File n. 120 – 25:17 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 121
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 120 Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte 3,9 til 15 [Amores]
Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.                                                                      .
  1              Memnona si mater,   mater plorauit Achillem,              [2]
  2              et tangunt magnas   ¨ tristia fata deas,                  [ ]
  3             flebilis indignos,   Elegia, solue capillos:               [u]?
  4               a, nimis ex uero   ¨ nunc tibi nomen erit.               [ ]?

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
  5               ille tui   uates operis,   tua fama, Tibullus            [1]
  6             ardet in exstructo   ¨ corpus inane rogo.                  [ ]
  7              ecce puer Veneris   fert euersamque pharetram             [ ]
  8               et fractos arcus   ¨ et sine luce facem;                 [ ]
  9               aspice, demissis   ut eat miserabilis alis               [ ]
 10             pectoraque infesta   ¨ tundat aperta manu.                 [ ]
 11           excipiunt   lacrimas sparsi   per colla capilli,             [ ]
 12                oraque singultu   ¨ concutiente sonant.                 [ ]
 13              fratris in Aeneae   sic illum funere dicunt               [ ]
 14               egressum tectis,   ¨ pulcher Iule, tuis.                 [ ]
 15          nec minus est   confusa Venus   moriente Tibullo              [ ]
 16              quam iuueni rupit   ¨ cum ferus inguen aper.              [1]
 17                 at sacri uates   et diuum cura uocamur,                [ ]
 18             sunt etiam qui nos   ¨ numen habere putent.                [ ]
 19           scilicet omne sacrum   mors inportuna profanat;              [ ]
 20               omnibus obscuras   ¨ inicit illa manus.                  [ ]
 21            quid pater Ismario,   quid mater, profuit Orpheo,           [ ]
 22            carmine quid uictas   ¨ obstipuisse feras?                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
 23           et Linon in   siluis idem   pater 'aelinon' altis            [1]
 24                 dicitur inuita   ¨ concinuisse lyra.                   [ ]
 25               adice Maeoniden,   a quo ceu fonte perenni               [ ]?
 26                  uatum Pieriis   ¨ ora rigantur aquis:                 [ ]
 27         hunc quoque summa dies   nigro submersit Auerno;               [ ]
 28               defugiunt auidos   ¨ carmina sola rogos.                 [ ]
 29              durat opus uatum,   Troiani fama laboris                  [ ]?
 30              tardaque nocturno   ¨ tela retexta dolo:                  [ ]
 31            sic Nemesis longum,   sic Delia nomen habebunt,             [ ]
 32            altera cura recens,   ¨ altera primus amor.                 [ ]
 33         quid uos sacra iuuant?   quid nunc Aegyptia prosunt            [ ]
 34          sistra? quid in uacuo   ¨ secubuisse toro?                    [ ]
 35          cum rapiunt   mala fata bonos,   (ignoscite fasso)            [ ]
 36              sollicitor nullos   ¨ esse putare deos.                   [ ]
 37             uiue pius:   moriere pius;   cole sacra: colentem          [ ]
 38          mors grauis a templis   ¨ in caua busta trahet.               [ ]
 39             carminibus   confide bonis:   iacet ecce Tibullus;         [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
 40              uix manet e toto,   ¨ parua quod urna capit.              [1]
 41             tene, sacer uates,   flammae rapuere rogales,              [ ]
 42               pectoribus pasci   ¨ nec timuere tuis?                   [ ]
 43                aurea sanctorum   potuissent templa deorum              [ ]
 44             urere, quae tantum   ¨ sustinuere nefas.                   [ ]
 45                auertit uultus,   Erycis quae possidet arces;           [ ]
 46       sunt quoque qui lacrimas   ¨ continuisse negant.                 [ ]
 47          sed tamen hoc melius,   quam si Phaeacia tellus               [ ]
 48                   ignotum uili   ¨ supposuisset humo.                  [ ]
 49              hic certe madidos   fugientis pressit ocellos             [ ]
 50            mater et in cineres   ¨ ultima dona tulit;                  [ ]
 51          hic soror in   partem misera   cum matre doloris              [ ]
 52                uenit inornatas   ¨ dilaniata comas,                    [ ]
 53          cumque tuis   sua iunxerunt   Nemesisque priorque             [ ]
 54               oscula nec solos   ¨ destituere rogos.                   [ ]
 55                Delia discedens   'felicius' inquit 'amata              [ ]
 56             sum tibi: uixisti,   ¨ dum tuus ignis eram.'               [ ]
 57       cui Nemesis   'quid' ait 'tibi sunt   ea damna dolori?           [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
 58              me tenuit moriens   ¨ deficiente manu.'                   [ ]
 59             si tamen e   nobis aliquid   nisi nomen et umbra           [2]
 60              restat, in Elysia   ¨ ualle Tibullus erit.                [ ]
 61             obuius huic uenies   hedera iuuenalia cinctus              [ ]
 62             tempora cum Caluo,   ¨ docte Catulle, tuo;                 [ ]
 63       tu quoque, si falsum est   temerati crimen amici,                [2]
 64         sanguinis atque animae   ¨ prodige Galle tuae.                 [ ]
 65       his comes umbra tua est,   si qua est modo corporis umbra;       [ ]
 66               auxisti numeros,   ¨ culte Tibulle, pios.                [ ]
 67           ossa quieta, precor,   tuta requiescite in urna,             [ ]
 68            et sit humus cineri   ¨ non onerosa tuo.                    [ ]
10. digt.                                                                     .
  1                 Annua uenerunt   Cerealis tempora sacri:               [ ]
  2               secubat in uacuo   ¨ sola puella toro.                   [ ]
  3          flaua Ceres,   tenues spicis   redimita capillos,             [ ]
  4             cur inhibes sacris   ¨ commoda nostra tuis?                [ ]
  5             te, dea, munificam   gentes, ubi quaeque, loquuntur,       [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
  6              nec minus humanis   ¨ inuidet ulla bonis.                 [1]
  7               ante nec hirsuti   torrebant farra coloni,               [ ]
  8               nec notum terris   ¨ area nomen erat,                    [ ]
  9           sed glandem quercus,   oracula prima, ferebant:              [1]
 10            haec erat et teneri   ¨ caespitis herba cibus.              [ ]
 11             prima Ceres docuit   turgescere semen in agris,            [ ]
 12                falce coloratas   ¨ subsecuitque comas.                 [1]
 13             prima iugis tauros   subponere colla coegit                [ ]
 14               et ueterem curuo   ¨ dente reuellit humum.               [ ]
 15         hanc quisquam lacrimis   laetari credit amantum                [ ]?
 16              et bene tormentis   ¨ secubuitque coli?                   [ ]
 17       nec tamen est,   quamuis agros   amet illa feraces,              [ ]
 18             rustica nec uiduum   ¨ pectus amoris habet.                [ ]
 19           Cretes erunt testes;   nec fingunt omnia Cretes:             [ ]
 20                  Crete nutrito   ¨ terra superba Ioue.                 [ ]
 21                 illic sideream   mundi qui temperat arcem              [ ]?
 22                 exiguus tenero   ¨ lac bibit ore puer;                 [ ]
 23             magna fides testi:   testis laudatur alumno;               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
 24               fassuram Cererem   ¨ crimina nota puto.                  [ ]
 25                 uiderat Iasium   Cretaea diua sub Ida                  [ ]
 26                 figentem certa   ¨ terga ferina manu;                  [ ]
 27         uidit et, ut   tenerae flammam   rapuere medullae,             [ ]
 28            hinc pudor, ex illa   ¨ parte trahebat amor.                [ ]
 29            uictus amore pudor:   sulcos arere uideres                  [ ]?
 30             et sata cum minima   ¨ parte redire sui;                   [ ]
 31               cum bene iactati   pulsarant arua ligones,               [ ]
 32               ruperat et duram   ¨ uomer aduncus humum                 [ ]
 33             seminaque in latos   ierant aequaliter agros,              [ ]?
 34                 inrita decepti   ¨ uota colentis erant.                [ ]
 35           diua potens   frugum siluis   cessabat in altis;             [ ]
 36              deciderant longae   ¨ spicea serta comae.                 [ ]
 37                sola fuit Crete   fecundo fertilis anno:                [ ]?
 38             omnia, qua tulerat   ¨ se dea, messis erat;                [ ]
 39             ipse locus nemorum   canebat frugibus Ide                  [ ]
 40              et ferus in silua   ¨ farra metebat aper.                 [ ]
 41                optauit   Minos similes   sibi legifer annos;           [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
 42              optasset, Cereris   ¨ longus ut esset amor.               [ ]
 43             qui tibi secubitus   tristes, dea flaua, fuissent,         [ ]
 44               hos cogor sacris   ¨ nunc ego ferre tuis.                [ ]
 45           cur ego sim tristis,   cum sit tibi nata reperta             [ ]
 46             regnaque quam Iuno   ¨ sorte minora regat?                 [ ]
 47           festa dies   Veneremque uocat   cantusque merumque:          [ ]
 48          haec decet ad dominos   ¨ munera ferre deos.                  [ ]
11. digt.                                                                     .
  1             Multa diuque tuli;   uitiis patientia uicta est:           [ ]
  2                  cede fatigato   ¨ pectore, turpis amor.               [1]
  3               scilicet adserui   iam me fugique catenas,               [ ]?
  4            et, quae non puduit   ¨ ferre, tulisse pudet.               [ ]
  5             uicimus et domitum   pedibus calcamus Amorem:              [ ]
  6                uenerunt capiti   ¨ cornua sera meo.                    [ ]
  7              perfer et obdura:   dolor hic tibi proderit olim:         [ ]?
  8             saepe tulit lassis   ¨ sucus amarus opem.                  [ ]
  9             ergo ego sustinui,   foribus tam saepe repulsus,           [ ]
 10                  ingenuum dura   ¨ ponere corpus humo?                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
 11            ergo ego nesciocui,   quem tu conplexa tenebas,             [ ]
 12                excubui clausam   ¨ seruus ut ante domum?               [ ]
 13              uidi, cum foribus   lassus prodiret amator                [ ]
 14             inualidum referens   ¨ emeritumque latus;                  [ ]
 15           hoc tamen est leuius   quam quod sum uisus ab illo:          [ ]
 16                eueniat nostris   ¨ hostibus ille pudor.                [ ]
 17         quando ego non   fixus lateri   patienter adhaesi,             [ ]
 18              ipse tuus custos,   ¨ ipse uir, ipse comes?               [ ]
 19             scilicet et populo   per me comitata placebas:             [ ]
 20              causa fuit multis   ¨ noster amoris amor.                 [ ]
 21            turpia quid referam   uanae mendacia linguae                [ ]
 22                  et periuratos   ¨ in mea damna deos,                  [ ]
 23         quid iuuenum   tacitos inter   conuiuia nutus                  [ ]
 24            uerbaque compositis   ¨ dissimulata notis?                  [ ]
 25         dicta erat aegra mihi:   praeceps amensque cucurri;            [ ]
 26                ueni, et riuali   ¨ non erat aegra meo.                 [ ]
 27              his et quae taceo   duraui saepe ferendis:                [ ]?
 28            quaere alium pro me   ¨ qui uelit ista pati.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
 29                 iam mea uotiua   puppis redimita corona                [ ]?
 30              lenta tumescentes   ¨ aequoris audit aquas.               [ ]
 31              desine blanditias   et uerba potentia quondam             [ ]
 32           perdere: non ego sum   ¨ stultus, ut ante fui.               [ ]
                                                                             ..
 33             Luctantur   pectusque leue in   contraria tendunt          [ ]
 34           hac amor, hac odium;   ¨ sed, puto, uincit amor.             [ ]
 35              odero, si potero;   si non, inuitus amabo:                [1]?
 36          nec iuga taurus amat;   ¨ quae tamen odit, habet.             [ ]
 37               nequitiam fugio,   fugientem forma reducit;              [ ]
 38                  auersor morum   ¨ crimina, corpus amo.                [ ]
 39            sic ego nec sine te   nec tecum uiuere possum               [ ]
 40                 et uideor uoti   ¨ nescius esse mei.                   [ ]
 41              aut formosa fores   minus aut minus inproba uellem:       [ ]
 42             non facit ad mores   ¨ tam bona forma malos.               [ ]
 43            facta merent odium,   facies exorat amorem:                 [ ]
 44             me miserum, uitiis   ¨ plus ualet illa suis.               [ ]
 45              parce per o lecti   socialia iura, per omnes              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
11. digt.
 46             qui dant fallendos   ¨ se tibi saepe deos,                 [ ]
 47            perque tuam faciem,   magni mihi numinis instar,            [ ]
 48            perque tuos oculos,   ¨ qui rapuere meos.                   [ ]
 49       quicquid eris,   mea semper eris;   tu selige tantum,            [ ]
 50          me quoque uelle uelis   ¨ anne coactus amem.                  [ ]
 51              lintea dem potius   uentisque ferentibus utar             [ ]
 52             et quam, si nolim,   ¨ cogar amare, uelim.                 [ ]
12. digt.                                                                     .
  1           Quis fuit ille dies,   quo tristia semper amanti             [ ]
  2                omina non albae   ¨ concinuistis aues?                  [ ]
  3           quodue putem   sidus nostris   occurrere fatis,              [ ]
  4              quosue deos in me   ¨ bella mouere querar?                [ ]
  5       quae modo dicta mea est,   quam coepi solus amare,               [ ]
  6              cum multis uereor   ¨ ne sit habenda mihi.                [ ]
  7           fallimur, an nostris   innotuit illa libellis?               [ ]
  8              sic erit: ingenio   ¨ prostitit illa meo.                 [ ]
  9         et merito:   quid enim formae   praeconia feci?                [ ]
 10               uendibilis culpa   ¨ facta puella mea est.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
 11              me lenone placet,   duce me perductus amator,             [1]
 12              ianua per nostras   ¨ est adaperta manus.                 [ ]
 13             an prosint dubium,   nocuerunt carmina certe:              [ ]
 14               inuidiae nostris   ¨ illa fuere bonis.                   [ ]
 15          cum Thebae,   cum Troia foret,   cum Caesaris acta,           [ ]
 16                 ingenium mouit   ¨ sola Corinna meum.                  [ ]
 17                 auersis utinam   tetigissem carmina Musis,             [ ]
 18            Phoebus et inceptum   ¨ destituisset opus.                  [ ]
 19            nec tamen ut testes   mos est audire poetas:                [ ]
 20                malueram uerbis   ¨ pondus abesse meis.                 [ ]
 21           per nos Scylla patri   caros furata capillos                 [ ]?
 22            pube premit rabidos   ¨ inguinibusque canes;                [ ]
 23           nos pedibus   pinnas dedimus,   nos crinibus angues;         [ ]
 24              uictor Abantiades   ¨ alite fertur equo.                  [ ]
 25               idem per spatium   Tityon porreximus ingens              [ ]
 26                et tria uipereo   ¨ fecimus ora cani;                   [ ]
 27              fecimus Enceladon   iaculantem mille lacertis,            [ ]
 28                ambiguae captos   ¨ uirginis ore uiros;                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
12. digt.
 29                Aeolios Ithacis   inclusimus utribus Euros;             [ ]
 30              proditor in medio   ¨ Tantalus amne sitit;                [ ]
 31              de Niobe silicem,   de uirgine fecimus ursam;             [ ]
 32              concinit Odrysium   ¨ Cecropis ales Ityn;                 [ ]
 33           Iuppiter aut in aues   aut se transformat in aurum           [ ]
 34             aut secat imposita   ¨ uirgine taurus aquas.               [ ]
 35            Protea quid referam   Thebanaque semina dentes;             [2]
 36           qui uomerent flammas   ¨ ore, fuisse boues,                  [ ]
 37             flere genis   electra tuas,   auriga, sorores,             [ ]?
 38         quaeque rates fuerint,   ¨ nunc maris esse deas,               [ ]
 39                auersumque diem   mensis furialibus Atrei,              [ ]
 40              duraque percussam   ¨ saxa secuta lyram?                  [ ]
 41               exit in immensum   fecunda licentia uatum                [ ]
 42              obligat historica   ¨ nec sua uerba fide:                 [ ]
 43                et mea debuerat   falso laudata uideri                  [ ]
 44             femina; credulitas   ¨ nunc mihi uestra nocet.             [ ]
13. digt.                                                                     .
  1             Cum mihi pomiferis   coniunx foret orta Faliscis,          [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
  2              moenia contigimus   ¨ uicta, Camille, tibi.               [ ]
  3               casta sacerdotes   Iunoni festa parabant                 [ ]
  4              et celebres ludos   ¨ indigenamque bouem.                 [ ]
  5         grande morae   pretium ritus   cognoscere, quamuis             [ ]
  6              difficilis cliuis   ¨ huc uia praebet iter.               [ ]
  7            stat uetus et densa   praenubilus arbore lucus;             [ ]
  8               aspice: concedes   ¨ numinis esse locum.                 [ ]
  9             accipit ara preces   uotiuaque tura piorum,                [2]
 10               ara per antiquas   ¨ facta sine arte manus.              [ ]
 11            huc, ubi praesonuit   sollemni tibia cantu,                 [ ]
 12                 it per uelatas   ¨ annua pompa uias.                   [ ]
 13              ducuntur   niueae populo   plaudente iuuencae,            [ ]
 14              quas aluit campis   ¨ herba Falisca suis,                 [ ]
 15               et uituli nondum   metuenda fronte minaces               [ ]
 16             et minor ex humili   ¨ uictima porcus hara                 [ ]
 17            duxque gregis cornu   per tempora dura recuruo;             [ ]
 18             inuisa est dominae   ¨ sola capella deae:                  [ ]
 19                 illius indicio   siluis inuenta sub altis              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
13. digt.
 20               dicitur inceptam   ¨ destituisse fugam.                  [ ]
 21       nunc quoque per   pueros iaculis   incessitur index              [ ]
 22             et pretium auctori   ¨ uulneris ipsa datur.                [ ]
 23           qua uentura dea est,   iuuenes timidaeque puellae            [ ]
 24              praeuerrunt latas   ¨ ueste iacente uias.                 [ ]
 25              uirginei   crines auro   gemmaque premuntur,              [ ]
 26               et tegit auratos   ¨ palla superba pedes;                [ ]
 27              more patrum Graio   uelatae uestibus albis                [ ]?
 28              tradita supposito   ¨ uertice sacra ferunt.               [ ]
 29            ore fauent   populi tum, cum   uenit aurea pompa            [ ]
 30                ipsa sacerdotes   ¨ subsequiturque suas.                [ ]
 31            Argiua est   pompae facies:   Agamemnone caeso              [ ]
 32           et scelus et patrias   ¨ fugit Halaesus opes                 [ ]
 33              iamque pererratis   profugus terraque fretoque            [ ]
 34                  moenia felici   ¨ condidit alta manu.                 [ ]
 35               ille suos docuit   Iunonia sacra Faliscos:               [ ]
 36         sint mihi, sint populo   ¨ semper amica suo.                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
14. digt.                                                                     .
  1            Non ego, ne pecces,   cum sis formosa, recuso,              [ ]
  2              sed ne sit misero   ¨ scire necesse mihi;                 [ ]
  3            nec te nostra iubet   fieri censura pudicam                 [ ]
  4           sed tamen ut temptes   ¨ dissimulare rogat.                  [ ]
  5          non peccat,   quaecumque potest   peccasse negare,            [ ]
  6                solaque famosam   ¨ culpa professa facit.               [1]
  7     quis furor est,   quae nocte latent,   in luce fateri              [ ]
  8          et, quae clam facias,   ¨ facta referre palam?                [ ]
  9              ignoto   meretrix corpus   iunctura Quiriti               [1]
 10               opposita populum   ¨ submouet ante sera;                 [ ]
 11              tu tua prostitues   famae peccata sinistrae               [ ]
 12               commissi perages   ¨ indiciumque tui?                    [ ]
 13          sit tibi mens melior,   saltemue imitare pudicas,             [ ]
 14          teque probam, quamuis   ¨ non eris, esse putem.               [ ]
 15       quae facis, haec facito:   tantum fecisse negato                 [ ]
 16               nec pudeat coram   ¨ uerba modesta loqui.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
 17              est qui nequitiam   locus exigat: omnibus illum           [ ]
 18                deliciis inple,   ¨ stet procul inde pudor.             [ ]
 19            hinc simul exieris,   lasciuia protinus omnis               [ ]
 20             absit, et in lecto   ¨ crimina pone tuo.                   [ ]
 21              illic nec tunicam   tibi sit posuisse pudori              [ ]
 22           nec femori inpositum   ¨ sustinuisse femur;                  [ ]
 23                illic purpureis   condatur lingua labellis,             [ ]
 24            inque modos uenerem   ¨ mille figuret amor;                 [ ]
 25                illic nec uoces   nec uerba iuuantia cessent,           [ ]
 26              spondaque lasciua   ¨ mobilitate tremat.                  [ ]
 27              indue cum tunicis   metuentem crimina uultum,             [ ]
 28              et pudor obscenum   ¨ diffiteatur opus.                   [ ]
 29            da populo,   da uerba mihi:   sine nescius errem            [ ]?
 30               et liceat stulta   ¨ credulitate frui.                   [ ]
 31            cur totiens   uideo mitti   recipique tabellas?             [ ]
 32          cur pressus prior est   ¨ interiorque torus?                  [ ]
 33            cur plus quam somno   turbatos esse capillos                [ ]
 34             collaque conspicio   ¨ dentis habere notam?                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
14. digt.
 35              tantum non oculos   crimen deducis ad ipsos;              [ ]
 36               si dubitas famae   ¨ parcere, parce mihi.                [ ]
 37           mens abit et morior,   quotiens peccasse fateris,            [ ]
 38              perque meos artus   ¨ frigida gutta fluit.                [ ]
 39           tunc amo, tunc   odi frustra,   quod amare necesse est;      [ ]?
 40           tunc ego, sed tecum,   ¨ mortuus esse uelim.                 [ ]
 41           nil equidem inquiram   nec, quae celare parabis,             [ ]
 42             insequar: et falli   ¨ muneris instar erit.                [ ]
 43              si tamen in media   deprensa tenebere culpa               [ ]?
 44              et fuerint oculis   ¨ probra uidenda meis.                [ ]
 45            quae bene uisa mihi   fuerint, bene uisa negato:            [ ]
 46               concedent uerbis   ¨ lumina nostra tuis.                 [ ]
 47               prona tibi uinci   cupientem uincere palma est,          [ ]
 48            sit modo 'non feci'   ¨ dicere lingua memor:                [ ]
 49             cum tibi contingat   uerbis superare duobus,               [ ]
 50                etsi non causa,   ¨ iudice uince tuo.                   [ ]
15. digt.                                                                     .
  1            Quaere nouum uatem,   tenerorum mater Amorum:               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
  2            raditur haec elegis   ¨ ultima meta meis;                   [ ]?
  3             quos ego conposui,   Paeligni ruris alumnus,               [ ]
  4               (nec me deliciae   ¨ dedecuere meae)                     [ ]?
  5      si quid id est,   usque a proauis   uetus ordinis heres,          [ ]
  6              non modo militiae   ¨ turbine factus eques.               [ ]
  7                Mantua Vergilio   gaudet, Verona Catullo;               [ ]
  8                Paelignae dicar   ¨ gloria gentis ego,                  [ ]
  9              quam sua libertas   ad honesta coegerat arma,             [ ]
 10              cum timuit socias   ¨ anxia Roma manus.                   [ ]
 11       atque aliquis   spectans hospes   Sulmonis aquosi                [ ]
 12             moenia, quae campi   ¨ iugera pauca tenent,                [ ]
 13            'quae tantum' dicet   'potuistis ferre poetam,              [ ]
 14          quantulacumque estis,   ¨ uos ego magna uoco.'                [ ]
 15             culte puer   puerique parens   Amathusia culti,            [ ]
 16                 aurea de campo   ¨ uellite signa meo;                  [ ]
 17             corniger increpuit   thyrso grauiore Lyaeus:               [ ]
 18            pulsanda est magnis   ¨ area maior equis.                   [ ]
 19                inbelles elegi,   genialis Musa, ualete,                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovsdigte, 3. bog (Oxford C.T.)
15. digt.
 20              post mea mansurum   ¨ fata superstes opus.                [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 121
Publius Ovidius Naso: Skønhedsmidler [Medicamina]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: