File n. 122 – 19:53 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 123
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 122 Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten 1,1-262 [Ars amandi]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)                 0:00
  1         Si quis in hoc   artem populo   non nouit amandi,              [ ]
  2             hoc legat et lecto   ¨ carmine doctus amet.                [ ]
  3              arte citae   ueloque rates   remoque mouentur,            [1]
  4             arte leues currus:   ¨ arte regendus Amor.                 [ ]
  5             curribus Automedon   lentisque erat aptus habenis,         [ ]
  6             Tiphys in Haemonia   ¨ puppe magister erat:                [ ]
  7             me Venus artificem   tenero praefecit Amori;               [ ]
  8            Tiphys et Automedon   ¨ dicar Amoris ego.                   [ ]
  9        ille quidem   ferus est et qui   mihi saepe repugnet;           [ ]
 10            sed puer est, aetas   ¨ mollis et apta regi.                [ ]
 11           Phillyrides   puerum cithara   perfecit Achillem             [ ]
 12           atque animos placida   ¨ contudit arte feros.                [ ]
 13            qui totiens socios,   totiens exterruit hostes,             [ ]
 14               creditur annosum   ¨ pertimuisse senem;                  [ ]
 15            quas Hector   sensurus erat,   poscente magistro            [ ]
 16              uerberibus iussas   ¨ praebuit ille manus.                [ ]
 17               Aeacidae Chiron,   ego sum praeceptor Amoris;            [ ]?

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)
 18           saeuus uterque puer,   ¨ natus uterque dea.                  [ ]
 19           sed tamen et   tauri ceruix   oneratur aratro,               [ ]
 20             frenaque magnanimi   ¨ dente teruntur equi:                [ ]
 21            et mihi cedet Amor,   quamuis mea uulneret arcu             [ ]
 22              pectora, iactatas   ¨ excutiatque faces;                  [ ]
 23             quo me fixit Amor,   quo me uiolentius ussit,              [ ]
 24               hoc melior facti   ¨ uulneris ultor ero.                 [ ]
 25         non ego, Phoebe, datas   a te mihi mentiar artes,              [1]?
 26                 nec nos aëriae   ¨ uoce monemur auis,                  [2]
 27          nec mihi sunt   uisae Clio   Cliusque sorores                 [ ]?
 28               seruanti pecudes   ¨ uallibus, Ascra, tuis;              [ ]
 29           usus opus mouet hoc:   uati parete perito;                   [1]
 30           uera canam. coeptis,   ¨ mater Amoris, ades.                 [ ]
 31          este procul,   uittae tenues,   insigne pudoris,              [ ]
 32           quaeque tegis medios   ¨ instita longa pedes:                [ ]
 33              nos Venerem tutam   concessaque furta canemus             [ ]
 34               inque meo nullum   ¨ carmine crimen erit.                [ ]
 35          Principio,   quod amare uelis,   reperire labora,             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)                 4:00
 36           qui noua nunc primum   ¨ miles in arma uenis;                [ ]
 37        proximus huic labor est   placitam exorare puellam;             [ ]
 38              tertius, ut longo   ¨ tempore duret amor.                 [ ]
 39         hic modus; haec nostro   signabitur area curru;                [ ]
 40              haec erit admissa   ¨ meta premenda rota.                 [ ]
 41           Dum licet et   loris passim   potes ire solutis,             [ ]
 42                elige cui dicas   ¨ 'tu mihi sola places.'              [ ]
 43         haec tibi non   tenues ueniet   delapsa per auras;             [ ]
 44           quaerenda est oculis   ¨ apta puella tuis.                   [ ]
 45             scit bene uenator,   ceruis ubi retia tendat;              [2]
 46        scit bene, qua frendens   ¨ ualle moretur aper;                 [ ]
 47               aucupibus   noti frutices;   qui sustinet hamos,         [1]
 48               nouit quae multo   ¨ pisce natentur aquae:               [ ]
 49            tu quoque, materiam   longo qui quaeris amori,              [ ]?
 50          ante frequens quo sit   ¨ disce puella loco.                  [ ]
 51             non ego quaerentem   uento dare uela iubebo,               [ ]
 52           nec tibi ut inuenias   ¨ longa terenda uia est.              [ ]
 53           Andromedon   Perseus nigris   portarit ab Indis,             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)
 54           raptaque sit Phrygio   ¨ Graia puella uiro;                  [ ]
 55          tot tibi tamque dabit   formosas Roma puellas,                [ ]
 56          'haec habet' ut dicas   ¨ 'quicquid in orbe fuit.'            [ ]
 57          Gargara quot segetes,   quot habet Methymna racemos,          [ ]
 58           aequore quot pisces,   ¨ fronde teguntur aues,               [ ]
 59           quot caelum stellas,   tot habet tua Roma puellas:           [ ]
 60                mater in Aeneae   ¨ constitit urbe sui.                 [ ]
 61           seu caperis   primis et adhuc   crescentibus annis,          [1]
 62             ante oculos ueniet   ¨ uera puella tuos;                   [ ]
 63            siue cupis iuuenem,   iuuenes tibi mille placebunt:         [ ]
 64                   cogeris uoti   ¨ nescius esse tui.                   [ ]
 65             seu te forte iuuat   sera et sapientior aetas,             [ ]
 66        hoc quoque, crede mihi,   ¨ plenius agmen erit.                 [ ]
 67                tu modo Pompeia   lentus spatiare sub umbra,            [ ]?
 68               cum sol Herculei   ¨ terga leonis adit,                  [ ]
 69              aut ubi muneribus   nati sua munera mater                 [ ]
 70               addidit, externo   ¨ marmore diues opus;                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)
 71               nec tibi uitetur   quae priscis sparsa tabellis          [2]
 72              porticus auctoris   ¨ Liuia nomen habet,                  [ ]?
 73            quaque parare necem   miseris patruelibus ausae             [ ]
 74             Belides et stricto   ¨ stat ferus ense pater;              [ ]
 75              nec te praetereat   Veneri ploratus Adonis                [1]
 76                cultaque Iudaeo   ¨ septima sacra Syro,                 [ ]
 77             nec fuge linigerae   Memphitica templa iuuencae            [ ]
 78            (multas illa facit,   ¨ quod fuit ipsa Ioui);               [ ]
 79             et fora conueniunt   (quis credere possit?) amori,         [ ]
 80            flammaque in arguto   ¨ saepe reperta foro.                 [ ]
 81            subdita qua Veneris   facto de marmore templo               [ ]?
 82               Appias expressis   ¨ aëra pulsat aquis,                  [ ]
 83                illo saepe loco   capitur consultus Amori,              [ ]
 84            quique aliis cauit,   ¨ non cauet ipse sibi;                [ ]
 85                illo saepe loco   desunt sua uerba diserto,             [ ]?
 86          resque nouae ueniunt,   ¨ causaque agenda sua est.            [ ]
 87          hunc Venus e templis,   quae sunt confinia, ridet;            [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)                 8:00
 88             qui modo patronus,   ¨ nunc cupit esse cliens.             [ ]
 89               sed tu praecipue   curuis uenare theatris;               [ ]
 90            haec loca sunt uoto   ¨ fertiliora tuo.                     [ ]
 91                 illic inuenies   quod ames, quod ludere possis,        [ ]
 92          quodque semel tangas,   ¨ quodque tenere uelis.               [ ]
 93        ut redit itque frequens   longum formica per agmen,             [ ]
 94              granifero solitum   ¨ cum uehit ore cibum,                [ ]
 95           aut ut apes   saltusque suos   et olentia nactae             [ ]
 96              pascua per flores   ¨ et thyma summa uolant,              [ ]
 97           sic ruit ad celebres   cultissima femina ludos;              [ ]
 98                 copia iudicium   ¨ saepe morata meum est.              [ ]
 99             spectatum ueniunt,   ueniunt spectentur ut ipsae;          [ ]
100               ille locus casti   ¨ damna pudoris habet.                [ ]
101              primus sollicitos   fecisti, Romule, ludos,               [ ]
102               cum iuuit uiduos   ¨ rapta Sabina uiros.                 [ ]
103            tunc neque marmoreo   pendebant uela theatro,               [ ]
104            nec fuerant liquido   ¨ pulpita rubra croco;                [ ]
105            illic quas tulerant   nemorosa Palatia frondes              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)
106            simpliciter positae   ¨ scena sine arte fuit;               [ ]
107            in gradibus   sedit populus   de caespite factis,           [ ]
108              qualibet hirsutas   ¨ fronde tegente comas.               [ ]
109            respiciunt   oculisque notant   sibi quisque puellam        [ ]
110          quam uelit, et tacito   ¨ pectore multa mouent;               [ ]
111         dumque rudem   praebente modum   tibicine Tusco                [ ]
112                ludius aequatam   ¨ ter pede pulsat humum,              [ ]
113                in medio plausu   (plausus tunc arte carebant)          [ ]
114             rex populo praedae   ¨ signa (?)petenda dedit.             [ ]
115              protinus exiliunt   animum clamore fatentes               [ ]
116             uirginibus cupidas   ¨ iniciuntque manus;                  [ ]
117            ut fugiunt aquilas,   timidissima turba, columbae           [ ]
118              utque fugit uisos   ¨ agna nouella lupos,                 [ ]
119              sic illae   timuere uiros   sine lege ruentes;            [ ]
120             constitit in nulla   ¨ qui fuit ante color.                [ ]
121           nam timor unus erat,   facies non una timoris:               [ ]
122            pars laniat crines,   ¨ pars sine mente sedet;              [ ]
123           altera maesta silet,   frustra uocat altera matrem;          [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)
124    haec queritur, stupet haec;   ¨ haec manet, illa fugit.             [ ]
125               ducuntur raptae,   genialis praeda, puellae,             [ ]
126               et potuit multas   ¨ ipse decere timor.                  [ ]
127              si qua repugnarat   nimium comitemque negarat,            [ ]
128                sublatam cupido   ¨ uir tulit ipse sinu                 [ ]
129      atque ita 'quid   teneros lacrimis   corrumpis ocellos?           [ ]
130          quod matri pater est,   ¨ hoc tibi' dixit 'ero.'              [ ]?
131              Romule, militibus   scisti dare commoda solus:            [ ]
132           haec mihi si dederis   ¨ commoda, miles ero.                 [ ]
133               scilicet ex illo   sollemnia more theatra                [ ]
134           nunc quoque formosis   ¨ insidiosa manent.                   [ ]
135                nec te nobilium   fugiat certamen equorum:              [ ]
136             multa capax populi   ¨ commoda Circus habet.               [ ]
137           nil opus est digitis   per quos arcana loquaris,             [ ]
138             nec tibi per nutus   ¨ accipienda nota est;                [ ]
139              proximus a domina   nullo prohibente sedeto;              [ ]
140              iunge tuum lateri   ¨ qua potes usque latus.              [ ]
141           et bene, quod cogit,   si nolis, linea iungi,                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)                12:00
142         quod tibi tangenda est   ¨ lege puella loci.                   [ ]
143             hic tibi quaeratur   socii sermonis origo,                 [ ]
144              et moueant primos   ¨ publica uerba sonos:                [ ]
145           cuius equi   ueniant facito   studiose requiras,             [ ]
146        nec mora, quisquis erit   ¨ cui fauet illa, faue.               [ ]
147          at cum pompa frequens   caelestibus ibit eburnis,             [ ]
148              tu Veneri dominae   ¨ plaude fauente manu;                [ ]
149        utque fit, in   gremium puluis   si forte puellae               [ ]
150             deciderit, digitis   ¨ excutiendus erit;                   [ ]
151               etsi nullus erit   puluis, tamen excute nullum:          [ ]
152              quaelibet officio   ¨ causa sit apta tuo;                 [ ]
153                pallia si terra   nimium demissa iacebunt,              [ ]
154             collige et inmunda   ¨ sedulus effer humo:                 [ ]
155              protinus, officii   pretium, patiente puella              [ ]
156              contingent oculis   ¨ crura uidenda tuis.                 [ ]
157             respice praeterea,   post uos quicumque sedebit,           [ ]
158             ne premat opposito   ¨ mollia terga genu.                  [ ]
159          parua leuis   capiunt animos:   fuit utile multis             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)
160                puluinum facili   ¨ composuisse manu;                   [ ]
161               profuit et tenui   uentos mouisse tabella                [ ]
162            et caua sub tenerum   ¨ scamna dedisse pedem.               [ ]
163            hos aditus   Circusque nouo   praebebit amori               [ ]
164            sparsaque sollicito   ¨ tristis harena foro.                [ ]
165                illa saepe puer   Veneris pugnauit harena               [ ]
166              et, qui spectauit   ¨ uulnera, uulnus habet:              [ ]
167          dum loquitur   tangitque manum   poscitque libellum           [ ]
168              et quaerit posito   ¨ pignore, uincat uter,               [ ]
169               saucius ingemuit   telumque uolatile sensit              [ ]
170               et pars spectati   ¨ muneris ipse fuit.                  [ ]
171           quid, modo cum belli   naualis imagine Caesar                [2]?
172               Persidas induxit   ¨ Cecropiasque rates?                 [ ]
173          nempe ab utroque mari   iuuenes, ab utroque puellae           [ ]
174           uenere, atque ingens   ¨ orbis in Vrbe fuit.                 [ ]
175               quis non inuenit   turba, quod amaret, in illa?          [ ]
176              eheu, quam multos   ¨ aduena torsit amor!                 [ ]
177            ecce, parat Caesar,   domito quod defuit orbi,              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)
178           addere: nunc, Oriens   ¨ ultime, noster eris.                [ ]
179          Parthe, dabis poenas;   Crassi gaudete sepulti                [ ]
180            signaque barbaricas   ¨ non bene passa manus.               [ ]
181           ultor adest   primisque ducem   profitetur in annis          [ ]
182             bellaque non puero   ¨ tractat agenda puer.                [ ]
183                parcite natales   timidi numerare deorum:               [2]
184              Caesaribus uirtus   ¨ contigit ante diem.                 [ ]
185              ingenium   caeleste suis   uelocius annis                 [ ]
186              surgit et ignauae   ¨ fert male damna morae:              [ ]
187          paruus erat   manibusque duos   Tirynthius angues             [ ]
188            pressit et in cunis   ¨ iam Ioue dignus erat;               [ ]
189       nunc quoque qui puer es,   quantus tum, Bacche, fuisti,          [ ]
190             cum timuit thyrsos   ¨ India uicta tuos?                   [ ]
191              auspiciis   annisque patris,   puer, arma mouebis         [ ]
192                et uinces annis   ¨ auspiciisque patris.                [ ]
193                tale rudimentum   tanto sub nomine debes,               [ ]
194         nunc iuuenum princeps,   ¨ deinde future senum;                [ ]?
195       cum tibi sint   fratres, fratres,   ulciscere laesos,            [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)                16:00
196         cumque pater tibi sit,   ¨ iura tuere patris.                  [ ]
197               induit arma tibi   genitor patriaeque tuusque;           [ ]
198               hostis ab inuito   ¨ regna parente rapit.                [ ]
199             tu pia tela feres,   sceleratas ille sagittas;             [2]
200              stabit pro signis   ¨ iusque piumque tuis.                [ ]
201              uincuntur   causa Parthi,   uincantur et armis:           [ ]
202                     Eoas Latio   ¨ dux meus addat opes.                [ ]
203         Marsque pater   Caesarque pater,   date numen eunti:           [ ]
204               nam deus e uobis   ¨ alter es, alter eris.               [ ]
205            auguror en, uinces,   uotiuaque carmina reddam              [2]
206                 et magno nobis   ¨ ore sonandus eris:                  [ ]
207              consistes   aciemque meis   hortabere uerbis              [ ]
208               (o desint animis   ¨ ne mea uerba tuis!);                [ ]
209             tergaque Parthorum   Romanaque pectora dicam               [2]
210             telaque, ab auerso   ¨ quae iacit hostis equo.             [ ]
211           qui fugis ut uincas,   quid uicto, Parthe, relinques?        [ ]
212         Parthe, malum iam nunc   ¨ Mars tuus omen habet.               [ ]
213           ergo erit illa dies,   qua tu, pulcherrime rerum,            [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)
214             quattuor in niueis   ¨ aureus ibis equis;                  [ ]
215               ibunt ante duces   onerati colla catenis,                [2]?
216               ne possint tuti,   ¨ qua prius, esse fuga.               [ ]
217             spectabunt   laeti iuuenes   mixtaeque puellae,            [ ]
218            diffundetque animos   ¨ omnibus ista dies;                  [ ]
219          atque aliqua ex illis   cum regum nomina quaeret,             [ ]
220          quae loca, qui montes   ¨ quaeue ferantur aquae,              [ ]
221                omnia responde,   nec tantum si qua rogabit;            [ ]
222             et quae nescieris,   ¨ ut bene nota refer:                 [ ]
223             hic est Euphrates,   praecinctus harundine frontem;        [ ]
224              cui coma dependet   ¨ caerula, Tigris erit;               [ ]
225           hos facito Armenios,   haec est Danaeia Persis;              [ ]
226            urbs in Achaemeniis   ¨ uallibus ista fuit;                 [ ]
227           ille uel ille duces,   et erunt quae nomina dicas,           [ ]
228              si poteris, uere,   ¨ si minus, apta tamen.               [ ]
229           dant etiam   positis aditum   conuiuia mensis;               [ ]
230            est aliquid praeter   ¨ uina, quod inde petas.              [ ]
231           saepe illic   positi teneris   adducta lacertis              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)
232               purpureus Bacchi   ¨ cornua pressit Amor,                [ ]
233            uinaque cum bibulas   sparsere Cupidinis alas,              [ ]
234              permanet et capto   ¨ stat grauis ille loco.              [ ]
235             ille quidem pennas   uelociter excutit udas,               [1]
236            sed tamen et spargi   ¨ pectus Amore nocet.                 [ ]
237             uina parant animos   faciuntque caloribus aptos;           [ ]
238               cura fugit multo   ¨ diluiturque mero.                   [ ]
239            tunc ueniunt risus,   tum pauper cornua sumit,              [ ]
240             tum dolor et curae   ¨ rugaque frontis abit.               [ ]
241           tunc aperit   mentes aeuo   rarissima nostro                 [ ]?
242             simplicitas, artes   ¨ excutiente deo.                     [ ]
243             illic saepe animos   iuuenum rapuere puellae,              [ ]
244              et Venus in uinis   ¨ ignis in igne fuit.                 [ ]
245                 hic tu fallaci   nimium ne crede lucernae:             [ ]?
246                 iudicio formae   ¨ noxque merumque nocent.             [ ]
247              luce deas   caeloque Paris   spectauit aperto,            [ ]
248               cum dixit Veneri   ¨ 'uincis utramque, Venus.'           [ ]
249            nocte latent mendae   uitioque ignoscitur omni,             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)
250               horaque formosam   ¨ quamlibet illa facit.               [ ]
251             consule de gemmis,   de tincta murice lana,                [ ]
252               consule de facie   ¨ corporibusque diem.                 [ ]
253             quid tibi femineos   coetus uenatibus aptos                [ ]
254               enumerem? numero   ¨ cedet harena meo.                   [ ]
255             quid referam Baias   praetextaque litora Bais              [ ]
256              et quae de calido   ¨ sulphure fumat aqua?                [ ]?
257          hinc aliquis   uulnus referens   in pectore dixit             [ ]
258        'non haec, ut fama est,   ¨ unda salubris erat.'                [ ]
259               ecce, suburbanae   templum nemorale Dianae               [ ]
260           partaque per gladios   ¨ regna nocente manu;                 [ ]
261          illa, quod est uirgo,   quod tela Cupidinis odit,             [ ]
262             multa dedit populo   ¨ uulnera, multa dabit.               [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 123
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten 1,263-504 [Ars amandi]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: