ cur mihi turpe putem?)              [ ]
 15                ut tamen iratos   in te defixit ocellos,                [2]?
 16                  uidi te totis   ¨ erubuisse genis.                    [ ]
 17            at quanto,   si forte refers,   praesentior ipse            [ ]
 18               per Veneris feci   ¨ numina magna fidem!                 [ ]
 19          (tu, dea, tu   iubeas animi   periuria puri                   [ ]
 20             Carpathium tepidos   ¨ per mare ferre Notos.)              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)                   4:00
8. digt.
 21            pro quibus officiis   pretium mihi dulce repende            [ ]
 22              concubitus hodie,   ¨ fusca Cypassi, tuos.                [ ]
 23           quid renuis   fingisque nouos,   ingrata, timores?           [ ]
 24             unum est e dominis   ¨ emeruisse satis.                    [ ]
 25          quod si stulta negas,   index ante acta fatebor               [ ]
 26               et ueniam culpae   ¨ proditor ipse meae,                 [ ]
 27            quoque loco   tecum fuerim   quotiensque, Cypassi,          [2]
 28                narrabo dominae   ¨ quotque quibusque modis.            [2]
9. digt.                                                                      .
  1               O numquam pro me   satis indignate Cupido,               [ ]?
  2                o  in corde meo   ¨ desidiose puer,                     [ ]?
  3           quid me, qui   miles numquam   tua signa reliqui,            [ ]?
  4          laedis, et in castris   ¨ uulneror ipse meis?                 [ ]
  5              cur tua fax urit,   figit tuus arcus amicos?              [ ]
  6               gloria pugnantes   ¨ uincere maior erat.                 [ ]
  7           quid? non Haemonius,   quem cuspide perculit, heros          [ ]
  8               confossum medica   ¨ postmodo iuuit ope?                 [ ]
  9               uenator sequitur   fugientia, capta relinquit,           [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)                   4:+
9. digt.
 10             semper et inuentis   ¨ ulteriora petit.                    [ ]?
 11              nos tua sentimus,   populus tibi deditus, arma;           [ ]
 12               pigra reluctanti   ¨ cessat in hoste manus.              [ ]
 13            quid iuuat in nudis   hamata retundere tela                 [2]?
 14             ossibus? ossa mihi   ¨ nuda reliquit Amor.                 [ ]
 15           tot sine amore uiri,   tot sunt sine amore puellae:          [ ]
 16            hinc tibi cum magna   ¨ laude triumphus eat.                [ ]
 17           (Roma, nisi inmensum   uires promosset in orbem,             [ ]
 18               stramineis esset   ¨ nunc quoque tecta casis.)           [ ]
 19             fessus in acceptos   miles deducitur agros,                [ ]
 20             mittitur in saltus   ¨ carcere liber equus,                [ ]
 21             longaque subductam   celant naualia pinum,                 [ ]
 22               tutaque deposito   ¨ poscitur ense rudis:                [ ]
 23       me quoque, qui   totiens merui   sub amore puellae,              [ ]
 24              defunctum placide   ¨ uiuere tempus erat.                 [ ]
                                                                             ..
 25         'Viue' deus   'posito' si quis   mihi dicat 'amore',           [1]
 26           deprecer: usque adeo   ¨ dulce puella malum est.             [ ]
 27        cum bene pertaesum est,   animoque relanguit ardor,             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)                   4:++
9. digt.
 28              nescioquo miserae   ¨ turbine mentis agor.                [ ]
 29         ut rapit in   praeceps dominum   spumantia frustra             [ ]
 30              frena retentantem   ¨ durior oris equus,                  [ ]
 31         ut subitus   prope iam prensa   tellure carinam                [ ]
 32               tangentem portus   ¨ uentus in alta rapit,               [ ]
 33            sic me saepe refert   incerta Cupidinis aura                [ ]
 34              notaque purpureus   ¨ tela resumit Amor.                  [ ]
 35          fige, puer:   positis nudus   tibi praebeor armis;            [ ]
 36           hic tibi sunt uires,   ¨ hic tua dextra facit,               [ ]
 37           huc tamquam   iussae ueniunt   iam sponte sagittae;          [ ]
 38              uix illis prae me   ¨ nota pharetra sua est.              [ ]
 39                  infelix, tota   quicumque quiescere nocte             [ ]?
 40             sustinet et somnos   ¨ praemia magna uocat.                [ ]
 41      stulte, quid est   somnus gelidae   nisi mortis imago?            [ ]
 42               longa quiescendi   ¨ tempora fata dabunt.                [ ]
 43              me modo decipiant   uoces fallacis amicae                 [ ]
 44                (sperando certe   ¨ gaudia magna feram),                [ ]
 45             et modo blanditias   dicat, modo iurgia nectat;            [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)                   8:00
9. digt.
 46            saepe fruar domina,   ¨ saepe repulsus eam.                 [ ]
 47        quod dubius   Mars est, per te,   priuigne Cupido, est,         [ ]?
 48               et mouet exemplo   ¨ uitricus arma tuo;                  [ ]
 49            tu leuis es   multoque tuis   uentosior alis                [ ]
 50              gaudiaque ambigua   ¨ dasque negasque fide.               [ ]
 51              si tamen exaudis,   pulchra cum matre, rogantem,          [ ]
 52                  indeserta meo   ¨ pectore regna gere:                 [ ]
 53                accedant regno,   nimium uaga turba, puellae;           [ ]
 54                ambobus populis   ¨ sic uenerandus eris.                [ ]
10. digt.                                                                     .
  1           Tu mihi, tu   certe, memini,   Graecine, negabas             [ ]
  2              uno posse aliquem   ¨ tempore amare duas.                 [ ]?
  3           per te ego decipior,   per te deprensus inermis              [ ]?
  4                  ecce duas uno   ¨ tempore turpis amo.                 [ ]
  5           utraque formosa est,   operosae cultibus ambae,              [ ]
  6           artibus in dubio est   ¨ haec sit an illa prior;             [ ]
  7        pulchrior hac illa est,   haec est quoque pulchrior illa,       [ ]
  8            et magis haec nobis   ¨ et magis illa placet.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)                   8:+
10. digt.
  9             erro, uelut uentis   discordibus acta phaselos,            [ ]
 10             diuiduumque tenent   ¨ alter et alter amor.                [ ]
 11          quid geminas,   Erycina, meos   sine fine dolores?            [ ]
 12              non erat in curas   ¨ una puella satis?                   [ ]
 13          quid folia arboribus,   quid pleno sidera caelo,              [ ]?
 14             in freta collectas   ¨ alta quid addis aquas?              [ ]
 15          sed tamen hoc melius,   quam si sine amore iacerem:           [ ]
 16               hostibus eueniat   ¨ uita seuera meis;                   [ ]
 17               hostibus eueniat   uiduo dormire cubili                  [ ]
 18                  et medio laxe   ¨ ponere membra toro.                 [ ]
 19            at mihi saeuus Amor   somnos abrumpat inertes               [ ]
 20               simque mei lecti   ¨ non ego solus onus;                 [ ]
 21               me mea disperdat   nullo prohibente puella,              [ ]
 22           si satis una potest,   ¨ si minus una, duae.                 [ ]
 23         sufficiam:   graciles, non sunt   sine uiribus artus;          [ ]
 24           pondere, non neruis,   ¨ corpora nostra carent.              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)                   8:++
10. digt.
 25           et lateri   dabit in uires   alimenta uoluptas:              [1]
 26              decepta est opera   ¨ nulla puella mea;                   [ ]
 27              saepe ego lasciue   consumpsi tempora noctis,             [ ]
 28                utilis et forti   ¨ corpore mane fui.                   [ ]
 29            felix, quem Veneris   certamina mutua perdunt;              [ ]
 30               di faciant, leti   ¨ causa sit ista mei!                 [ ]
 31                induat aduersis   contraria pectora telis               [ ]
 32              miles et aeternum   ¨ sanguine nomen emat;                [ ]
 33            quaerat auarus opes   et, quae lassarit arando,             [ ]
 34                aequora periuro   ¨ naufragus ore bibat;                [ ]
 35              at mihi contingat   Veneris languescere motu,             [ ]
 36             cum moriar, medium   ¨ soluar et inter opus;               [ ]
 37         atque aliquis   nostro lacrimans   in funere dicat             [ ]
 38              'conueniens uitae   ¨ mors fuit ista tuae.'               [ ]
11. digt.                                                                     .
  1             Prima malas docuit   mirantibus aequoris undis             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)                  12:00
11. digt.
  2                  Peliaco pinus   ¨ uertice caesa uias,                 [ ]
  3              quae concurrentis   inter temeraria cautes                [ ]
  4               conspicuam fuluo   ¨ uellere uexit ouem.                 [ ]
  5           o  utinam,   ne quis remo   freta longa moueret,             [1]
  6                  Argo funestas   ¨ pressa bibisset aquas!              [ ]
  7             ecce fugit   notumque torum   sociosque Penates            [ ]
  8               fallacisque uias   ¨ ire Corinna parat.                  [ ]
  9        quid tibi, me   miserum Zephyros   Eurosque timebo              [ ]
 10              et gelidum Borean   ¨ egelidumque Notum?                  [ ]
 11               non illic urbes,   non tu mirabere siluas:               [ ]
 12                una est iniusti   ¨ caerula forma maris;                [ ]
 13            nec medius   tenuis conchas   pictosque lapillos            [ ]
 14           pontus habet: bibuli   ¨ litoris illa mora est.              [ ]
 15               litora marmoreis   pedibus signate, puellae              [ ]
 16           (hactenus est tutum,   ¨ cetera caeca uia est),              [ ]
 17                  et uobis alii   uentorum proelia narrent,             [ ]
 18           quas Scylla infestet   ¨ quasue Charybdis aquas,             [ ]
 19             et quibus emineant   uiolenta Ceraunia saxis,              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)                  12:+
11. digt.
 20             quo lateant Syrtes   ¨ magna minorque sinu.                [ ]
 21            haec alii referant;   at uos, quod quisque loquetur,        [ ]
 22              credite: credenti   ¨ nulla procella nocet.               [ ]
 23                sero respicitur   tellus, ubi fune soluto               [ ]
 24             currit in inmensum   ¨ panda carina salum,                 [ ]
 25              nauita sollicitus   cum uentos horret iniquos             [ ]
 26             et prope tam letum   ¨ quam prope cernit aquam.            [ ]
 27              quod si concussas   Triton exasperet undas,               [ ]
 28             quam tibi sit toto   ¨ nullus in ore color!                [ ]
 29             tum generosa uoces   fecundae sidera Ledae                 [ ]
 30               et 'felix' dicas   ¨ 'quem sua terra tenet!'             [ ]
 31             tutius est   fouisse torum,   legisse libellos,            [ ]!
 32              Threiciam digitis   ¨ increpuisse lyram.                  [ ]
 33              at si uana ferunt   uolucres mea dicta procellae,         [1]
 34              aequa tamen puppi   ¨ sit Galatea tuae:                   [ ]
 35            uestrum crimen erit   talis iactura puellae,                [ ]
 36               Nereidesque deae   ¨ Nereidumque pater.                  [ ]
 37             uade memor nostri,   uento reditura secundo;               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)                  12:++
11. digt.
 38              impleat illa tuos   ¨ fortior aura sinus.                 [ ]
 39        tum mare in haec magnus   proclinet litora Nereus,              [ ]
 40            huc uenti spectent,   ¨ huc agat aestus aquas.              [ ]
 41          ipsa roges,   Zephyri ueniant   in lintea soli,               [ ]
 42                ipsa tua moueas   ¨ turgida uela manu.                  [ ]
 43            primus ego aspiciam   notam de litore puppim                [ ]
 44              et dicam 'nostros   ¨ aduehit illa deos!'                 [ ]
 45             excipiamque umeris   et multa sine ordine carpam           [ ]
 46             oscula; pro reditu   ¨ uictima uota cadet,                 [ ]
 47            inque tori   formam molles   sternentur harenae             [ ]
 48              et cumulus mensae   ¨ quilibet esse potest.               [ ]
 49                 illic adposito   narrabis multa Lyaeo,                 [ ]
 50            paene sit ut mediis   ¨ obruta nauis aquis,                 [ ]
 51         dumque ad me properas,   neque iniquae tempora noctis          [ ]
 52             nec te praecipites   ¨ extimuisse Notos.                   [ ]
 53                omnia pro ueris   credam, sint ficta licebit:           [ ]
 54              cur ego non uotis   ¨ blandiar ipse meis?                 [ ]
 55        haec mihi quam   primum caelo   nitidissimus alto               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)                  12:+++
11. digt.
 56                Lucifer admisso   ¨ tempora portet equo.                [ ]
12. digt.                                                                     .
  1                Ite triumphales   circum mea tempora laurus:            [ ]
  2         uicimus; in nostro est   ¨ ecce Corinna sinu,                  [ ]
  3         quam uir, quam custos,   quam ianua firma (tot hostes!)        [ ]
  4              seruabant, ne qua   ¨ posset ab arte capi.                [ ]
  5             haec est praecipuo   uictoria digna triumpho               [ ]
  6        in qua, quaecumque est,   ¨ sanguine praeda caret.              [ ]
  7              non humiles muri,   non paruis oppida fossis              [ ]
  8          cincta, sed est ductu   ¨ capta puella meo.                   [ ]
  9           Pergama cum caderent   bello superata bilustri,              [ ]
 10              ex tot in Atridis   ¨ pars quota laudis erat?             [ ]
 11            at mea seposita est   et ab omni milite dissors             [ ]
 12            gloria, nec titulum   ¨ muneris alter habet:                [ ]
 13         me duce ad hanc   uoti finem,   me milite ueni;                [1]
 14        ipse eques, ipse pedes,   ¨ signifer ipse fui.                  [ ]
 15              nec casum   fortuna meis   inmiscuit actis:               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)                  16:00
12. digt.
 16               huc ades, o cura   ¨ parte triumphe mea.                 [1]
 17       nec belli est   noua causa mei:   nisi rapta fuisset             [ ]
 18              Tyndaris, Europae   ¨ pax Asiaeque foret;                 [ ]
 19              femina siluestris   Lapithas populumque biformem          [ ]
 20              turpiter adposito   ¨ uertit in arma mero;                [ ]
 21                femina Troianos   iterum noua bella mouere              [2]?
 22              impulit in regno,   ¨ iuste Latine, tuo;                  [ ]
 23                 femina Romanis   etiamnunc Vrbe recenti                [2]?
 24                inmisit soceros   ¨ armaque saeua dedit.                [ ]
 25             uidi ego pro niuea   pugnantes coniuge tauros:             [ ]
 26              spectatrix animos   ¨ ipsa iuuenca dabat.                 [ ]
 27         me quoque, qui multos,   sed me sine caede, Cupido             [ ]
 28                iussit militiae   ¨ signa mouere suae.                  [ ]
13. digt.                                                                     .
  1            Dum labefactat onus   grauidi temeraria uentris,            [ ]
  2                 in dubio uitae   ¨ lassa Corinna iacet.                [ ]
  3          illa quidem   clam me tantum   molita pericli                 [ ]
  4                 ira digna mea,   ¨ sed cadit ira metu.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)                  16:+
13. digt.
  5            sed tamen aut ex me   conceperat, aut ego credo:            [ ]
  6             est mihi pro facto   ¨ saepe, quod esse potest.            [ ]
  7               Isi, Paraetonium   genialiaque arua Canopi               [ ]
  8          quae colis et Memphin   ¨ palmiferamque Pharon,               [ ]
  9           quaque celer   Nilus lato   delapsus in alueo                [ ]?
 10              per septem portus   ¨ in maris exit aquas,                [ ]
 11         per tua sistra precor,   per Anubidis ora uerendi              [ ]
 12            (sic tua sacra pius   ¨ semper Osiris amet                  [ ]
 13               pigraque labatur   circa donaria serpens                 [2]?
 14              et comes in pompa   ¨ corniger Apis eat),                 [ ]
 15              huc adhibe uultus   et in una parce duobus:               [2]?
 16              nam uitam dominae   ¨ tu dabis, illa mihi.                [ ]
 17             saepe tibi   sedit certis   operata diebus,                [2]
 18              qua tingit laurus   ¨ Gallica turma tuas.                 [ ]
 19              tuque, laborantes   utero miserata puellas                [ ]
 20            quarum tarda latens   ¨ corpora tendit onus,                [ ]
 21          lenis ades   precibusque meis   faue,  Ilithyia:              [u]
 22          digna est quam iubeas   ¨ muneris esse tui.                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)                  16:++
13. digt.
 23             ipse ego tura dabo   fumosis candidus aris,                [ ]?
 24           ipse feram ante tuos   ¨ munera uota pedes;                  [ ]
 25                adiciam titulum   SERVATA NASO CORINNA:                 [ ]?
 26             tu modo fac titulo   ¨ muneribusque locum.                 [ ]
 27              si tamen in tanto   fas est monuisse timore,              [1]
 28             hac tibi sit pugna   ¨ dimicuisse satis.                   [ ]

risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo file n. 117
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte 2,14 til 19 [Amores]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!

Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
7. til 13. digt.
  9          siue bonus color est,   in te quoque frigidus esse,           [ ]
  1               O numquam pro me   satis indignate Cupido,               [ ]?
  5            sed tamen aut ex me   conceperat, aut ego credo:            [ ] bis
7. til 13. digt.
  5            sed tamen aut ex me   conceperat, aut ego credo:            [ ]
7. til 13. digt.
 21          lenis ades   precibusque meis   faue,  Ilithyia:              [u]
7. til 13. digt.
 38              uix illis prae me   ¨ nota pharetra sua est.              [ ]
  4              seruabant, ne qua   ¨ posset ab arte capi.                [ ]
Analyse 3
7. til 13. digt.
  5            quis fuit inter nos   sociati corporis index?               [ ]!
7. til 13. digt.
 31             tutius est   fouisse torum,   legisse libellos,            [ ]!

Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: