Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 34 - ARS-OVID Prossimo file n. 124
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.) 0:00
263 Hactenus, unde legas quod ames, ubi retia ponas, [ ]
264 praecipit imparibus ¨ uecta Thalea rotis. [ ]
265 nunc tibi quae placuit, quas sit capienda per artes, [ ]
266 dicere praecipuae ¨ molior artis opus. [ ]
267 quisquis ubique, uiri, dociles aduertite mentes [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.) 0:+
268 pollicitisque fauens ¨ uulgus adeste meis. [ ]
269 prima tuae menti ueniat fiducia, cunctas [ ]
270 posse capi: capies, ¨ tu modo tende plagas. [ ]
271 uere prius uolucres taceant, aestate cicadae, [ ]
272 Maenalius lepori ¨ det sua terga canis, [ ]
273 femina quam iuueni blande temptata repugnet; [ ]
274 haec quoque, quam poteris ¨ credere nolle, uolet. [ ]
275 utque uiro furtiua Venus, sic grata puellae; [ ]
276 uir male dissimulat, ¨ tectius illa cupit. [ ]
277 conueniat maribus ne quam nos ante rogemus, [ ]
278 femina iam partes ¨ uicta rogantis aget. [ ]
279 mollibus in pratis admugit femina tauro, [ ]
280 femina cornipedi ¨ semper adhinnit equo: [ ]
281 parcior in nobis nec tam furiosa libido; [ ]
282 legitimum finem ¨ flamma uirilis habet. [ ]
283 Byblida quid referam, uetito quae fratris amore [ ]
284 arsit et est laqueo ¨ fortiter ulta nefas? [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.) 0:++
285 Myrrha patrem, sed non qua filia debet, amauit, [ ]
286 et nunc obducto ¨ cortice pressa latet; [ ]
287 illius lacrimis, quas arbore fundit odora, [ ]
288 unguimur, et dominae ¨ nomina gutta tenet. [ ]
289 forte sub umbrosis nemorosae uallibus Idae [ ]
290 candidus, armenti ¨ gloria, taurus erat [ ]
291 signatus tenui media inter cornua nigro; [ ]
292 una fuit labes, ¨ cetera lactis erant. [ ]
293 illum Cnosiades -que Cydoneaeque iuuencae [u]
294 optarunt tergo ¨ sustinuisse suo. [ ]
295 Pasiphae fieri gaudebat adultera tauri; [ ]
296 inuida formosas ¨ oderat illa boues. [ ]
297 nota cano; non hoc, centum quae sustinet urbes, [2]
298 quamuis sit mendax, ¨ Creta negare potest. [ ]
299 ipsa nouas frondes et prata tenerrima tauro [ ]
300 fertur inadsueta ¨ subsecuisse manu; [ ]
301 it comes armentis, nec ituram cura moratur [ ]
302 coniugis, et Minos ¨ a boue uictus erat. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.) 4:00
303 quo tibi, Pasiphae, pretiosas sumere uestes? [ ]
304 ille tuus nullas ¨ sentit adulter opes. [ ]
305 quid tibi cum speculo montana armenta petenti? [ ]
306 quid totiens positas ¨ fingis inepta comas? [ ]
307 crede tamen speculo, quod te negat esse iuuencam: [ ]
308 quam cuperes fronti ¨ cornua nata tuae! [ ]?
309 siue placet Minos, nullus quaeratur adulter; [ ]
310 siue uirum mauis ¨ fallere, falle uiro. [ ]
311 in nemus et saltus thalamo regina relicto [1]
312 fertur, ut Aonio ¨ concita Baccha deo. [ ]
313 a, quotiens uaccam uultu spectauit iniquo [ ]
314 et dixit 'domino ¨ cur placet ista meo? [ ]
315 aspice ut ante ipsum teneris exultet in herbis; [ ]
316 nec dubito quin se ¨ stulta decere putet'! [ ]
317 dixit et ingenti iamdudum de grege duci [ ]
318 iussit et inmeritam ¨ sub iuga curua trahi, [ ]
319 aut cadere ante aras commentaque sacra coegit [ ]
320 et tenuit laeta ¨ paelicis exta manu; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.) 4:+
321 paelicibus quotiens placauit numina caesis [ ]
322 atque ait exta tenens ¨ 'ite, placete meo' [ ]?
323 et modo se Europen fieri, modo postulat Ion, [ ]
324 altera quod bos est, ¨ altera uecta boue! [ ]
325 hanc tamen impleuit uacca deceptus acerna [ ]?
326 dux gregis, et partu ¨ proditus auctor erat. [ ]
327 Cressa Thyesteo si se abstinuisset amore [ ]?
328 (et quantum est uno ¨ posse carere uiro!), [ ]
329 non medium rupisset iter curruque retorto [ ]
330 Auroram uersis ¨ Phoebus adisset equis. [ ]
331 filia purpureos Niso furata capillos [ ]?
332 pube premit rabidos ¨ inguinibusque canes. [ ]
333 qui Martem terra, Neptunum effugit in undis, [ ]
334 coniugis Atrides ¨ uictima dira fuit. [ ]
335 cui non defleta est Ephyraeae flamma Creusae [ ]
336 et nece natorum ¨ sanguinolenta parens? [1]
337 fleuit Amyntorides per inania lumina Phoenix; [ ]
338 Hippolytum rabidi ¨ diripuistis equi. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.) 4:++
339 quid fodis inmeritis, Phineu, sua lumina natis? [ ]
340 poena reuersura est ¨ in caput ista tuum. [ ]
341 omnia feminea sunt ista libidine mota; [ ]
342 acrior est nostra ¨ plusque furoris habet. [ ]
343 ergo age, ne dubita cunctas sperare puellas: [ ]
344 uix erit e multis, ¨ quae neget, una, tibi. [ ]
345 quae dant, quaeque negant, gaudent tamen esse rogatae: [ ]
346 ut iam fallaris, ¨ tuta repulsa tua est. [ ]
347 sed cur fallaris, cum sit noua grata uoluptas [ ]
348 et capiant animos ¨ plus aliena suis? [ ]
349 fertilior seges est alienis semper in agris [ ]
350 uicinumque pecus ¨ grandius uber habet. [ ]
351 sed prius ancillam captandae nosse puellae [ ]
352 cura sit: accessus ¨ molliet illa tuos. [ ]
353 proxima consiliis dominae sit ut illa, uideto, [ ]
354 neue parum tacitis ¨ conscia fida iocis. [ ]?
355 hanc tu pollicitis, hanc tu corrumpe rogando: [ ]
356 quod petis, ex facili, ¨ si uolet illa, feres. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.) 8:00
357 illa leget tempus (medici quoque tempora seruant) [ ]
358 quo facilis dominae ¨ mens sit et apta capi; [ ]
359 mens erit apta capi tum, cum laetissima rerum [ ]
360 ut seges in pingui ¨ luxuriabit humo. [ ]
361 pectora, dum gaudent nec sunt adstricta dolore, [ ]
362 ipsa patent; blanda ¨ tum subit arte Venus. [ ]
363 tum, cum tristis erat, defensa est Ilios armis; [ ]
364 militibus grauidum ¨ laeta recepit equum. [ ]
365 tum quoque temptanda est, cum paelice laesa dolebit; [ ]
366 tum facies opera, ¨ ne sit inulta, tua. [ ]
367 hanc matutinos pectens ancilla capillos [ ]
368 incitet et uelo ¨ remigis addat opem, [ ]
369 et secum tenui suspirans murmure dicat [ ]
370 'at, puto, non poteras ¨ ipsa referre uicem.' [ ]
371 tum de te narret, tum persuadentia uerba [ ]
372 addat, et insano ¨ iuret amore mori. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.) 8:+
373 sed propera, ne uela cadant auraeque residant: [2]?
374 ut fragilis glacies, ¨ interit ira mora. [ ]
375 quaeris an hanc ipsam prosit uiolare ministram? [ ]
376 talibus admissis ¨ alea grandis inest. [ ]
377 haec a concubitu fit sedula, tardior illa; [ ]
378 haec dominae munus ¨ te parat, illa sibi. [ ]
379 casus in euentu est: licet hic indulgeat ausis, [ ]
380 consilium tamen est ¨ abstinuisse meum. [ ]
381 non ego per praeceps et acuta cacumina uadam, [ ]
382 nec iuuenum quisquam ¨ me duce captus erit. [ ]
383 si tamen illa tibi, dum dat recipitque tabellas, [ ]
384 corpore, non tantum ¨ sedulitate, placet, [ ]
385 fac domina potiare prius, comes illa sequatur: [ ]
386 non tibi ab ancilla est ¨ incipienda Venus. [ ]
387 hoc unum moneo, si quid modo creditur arti [ ]
388 nec mea dicta rapax ¨ per mare uentus agit: [ ]
389 aut (?)non temptasses aut perfice: tollitur index, [ ]
390 cum semel in partem ¨ criminis ipsa uenit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.) 8:++
391 non auis utiliter uiscatis effugit alis, [ ]?
392 non bene de laxis ¨ cassibus exit aper. [ ]
393 saucius arrepto piscis teneatur ab hamo: [ ]
394 perprime temptatum ¨ nec nisi uictor abi. [ ]
397 sed bene celetur: bene si celabitur index, [4]
398 notitiae suberit ¨ semper amica tuae. [ ]?
399 tempora qui solis operosa colentibus arua, [2]?
400 fallitur, et nautis ¨ aspicienda putat. [ ]
401 nec semper credenda Ceres fallacibus aruis [ ]
402 nec semper uiridi ¨ concaua puppis aquae, [ ]
403 nec teneras semper tutum captare puellas: [ ]
404 saepe dato melius ¨ tempore fiet idem. [ ]
405 siue dies suberit natalis siue Kalendae, [ ]
406 quas Venerem Marti ¨ continuasse iuuat, [ ]
407 siue erit ornatus non, ut fuit ante, sigillis, [ ]
408 sed regum positas ¨ Circus habebit opes, [ ]
409 differ opus: tunc tristis hiems, tunc Pliades instant, [ ]
410 tunc tener aequorea ¨ mergitur Haedus aqua; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.) 12:00
411 tunc bene desinitur; tunc si quis creditur alto, [ ]
412 uix tenuit lacerae ¨ naufraga membra ratis. [ ]
413 tum licet incipias, qua flebilis Allia luce [1]
414 uulneribus Latiis ¨ sanguinolenta fuit, [ ]
415 quaque die redeunt rebus minus apta gerendis [ ]
416 culta Palaestino ¨ septima festa Syro. [ ]
417 magna superstitio tibi sit natalis amicae, [ ]
418 quaque aliquid dandum est, ¨ illa sit atra dies. [ ]
419 cum bene uitaris, tamen auferet; inuenit artem [2]
420 femina, qua cupidi ¨ carpat amantis opes. [ ]
421 institor ad dominam ueniet discinctus emacem, [ ]
422 expediet merces ¨ teque sedente suas; [ ]
423 quas illa inspicias, sapere ut uideare, rogabit; [ ]
424 oscula deinde dabit, ¨ deinde rogabit emas. [ ]
425 hoc fore contentam multos iurabit in annos; [ ]
426 nunc opus esse sibi, ¨ nunc bene dicet emi. [ ]
427 si non esse domi, quos des, causabere nummos, [ ]
428 littera poscetur, ¨ ne didicisse iuuet. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.) 12:+
429 quid, quasi natali cum poscit munera libo [2]
430 et, quotiens opus est, ¨ nascitur illa sibi? [ ]
431 quid, cum mendaci damno maestissima plorat [ ]
432 elapsusque caua ¨ fingitur aure lapis? [ ]
433 multa rogant utenda dari, data reddere nolunt; [ ]
434 perdis, et in damno ¨ gratia nulla tuo. [ ]
435 non mihi, sacrilegas meretricum ut persequar artes, [ ]
436 cum totidem linguis ¨ sint satis ora decem. [ ]
437 cera uadum temptet rasis infusa tabellis, [ ]
438 cera tuae primum ¨ conscia mentis eat; [ ]
439 blanditias ferat illa tuas imitataque amantum [ ]
440 uerba, nec exiguas, ¨ quisquis es, adde preces. [ ]
441 Hectora donauit Priamo prece motus Achilles; [2]
442 flectitur iratus ¨ uoce rogante deus. [1]
443 promittas facito, quid enim promittere laedit? [ ]
444 pollicitis diues ¨ quilibet esse potest. [ ]
445 Spes tenet in tempus, semel est si credita, longum; [ ]
446 illa quidem fallax, ¨ sed tamen apta, dea est. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.) 12:++
447 si dederis aliquid, poteris ratione relinqui: [ ]
448 praeteritum tulerit ¨ perdideritque nihil. [ ]
449 at quod non dederis, semper uideare daturus: [ ]
450 sic dominum sterilis ¨ saepe fefellit ager. [ ]
451 sic, ne perdiderit, non cessat perdere lusor, [ ]
452 et reuocat cupidas ¨ alea saepe manus. [ ]
453 hoc opus, hic labor est, primo sine munere iungi: [1]
454 ne dederit gratis ¨ quae dedit, usque dabit. [ ]
455 ergo eat et blandis peraretur littera uerbis [ ]
456 exploretque animos ¨ primaque temptet iter: [ ]
457 littera Cydippen pomo perlata fefellit, [ ]
458 insciaque est uerbis ¨ capta puella suis. [ ]
459 disce bonas artes, moneo, Romana iuuentus, [ ]
460 non tantum trepidos ¨ ut tueare reos: [ ]
461 quam populus iudexque grauis lectusque senatus, [ ]
462 tam dabit eloquio ¨ uicta puella manus. [ ]
463 sed lateant uires, nec sis in fronte disertus; [ ]
464 effugiant uoces ¨ uerba molesta tuae. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.) 16:00
465 quis, nisi mentis inops, tenerae declamat amicae? [ ]
466 saepe ualens odii ¨ littera causa fuit. [ ]
467 sit tibi credibilis sermo consuetaque uerba, [ ]
468 blanda tamen, praesens ¨ ut uideare loqui. [ ]
469 si non accipiet scriptum inlectumque remittet, [ ]
470 lecturam spera ¨ propositumque tene. [ ]
471 tempore difficiles ueniunt ad aratra iuuenci, [ ]
472 tempore lenta pati ¨ frena docentur equi. [ ]
473 ferreus adsiduo consumitur anulus usu, [ ]
474 interit adsidua ¨ uomer aduncus humo. [ ]
475 quid magis est saxo durum, quid mollius unda? [1]
476 dura tamen molli ¨ saxa cauantur aqua. [ ]
477 Penelopen ipsam, persta modo, tempore uinces: [ ]
478 capta uides sero ¨ Pergama, capta tamen. [ ]
479 legerit et nolit rescribere, cogere noli; [ ]
480 tu modo blanditias ¨ fac legat usque tuas. [ ]
481 quae uoluit legisse, uolet rescribere lectis: [ ]
482 per numeros ueniunt ¨ ista gradusque suos. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.) 16:+
483 forsitan et primo ueniet tibi littera tristis [ ]?
484 quaeque roget ne se ¨ sollicitare uelis; [ ]
485 quod rogat illa, timet; quod non rogat, optat, ut instes: [ ]
486 insequere, et uoti ¨ postmodo compos eris. [ ]
487 interea, siue illa toro resupina feretur, [ ]
488 lecticam dominae ¨ dissimulanter adi; [ ]
489 neue aliquis uerbis odiosas offerat auris, [ ]?
490 qua potes, ambiguis ¨ callidus abde notis. [ ]
491 seu pedibus uacuis illi spatiosa teretur [ ]
492 porticus, hic socias ¨ tu quoque iunge moras, [ ]
493 et modo praecedas facito, modo terga sequaris, [ ]
494 et modo festines ¨ et modo lentus eas. [ ]
495 nec tibi de mediis aliquot transire columnas [ ]
496 sit pudor aut lateri ¨ continuasse latus, [ ]
497 nec sine te curuo sedeat speciosa theatro: [ ]
498 quod spectes, umeris ¨ adferet illa suis. [ ]
499 illam respicias, illam mirere licebit, [ ]
500 multa supercilio, ¨ multa loquare notis; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.) 16:++
501 et plaudas aliquam mimo saltante puellam, [ ]
502 et faueas illi, ¨ quisquis agatur amans. [ ]
503 cum surgit, surges; donec sedet illa, sedebis: [ ]
504 arbitrio dominae ¨ tempora perde tuae. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 124
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten 1,505-772 [Ars amandi]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
1. bog.
285 Myrrha patrem, sed non qua filia debet, amauit, [ ]
349 fertilior seges est alienis semper in agris [ ]
453 hoc opus, hic labor est, primo sine munere iungi: [1]
1. bog.
316 nec dubito quin se ¨ stulta decere putet’! [ ]
324 altera quod bos est, ¨ altera uecta boue! [ ]
380 consilium tamen est ¨ abstinuisse meum. [ ]
430 et, quotiens opus est, ¨ nascitur illa sibi? [ ]
484 quaeque roget ne se ¨ sollicitare uelis; [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede