Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 35 - REM-OVID Prossimo file n. 130
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 0:00
251 non mihi uenistis, Semele Ledeue, docendae, [1]
252 perque fretum falso ¨ Sidoni uecta boue [ ]
253 aut Helene, quam non stulte, Menelae, reposcis, [ ]
254 tu quoque non stulte, ¨ Troice raptor, habes; [ ]
255 turba docenda uenit pulchrae turpesque puellae, [ ]
256 pluraque sunt semper ¨ deteriora bonis. [ ]
257 formosae non artis opem praeceptaque quaerunt; [ ]
258 est illis sua dos, ¨ forma sine arte potens: [ ]
259 cum mare compositum est, securus nauita cessat; [ ]
260 cum tumet, auxiliis ¨ adsidet ille suis. [ ]
261 rara tamen menda facies caret: occule mendas, [ ]
262 quaque potes, uitium ¨ corporis abde tui. [ ]
263 si breuis es, sedeas, ne stans uideare sedere, [ ]
264 inque tuo iaceas ¨ quantulacumque toro [ ]
265 (hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 0:+
266 iniecta lateant ¨ fac tibi ueste pedes); [ ]
267 quae nimium gracilis, pleno uelamina filo [ ]?
268 sumat, et ex umeris ¨ laxus amictus eat; [ ]
269 pallida purpureis tangat sua corpora uirgis, [ ]
270 nigrior ad Pharii ¨ confuge piscis opem; [ ]
271 pes malus in niuea semper celetur aluta, [ ]
272 arida nec uinclis ¨ crura resolue suis; [ ]
273 conueniunt tenues scapulis analemptrides altis, [ ]
274 angustum circa ¨ fascia pectus eat; [ ]
275 exiguo signet gestu, quodcumque loquetur, [ ]
276 cui digiti pingues ¨ et scaber unguis erit; [ ]
277 cui grauis oris odor, numquam ieiuna loquatur [ ]
278 et semper spatio ¨ distet ab ore uiri; [ ]
279 si niger aut ingens aut non erit ordine natus [ ]
280 dens tibi, ridendo ¨ maxima damna feres. [ ]
281 quis credat? discunt etiam ridere puellae, [ ]
282 quaeritur atque illis ¨ hac quoque parte decor: [ ]
283 sint modici rictus paruaeque utrimque lacunae, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 0:++
284 et summos dentes ¨ ima labella tegant, [ ]
285 nec sua perpetuo contendant ilia risu, [ ]
286 sed leue nescioquid ¨ femineumque sonet. [ ]
287 est, quae peruerso distorqueat ora cachinno; [ ]
288 cum risu laeta est ¨ altera, flere putes; [ ]
289 illa sonat raucum quiddam atque inamabile: ridet, [ ]
290 ut rudit a scabra ¨ turpis asella mola. [ ]
291 quo non ars penetrat? discunt lacrimare decenter [ ]
292 quoque uolunt plorant ¨ tempore quoque modo. [ ]
293 quid, cum legitima fraudatur littera uoce [ ]
294 blaesaque fit iusso ¨ lingua coacta sono? [ ]
295 in uitio decor est: quaedam male reddere uerba [ ]
296 discunt, posse minus, ¨ quam potuere, loqui. [ ]
297 omnibus his, quoniam prosunt, inpendite curam; [ ]
298 discite femineo ¨ corpora ferre gradu: [ ]
299 est et in incessu pars non contempta decoris; [ ]
300 allicit ignotos ¨ ille fugatque uiros. [ ]
301 haec mouet arte latus tunicisque fluentibus auras [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 4:00
302 accipit, extensos ¨ fertque superba pedes; [ ]
303 illa, uelut coniunx Vmbri rubicunda mariti, [ ]
304 ambulat ingentis ¨ uarica fertque gradus. [ ]
305 sed sit, ut in multis, modus hic quoque: rusticus alter [ ]
306 motus, concesso ¨ mollior alter erit. [ ]
307 pars umeri tamen ima tui, pars summa lacerti [ ]
308 nuda sit, a laeua ¨ conspicienda manu: [ ]
309 hoc uos praecipue, niueae, decet; hoc ubi uidi, [ ]
310 oscula ferre umero, ¨ qua patet, usque libet. [ ]
311 monstra maris Sirenes erant, quae uoce canora [2]
312 quamlibet admissas ¨ detinuere rates; [ ]
313 his sua Sisyphides auditis paene resoluit [ ]
314 corpora (nam sociis ¨ inlita cera fuit). [ ]
315 res est blanda canor: discant cantare puellae [ ]
316 (pro facie multis ¨ uox sua lena fuit) [ ]
317 et modo marmoreis referant audita theatris [ ]
318 et modo Niliacis ¨ carmina lusa modis; [ ]
319 nec plectrum dextra, citharam tenuisse sinistra [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 4:+
320 nesciat arbitrio ¨ femina docta meo: [ ]
321 saxa ferasque lyra mouit Rhodopeius Orpheus [1]
322 Tartareosque lacus ¨ tergeminumque canem; [ ]
323 saxa tuo cantu, uindex iustissime matris, [ ]
324 fecerunt muros ¨ officiosa nouos; [ ]
325 quamuis mutus erat, uoci fauisse putatur [ ]?
326 piscis Arioniae, ¨ fabula nota, lyrae. [ ]
327 disce etiam duplici genialia nablia palma [ ]
328 uerrere: conueniunt ¨ dulcibus illa iocis. [ ]
329 sit tibi Callimachi, sit Coi nota poetae, [ ]?
330 sit quoque uinosi ¨ Teia Musa senis; [1]
331 nota sit et Sappho (quid enim lasciuius illa?) [ ]
332 cuiue pater uafri ¨ luditur arte Getae; [ ]
333 et teneri possis carmen legisse Properti [ ]
334 siue aliquid Galli ¨ siue, Tibulle, tuum [ ]
335 dictaque Varroni fuluis insignia uillis [ ]
336 uellera germanae, ¨ Phrixe, querenda tuae [ ]
337 et profugum Aenean, altae primordia Romae, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 4:++
338 quo nullum Latio ¨ clarius extat opus; [ ]
339 forsitan et nostrum nomen miscebitur istis [ ]
340 nec mea Lethaeis ¨ scripta dabuntur aquis [ ]
341 atque aliquis dicet 'nostri lege culta magistri [ ]
342 carmina, quis partes ¨ instruit ille duas, [ ]
343 deue tribus libris, titulo quos signat AMORVM, [ ]
344 elige, quod docili ¨ molliter ore legas, [ ]
345 uel tibi composita cantetur EPISTVLA uoce; [ ]
346 ignotum hoc aliis ¨ ille nouauit opus.' [ ]
347 o ita, Phoebe, uelis, ita uos, pia numina uatum, [ ]
348 insignis cornu ¨ Bacche nouemque deae! [ ]
349 quis dubitet, quin scire uelim saltare puellam, [ ]
350 ut moueat posito ¨ bracchia iussa mero? [ ]
351 artifices lateris, scaenae spectacula, amantur: [ ]
352 tantum mobilitas ¨ illa decoris habet. [ ]
353 parua monere pudet, talorum dicere iactus [ ]
354 ut sciat et uires, ¨ tessera missa, tuas; [ ]
355 et modo tres iactet numeros, modo cogitet, apte [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 8:00
356 quam subeat partem ¨ callida quamque uocet, [ ]
357 cautaque non stulte latronum proelia ludat, [ ]
358 unus cum gemino ¨ calculus hoste perit [ ]
359 bellatorque sua prensus sine compare bellat [ ]
360 aemulus et coeptum ¨ saepe recurrit iter; [ ]
361 reticuloque pilae leues fundantur aperto [ ]
362 nec, nisi quam tolles, ¨ ulla mouenda pila est; [ ]
363 est genus in totidem tenui ratione redactum [ ]
364 scripula, quot menses ¨ lubricus annus habet; [ ]
365 parua tabella capit ternos utrimque lapillos, [ ]
366 in qua uicisse est ¨ continuasse suos. [ ]
367 mille facesse iocos; turpe est nescire puellam [ ]
368 ludere: ludendo ¨ saepe paratur amor. [ ]
369 sed minimus labor est sapienter iactibus uti; [ ]
370 maius opus mores ¨ composuisse suos: [ ]
371 tum sumus incauti studioque aperimur in ipso [ ]
372 nudaque per lusus ¨ pectora nostra patent; [ ]
373 ira subit, deforme malum, lucrique cupido [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 8:+
374 iurgiaque et rixae ¨ sollicitusque dolor; [ ]
375 crimina dicuntur, resonat clamoribus aether, [ ]
376 inuocat iratos ¨ et sibi quisque deos. [1]
377 nulla fides tabulae: quae non per uota petuntur? [ ]
378 et lacrimis uidi ¨ saepe madere genas. [ ]
379 Iuppiter a uobis tam turpia crimina pellat, [2]
380 in quibus est ulli ¨ cura placere uiro! [ ]
381 hos ignaua iocos tribuit natura puellis; [ ]
382 materia ludunt ¨ uberiore uiri: [ ]
383 sunt illis celeresque pilae iaculumque trochique [ ]
384 armaque et in gyros ¨ ire coactus equus; [ ]
385 nec uos Campus habet nec uos gelidissima Virgo [ ]
386 nec Tuscus placida ¨ deuehit amnis aqua. [ ]
387 at licet et prodest Pompeias ire per umbras, [ ]?
388 Virginis aetheriis ¨ cum caput ardet equis; [ ]
389 uisite laurigero sacrata Palatia Phoebo [ ]
390 (ille Paraetonias ¨ mersit in alta rates) [ ]
391 quaeque soror coniunxque ducis monimenta pararunt [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 8:++
392 naualique gener ¨ cinctus honore caput, [2]
393 uisite turicremas uaccae Memphitidos aras, [ ]
394 uisite conspicuis ¨ terna theatra locis; [ ]
395 spectentur tepido maculosae sanguine harenae [ ]
396 metaque feruenti ¨ circumeunda rota. [ ]
397 quod latet, ignotum est; ignoti nulla cupido: [ ]?
398 fructus abest, facies ¨ cum bona teste caret. [ ]
399 tu licet et Thamyran superes et Amoebea cantu, [ ]
400 non erit ignotae ¨ gratia magna lyrae; [ ]
401 si Venerem Cous nusquam posuisset Apelles, [ ]
402 mersa sub aequoreis ¨ illa lateret aquis; [ ]
403 quid petitur sacris, nisi tantum fama, poetis? [ ]
404 hoc uotum nostri ¨ summa laboris habet. [ ]
405 cura deum fuerunt olim regumque poetae, [ ]
406 praemiaque antiqui ¨ magna tulere chori, [ ]
407 sanctaque maiestas et erat uenerabile nomen [ ]
408 uatibus, et largae ¨ saepe dabantur opes: [ ]
409 Ennius emeruit, Calabris in montibus ortus, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 12:00
410 contiguus poni, ¨ Scipio magne, tibi; [ ]
411 nunc hederae sine honore iacent operataque doctis [ ]
412 cura uigil Musis ¨ nomen inertis habet. [ ]
413 sed famae uigilare iuuat: quis nosset Homerum, [ ]
414 Ilias aeternum ¨ si latuisset opus? [ ]
415 quis Danaen nosset, si semper clusa fuisset [ ]
416 inque sua turri ¨ perlatuisset anus? [ ]
417 utilis est uobis, formosae, turba, puellae; [ ]
418 saepe uagos ultra ¨ limina ferte pedes. [ ]
419 ad multas lupa tendit oues, praedetur ut unam, [ ]
420 et Iouis in multas ¨ deuolat ales aues: [ ]
421 se quoque det populo mulier speciosa uidendam; [ ]
422 quem trahat, e multis ¨ forsitan unus erit; [ ]
423 omnibus illa locis maneat studiosa placendi [ ]
424 et curam tota ¨ mente decoris agat. [ ]
425 casus ubique ualet: semper tibi pendeat hamus; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 12:+
426 quo minime credis ¨ gurgite, piscis erit; [1]
427 saepe canes frustra nemorosis montibus errant [ ]
428 inque plagam nullo ¨ ceruus agente uenit. [ ]
429 quid minus Andromedae fuerat sperare reuinctae [ ]
430 quam lacrimas ulli ¨ posse placere suas? [ ]
431 funere saepe uiri uir quaeritur: ire solutis [ ]
432 crinibus et fletus ¨ non tenuisse decet. [ ]
433 sed uitate uiros cultum formamque professos [1]
434 quique suas ponunt ¨ in statione comas: [ ]
435 quae uobis dicunt, dixerunt mille puellis; [ ]
436 errat et in nulla ¨ sede moratur Amor. [ ]
437 femina quid faciat, cum sit uir leuior ipsa [ ]
438 forsitan et plures ¨ possit habere uiros? [ ]
439 uix mihi credetis, sed credite: Troia maneret, [2]
440 praeceptis Priami ¨ si foret usa sui. [ ]
441 sunt qui mendaci specie grassentur amoris [ ]?
442 perque aditus talis ¨ lucra pudenda petant. [ ]
443 nec coma uos fallat liquido nitidissima nardo [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 12:++
444 nec breuis in rugas ¨ lingula pressa suas, [ ]
445 nec toga decipiat filo tenuissima, nec si [ ]
446 anulus in digitis ¨ alter et alter erit: [ ]
447 forsitan ex horum numero cultissimus ille [ ]
448 fur sit et uratur ¨ uestis amore tuae; [1]
449 'redde meum' clamant spoliatae saepe puellae, [ ]
450 'redde meum' toto ¨ uoce boante foro. [ ]
451 has, Venus, e templis multo radiantibus auro [ ]
452 lenta uides lites ¨ Appiadesque tuae. [ ]
453 sunt quoque non dubia quaedam mala nomina fama: [ ]
454 deceptae, a, multi ¨ crimen amantis habent. [ ]
455 discite ab alterius uestris timuisse querelis, [ ]
456 ianua fallaci ¨ ne sit aperta uiro: [ ]
457 parcite, Cecropides, iuranti credere Theseo: [ ]
458 quos faciet testis, ¨ fecit et ante deos: [ ]
459 et tibi, Demophoon Thesei criminis heres, [ ]?
460 Phyllide decepta ¨ nulla relicta fides. [ ]
461 si bene promittent, totidem promittite uerbis; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 16:00
462 si dederint, et uos ¨ gaudia pacta date. [ ]
463 illa potest uigiles flammas extinguere Vestae [ ]
464 et rapere e templis, ¨ Inachi, sacra tuis [ ]
465 et dare mixta uiro tritis aconita cicutis, [1]?
466 accepto Venerem ¨ munere si qua negat. [ ]
467 fert animus propius consistere: supprime habenas, [ ]
468 Musa, nec admissis ¨ excutiare rotis. [ ]
469 uerba uadum temptent abiegnis scripta tabellis: [ ]
470 accipiat missas ¨ apta ministra notas. [ ]
471 inspice, quodque leges, ex ipsis collige uerbis [ ]
472 fingat an ex animo ¨ sollicitusque roget, [ ]
473 postque breuem rescribe moram: mora semper amantes [ ]
474 incitat, exiguum ¨ si modo tempus habet. [ ]
475 sed neque te facilem iuueni promitte roganti [1]
476 nec tamen e duro, ¨ quod petit ille, nega: [1]
477 fac timeat speretque simul, quotiensque remittes, [ ]
478 spesque magis ueniat ¨ certa minorque metus. [ ]
479 munda sed e medio consuetaque uerba, puellae, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 16:+
480 scribite: sermonis ¨ publica forma placet. [ ]
481 a, quotiens dubius scriptis exarsit amator [ ]
482 et nocuit formae ¨ barbara lingua bonae! [ ]
483 sed quoniam, quamuis uittae careatis honore, [ ]
484 est uobis uestros ¨ fallere cura uiros, [ ]
485 ancillae pueriue manu perarate tabellas, [ ]
486 pignora nec puero ¨ credite uestra nouo: [ ]
487 uidi ego fallentis isto terrore puellas [ ]
488 seruitium miseras ¨ tempus in omne pati [ ]
489 (perfidus ille quidem, qui talia pignora seruat, [ ]
490 sed tamen Aetnaei ¨ fulminis instar habent). [ ]
491 iudice me fraus est concessa repellere fraudem, [ ]
492 armaque in armatos ¨ sumere iura sinunt. [ ]
493 ducere consuescat multas manus una figuras [ ]
494 (a, pereant, per quos ¨ ista monenda mihi!), [ ]
495 nec nisi deletis tutum rescribere ceris, [2]
496 ne teneat geminas ¨ una tabella manus; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 16:++
497 femina dicatur scribenti semper amator: [2]
498 'illa' sit in uestris, ¨ qui fuit 'ille', notis. [ ]
499 si licet a paruis animum ad maiora referre [ ]
500 plenaque curuato ¨ pandere uela sinu, [ ]
501 pertinet ad faciem rabidos compescere mores: [ ]
502 candida pax homines, ¨ trux decet ira feras. [ ]
503 ora tument ira, nigrescunt sanguine uenae, [ ]
504 lumina Gorgoneo ¨ saeuius igne micant. [ ]
505 'i procul hinc,' dixit 'non es mihi, tibia, tanti', [ ]
506 ut uidit uultus ¨ Pallas in amne suos: [ ]
507 uos quoque si media speculum spectetis in ira, [ ]
508 cognoscat faciem ¨ uix satis ulla suam. [ ]
509 nec minus in uultu damnosa superbia uestro: [ ]
510 comibus est oculis ¨ alliciendus Amor. [ ]
511 odimus inmodicos (experto credite) fastus: [ ]
512 saepe tacens odii ¨ semina uultus habet. [ ]
513 spectantem specta; ridenti mollia ride; [ ]
514 innuet: acceptas ¨ tu quoque redde notas. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten, 3. bog (Oxford C.T.) 20:00
515 sic ubi prolusit, rudibus puer ille relictis [2]
516 spicula de pharetra, ¨ promit acuta sua. [ ]?
517 odimus et maestas; Tecmessam diligat Aiax, [ ]
518 nos, hilarem populum, ¨ femina laeta capit. [ ]
519 numquam ego te, Andromache, nec te, Tecmessa, rogarem, [ ]
520 ut mea de uobis ¨ altera amica foret; [ ]
521 credere uix uideor, cum cogar credere partu, [ ]
522 uos ego cum uestris ¨ concubuisse uiris. [ ]
523 scilicet Aiaci mulier maestissima dixit [2]?
524 'lux mea' quaeque solent ¨ uerba iuuare uiros! [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 130
Publius Ovidius Naso: Elskovskunsten 3,525-812 [Ars amandi]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
3. bog.
295 in uitio decor est: quaedam male reddere uerba [ ]
369 sed minimus labor est sapienter iactibus uti; [ ]
491 iudice me fraus est concessa repellere fraudem, [ ]
3. bog.
445 nec toga decipiat filo tenuissima, nec si [ ]
3. bog.
309 hoc uos praecipue, niueae, decet; hoc ubi uidi, [ ]
3. bog.
258 est illis sua dos, ¨ forma sine arte potens: [ ]
462 si dederint, et uos ¨ gaudia pacta date. [ ]
494 (a, pereant, per quos ¨ ista monenda mihi!), [ ]
3. bog.
466 accepto Venerem ¨ munere si qua negat. [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede