File n. 124 – 21:06 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 125
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 124 Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten 1,505-772 [Ars amandi]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)                 0:00
505           sed tibi nec   ferro placeat   torquere capillos,            [ ]
506                nec tua mordaci   ¨ pumice crura teras;                 [ ]
507             ista iube faciant,   quorum Cybeleia mater                 [ ]
508            concinitur Phrygiis   ¨ exululata modis.                    [ ]
509           forma uiros   neglecta decet;   Minoida Theseus              [ ]
510              abstulit, a nulla   ¨ tempora comptus acu;                [ ]
511            Hippolytum Phaedra,   nec erat bene cultus, amauit;         [ ]
512               cura deae siluis   ¨ aptus Adonis erat.                  [ ]
513             munditie placeant,   fuscentur corpora Campo;              [ ]
514            sit bene conueniens   ¨ et sine labe toga.                  [ ]
515           (?)lingua ne rigeat;   careant rubigine dentes;              [ ]
516              nec uagus in laxa   ¨ pes tibi pelle natet;               [ ]
517              nec male deformet   rigidos tonsura capillos:             [ ]
518            sit coma, sit trita   ¨ barba resecta manu.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)
519              et nihil emineant   et sint sine sordibus ungues,         [ ]
520              inque caua nullus   ¨ stet tibi nare pilus.               [ ]
521               nec male odorati   sit tristis anhelitus oris,           [2]?
522               nec laedat naris   ¨ uirque paterque gregis.             [ ]
523                cetera lasciuae   faciant concede puellae               [ ]
524            et si quis male uir   ¨ quaerit habere uirum.               [ ]
525             ecce, suum   uatem Liber   uocat: hic quoque amantis       [ ]
526            adiuuat et flammae,   ¨ qua calet ipse, fauet.              [ ]
527              Cnosis in ignotis   amens errabat harenis,                [ ]?
528           qua breuis aequoreis   ¨ Dia feritur aquis;                  [ ]
529            utque erat e somno,   tunica uelata recincta,               [1]?
530            nuda pedem, croceas   ¨ inreligata comas,                   [ ]
531                Thesea crudelem   surdas clamabat ad undas,             [ ]
532                indigno teneras   ¨ imbre rigante genas.                [ ]
533              clamabat   flebatque simul,   sed utrumque decebat;       [ ]
534         non facta est lacrimis   ¨ turpior illa suis.                  [ ]
535          iamque iterum tundens   mollissima pectora palmis             [ ]
536          'perfidus ille abiit:   ¨ quid mihi fiet?' ait;               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)
537         'quid mihi fiet?' ait;   sonuerunt cymbala toto                [ ]
538             litore et adtonita   ¨ tympana pulsa manu.                 [ ]
539              excidit illa metu   rupitque nouissima uerba;             [ ]?
540              nullus in exanimi   ¨ corpore sanguis erat.               [ ]
541             ecce, Mimallonides   sparsis in terga capillis,            [ ]
542            ecce, leues Satyri,   ¨ praeuia turba dei.                  [ ]
543            ebrius, ecce, senex   pando Silenus asello                  [ ]?
544           uix sedet et pressas   ¨ continet arte iubas.                [ ]
545          dum sequitur Bacchas,   Bacchae fugiuntque petuntque,         [ ]
546             quadrupedem ferula   ¨ dum malus urget eques,              [ ]
547                in caput aurito   cecidit delapsus asello;              [ ]?
548               clamarunt Satyri   ¨ 'surge age, surge, pater.'          [ ]
549             iam deus in curru,   quem summum texerat uuis,             [ ]
550             tigribus adiunctis   ¨ aurea lora dabat;                   [ ]
551            et color et Theseus   et uox abiere puellae,                [ ]
552            terque fugam petiit   ¨ terque retenta metu est.            [ ]
553           horruit, ut steriles   agitat quas uentus aristas,           [ ]
554             ut leuis in madida   ¨ canna palude tremit.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)                 4:00
555            cui deus 'en, adsum   tibi cura fidelior' inquit;           [ ]
556            'pone metum, Bacchi   ¨ Cnosias uxor eris.                  [ ]
557             munus habe caelum:   caelo spectabere sidus;               [ ]
558             saepe reges dubiam   ¨ Cressa Corona ratem.'               [ ]
559              dixit et e curru,   ne tigres illa timeret,               [ ]?
560              desilit (inposito   ¨ cessit harena pede)                 [ ]
561            implicitamque sinu,   neque enim pugnare ualebat,           [ ]
562        abstulit: in facili est   ¨ omnia posse deo.                    [ ]
563        pars 'Hymenaee' canunt,   pars clamant 'Euhion, euhoe';         [ ]
564               sic coeunt sacro   ¨ nupta deusque toro.                 [ ]
565          ergo, ubi contigerint   positi tibi munera Bacchi             [ ]
566            atque erit in socii   ¨ femina parte tori,                  [ ]
567            Nycteliumque patrem   nocturnaque sacra precare             [ ]
568              ne iubeant capiti   ¨ uina nocere tuo.                    [ ]
569           hic tibi multa licet   sermone latentia tecto                [ ]
570              dicere, quae dici   ¨ sentiat illa sibi,                  [ ]
571            blanditiasque leues   tenui perscribere uino,               [ ]
572            ut dominam in mensa   ¨ se legat illa tuam,                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)
573            atque oculos oculis   spectare fatentibus ignem:            [ ]
574             saepe tacens uocem   ¨ uerbaque uultus habet.              [ ]
575              fac primus rapias   illius tacta labellis                 [ ]
576           pocula, quaque bibet   ¨ parte puella, bibas;                [ ]
577            et quemcumque cibum   digitis libauerit illa,               [ ]
578         tu pete, dumque petes,   ¨ sit tibi tacta manus.               [ ]
579            sint etiam   tua uota uiro   placuisse puellae:             [ ]
580                  utilior uobis   ¨ factus amicus erit.                 [ ]
581          huic, si sorte bibes,   sortem concede priorem,               [ ]
582              huic detur capiti   ¨ missa corona tuo.                   [ ]
583             siue erit inferior   seu par, prior omnia sumat,           [ ]
584               nec dubites illi   ¨ uerba secunda loqui.                [ ]
585      tuta frequensque uia est,   per amici fallere nomen;              [2]
586         tuta frequensque licet   ¨ sit uia, crimen habet.              [ ]
587                inde procurator   nimium quoque multa procurat          [2]
588               et sibi mandatis   ¨ plura uidenda putat.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)                 8:00
589           certa tibi a   nobis dabitur   mensura bibendi:              [2]
590             officium praestent   ¨ mensque pedesque suum.              [ ]
591               iurgia praecipue   uino stimulata caueto                 [1]?
592              et nimium faciles   ¨ ad fera bella manus.                [ ]
593               occidit Eurytion   stulte data uina bibendo:             [ ]
594               aptior est dulci   ¨ mensa merumque ioco.                [ ]
595             si uox est, canta;   si mollia bracchia, salta;            [ ]
596            et, quacumque potes   ¨ dote placere, place.                [ ]
597               ebrietas   ut uera nocet,   sic ficta iuuabit:           [ ]
598             fac titubet blaeso   ¨ subdola lingua sono,                [ ]
599            ut, quicquid facias   dicasue proteruius aequo,             [ ]
600                credatur nimium   ¨ causa fuisse merum.                 [ ]
601           et bene dic dominae,   bene, cum quo dormiat illa;           [ ]
602            sed male sit tacita   ¨ mente precare uiro.                 [ ]
603                at cum discedet   mensa conuiua remota,                 [ ]
604             ipsa tibi accessus   ¨ turba locumque dabit.               [ ]
605               insere te turbae   leuiterque admotus eunti              [ ]
606            uelle latus digitis   ¨ et pede tange pedem.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)
607            conloquii   iam tempus adest;   fuge rustice longe          [ ]
608           hinc pudor: audentem   ¨ Forsque Venusque iuuat.             [ ]
609          non tua sub   nostras ueniat   facundia leges;                [ ]
610             fac tantum cupias,   ¨ sponte disertus eris.               [ ]
611         est tibi agendus amans   imitandaque uulnera uerbis;           [ ]
612            haec tibi quaeratur   ¨ qualibet arte fides.                [ ]
613           nec credi labor est:   sibi quaeque uidetur amanda;          [ ]?
614             pessima sit, nulli   ¨ non sua forma placet.               [ ]
615             saepe tamen   uere coepit   simulator amare;               [ ]?
616          saepe, quod incipiens   ¨ finxerat esse, fuit.                [ ]
617         (quo magis, o, faciles   imitantibus este, puellae:            [ ]
618               fiet amor uerus,   ¨ qui modo falsus erat.)              [ ]
619            blanditiis   animum furtim   deprendere nunc sit,           [ ]
620             ut pendens liquida   ¨ ripa subestur aqua.                 [ ]
621            nec faciem   nec te pigeat   laudare capillos               [ ]
622             et teretes digitos   ¨ exiguumque pedem:                   [ ]
623              delectant   etiam castas   praeconia formae;              [ ]
624               uirginibus curae   ¨ grataque forma sua est.             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)
625            nam cur in Phrygiis   Iunonem et Pallada siluis             [ ]
626           nunc quoque iudicium   ¨ non tenuisse pudet?                 [ ]
627               laudatas   ostendit auis   Iunonia pinnas;               [2]
628            si tacitus spectes,   ¨ illa recondit opes.                 [ ]
629            quadrupedes   inter rapidi   certamina cursus               [ ]
630               depexaeque iubae   ¨ plausaque colla iuuant.             [ ]
631            nec timide   promitte: trahunt   promissa puellas;          [ ]?
632               pollicito testes   ¨ quoslibet adde deos.                [ ]
633               Iuppiter ex alto   periuria ridet amantum                [ ]
634               et iubet Aeolios   ¨ inrita ferre Notos.                 [ ]
635               per Styga Iunoni   falsum iurare solebat                 [2]
636              Iuppiter: exemplo   ¨ nunc fauet ipse suo.                [ ]
637              expedit esse deos   et, ut expedit, esse putemus;         [ ]
638             dentur in antiquos   ¨ tura merumque focos.                [ ]
639               nec secura quies   illos similisque sopori               [ ]?
640               detinet: innocue   ¨ uiuite, numen adest.                [ ]
641             reddite depositum;   pietas sua foedera seruet;            [ ]
642            fraus absit; uacuas   ¨ caedis habete manus.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)                12:00
643            ludite, si sapitis,   solas impune puellas:                 [ ]
644           (?)hac magis est una   ¨ fraude pudenda fides.               [ ]
645             fallite fallentes;   ex magna parte profanum               [ ]
646        sunt genus: in laqueos,   ¨ quos posuere, cadant.               [ ]
647               dicitur Aegyptos   caruisse iuuantibus arua              [ ]
648           imbribus atque annos   ¨ sicca fuisse nouem,                 [ ]
649            cum Thrasius   Busirin adit   monstratque piari             [2]
650                hospitis adfuso   ¨ sanguine posse Iouem.               [ ]
651                   illi Busiris   'fies Iouis hostia primus'            [ ]?
652             inquit 'et Aegypto   ¨ tu dabis hospes aquam.'             [ ]
653              et Phalaris tauro   uiolenti membra Perilli               [ ]
654               torruit; infelix   ¨ inbuit auctor opus.                 [ ]
655           iustus uterque fuit,   neque enim lex aequior ulla est       [ ]
656           quam necis artifices   ¨ arte perire sua.                    [ ]
657              ergo, ut periuras   merito periuria fallant,              [ ]
658                 exemplo doleat   ¨ femina laesa suo.                   [ ]
659           et lacrimae prosunt;   lacrimis adamanta mouebis:            [ ]
660            fac madidas uideat,   ¨ si potes, illa genas.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)
661      si lacrimae,   neque enim ueniunt   in tempore semper,            [ ]
662               deficient, uncta   ¨ lumina tange manu.                  [ ]
663           quis sapiens blandis   non misceat oscula uerbis?            [ ]
664            illa licet non det,   ¨ non data sume tamen.                [ ]
665                 pugnabit primo   fortassis et 'improbe' dicet;         [1]
666                 pugnando uinci   ¨ se tamen illa uolet.                [ ]
667             tantum, ne noceant   teneris male rapta labellis           [ ]
668              neue queri possit   ¨ dura fuisse, caue.                  [ ]
669            oscula qui sumpsit,   si non et cetera sumit,               [ ]
670   haec quoque, quae data sunt,   ¨ perdere dignus erit.                [ ]
671               quantum defuerat   pleno post oscula uoto?               [ ]
672           ei mihi, rusticitas,   ¨ non pudor ille fuit.                [ ]
673            uim licet appelles:   grata est uis ista puellis;           [ ]
674            quod iuuat, inuitae   ¨ saepe dedisse uolunt.               [ ]
675       quaecumque est   Veneris subita   uiolata rapina,                [ ]
676          gaudet, et inprobitas   ¨ muneris instar habet.               [ ]
677            at quae, cum posset   cogi, non tacta recessit,             [ ]
678               ut simulet uultu   ¨ gaudia, tristis erit.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)
679          uim passa est Phoebe,   uis est allata sorori;                [ ]
680               et gratus raptae   ¨ raptor uterque fuit.                [ ]
681            fabula nota quidem,   sed non indigna referri,              [ ]
682               Scyrias Haemonio   ¨ iuncta puella uiro.                 [ ]
683               iam dea laudatae   dederat mala praemia formae           [ ]
684                colle sub Idaeo   ¨ uincere digna duas;                 [ ]
685           iam nurus ad Priamum   diuerso uenerat orbe,                 [ ]
686            Graiaque in Iliacis   ¨ moenibus uxor erat;                 [ ]
687                 iurabant omnes   in laesi uerba mariti,                [ ]
688                nam dolor unius   ¨ publica causa fuit.                 [u]
689       turpe, nisi hoc   matris precibus   tribuisset, Achilles         [ ]
690              ueste uirum longa   ¨ dissimulatus erat.                  [ ]
691           quid facis, Aeacide?   non sunt tua munera lanae;            [ ]
692                tu titulos alia   ¨ Palladis arte petes.                [ ]
693        quid tibi cum calathis?   clipeo manus apta ferendo est;        [ ]
694          pensa quid in dextra,   ¨ qua cadet Hector, habes?            [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)                16:00
695               reice succinctos   operoso stamine fusos:                [2]?
696             quassanda est ista   ¨ Pelias hasta manu.                  [ ]
697        forte erat in   thalamo uirgo   regalis eodem;                  [ ]?
698              haec illum stupro   ¨ comperit esse uirum.                [ ]
699            uiribus illa quidem   uicta est (ita credere oportet),      [ ]
700               sed uoluit uinci   ¨ uiribus illa tamen.                 [ ]
701            saepe 'mane' dixit,   cum iam properaret Achilles:          [ ]
702              fortia nam posito   ¨ sumpserat arma colo.                [ ]
703         uis ubi nunc illa est?   quid blanda uoce moraris              [ ]
704               auctorem stupri,   ¨ Deidamia, tui?                      [ ]
705         scilicet, ut pudor est   quaedam coepisse priorem,             [ ]
706            sic alio gratum est   ¨ incipiente pati.                    [ ]
707          a, nimia est   iuueni propriae   fiducia formae,              [ ]
708              expectat si quis,   ¨ dum prior illa roget.               [ ]
709             uir prior accedat,   uir uerba precantia dicat;            [ ]
710               excipiat blandas   ¨ comiter illa preces.                [ ]
711              ut potiare, roga:   tantum cupit illa rogari;             [ ]
712                 da causam uoti   ¨ principiumque tui.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)
713            Iuppiter ad ueteres   supplex heroidas ibat;                [ ]
714                corrupit magnum   ¨ nulla puella Iouem.                 [ ]
715          si tamen a   precibus tumidos   accedere fastus               [ ]
716              senseris, incepto   ¨ parce referque pedem.               [ ]
717         quod refugit,   multae cupiunt;   odere, quod instat:          [ ]
718                lenius instando   ¨ taedia tolle tui.                   [ ]
719           nec semper   Veneris spes est   profitenda roganti;          [ ]
720               intret amicitiae   ¨ nomine tectus amor.                 [ ]
721               hoc aditu   uidi tetricae   data uerba puellae;          [2]
722             qui fuerat cultor,   ¨ factus amator erat.                 [ ]
723              candidus in nauta   turpis color: aequoris unda           [ ]
724              debet et a radiis   ¨ sideris esse niger;                 [ ]
725           turpis et agricolae,   qui uomere semper adunco              [1]
726            et grauibus rastris   ¨ sub Ioue uersat humum;              [ ]
727              et tua, Palladiae   petitur cui fama coronae,             [ ]
728             candida si fuerint   ¨ corpora, turpis eris.               [ ]
729           palleat omnis amans:   hic est color aptus amanti;           [ ]
730           hoc decet, hoc multi   ¨ (?)non ualuisse putant.             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)
731               pallidus in Side   siluis errabat Orion;                 [ ]
732              pallidus in lenta   ¨ Naide Daphnis erat.                 [ ]
733               arguat et macies   animum, nec turpe putaris             [ ]
734              palliolum nitidis   ¨ inposuisse comis.                   [ ]
735              attenuant iuuenum   uigilatae corpora noctes              [ ]
736            curaque et in magno   ¨ qui fit amore dolor.                [ ]
737                ut uoto   potiare tuo,   miserabilis esto,              [2]?
738               ut qui te uideat   ¨ dicere possit 'amas.'               [ ]
739            conquerar an moneam   mixtum fas omne nefasque?             [ ]
740            nomen amicitia est,   ¨ nomen inane fides.                  [ ]
741      ei mihi, non   tutum est, quod ames,   laudare sodali:            [ ]
742              cum tibi laudanti   ¨ credidit, ipse subit.               [ ]
743              'at non Actorides   lectum temerauit Achillis;            [ ]
744          quantum ad Pirithoum,   ¨ Phaedra pudica fuit.                [ ]
745             Hermionen Pylades,   qua Pallada Phoebus, amabat,          [ ]
746          quodque tibi geminus,   ¨ Tyndari, Castor, erat.'             [ ]
747           si quis idem sperat,   iacturas poma myricas                 [ ]
748              speret et e medio   ¨ flumine mella petat.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)                20:00
749          nil nisi turpe iuuat;   curae sua cuique uoluptas;            [ ]
750        haec quoque ab alterius   ¨ grata dolore uenit.                 [ ]?
751         heu facinus,   non est hostis   metuendus amanti;              [ ]
752              quos credis fidos   ¨ effuge: tutus eris.                 [ ]
753             cognatum   fratremque caue   carumque sodalem;             [1]
754                praebebit ueros   ¨ haec tibi turba metus.              [ ]
755                finiturus eram,   sed sunt diuersa puellis              [1]
756          pectora; mille animos   ¨ excipe mille modis.                 [ ]
757               nec tellus eadem   parit omnia: uitibus illa             [ ]
758          conuenit, haec oleis;   ¨ hic bene farra uirent.              [ ]
759             pectoribus   mores tot sunt,   quot in ore figurae:        [ ]
760           qui sapit, innumeris   ¨ moribus aptus erit,                 [ ]
761          utque leues   Proteus modo se   tenuabit in undas,            [ ]
762          nunc leo, nunc arbor,   ¨ nunc erit hirtus aper.              [ ]
763              hi iaculo pisces,   illi capiuntur ab hamis,              [ ]
764              hos caua contento   ¨ retia fune trahunt:                 [ ]
765             nec tibi conueniet   cunctos modus unus ad annos;          [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 1. bog (Oxford C.T.)
766               longius insidias   ¨ cerua uidebit anus.                 [ ]
767              si doctus   uideare rudi   petulansue pudenti,            [ ]
768               diffidet miserae   ¨ protinus illa sibi.                 [ ]
769         inde fit ut,   quae se timuit   committere honesto,            [ ]
770              uilis ad amplexus   ¨ inferioris eat.                     [ ]
771           Pars superat coepti,   pars est exhausta, laboris;           [ ]
772             hic teneat nostras   ¨ ancora iacta rates.                 [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 125
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten 2,1-260 [Ars amandi]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: