File n. 117 – 19:54 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 118
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 117 Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte 2,14 til 19 [Amores]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)                   0:00
14. digt.                                                                     .
  1             Quid iuuat inmunes   belli cessare puellas                 [ ]
  2              nec fera peltatas   ¨ agmina uelle sequi,                 [ ]
  3             si sine Marte suis   patiuntur uulnera telis               [ ]
  4               et caecas armant   ¨ in sua fata manus?                  [ ]
  5           quae prima instituit   teneros conuellere fetus,             [ ]
  6                 militia fuerat   ¨ digna perire sua.                   [ ]
  7             scilicet ut careat   rugarum crimine uenter,               [ ]
  8               sternetur pugnae   ¨ tristis harena tuae?                [ ]
  9                si mos antiquis   placuisset matribus idem,             [ ]
 10             gens hominum uitio   ¨ deperitura fuit,                    [ ]
 11        quique iterum   iaceret generis   primordia nostri              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
 12               in uacuo lapides   ¨ orbe, parandus erat.                [ ]
 13           quis Priami   fregisset opes,   si numen aquarum             [ ]?
 14               iusta recusasset   ¨ pondera ferre Thetis?               [ ]
 15                 Ilia si tumido   geminos in uentre necasset,           [ ]
 16                casurus dominae   ¨ conditor Vrbis erat;                [ ]
 17                si Venus Aenean   grauida temerasset in aluo,           [ ]
 18              Caesaribus tellus   ¨ orba futura fuit.                   [ ]
 19        tu quoque, cum   posses nasci   formosa, perisses,              [ ]
 20           temptasset, quod tu,   ¨ si tua mater opus;                  [ ]
 21         ipse ego, cum   fuerim melius   periturus amando,              [ ]
 22                uidissem nullos   ¨ matre necante dies.                 [ ]
 23          quid plenam   fraudas uitem   crescentibus uuis               [ ]
 24                pomaque crudeli   ¨ uellis acerba manu?                 [1]
 25           sponte fluant   matura sua;   sine crescere nata:            [2]
 26             est pretium paruae   ¨ non leue uita morae.                [ ]
 27          uestra quid effoditis   subiectis uiscera telis               [ ]
 28                et nondum natis   ¨ dira uenena datis?                  [ ]
 29             Colchida respersam   puerorum sanguine culpant,            [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
 30                aque sua caesum   ¨ matre queruntur Ityn:               [ ]
 31          utraque saeua parens,   sed tristibus utraque causis          [ ]
 32                  iactura socii   ¨ sanguinis ulta uirum.               [ ]
 33           dicite, quis Tereus,   quis uos inritet Iaso                 [ ]
 34               figere sollicita   ¨ corpora uestra manu?                [ ]
 35          hoc neque in Armeniis   tigres fecere latebris,               [ ]
 36              perdere nec fetus   ¨ ausa leaena suos.                   [ ]
 37            at tenerae faciunt,   sed non impune, puellae:              [ ]
 38              saepe, suos utero   ¨ quae necat, ipsa perit;             [ ]
 39            ipsa perit   ferturque rogo   resoluta capillos,            [ ]
 40            et clamant 'merito'   ¨ qui modo cumque uident.             [ ]
 41             ista sed aetherias   uanescant dicta per auras,            [ ]
 42               et sint ominibus   ¨ pondera nulla meis.                 [ ]
 43           di, faciles   peccasse semel   concedite tuto;               [ ]
 44           et satis est: poenam   ¨ culpa secunda ferat.                [ ]
15. digt.                                                                     .
  1                Anule, formosae   digitum uincture puellae,             [ ]
  2               in quo censendum   ¨ nil nisi dantis amor,               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)                   4:00
15. digt.
  3              munus eas gratum;   te laeta mente receptum               [ ]
  4             protinus articulis   ¨ induat illa suis;                   [ ]
  5             tam bene conuenias   quam mecum conuenit illi,             [ ]
  6               et digitum iusto   ¨ commodus orbe teras.                [ ]
  7                 felix a domina   tractaberis, anule, nostra:           [ ]
  8                  inuideo donis   ¨ iam miser ipse meis.                [ ]
  9              o  utinam   fieri subito   mea munera possem              [ ]
 10                 artibus Aeaeae   ¨ Carpathiiue senis!                  [ ]
 11            tunc ego te cupiam,   domina, et tetigisse papillas         [ ]
 12              et laeuam tunicis   ¨ inseruisse manum:                   [ ]
 13                elabar   digito quamuis   angustus et haerens           [ ]
 14               inque sinum mira   ¨ laxus ab arte cadam.                [ ]
 15           idem ego, ut arcanas   possim signare tabellas               [ ]
 16               neue tenax ceram   ¨ siccaque gemma trahat,              [ ]
 17                 umida formosae   tangam prius ora puellae;             [ ]
 18               tantum ne signem   ¨ scripta dolenda mihi.               [ ]
 19        (?)si dabor ut   condar loculis,   exire negabo                 [ ]
 20            adstringens digitos   ¨ orbe minore tuos.                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
 21               non ego dedecori   tibi sim, mea uita, futurus           [ ]
 22           quodue tener digitus   ¨ ferre recuset, onus.                [ ]
 23           me gere, cum calidis   perfundes imbribus artus,             [ ]
 24             damnaque sub gemma   ¨ perfer euntis aquae.                [ ]
 25             sed, puto, te nuda   mea membra libidine surgent,          [2]?
 26              et peragam partes   ¨ anulus ille uiri.                   [ ]
 27             inrita quid uoueo?   paruum proficiscere munus:            [ ]
 28               illa datam tecum   ¨ sentiat esse fidem.                 [ ]
16. digt.                                                                     .
  1            Pars me Sulmo tenet   Paeligni tertia ruris,                [ ]
  2            parua, sed inriguis   ¨ ora salubris aquis.                 [ ]?
  3               sol licet admoto   tellurem sidere findat                [ ]
  4                et micet Icarii   ¨ stella proterua canis,              [ ]
  5               arua pererrantur   Paeligna liquentibus undis,           [ ]
  6             et uiret in tenero   ¨ fertilis herba solo.                [ ]
  7            terra ferax Cereris   multoque feracior uuis,               [ ]
  8           dat quoque baciferam   ¨ Pallada rarus ager,                 [ ]
  9             perque resurgentes   riuis labentibus herbas               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
16. digt.
 10              gramineus madidam   ¨ caespes obumbrat humum.             [ ]
 11            at meus ignis abest   - uerbo peccauimus uno:               [ ]
 12            quae mouet ardores,   ¨ est procul; ardor adest.            [ ]
 13             non ego, si medius   Polluce et Castore ponar,             [ ]
 14               in caeli sine te   ¨ parte fuisse uelim.                 [ ]
 15              solliciti iaceant   terraque premantur iniqua,            [ ]
 16                in longas orbem   ¨ qui secuere uias;                   [ ]
 17            aut iuuenum comites   iussissent ire puellas,               [ ]
 18              si fuit in longas   ¨ terra secanda uias.                 [ ]
 19          tum mihi, si premerem   uentosas horridus Alpes,              [ ]?
 20            dummodo cum domina,   ¨ molle fuisset iter;                 [ ]
 21           cum domina   Libycas ausim   perrumpere Syrtes               [ ]
 22             et dare non aequis   ¨ uela ferenda Notis;                 [ ]
 23              non quae uirgineo   portenta sub inguine latrant          [ ]
 24            nec timeam uestros,   ¨ curua Malea, sinus                  [ ]
 25             nec quae submersis   ratibus saturata Charybdis            [ ]
 26              fundit et effusas   ¨ ore receptat aquas.                 [ ]
 27                quod si Neptuni   uentosa potentia uincat               [ ]?

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)                   8:00
16. digt.
 28                 et subuenturos   ¨ auferat unda deos,                  [ ]
 29            tu nostris   niueos umeris   inpone lacertos:               [ ]
 30             corpore nos facili   ¨ dulce feremus onus.                 [ ]
 31          (saepe petens   Heron iuuenis   transnauerat undas;           [ ]
 32        tum quoque transnasset,   ¨ sed uia caeca fuit.)                [ ]
 33            at sine te, quamuis   operosi uitibus agri                  [2]?
 34            me teneant, quamuis   ¨ amnibus arua natent                 [ ]
 35              et uocet in riuos   currentem rusticus undam,             [ ]
 36            frigidaque arboreas   ¨ mulceat aura comas,                 [ ]
 37              non ego Paelignos   uideor celebrare salubres,            [ ]
 38               non ego natalem,   ¨ rura paterna, locum;                [1]
 39         sed Scythiam   Cilicasque feros   uiridesque Britannos         [ ]
 40              quaeque Prometheo   ¨ saxa cruore rubent.                 [u]
 41              ulmus amat uitem,   uitis non deserit ulmum:              [ ]
 42               separor a domina   ¨ cur ego saepe mea?                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
16. digt.
 43             at mihi te comitem   iuraras usque futuram                 [ ]?
 44          per me perque oculos,   ¨ sidera nostra, tuos:                [ ]
 45               uerba puellarum,   foliis leuiora caducis,               [ ]
 46         inrita, qua uisum est,   ¨ uentus et unda ferunt.              [1]
 47         si qua mei   tamen est in te   pia cura relicti,               [ ]
 48              incipe pollicitis   ¨ addere facta tuis                   [ ]
 49           paruaque quam primum   rapientibus esseda mannis             [ ]
 50              ipsa per admissas   ¨ concute lora iubas.                 [ ]
 51            at uos, qua ueniet,   tumidi subsidite montes,              [ ]
 52              et faciles curuis   ¨ uallibus este uiae.                 [ ]
17. digt.                                                                     .
  1        Si quis erit,   qui turpe putet   seruire puellae,              [ ]
  2                 illo conuincar   ¨ iudice turpis ego.                  [ ]
  3             sim licet infamis,   dum me moderatius urat                [ ]
  4          quae Paphon et fluctu   ¨ pulsa Cythera tenet                 [ ]
  5         atque utinam   dominae miti   quoque praeda fuissem,           [1]
  6               formosae quoniam   ¨ praeda futurus eram.                [ ]
  7             dat facies animos:   facie uiolenta Corinna est;           [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
17. digt.
  8            me miserum, cur est   ¨ tam bene nota sibi?                 [ ]
  9             scilicet a speculi   sumuntur imagine fastus,              [ ]?
 10            nec nisi conpositam   ¨ se prius illa uidet.                [ ]
 11          non, tibi si   facies nimium   dat in omnia regni             [ ]
 12               (o facies oculos   ¨ nata tenere meos!),                 [ ]
 13               collatum idcirco   tibi me contemnere debes:             [ ]
 14                  aptari magnis   ¨ inferiora licet.                    [ ]
 15             traditur et nymphe   mortalis amore Calypso                [ ]
 16               capta recusantem   ¨ detinuisse uirum;                   [ ]
 17             creditur aequoream   Pthio Nereida regi,                   [ ]?
 18                  Egeriam iusto   ¨ concubuisse Numae;                  [ ]
 19             Volcani Venus est,   quamuis incude relicta                [ ]?
 20               turpiter obliquo   ¨ claudicet ille pede;                [ ]
 21             carminis hoc ipsum   genus impar, sed tamen apte           [ ]
 22                iungitur herous   ¨ cum breuiore modo.                  [u]
 23         tu quoque me, mea lux,   in quaslibet accipe leges;            [ ]
 24                te deceat medio   ¨ iura dedisse foro.                  [ ]
 25            non tibi crimen ero   nec quo laetere remoto;               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)                  12:00
17. digt.
 26             non erit hic nobis   ¨ infitiandus amor.                   [ ]
 27            sunt mihi pro magno   felicia carmina censu,                [ ]?
 28               et multae per me   ¨ nomen habere uolunt:                [ ]
 29          noui aliquam, quae se   circumferat esse Corinnam;            [ ]
 30              ut fiat, quid non   ¨ illa dedisse uelit?                 [ ]
 31              sed neque diuersi   ripa labuntur eadem                   [1]?
 32               frigidus Eurotas   ¨ populiferque Padus,                 [ ]
 33            nec nisi tu nostris   cantabitur ulla libellis:             [ ]
 34                 ingenio causas   ¨ tu dabis una meo.                   [ ]
18. digt.                                                                     .
  1               Carmen ad iratum   dum tu perducis Achillem              [2]
  2               primaque iuratis   ¨ induis arma uiris,                  [1]
  3             nos, Macer, ignaua   Veneris cessamus in umbra,            [ ]?
  4               et tener ausuros   ¨ grandia frangit Amor.               [ ]
  5          saepe meae   'tandem' dixi   'discede' puellae:               [ ]
  6                in gremio sedit   ¨ protinus illa meo;                  [ ]
  7            saepe 'pudet' dixi:   lacrimis uix illa retentis            [ ]
  8           'me miseram, iam te'   ¨ dixit 'amare pudet?'                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
18. digt.
  9              implicuitque suos   circum mea colla lacertos             [ ]
 10           et, quae me perdunt,   ¨ oscula mille dedit.                 [ ]
 11            uincor, et ingenium   sumptis reuocatur ab armis,           [ ]
 12             resque domi gestas   ¨ et mea bella cano.                  [ ]
 13           sceptra tamen sumpsi   curaque tragoedia nostra              [1]?
 14          creuit, et huic operi   ¨ quamlibet aptus eram:               [ ]
 15            risit Amor   pallamque meam   pictosque cothurnos           [ ]
 16             sceptraque priuata   ¨ tam cito sumpta manu;               [1]
 17       hinc quoque me   dominae numen   deduxit iniquae,                [ ]
 18               deque cothurnato   ¨ uate triumphat Amor.                [ ]
 19        quod licet, aut   artes teneri   profitemur Amoris              [ ]
 20           (ei mihi, praeceptis   ¨ urgeor ipse meis),                  [ ]
 21             aut quod Penelopes   uerbis reddatur Vlixi                 [ ]
 22         scribimus et lacrimas,   ¨ Phylli relicta, tuas,               [ ]
 23         quod Paris et Macareus   et quod male gratus Iason             [ ]
 24            Hippolytique parens   ¨ Hippolytusque legant,               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
18. digt.
 25      quodque tenens   strictum Dido   miserabilis ensem                [1]
 26             dicat et (?)Aoniae   ¨ Lesbis amata lyrae.                 [ ]
 27            quam cito de   toto rediit   meus orbe Sabinus              [2]
 28            scriptaque diuersis   ¨ rettulit ipse locis!                [ ]
 29               candida Penelope   signum cognouit Vlixis,               [ ]
 30             legit ab Hippolyto   ¨ scripta nouerca suo;                [ ]
 31                iam pius Aeneas   miserae rescripsit Elissae,           [ ]
 32         quodque legat Phyllis,   ¨ si modo uiuit, adest.               [ ]
 33          tristis ad Hypsipylen   ab Iasone littera uenit,              [ ]
 34               dat uotam Phoebo   ¨ Lesbis amata lyram.                 [ ]
 35          nec tibi, qua   tutum uati,   Macer, arma canenti,            [2]
 36                aureus in medio   ¨ Marte tacetur Amor:                 [ ]
 37             et Paris est illic   et adultera, nobile crimen,           [ ]
 38              et comes extincto   ¨ Laodamia uiro.                      [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)                  16:00
18. digt.
 39               si bene te noui,   non bella libentius istis             [3]
 40            dicis, et a uestris   ¨ in mea castra uenis.                [ ]
19. digt.                                                                     .
  1           Si tibi non opus est   seruata, stulte, puella,              [3]
  2            at mihi fac serues,   ¨ quo magis ipse uelim.               [ ]
  3      quod licet, ingratum est;   quod non licet, acrius urit:          [ ]
  4          ferreus est, si quis,   ¨ quod sinit alter, amat.             [ ]
  5              speremus pariter,   pariter metuamus amantes,             [ ]
  6                 et faciat uoto   ¨ rara repulsa locum.                 [ ]
  7             quo mihi fortunam,   quae numquam fallere curet?           [ ]
  8            nil ego, quod nullo   ¨ tempore laedat, amo.                [ ]
  9              uiderat hoc in me   uitium uersuta Corinna,               [ ]
 10            quaque capi possem,   ¨ callida norat opem.                 [ ]
 11             a, quotiens   sani capitis   mentita dolores               [1]
 12               cunctantem tardo   ¨ iussit abire pede!                  [ ]
 13           a, quotiens   finxit culpam,   quantumque licebat            [ ]
 14               insonti, speciem   ¨ praebuit esse nocens!               [ ]
 15                sic ubi uexarat   tepidosque refouerat ignis,           [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
19. digt.
 16              rursus erat uotis   ¨ comis et apta meis.                 [ ]
 17          quas mihi blanditias,   quam dulcia uerba parabat!            [ ]
 18              oscula, di magni,   ¨ qualia quotque dabat!               [ ]
 19        tu quoque, quae nostros   rapuisti nuper ocellos,               [ ]
 20           saepe time insidias,   ¨ saepe rogata nega,                  [ ]
 21           et sine me ante tuos   proiectum in limine postis            [ ]
 22                 longa pruinosa   ¨ frigora nocte pati.                 [ ]
 23            sic mihi durat amor   longosque adolescit in annos:         [ ]
 24          hoc iuuat, haec animi   ¨ sunt alimenta mei;                  [ ]
 25          pinguis amor   nimiumque patens   in taedia nobis             [ ]
 26          uertitur et, stomacho   ¨ dulcis ut esca, nocet.              [ ]
 27              si numquam Danaen   habuisset aënea turris,               [ ]
 28                non esset Danae   ¨ de Ioue facta parens;               [ ]
 29                dum seruat Iuno   mutatam cornibus Io,                  [ ]
 30          facta est quam fuerat   ¨ gratior illa Ioui.                  [ ]
 31     quod licet et   facile est quisquis   cupit, arbore frondes        [ ]
 32              carpat et e magno   ¨ flumine potet aquam;                [ ]
 33           si qua uolet   regnare diu,   deludat amantem.               [ ]?

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
19. digt.
 34           (ei mihi, ne monitis   ¨ torquear ipse meis!)                [ ]
 35             quidlibet eueniat,   nocet indulgentia nobis:              [ ]
 36          quod sequitur, fugio;   ¨ quod fugit, ipse sequor.            [ ]
 37                at tu, formosae   nimium secure puellae,                [ ]
 38               incipe iam prima   ¨ claudere nocte forem;               [ ]
 39           incipe, quis totiens   furtim tua limina pulset,             [ ]
 40         quaerere, quid latrent   ¨ nocte silente canes,                [ ]
 41        quas ferat et   referat sollers   ancilla tabellas,             [ ]
 42              cur totiens uacuo   ¨ secubet ipsa toro:                  [ ]
 43              mordeat ista tuas   aliquando cura medullas,              [ ]
 44            daque locum nostris   ¨ materiamque dolis.                  [ ]
 45              ille potest uacuo   furari litore harenas,                [ ]?
 46                  uxorem stulti   ¨ si quis amare potest.               [ ]
 47          iamque ego praemoneo:   nisi tu seruare puellam               [ ]
 48              incipis, incipiet   ¨ desinere esse mea.                  [ ]
 49             multa diuque tuli;   speraui saepe futurum,                [ ]?
 50            cum bene seruasses,   ¨ ut bene uerba darem.                [ ]
 51         lentus es et   pateris nulli   patienda marito;                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 2. bog (Oxford C.T.)
19. digt.
 52               at mihi concessi   ¨ finis amoris erit.                  [ ]
 53          nil metuam?   per nulla traham   suspiria somnos?             [ ]
 54             nil facies, cur te   ¨ iure perisse uelim?                 [ ]
 55          quid mihi cum facili,   quid cum lenone marito?               [ ]
 56                corrumpit uitio   ¨ gaudia nostra suo.                  [ ]
 57         quin alium,   quam tanta iuuet   patientia, quaeris?           [ ]
 58                me tibi riualem   ¨ si iuuat esse, ueta.                [1]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 118
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte 3,1 til 5 [Amores]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: