File n. 118 – 22:18 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 119
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 118 Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte 3,1 til 5 [Amores]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.                                                                      .
  1           Stat uetus et multos   incaedua silua per annos;             [ ]
  2             credibile est illi   ¨ numen inesse loco.                  [ ]
  3            fons sacer in medio   speluncaque pumice pendens,           [ ]?
  4              et latere ex omni   ¨ dulce queruntur aues.               [ ]
  5          hic ego dum   spatior tectus   nemoralibus umbris,            [ ]
  6           quod mea, quaerebam,   ¨ Musa moueret, opus;                 [ ]
  7                 uenit odoratos   Elegia nexa capillos,                 [u]?
  8             et, puto, pes illi   ¨ longior alter erat.                 [ ]
  9           forma decens, uestis   tenuissima, uultus amantis,           [ ]
 10              et pedibus uitium   ¨ causa decoris erat.                 [ ]
 11               uenit et ingenti   uiolenta Tragoedia passu:             [ ]
 12            fronte comae torua,   ¨ palla iacebat humi;                 [ ]
 13         laeua manus   sceptrum late   regale mouebat,                  [ ]?
 14              Lydius alta pedum   ¨ uincla cothurnus erat;              [ ]
 15         et prior 'ecquis erit'   dixit 'tibi finis amandi,             [ ]
 16                   o  argumenti   ¨ lente poeta tui?                    [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 17               nequitiam   uinosa tuam   conuiuia narrant,              [ ]
 18              narrant in multas   ¨ compita secta uias.                 [ ]
 19         saepe aliquis   digito uatem   designat euntem                 [1]
 20       atque ait "hic, hic est,   ¨ quem ferus urit Amor."              [ ]
 21            fabula, nec sentis,   tota iactaris in Vrbe,                [ ]
 22             dum tua praeterito   ¨ facta pudore refers.                [ ]
 23           tempus erat   thyrso pulsum   grauiore moueri;               [ ]
 24            cessatum satis est:   ¨ incipe maius opus.                  [ ]
 25            materia   premis ingenium;   cane facta uirorum:            [ ]
 26             "haec animo" dices   ¨ "area digna meo est."               [1]
 27         quod tenerae   cantent lusit   tua Musa puellae,               [ ]
 28           primaque per numeros   ¨ acta iuuenta suos.                  [ ]
 29             nunc habeam per te   Romana Tragoedia nomen:               [2]?
 30                 implebit leges   ¨ spiritus iste meas.'                [ ]
 31             hactenus, et mouit   pictis innixa cothurnis               [ ]
 32                densum caesarie   ¨ terque quaterque caput.             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 33             altera, si memini,   limis subrisit ocellis;               [1]?
 34           fallor, an in dextra   ¨ myrtea uirga fuit?                  [ ]
 35         'quid grauibus uerbis,   animosa Tragoedia,' dixit             [ ]
 36         'me premis? an numquam   ¨ non grauis esse potes?              [ ]
 37           inparibus   tamen es numeris   dignata moueri;               [ ]
 38                 in me pugnasti   ¨ uersibus usa meis.                  [ ]
 39             non ego contulerim   sublimia carmina nostris:             [ ]
 40                 obruit exiguas   ¨ regia uestra fores.                 [ ]
 41          sum leuis, et   mecum leuis est,   mea cura, Cupido:          [ ]
 42                non sum materia   ¨ fortior ipsa mea.                   [ ]
 43            rustica sit sine me   lasciui mater Amoris:                 [2]?
 44               huic ego proueni   ¨ lena comesque deae.                 [1]
 45          quam tu non   poteris duro   reserare cothurno,               [1]
 46            haec est blanditiis   ¨ ianua laxa meis.                    [ ]
 47                et tamen emerui   plus quam tu posse ferendo            [ ]
 48               multa supercilio   ¨ non patienda tuo:                   [ ]
 49                 per me decepto   didicit custode Corinna               [ ]?
 50              liminis adstricti   ¨ sollicitare fidem                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 51                 delabique toro   tunica uelata soluta                  [1]
 52              atque impercussos   ¨ nocte mouere pedes.                 [ ]
 53         uel quotiens   foribus duris   incisa pependi                  [ ]
 54            non uerita a populo   ¨ praetereunte legi!                  [ ]
 55            quin ego me memini,   dum custos saeuus abiret,             [ ]
 56                ancillae missam   ¨ delituisse sinu.                    [ ]
 57             quid, cum me munus   natali mittis, at illa                [ ]
 58             rumpit et adposita   ¨ barbara mergit aqua?                [ ]
 59                prima tuae moui   felicia semina mentis;                [ ]?
 60           munus habes, quod te   ¨ iam petit ista, meum.'              [ ]
 61              desierat;   coepi 'per uos   utramque rogamus,            [ ]
 62                in uacuas aures   ¨ uerba timentis eant.                [ ]
 63              altera me sceptro   decoras altoque cothurno:             [ ]
 64              iam nunc contacto   ¨ magnus in ore sonus.                [ ]
 65              altera das nostro   uicturum nomen amori:                 [ ]
 66            ergo ades et longis   ¨ uersibus adde breuis.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 67                   exiguum uati   concede, Tragoedia, tempus:           [1]
 68             tu labor aeternus;   ¨ quod petit illa, breue est.'        [ ]
 69             mota dedit ueniam.   teneri properentur Amores,            [ ]
 70             dum uacat: a tergo   ¨ grandius urguet opus.               [ ]
2. digt.                                                                      .
  1              'Non ego nobilium   sedeo studiosus equorum;              [ ]
  2          cui tamen ipsa faues,   ¨ uincat ut ille precor.              [ ]
  3           ut loquerer   tecum, ueni,   tecumque sederem,               [ ]?
  4             ne tibi non notus,   ¨ quem facis, esset amor.             [ ]
  5           tu cursus   spectas, ego te:   spectemus uterque             [ ]
  6        quod iuuat atque oculos   ¨ pascat uterque suos.                [ ]
  7            o, cuicumque faues,   felix agitator equorum!               [ ]
  8                ergo illi curae   ¨ contigit esse tuae?                 [ ]
  9            hoc mihi contingat,   sacro de carcere missis               [ ]?
 10                 insistam forti   ¨ mente uehendus equis                [ ]
 11             et modo lora dabo,   modo uerbere terga notabo,            [ ]
 12            nunc stringam metas   ¨ interiore rota;                     [ ]
 13               si mihi currenti   fueris conspecta, morabor,            [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 14             deque meis manibus   ¨ lora remissa fluent.                [ ]
 15           a, quam paene Pelops   Pisaea concidit hasta,                [ ]
 16            dum spectat uultus,   ¨ Hippodamia, tuos!                   [ ]
 17              nempe fauore suae   uicit tamen ille puellae:             [ ]
 18               uincamus dominae   ¨ quisque fauore suae.                [ ]
 19          quid frustra refugis?   cogit nos linea iungi;                [ ]
 20              haec in lege loci   ¨ commoda Circus habet.               [ ]
 21             tu tamen, a dextra   quicumque es, parce puellae:          [1]
 22               contactu lateris   ¨ laeditur illa tui;                  [ ]
 23       tu quoque, qui   spectas post nos,   tua contrahe crura,         [ ]
 24           si pudor est, rigido   ¨ nec preme terga genu.               [ ]
 25             sed nimium   demissa iacent   tibi pallia terra:           [ ]
 26           collige, uel digitis   ¨ en ego tollo meis.                  [ ]
 27            inuida uestis eras,   quae tam bona crura tegebas;          [ ]
 28           quoque magis spectes   ¨ - inuida uestis eras.               [ ]
 29                 talia Milanion   Atalantes crura fugacis               [ ]
 30                optauit manibus   ¨ sustinuisse suis;                   [ ]
 31                talia pinguntur   succinctae crura Dianae,              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 32            cum sequitur fortes   ¨ fortior ipsa feras.                 [ ]
 33            his ego non   uisis arsi;   quid fiet ab ipsis?             [ ]
 34            in flammam flammas,   ¨ in mare fundis aquas.               [ ]
 35              suspicor ex istis   et cetera posse placere,              [ ]
 36            quae bene sub tenui   ¨ condita ueste latent.               [ ]
 37              uis tamen interea   faciles arcessere uentos,             [ ]
 38             quos faciet nostra   ¨ mota tabella manu?                  [ ]
 39        an magis hic   meus est animi,   non aëris, aestus,             [1]
 40              captaque femineus   ¨ pectora torret amor?                [ ]
 41         dum loquor, alba leuis   sparsa est tibi puluere uestis:       [ ]
 42               sordide de niueo   ¨ corpore puluis abi.                 [ ]
 43           sed iam pompa uenit:   linguis animisque fauete;             [ ]
 44          tempus adest plausus:   ¨ aurea pompa uenit.                  [ ]
 45            prima loco   fertur passis   Victoria pinnis:               [ ]
 46           huc ades et meus hic   ¨ fac, dea, uincat amor.              [ ]
 47              plaudite Neptuno,   nimium qui creditis undis:            [ ]?
 48           nil mihi cum pelago;   ¨ me mea terra capit.                 [ ]
 49            plaude tuo   Marti, miles:   nos odimus arma;               [ ]?

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 50             pax iuuat et media   ¨ pace repertus amor.                 [ ]
 51             auguribus Phoebus,   Phoebe uenantibus adsit;              [ ]?
 52                artifices in te   ¨ uerte, Minerua, manus.              [ ]
 53               ruricolae Cereri   teneroque adsurgite Baccho;           [ ]
 54              Pollucem pugiles,   ¨ Castora placet eques.               [ ]
 55        nos tibi, blanda Venus,   puerisque potentibus arcu             [ ]
 56            plaudimus: inceptis   ¨ adnue, diua, meis                   [ ]
 57           daque nouae   mentem dominae,   patiatur amari;              [ ]
 58                 adnuit et motu   ¨ signa secunda dedit.                [ ]
 59             quod dea promisit,   promittas ipsa rogamus:               [ ]
 60           pace loquar Veneris,   ¨ tu dea maior eris.                  [ ]
 61            per tibi tot   iuro testes   pompamque deorum               [ ]
 62               te dominam nobis   ¨ tempus in omne peti.                [ ]
 63         sed pendent   tibi crura: potes,   si forte iuuabit,           [ ]
 64               cancellis primos   ¨ inseruisse pedes.                   [ ]
 65               maxima iam uacuo   praetor spectacula Circo              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 66              quadriiugos aequo   ¨ carcere misit equos.                [ ]?
 67            cui studeas, uideo;   uincet, cuicumque fauebis:            [ ]
 68              quid cupias, ipsi   ¨ scire uidentur equi.                [ ]
 69              me miserum, metam   spatioso circuit orbe;                [ ]
 70             quid facis? admoto   ¨ proxumus axe subit.                 [ ]
 71           quid facis, infelix?   perdis bona uota puellae;             [ ]
 72          tende, precor, ualida   ¨ lora sinistra manu.                 [ ]
 73                fauimus ignauo.   sed enim reuocate, Quirites,          [ ]?
 74               et date iactatis   ¨ undique signa togis.                [ ]
 75          en reuocant;   at, ne turbet   toga mota capillos,            [ ]
 76               in nostros abdas   ¨ te licet usque sinus.               [ ]
 77           iamque patent iterum   reserato carcere postes,              [2]
 78                euolat admissis   ¨ discolor agmen equis.               [ ]
 79             nunc saltem supera   spatioque insurge patenti:            [ ]
 80         sint mea, sint dominae   ¨ fac rata uota meae.                 [ ]
 81         sunt dominae   rata uota meae,   mea uota supersunt;           [ ]
 82             ille tenet palmam,   ¨ palma petenda mea est.'             [ ]
 83               risit et argutis   quiddam promisit ocellis:             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 84           'hoc satis hic; alio   ¨ cetera redde loco.'                 [ ]
3. digt.                                                                      .
  1            Esse deos,   i, crede: fidem   iurata fefellit,             [2]?
  2                 et facies illi   ¨ quae fuit ante manet.               [ ]
  3           quam longos   habuit nondum   periura capillos,              [ ]
  4           tam longos, postquam   ¨ numina laesit, habet.               [ ]
  5              candida, candorem   roseo suffusa rubore,                 [ ]
  6               ante fuit: niueo   ¨ lucet in ore rubor.                 [ ]
  7              pes erat exiguus:   pedis est artissima forma.            [ ]
  8          longa decensque fuit:   ¨ longa decensque manet.              [ ]
  9                argutos habuit:   radiant ut sidus ocelli,              [ ]
 10           per quos mentita est   ¨ perfida saepe mihi.                 [ ]
 11               scilicet aeterni   falsum iurare puellis                 [ ]
 12           di quoque concedunt,   ¨ formaque numen habet.               [ ]
 13            perque suos   illam nuper   iurasse recordor                [ ]
 14            perque meos oculos:   ¨ et doluere mei.                     [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
 15             dicite, di, si uos   impune fefellerat illa,               [2]?
 16                alterius meriti   ¨ cur ego damna tuli?                 [ ]
 17               (at non inuidiae   uobis Cepheia uirgo est               [ ]
 18               pro male formosa   ¨ iussa parente mori.)                [ ]
 19      non satis est,   quod uos habui   sine pondere testes,            [ ]
 20                 et mecum lusos   ¨ ridet inulta deos?                  [ ]
 21           ut sua per   nostram redimat   periuria poenam,              [ ]
 22               uictima deceptus   ¨ decipientis ero?                    [ ]
 23              aut sine re nomen   deus est frustraque timetur           [2]
 24              et stulta populos   ¨ credulitate mouet,                  [ ]
 25         aut, si quis deus est,   teneras amat ille puellas:            [ ]
 26                  nimirum solas   ¨ omnia posse iubet.                  [ ]
 27                 nobis fatifero   Mauors accingitur ense,               [ ]?
 28              nos petit inuicta   ¨ Palladis hasta manu,                [ ]
 29               nobis flexibiles   curuantur Apollinis arcus,            [ ]
 30              in nos alta Iouis   ¨ dextera fulmen habet;               [ ]
 31              formosas   superi metuunt   offendere laesi               [ ]
 32           atque ultro, quae se   ¨ non timuere, timent.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
3. digt.
 33           et quisquam   pia tura focis   inponere curat?               [ ]
 34               certe plus animi   ¨ debet inesse uiris.                 [2]
 35              Iuppiter igne suo   lucos iaculatur et arces              [ ]?
 36              missaque periuras   ¨ tela ferire uetat.                  [ ]
 37              tot meruere peti:   Semele miserabilis arsit.             [ ]
 38               officio est illi   ¨ poena reperta suo;                  [ ]
 39                 (at si uenturo   se subduxisset amanti,                [ ]
 40            non pater in Baccho   ¨ matris haberet opus.)               [ ]
 41          quid queror et   toti facio   conuicia caelo?                 [ ]
 42       di quoque habent oculos,   ¨ di quoque pectus habent.            [ ]
 43            si deus ipse forem,   numen sine fraude liceret             [ ]
 44                 femina mendaci   ¨ falleret ore meum;                  [ ]
 45               ipse ego iurarem   uerum iurasse puellas                 [2]
 46             et non de tetricis   ¨ dicerer esse deus.                  [ ]
 47               tu tamen illorum   moderatius utere dono,                [ ]
 48               aut oculis certe   ¨ parce, puella, meis.                [ ]
4. digt.                                                                      .
  1             Dure uir, inposito   tenerae custode puellae               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
  2          nil agis: ingenio est   ¨ quaeque tuenda suo,                 [ ]
  3           si qua metu   dempto casta est,   ea denique casta est;      [ ]
  4         quae, quia non liceat,   ¨ non facit, illa facit.              [ ]
  5                ut iam seruaris   bene corpus, adultera mens est        [ ]
  6                 nec custodiri,   ¨ ne uelit, ulla potest;              [ ]
  7             nec corpus   seruare potes,   licet omnia claudas:         [ ]
  8               omnibus occlusis   ¨ intus adulter erit.                 [ ]
  9             cui peccare licet,   peccat minus: ipsa potestas           [ ]
 10               semina nequitiae   ¨ languidiora facit.                  [ ]
 11            desine, crede mihi,   uitia inritare uetando;               [ ]
 12                obsequio uinces   ¨ aptius illa tuo,                    [ ]
 13           uidi ego nuper equum   contra sua uincla tenacem             [ ]
 14                 ore reluctanti   ¨ fulminis ire modo;                  [ ]
 15           constitit, ut primum   concessas sensit habenas              [ ]
 16             frenaque in effusa   ¨ laxa iacere iuba.                   [ ]
 17             nitimus in uetitum   semper cupimusque negata:             [ ]
 18                sic interdictis   ¨ imminet aeger aquis.                [ ]
 19          centum fronte oculos,   centum ceruice gerebat                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
 20             Argus, et hos unus   ¨ saepe fefellit Amor;                [1]
 21            in thalamum   Danae ferro   saxoque perennem                [ ]
 22              quae fuerat uirgo   ¨ tradita, mater erat:                [ ]
 23               Penelope mansit,   quamuis custode carebat,              [ ]
 24              inter tot iuuenis   ¨ intemerata procos.                  [ ]
 25             quidquid seruatur,   cupimus magis, ipsaque furem          [ ]
 26             cura uocat; pauci,   ¨ quod sinit alter, amant.            [ ]
 27          nec facie   placet illa sua,   sed amore mariti:              [ ]
 28            nescioquid, quod te   ¨ ceperit, esse putant.               [ ]
 29      non proba fit,   quam uir seruat,   sed adultera cara:            [ ]
 30             ipse timor pretium   ¨ corpore maius habet.                [ ]
 31               indignere licet,   iuuat inconcessa uoluptas:            [ ]
 32           sola placet, 'timeo'   ¨ dicere si qua potest.               [ ]
 33             nec tamen ingenuam   ius est seruare puellam;              [ ]
 34             hic metus externae   ¨ corpora gentis agat.                [ ]
 35             scilicet ut possit   custos 'ego' dicere 'feci',           [ ]
 36                in laudem serui   ¨ casta sit illa tui?                 [ ]
 37           rusticus est nimium,   quem laedit adultera coniunx,         [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
4. digt.
 38                 et notos mores   ¨ non satis Vrbis habet,              [ ]
 39              in qua Martigenae   non sunt sine crimine nati            [ ]
 40                Romulus Iliades   ¨ Iliadesque Remus.                   [ ]
 41             quo tibi formosam,   si non nisi casta placebat?           [ ]
 42              non possunt ullis   ¨ ista coire modis.                   [ ]
 43              si sapis, indulge   dominae uultusque seueros             [ ]
 44                exue nec rigidi   ¨ iura tuere uiri                     [ ]
 45           et cole quos dederit   (multos dabit) uxor amicos:           [ ]
 46              gratia sic minimo   ¨ magna labore uenit;                 [ ]
 47            sic poteris iuuenum   conuiuia semper inire                 [ ]
 48          et, quae non dederis,   ¨ multa uidere domi.                  [ ]
5. digt.                                                                      .
  1         'Nox erat, et   somnus lassos   submisit ocellos;              [ ]
  2              terruerunt animum   ¨ talia uisa meum:                    [ ]?
  3               colle sub aprico   creberrimus ilice lucus               [ ]?
  4            stabat, et in ramis   ¨ multa latebat auis.                 [ ]
  5                  area gramineo   suberat uiridissima prato             [ ]
  6                umida de guttis   ¨ lene sonantis aquae.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
  7              ipse sub arboreis   uitabam frondibus aestum,             [ ]
  8             fronde sub arborea   ¨ sed tamen aestus erat.              [ ]
  9             ecce petens uariis   immixtas floribus herbas              [ ]
 10          constitit ante oculos   ¨ candida uacca meos,                 [ ]
 11             candidior niuibus,   tum cum cecidere recentes,            [ ]
 12             in liquidas nondum   ¨ quas mora uertit aquas,             [ ]
 13        candidior,   quod adhuc spumis   stridentibus albet             [ ]
 14              et modo siccatam,   ¨ lacte, reliquit ouem.               [ ]
 15        taurus erat comes huic,   feliciter ille maritus,               [1]
 16             cumque sua teneram   ¨ coniuge pressit humum.              [ ]
 17             dum iacet et lente   reuocatas ruminat herbas              [ ]
 18             atque iterum pasto   ¨ pascitur ante cibo,                 [ ]
 19            uisus erat,   somno uires   adimente ferendi,               [1]?
 20               cornigerum terra   ¨ deposuisse caput.                   [ ]
 21           huc leuibus   cornix pinnis   delapsa per auras              [ ]
 22             uenit et in uiridi   ¨ garrula sedit humo                  [ ]
 23            terque bouis niueae   petulanti pectora rostro              [ ]
 24              fodit et albentes   ¨ abstulit ore iubas.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
 25            illa locum   taurumque diu   cunctata reliquit,             [ ]
 26            sed niger in uaccae   ¨ pectore liuor erat;                 [ ]
 27             utque procul uidit   carpentes pabula tauros               [ ]
 28               (carpebant tauri   ¨ pabula laeta procul),               [ ]
 29                illuc se rapuit   gregibusque inmiscuit illis           [ ]
 30               et petiit herbae   ¨ fertilioris humum.                  [ ]
 31            dic age, nocturnae,   quicumque es, imaginis augur,         [ ]
 32           si quid habent ueri,   ¨ uisa quid ista ferant.'             [ ]
 33             sic ego; nocturnae   sic dixit imaginis augur,             [ ]
 34                expendens animo   ¨ singula dicta suo:                  [ ]
 35             'quem tu mobilibus   foliis uitare uolebas,                [1]
 36              sed male uitabas,   ¨ aestus amoris erat.                 [1]
 37          uacca puella tua est:   aptus color ille puellae;             [ ]
 38             tu uir et in uacca   ¨ conpare taurus eras.                [ ]
 39            pectora quod rostro   cornix fodiebat acuto,                [ ]
 40               ingenium dominae   ¨ lena mouebit anus;                  [ ]
 41              quod cunctata diu   taurum sua uacca reliquit,            [ ]
 42              frigidus in uiduo   ¨ destituere toro.                    [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
 43               liuor et aduerso   maculae sub pectore nigrae            [ ]
 44               pectus adulterii   ¨ labe carere negant.'                [ ]
 45             dixerat interpres:   gelido mihi sanguis ab ore            [ ]
 46          fugit, et ante oculos   ¨ nox stetit alta meos.               [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 119
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte 3,8 til 8 [Amores]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: