File n. 121 – 7:24 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 122
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 121 Publius Ovidius Naso: Skønhedsmidler [Medicamina faciei femineae]
Publius Ovidius Naso: Skønhedsmidler (Oxford C.T.)                         0:00
  1            Discite quae faciem   commendet cura, puellae,              [ ]
  2               et quo sit uobis   ¨ forma tuenda modo.                  [ ]
  3          cultus humum sterilem   Cerealia pendere iussit               [ ]
  4               munera, mordaces   ¨ interiere rubi;                     [ ]
  5           cultus et in   pomis sucos   emendat acerbos,                [ ]
  6             fissaque adoptiuas   ¨ accipit arbor opes.                 [ ]
  7            culta placent: auro   sublimia tecta linuntur;              [ ]
  8             nigra sub imposito   ¨ marmore terra latet.                [ ]
  9            uellera saepe eadem   Tyrio medicantur aëno;                [ ]
 10               sectile deliciis   ¨ India praebet ebur.                 [ ]
 11              forsitan antiquae   Tatio sub rege Sabinae                [ ]
 12              maluerint quam se   ¨ rura paterna coli,                  [ ]
 13            cum matrona premens   altum rubicunda sedile                [1]
 14                  assiduo durum   ¨ pollice nebat opus                  [ ]
 15             ipsaque claudebat,   quos filia pauerat, agnos,            [ ]
 16              ipsa dabat uirgas   ¨ caesaque ligna foco;                [ ]
 17            at uestrae   matres teneras   peperere puellas:             [ ]

Publius Ovidius Naso: Skønhedsmidler (Oxford C.T.)
 18                uultis inaurata   ¨ corpora ueste tegi,                 [ ]
 19                uultis odoratos   positu uariare capillos,              [2]
 20              conspicuam gemmis   ¨ uultis habere manum;                [ ]
 21               induitis   collo lapides   Oriente petitos               [ ]
 22            et quantos onus est   ¨ aure tulisse duos.                  [ ]
 23            nec tamen indignum:   sit uobis cura placendi,              [ ]
 24            cum comptos habeant   ¨ saecula uestra uiros:               [ ]
 25                 feminea uestri   poliuntur lege mariti                 [ ]
 26               et uix ad cultus   ¨ nupta quod addat habet.             [ ]
 27       (?)pro se quaeque parent   et quos uenerentur amores             [ ]
 28               refert. munditia   ¨ crimina nulla meret.                [ ]
 29          rure latent   finguntque comas;   licet arduus illas          [ ]
 30            celet Athos, cultas   ¨ altus habebit Athos.                [ ]
 31            est etiam   placuisse sibi   quaecumque uoluptas:           [ ]
 32               uirginibus cordi   ¨ grataque forma sua est.             [ ]
 33              laudatas   homini uolucris   Iunonia pennas               [1]?
 34              explicat et forma   ¨ muta superbit auis.                 [ ]
 35         sic potius   (?)uos urget amor   quam fortibus herbis,         [ ]

Publius Ovidius Naso: Skønhedsmidler (Oxford C.T.)
 36            quas maga terribili   ¨ subsecat arte manus:                [ ]
 37             nec uos graminibus   nec mixto credite suco                [ ]
 38            nec temptate nocens   ¨ uirus amantis equae.                [ ]
 39             (nec mediae Marsis   finduntur cantibus angues             [ ]
 40            nec redit in fontes   ¨ unda supina suos;                   [ ]
 41             et quamuis aliquis   Temesaea remouerit aera,              [ ]
 42              numquam Luna suis   ¨ excutietur equis.)                  [ ]
 43           prima sit in   uobis morum   tutela, puellae:                [ ]
 44                 ingenio facies   ¨ conciliante placet.                 [ ]
 45         certus amor morum est;   formam populabitur aetas,             [ ]
 46              et placitus rugis   ¨ uultus aratus erit;                 [ ]
 47         tempus erit,   quo uos speculum   uidisse pigebit              [ ]
 48                et ueniet rugis   ¨ altera causa dolor.                 [ ]
 49             sufficit et longum   probitas perdurat in aeuum,           [ ]
 50              perque suos annos   ¨ hinc bene pendet amor.              [ ]
 51         Dic age, cum   teneros somnus   dimiserit artus,               [ ]
 52            candida quo possint   ¨ ora nitere modo.                    [ ]
 53            hordea, quae Libyci   ratibus misere coloni,                [ ]

Publius Ovidius Naso: Skønhedsmidler (Oxford C.T.)                         4:00
 54                  exue de palea   ¨ tegminibusque suis;                 [ ]
 55               par erui   mensura decem   madefiat ab ouis              [ ]
 56           (sed cumulent libras   ¨ hordea nuda duas):                  [ ]
 57             haec, ubi uentosas   fuerint siccata par auras,            [ ]
 58              lenta iube scabra   ¨ frangat asella mola.                [ ]
 59           et quae prima cadent   uiuaci cornua ceruo                   [ ]?
 60     contere; (?)in haec solida   ¨ sexta fac assis eat.                [ ]
 61          iamque, ubi puluereae   fuerint confusa farinae,              [ ]
 62             protinus innumeris   ¨ omnia cerne cauis;                  [ ]
 63                  adice narcisi   bis sex sine cortice bulbos,          [ ]?
 64              strenua quos puro   ¨ marmore dextra terat;               [ ]
 65            sextantemque trahat   cummi cum semine Tusco;               [ ]
 66               huc nouies tanto   ¨ plus tibi mellis eat:               [ ]
 67            quaecumque afficiet   tali medicamine uultum,               [1]
 68               fulgebit speculo   ¨ leuior illa suo.                    [ ]
 69               nec tu pallentes   dubita torrere lupinos                [ ]
 70             et simul inflantes   ¨ corpora frige fabas:                [ ]
 71            utraque sex habeant   aequo discrimine libras,              [ ]

Publius Ovidius Naso: Skønhedsmidler (Oxford C.T.)
 72              utraque da pigris   ¨ comminuenda molis;                  [ ]
 73               nec cerussa tibi   nec nitri spuma rubentis              [ ]
 74              desit et Illyrica   ¨ quae uenit iris humo:               [ ]
 75           da ualidis   iuuenum pariter   subigenda lacertis            [ ]
 76             (sed iustum tritis   ¨ uncia pondus erit).                 [ ]
 77              addita de querulo   uolucrum medicamina nido              [ ]
 78            ore fugant maculas:   ¨ alcyonea uocant.                    [ ]
 79             pondere si quaeris   quo sim contentus in illis,           [ ]
 80          quod trahit in partes   ¨ uncia secta duas.                   [ ]
 81               ut coeant   apteque lini   per corpora possint,          [ ]
 82                adice de flauis   ¨ Attica mella fauis.                 [1]
 83              quamuis tura deos   irataque numina placent,              [2]?
 84             non tamen accensis   ¨ omnia danda focis.                  [ ]
 85              tus ubi miscueris   rodenti corpora nitro,                [ ]
 86              ponderibus iustis   ¨ fac sit utrimque triens.            [ ]
 87             parte minus quarta   dereptum cortice cummi                [ ]?
 88            et modicum e murris   ¨ pinguibus adde cubum.               [ ]
 89          haec, ubi contrieris,   per densa foramina cerne;             [ ]

Publius Ovidius Naso: Skønhedsmidler (Oxford C.T.)
 90               puluis ab infuso   ¨ melle premendus erit.               [ ]
 91            profuit et marathos   bene olentibus addere murris          [ ]
 92        (quinque parent marathi   ¨ scripula, murra nouem),             [ ]
 93               arentisque rosae   quantum manus una prehendat           [ ]
 94               cumque Ammoniaco   ¨ mascula tura sale;                  [ ]
 95           hordea quem faciunt,   illis affunde cremorem:               [ ]
 96               aequent expensas   ¨ cum sale tura rosas.                [ ]
 97             tempore sint paruo   molli licet illita uultu,             [ ]
 98                  haerebit toto   ¨ nullus in ore color.                [ ]
 99              uidi, quae gelida   madefacta papauere lympha             [ ]
100             contereret teneris   ¨ illineretque genis.                 [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 122
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten 1,1-262 [Ars amandi]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: