File n. 126 – 18:58 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 127
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 126 Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten 2,261-510 [Ars amandi]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)                 0:00
261              nec dominam iubeo   pretioso munere dones;                [ ]?
262            parua, sed e paruis   ¨ callidus apta dato.                 [ ]
263           cum bene diues ager,   cum rami pondere nutant,              [ ]?
264             adferat in calatho   ¨ rustica dona puer                   [ ]
265                (rure suburbano   poteris tibi dicere missa,            [ ]?
266              illa uel in Sacra   ¨ sint licet empta Via);              [ ]
267               adferat aut uuas   aut, quas Amaryllis amabat,           [1]
268            at nunc, castaneas,   ¨ non amat illa, nuces.               [ ]
269             quin etiam   turdoque licet   missaque corona              [ ]
270             te memorem dominae   ¨ testificare tuae.                   [ ]
271            turpiter his emitur   spes mortis et orba senectus;         [ ]
272           a, pereant, per quos   ¨ munera crimen habent!               [ ]
273           quid tibi praecipiam   teneros quoque mittere uersus?        [ ]
274            ei mihi, non multum   ¨ carmen honoris habet.               [ ]
275              carmina laudantur   sed munera magna petuntur:            [ ]
276             dummodo sit diues,   ¨ barbarus ipse placet.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
277                aurea sunt uere   nunc saecula: plurimus auro           [1]
278              uenit honos, auro   ¨ conciliatur amor.                   [ ]
279            ipse licet   uenias Musis   comitatus, Homere,              [ ]
280            si nihil attuleris,   ¨ ibis, Homere, foras.                [ ]
281          sunt tamen et doctae,   rarissima turba, puellae;             [ ]
282              altera non doctae   ¨ turba, sed esse uolunt.             [ ]
283               utraque laudetur   per carmina; carmina lector           [ ]
284                commendet dulci   ¨ qualiacumque sono.                  [ ]
285             his ergo aut illis   uigilatum carmen in ipsas             [ ]
286                forsitan exigui   ¨ muneris instar erit.                [ ]
287            at quod eris per te   facturus et utile credis,             [ ]
288               id tua te facito   ¨ semper amica roget:                 [ ]
289              libertas   alicui fuerit   promissa tuorum;               [ ]
290            hanc tamen a domina   ¨ fac petat ille tua.                 [ ]
291               si poenam seruo,   si uincula saeua remittis,            [ ]
292            quod facturus eras,   ¨ debeat illa tibi.                   [ ]
293              utilitas tua sit,   titulus donetur amicae;               [ ]
294            perde nihil, partes   ¨ illa potentis agat.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
295          sed te, cuicumque est   retinendae cura puellae,              [ ]
296                attonitum forma   ¨ fac putet esse sua.                 [ ]
297           siue erit in Tyriis,   Tyrios laudabis amictus;              [ ]
298             siue erit in Cois,   ¨ Coa decere puta.                    [ ]
299             aurata est:   ipso tibi sit   pretiosior auro;             [ ]
300              gausapa si sumit,   ¨ gausapa sumpta proba.               [1]
301             astiterit   tunicata: 'moues   incendia' clama,            [ ]
302             sed timida, caueat   ¨ frigora, uoce roga.                 [ ]
303            conpositum   discrimen erit:   discrimina lauda;            [ ]
304           torserit igne comam:   ¨ torte capille, place.               [ ]
305            bracchia saltantis,   uocem mirare canentis,                [ ]
306             et, quod desierit,   ¨ uerba querentis habe.               [ ]
307              ipsos concubitus,   ipsum uenerere licebit,               [ ]
308      quod iuuat, et (?)quaedam   ¨ gaudia noctis habe.                 [ ]
309                ut fuerit torua   uiolentior illa Medusa,               [ ]
310                   fiet amatori   ¨ lenis et aequa suo.                 [1]
311              tantum, ne pateas   uerbis simulator in illis,            [ ]
312               effice nec uultu   ¨ destrue dicta tuo.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)                 4:00
313         si latet, ars prodest;   adfert deprensa pudorem               [ ]
314            atque adimit merito   ¨ tempus in omne fidem.               [ ]
315            saepe sub autumnum,   cum formosissimus annus               [ ]
316              plenaque purpureo   ¨ subruet uua mero,                   [ ]
317            cum modo frigoribus   premitur, modo soluitur aestu,        [ ]
318                 aëre non certo   ¨ corpora languor habet.              [ ]
319            illa quidem ualeat,   sed si male firma cubabit             [ ]
320                et uitium caeli   ¨ senserit aegra sui,                 [ ]
321            tunc amor et pietas   tua sit manifesta puellae;            [ ]
322           tum sere, quod plena   ¨ postmodo falce metas.               [ ]
323                nec tibi morosi   ueniant fastidia morbi,               [2]?
324             perque tuas fiant,   ¨ quae sinet ipsa, manus,             [ ]
325             et uideat flentem,   nec taedeat oscula ferre,             [ ]
326              et sicco lacrimas   ¨ conbibat ore tuas.                  [ ]
327          multa uoue,   sed cuncta palam,   quotiensque libebit,        [ ]
328             quae referas illi,   ¨ somnia laeta uide.                  [ ]
329           et ueniat   quae lustret anus   lectumque locumque,          [ ]
330           praeferat et tremula   ¨ sulphur et oua manu.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
331            omnibus his inerunt   gratae uestigia curae;                [ ]
332              in tabulas multis   ¨ haec uia fecit iter.                [ ]?
333             nec tamen officiis   odium quaeratur ab aegra;             [ ]
334             sit suus in blanda   ¨ sedulitate modus:                   [ ]
335              neue cibo prohibe   nec amari pocula suci                 [2]?
336               porrige; riualis   ¨ misceat illa tuus.                  [1]
337           Sed non, cui dederas   a litore carbasa, uento               [1]?
338                 utendum, medio   ¨ cum potiere freto.                  [ ]
339          dum nouus errat amor,   uires sibi colligat usu;              [ ]
340             si bene nutrieris,   ¨ tempore firmus erit:                [ ]
341            quem taurum metuis,   uitulum mulcere solebas;              [ ]
342           sub qua nunc recubas   ¨ arbore, uirga fuit;                 [ ]
343              nascitur exiguus,   sed opes adquirit eundo,              [ ]
344           quaque uenit, multas   ¨ accipit amnis aquas.                [ ]
345           fac tibi consuescat:   nil adsuetudine maius,                [ ]
346          quam, tu, dum capias,   ¨ taedia nulla fuge:                  [ ]
347              te semper uideat,   tibi semper praebeat aures,           [ ]
348                exhibeat uultus   ¨ noxque diesque tuos.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
349            cum tibi maior erit   fiducia, posse requiri,               [ ]
350             cum procul absenti   ¨ cura futurus eris,                  [ ]
351           da requiem:   requietus ager   bene credita reddit,          [ ]
352             terraque caelestes   ¨ arida sorbet aquas:                 [ ]
353             Phyllida Demophoon   praesens moderatius ussit,            [ ]
354                  exarsit uelis   ¨ acrius illa datis;                  [ ]
355             Penelopen   absens sollers   torquebat Vlixes;             [ ]
356             Phylacides aberat,   ¨ Laodamia, tuus.                     [ ]
357          sed mora tuta breuis:   lentescunt tempore curae              [ ]
358             uanescitque absens   ¨ et nouus intrat amor:               [ ]
359            dum Menelaus abest,   Helene, ne sola iaceret,              [1]
360            hospitis est tepido   ¨ nocte recepta sinu.                 [ ]
361      quis stupor hic,   Menelae, fuit?   tu solus abibas,              [ ]
362               isdem sub tectis   ¨ hospes et uxor erant?               [ ]
363            accipitri   timidas credis   furiose columbas,              [ ]
364                 plenum montano   ¨ credis ouile lupo.                  [ ]
365             nil Helene peccat,   nihil hic committit adulter:          [ ]
366          quod tu, quod faceret   ¨ quilibet, ille facit.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)                 8:00
367               cogis adulterium   dando tempusque locumque;             [ ]
368        quid, nisi consilio est   ¨ usa puella tuo?                     [ ]
369      quid faciat?   uir abest, et adest   non rusticus hospes,         [ ]
370              et timet in uacuo   ¨ sola cubare toro.                   [ ]
371               uiderit Atrides;   Helenen ego crimine soluo:            [ ]?
372                 usa est humani   ¨ commoditate uiri.                   [ ]
373          sed neque fuluus aper   media tam saeuus in ira est,          [ ]
374               fulmineo rabidos   ¨ cum rotat ore canes,                [ ]
375           nec lea, cum catulis   lactantibus ubera praebet,            [ ]
376              nec breuis ignaro   ¨ uipera laesa pede                   [ ]
377              femina quam socii   deprensa paelice lecti:               [ ]?
378              ardet et in uultu   ¨ pignora mentis habet;               [ ]
379            in ferrum   flammasque ruit   positoque decore              [ ]
380               fertur, ut Aonii   ¨ cornibus icta dei.                  [ ]
381              coniugis admissum   uiolataque iura marita est            [ ]
382              barbara per natos   ¨ Phasias ulta suos;                  [ ]
383             altera dira parens   haec est, quam cernis, hirundo:       [ ]
384               aspice, signatum   ¨ sanguine pectus habet.              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
385           hoc bene compositos,   hoc firmos soluit amores;             [ ]
386            crimina sunt cautis   ¨ ista timenda uiris.                 [ ]
387              nec mea uos   uni donat   censura puellae;                [ ]
388             di melius! uix hoc   ¨ nupta tenere potest.                [ ]
389              ludite, sed furto   celetur culpa modesto;                [ ]?
390                 gloria peccati   ¨ nulla petenda sui est.              [ ]
391             nec dederis munus,   cognosse quod altera possit,          [ ]
392             nec sint nequitiae   ¨ tempora certa tuae,                 [ ]
393             et, ne te   capiat latebris   sibi femina notis,           [ ]
394              non uno est omnis   ¨ conuenienda loco,                   [ ]
395          et, quotiens scribes,   totas prius ipse tabellas             [ ]
396          inspice: plus multae,   ¨ quam sibi missa, legunt.            [ ]
397         laesa Venus   iusta arma mouet   telumque remittit             [ ]
398      et, modo quod questa est,   ¨ ipse querare facit:                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
399               dum fuit Atrides   una contentus, et illa                [ ]
400          casta fuit; uitio est   ¨ improba facta uiri.                 [ ]
401              audierat   laurumque manu   uittasque ferentem            [ ]
402               pro nata Chrysen   ¨ non ualuisse sua;                   [ ]
403              audierat,   Lyrnesi, tuos,   abducta, dolores             [ ]
404            bellaque per turpis   ¨ longius isse moras.                 [ ]
405           haec tamen audierat;   Priameida uiderat ipsa:               [ ]
406            uictor erat praedae   ¨ praeda pudenda suae.                [ ]
407               inde Thyestiaden   animo thalamoque recepit              [ ]
408              et male peccantem   ¨ Tyndaris ulta uirum.                [ ]
409             quae bene celaris,   si qua tamen acta patebunt,           [2]
410            illa licet pateant,   ¨ tu tamen usque nega.                [ ]
411            tum neque subiectus   solito nec blandior esto:             [ ]
412              haec animi multum   ¨ signa nocentis habent.              [ ]
413            sed lateri   ne parce tuo:   pax omnis in uno est;          [ ]?
414            concubitu prior est   ¨ infitianda Venus.                   [ ]
415          sunt quae praecipiant   herbas, satureia, nocentes            [ ]
416               sumere; iudiciis   ¨ ista uenena meis.                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)                12:00
417              aut piper urticae   mordacis semine miscent               [ ]
418             tritaque in annoso   ¨ flaua pyrethra mero.                [ ]
419            sed dea non patitur   sic ad sua gaudia cogi,               [ ]
420              colle sub umbroso   ¨ quam tenet altus Eryx.              [ ]
421             candidus, Alcathoi   qui mittitur urbe Pelasga,            [ ]?
422            bulbus et, ex horto   ¨ quae uenit, herba salax             [ ]
423               ouaque sumantur,   sumantur Hymettia mella               [ ]
424            quasque tulit folio   ¨ pinus acuta nuces.                  [ ]
425      docta, quid ad   magicas, Erato,   deuerteris artes?              [1]?
426                 interior curru   ¨ meta terenda meo est.               [ ]
427               qui modo celabas   monitu tua crimina nostro,            [2]
428          flecte iter et monitu   ¨ detege furta meo.                   [ ]
429           nec leuitas   culpanda mea est:   non semper eodem           [ ]
430                impositos uento   ¨ panda carina uehit.                 [ ]
431              nam modo Threicio   Borea, modo currimus Euro;            [ ]
432           saepe tument Zephyro   ¨ lintea, saepe Noto.                 [ ]
433            aspice, ut in curru   modo det fluitantia rector            [ ]
434            lora, modo admissos   ¨ arte retentet equos.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
435            sunt quibus ingrate   timida indulgentia seruit             [ ]?
436            et, si nulla subest   ¨ aemula, languet amor;               [ ]
437              luxuriant   animi rebus   plerumque secundis,             [1]
438           nec facile est aequa   ¨ commoda mente pati.                 [ ]
439             ut leuis absumptis   paulatim uiribus ignis                [ ]
440              ipse latet, summo   ¨ canet in igne cinis,                [ ]
441            sed tamen extinctas   admoto sulphure flammas               [ ]?
442              inuenit et lumen,   ¨ quod fuit ante, redit:              [ ]
443            sic, ubi pigra situ   securaque pectora torpent,            [2]?
444           acribus est stimulis   ¨ eliciendus amor.                    [ ]
445               fac timeat de te   tepidamque recalface mentem;          [1]
446                palleat indicio   ¨ criminis illa tui.                  [ ]
447         o quater et   quotiens numero   conprendere non est            [ ]
448                felicem, de quo   ¨ laesa puella dolet!                 [ ]
449            quae, simul inuitas   crimen peruenit ad aures,             [ ]
450            excidit, et miserae   ¨ uoxque colorque fugit.              [ ]
451          ille ego sim,   cuius laniet   furiosa capillos;              [ ]
452          ille ego sim, teneras   ¨ cui petat ungue genas,              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
453         quem uideat lacrimans,   quem toruis spectet ocellis,          [ ]
454            quo sine non possit   ¨ uiuere, posse uelit.                [ ]
455          si spatium   quaeras, breue sit,   quod laesa queratur,       [ ]
456                 ne lenta uires   ¨ colligat ira mora.                  [ ]
457               candida iamdudum   cingantur colla lacertis,             [ ]
458           inque tuos flens est   ¨ accipienda sinus;                   [ ]
459              oscula da flenti,   Veneris da gaudia flenti:             [ ]
460              pax erit; hoc uno   ¨ soluitur ira modo.                  [1]
461            cum bene saeuierit,   cum certa uidebitur hostis,           [ ]
462            tum pete concubitus   ¨ foedera: mitis erit.                [ ]
463                illic depositis   habitat Concordia telis,              [ ]
464              illo, crede mihi,   ¨ Gratia nata loco est.               [2]
465           quae modo pugnarunt,   iungunt sua rostra columbae,          [ ]
466              quarum blanditias   ¨ uerbaque murmur habet.              [ ]
467               prima fuit rerum   confusa sine ordine moles             [ ]
468             unaque erat facies   ¨ sidera, terra, fretum;              [ ]
469           mox caelum impositum   terris, humus aequore cincta est,     [ ]
470              inque suas partes   ¨ cessit inane chaos;                 [ ]?

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)                16:00
471        silua feras,   uolucres aër   accepit habendas;                 [u]
472            in liquida, pisces,   ¨ delituistis aqua.                   [ ]
473              tum genus humanum   solis errabat in agris                [2]
474              idque merae uires   ¨ et rude corpus erat;                [ ]
475            silua domus fuerat,   cibus herba, cubilia frondes,         [ ]
476               iamque diu nulli   ¨ cognitus alter erat.                [ ]
477         blanda truces   animos fertur   mollisse uoluptas:             [ ]
478               constiterant uno   ¨ femina uirque loco.                 [ ]
479          quid facerent,   ipsi nullo   didicere magistro;              [ ]
480               arte Venus nulla   ¨ dulce peregit opus.                 [ ]
481         ales habet, quod amet;   cum quo sua gaudia iungat,            [ ]
482               inuenit in media   ¨ femina piscis aqua;                 [ ]
483          cerua parem sequitur,   serpens serpente tenetur;             [ ]
484               haeret adulterio   ¨ cum cane nexa canis;                [ ]
485            laeta salitur ouis,   tauro quoque laeta iuuenca est;       [ ]
486              sustinet inmundum   ¨ sima capella marem.                 [ ]
487             in furias   agitantur equae   spatioque remota             [ ]
488              per loca diuiduos   ¨ amne sequuntur equos.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
489             ergo age et iratae   medicamina fortia praebe;             [2]
490              illa feri requiem   ¨ sola doloris habent,                [ ]
491                illa Machaonios   superant medicamina sucos;            [ ]
492             his, ubi peccaris,   ¨ restituendus eris.                  [ ]
493          haec ego cum canerem,   subito manifestus Apollo              [ ]
494                mouit inauratae   ¨ pollice fila lyrae.                 [ ]
495             in manibus laurus,   sacris induta capillis                [ ]
496             laurus erat: uates   ¨ ille uidendus adit.                 [ ]
497              is mihi 'lasciui'   dixit 'praeceptor Amoris,             [ ]
498             duc age discipulos   ¨ ad mea templa tuos,                 [ ]
499               est ubi diuersum   fama celebrata per orbem              [1]
500              littera, cognosci   ¨ quae sibi quemque iubet.            [ ]
501           qui sibi notus erit,   solus sapienter amabit                [ ]
502            atque opus ad uires   ¨ exiget omne suas:                   [ ]
503              cui faciem   natura dedit,   spectetur ab illa;           [2]
504           cui color est, umero   ¨ saepe patente cubet;                [ ]
505            qui sermone placet,   taciturna silentia uitet;             [ ]
506         qui canit arte, canat;   ¨ qui bibit arte, bibat.              [ ]

Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 2. bog (Oxford C.T.)
507            sed neque declament   medio sermone diserti,                [2]
508              nec sua non sanus   ¨ scripta poeta legat.'               [ ]
509            sic monuit Phoebus:   Phoebo parete monenti;                [ ]?
510            certa dei sacro est   ¨ huius in ore fides.                 [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 127
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten 2,511-746 [Ars amandi]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: