Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 35 - REM-OVID + archivio n. 36 - HER-OVID Prossimo file n. 132
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.) 0:00
1 Legerat huius Amor titulum nomenque libelli: [ ]
2 'bella mihi, uideo, ¨ bella parantur' ait. [ ]
3 'parce tuum uatem sceleris damnare, Cupido, [ ]
4 tradita qui toties ¨ te duce signa tuli. [ ]
5 non ego Tydides, a quo tua saucia mater [2]?
6 in liquidum rediit ¨ aethera Martis equis. [ ]
7 saepe tepent alii iuuenes; ego semper amaui, [ ]
8 et si, quid faciam ¨ nunc quoque, quaeris, amo. [ ]
9 quin etiam docui qua possis arte parari, [ ]?
10 et, quod nunc ratio est, ¨ inpetus ante fuit. [ ]
11 nec te, blande puer, nec nostras prodimus artes, [ ]
12 nec noua praeteritum ¨ Musa retexit opus. [ ]
13 si quis amat quod amare iuuat, feliciter ardens [ ]
14 gaudeat et uento ¨ nauiget ille suo; [ ]
15 at si quis male fert indignae regna puellae, [ ]
16 ne pereat, nostrae ¨ sentiat artis opem. [ ]
17 cur aliquis laqueo collum nodatus amator [ ]
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.) 0:+
18 a trabe sublimi ¨ triste pependit onus? [ ]
19 cur aliquis rigido fodit sua pectora ferro? [1]
20 inuidiam caedis ¨ pacis amator habes. [ ]
21 qui, nisi desierit, misero periturus amore est, [ ]
22 desinat, et nulli ¨ funeris auctor eris. [ ]
23 et puer es, nec te quicquam nisi ludere oportet: [ ]
24 lude; decent annos ¨ mollia regna tuos. [ ]
25 nam poteras uti nudis ad bella sagittis, [2]?
26 sed tua mortifero ¨ sanguine tela carent. [ ]
27 uitricus et gladiis et acuta dimicet hasta [2]?
28 et uictor multa ¨ caede cruentus eat; [ ]
29 tu cole maternas, tuto quibus utimur, artes [1]
30 et quarum uitio ¨ nulla fit orba parens: [ ]
31 effice, nocturna frangatur ianua rixa [ ]
32 et tegat ornatas ¨ multa corona fores; [ ]
33 fac coeant furtim iuuenes timidaeque puellae [ ]
34 uerbaque dent cauto ¨ qualibet arte uiro, [ ]
35 et modo blanditias rigido, modo iurgia, posti [ ]
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.) 0:++
36 dicat et exclusus ¨ flebile cantet amans. [ ]
37 his lacrimis contentus eris sine crimine mortis: [ ]
38 non tua fax auidos ¨ digna subire rogos.' [ ]
39 haec ego: mouit Amor gemmatas aureus alas [ ]?
40 et mihi 'propositum ¨ perfice' dixit 'opus.' [ ]
41 Ad mea, decepti iuuenes, praecepta uenite, [ ]
42 quos suus ex omni ¨ parte fefellit amor. [ ]
43 discite sanari per quem didicistis amare; [2]?
44 una manus uobis ¨ uulnus opemque feret. [ ]
45 terra salutares herbas eademque nocentes [2]?
46 nutrit, et urticae ¨ proxima saepe rosa est; [ ]
47 uulnus in Herculeo quae quondam fecerat hoste, [ ]
48 uulneris auxilium ¨ Pelias hasta tulit. [ ]
49 (sed, quaecumque uiris, uobis quoque dicta, puellae, [ ]
50 credite: diuersis ¨ partibus arma damus. [ ]
51 e quibus ad uestros si quid non pertinet usus, [ ]
52 at tamen exemplo ¨ multa docere potest.) [ ]
53 utile propositum est saeuas extinguere flammas [ ]
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.) 4:00
54 nec seruum uitii ¨ pectus habere sui. [ ]
55 uixisset Phyllis, si me foret usa magistro, [1]
56 et per quod nouies, ¨ saepius isset iter. [ ]
57 nec moriens Dido summa uidisset ab arce [ ]?
58 Dardanias uento ¨ uela dedisse rates, [ ]
59 nec dolor armasset contra sua uiscera matrem, [ ]
60 quae socii damno ¨ sanguinis ulta uirum est. [ ]
61 arte mea Tereus, quamuis Philomela placeret, [ ]
62 per facinus fieri ¨ non meruisset auis. [ ]
63 da mihi Pasiphaen, iam tauri ponet amorem; [ ]
64 da Phaedram, Phaedrae ¨ turpis abibit amor. [ ]
65 redde Parin nobis, Helenen Menelaus habebit [1]
66 nec manibus Danais ¨ Pergama uicta cadent. [ ]
67 impia si nostros legisset Scylla libellos, [ ]
68 haesisset capiti ¨ purpura, Nise, tuo. [ ]
69 me duce damnosas, homines, conpescite curas, [ ]?
70 rectaque cum sociis ¨ me duce nauis eat. [ ]
71 Naso legendus erat tum cum didicistis amare; [ ]
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.) 4:+
72 idem nunc uobis ¨ Naso legendus erit. [ ]
73 publicus assertor dominis suppressa leuabo [ ]
74 pectora: uindictae ¨ quisque fauere suae. [ ]
75 te precor incipiens; adsit tua laurea nobis, [ ]
76 carminis et medicae ¨ Phoebe repertor opis; [ ]
77 tu pariter uati, pariter succurre medenti: [1]
78 utraque tutelae ¨ subdita cura tuae est. [1]
79 Dum licet et modici tangunt praecordia motus, [ ]
80 si piget, in primo ¨ limine siste pedem: [ ]
81 opprime, dum noua sunt, subiti mala semina morbi [ ]
82 et tuus incipiens ¨ ire resistat equus. [ ]
83 nam mora dat uires: teneras mora percoquit uuas [ ]
84 et ualidas segetes, ¨ quae fuit herba, facit. [ ]
85 quae praebet latas arbor spatiantibus umbras, [ ]?
86 quo posita est primum ¨ tempore, uirga fuit; [ ]
87 tum poterat manibus summa tellure reuelli; [ ]
88 nunc stat in inmensum ¨ uiribus aucta suis. [ ]
89 quale sit id quod amas, celeri circumspice mente, [ ]
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.) 4:++
90 et tua laesuro ¨ subtrahe colla iugo. [ ]
91 principiis obsta: sero medicina paratur, [1]?
92 cum mala per longas ¨ conualuere moras. [ ]
93 sed propera nec te uenturas differ in horas: [ ]
94 qui non est hodie, ¨ cras minus aptus erit. [ ]
95 uerba dat omnis amor reperitque alimenta morando; [ ]
96 optima uindictae ¨ proxima quaeque dies. [ ]
97 flumina pauca uides de magnis fontibus orta; [ ]
98 plurima collectis ¨ multiplicantur aquis. [ ]
99 si cito sensisses quantum peccare parares, [ ]
100 non tegeres uultus ¨ cortice, Myrrha, tuos. [ ]
101 uidi ego, quod fuerat primo sanabile, uulnus [ ]?
102 dilatum longae ¨ damna tulisse morae. [ ]
103 sed, quia delectat Veneris decerpere fructum, [ ]
104 dicimus adsidue ¨ 'cras quoque fiet idem.' [ ]
105 interea tacitae serpunt in uiscera flammae [ ]
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.) 8:00
106 et mala radices ¨ altius arbor agit. [1]
107 si tamen auxilii perierunt tempora primi [ ]
108 et uetus in capto ¨ pectore sedit amor, [ ]
109 maius opus superest; sed non, quia serior aegro [ ]
110 aduocor, ille mihi ¨ destituendus erit. [ ]
111 quam laesus fuerat, partem Poeantius heros [ ]
112 certa debuerat ¨ praesecuisse manu; [ ]
113 post tamen hic multos sanatus creditur annos [ ]
114 supremam bellis ¨ imposuisse manum. [ ]
115 qui modo nascentis properabam pellere morbos, [ ]
116 admoueo tardam ¨ nunc tibi lentus opem. [ ]
117 aut noua, si possis, sedare incendia temptes [ ]
118 aut ubi per uires ¨ procubuere suas. [ ]
119 dum furor in cursu est, currenti cede furori: [ ]
120 difficiles aditus ¨ impetus omnis habet. [ ]
121 stultus, ab obliquo, qui, cum descendere possit, [ ]?
122 pugnat in aduersas ¨ ire natator aquas. [ ]
123 impatiens animus nec adhuc tractabilis arte [ ]
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.) 8:+
124 respuit atque odio ¨ uerba monentis habet. [ ]
125 adgrediar melius tum cum sua uulnera tangi [ ]
126 iam sinet et ueris ¨ uocibus aptus erit. [ ]
127 quis matrem, nisi mentis inops, in funere nati [ ]
128 flere uetet? non hoc ¨ illa monenda loco est; [ ]
129 cum dederit lacrimas animumque impleuerit aegrum, [ ]
130 ille dolor uerbis ¨ emoderandus erit. [ ]
131 temporis ars medicina fere est: data tempore prosunt [ ]!
132 et data non apto ¨ tempore uina nocent. [ ]
133 quin etiam accendas uitia inritesque uetando, [ ]
134 temporibus si non ¨ adgrediare suis. [ ]
135 ergo ubi uisus eris nostrae medicabilis arti, [ ]
136 fac monitis fugias ¨ otia prima meis. [ ]
137 haec ut ames faciunt; haec, ut fecere, tuentur; [ ]
138 haec sunt iucundi ¨ causa cibusque mali. [ ]
139 otia si tollas, periere Cupidinis arcus [ ]
140 contemptaeque iacent ¨ et sine luce faces. [ ]
141 quam platanus uino gaudet, quam populus unda [ ]
= archivio n. 36 - HER-OVID
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.) 8:++
142 et quam limosa ¨ canna palustris humo, [ ]
143 tam Venus otia amat: qui finem quaeris amoris, [ ]
144 (cedit amor rebus) ¨ res age, tutus eris. [ ]
145 languor et inmodici sub nullo uindice somni [ ]
146 aleaque et multo ¨ tempora quassa mero [ ]
147 eripiunt omnes animo sine uulnere neruos; [ ]
148 adfluit incautis ¨ insidiosus Amor. [ ]
149 desidiam puer ille sequi solet, odit agentes: [ ]
150 da uacuae menti, ¨ quo teneatur, opus. [ ]
151 sunt fora, sunt leges, sunt, quos tuearis, amici: [ ]
152 uade per urbanae ¨ splendida castra togae. [ ]
153 uel tu sanguinei iuuenalia munera Martis [ ]
154 suscipe: deliciae ¨ iam tibi terga dabunt. [ ]
155 ecce fugax Parthus, magni noua causa triumphi, [ ]
156 iam uidet in campis ¨ Caesaris arma suis. [ ]
157 uince Cupidineas pariter Parthasque sagittas [ ]
158 et refer ad patrios ¨ bina tropaea deos. [ ]
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.) 12:00
159 ut semel Aetola Venus est a cuspide laesa, [ ]?
160 mandat amatori ¨ bella gerenda suo. [1]
161 quaeritis, Aegisthus quare sit factus adulter? [ ]
162 in promptu causa est: ¨ desidiosus erat. [ ]
163 pugnabant alii tardis apud Ilion armis; [ ]
164 transtulerat uires ¨ Graecia tota suas. [ ]
165 siue operam bellis uellet dare, nulla gerebat, [ ]
166 siue foro, uacuum ¨ litibus Argos erat. [ ]
167 quod potuit, ne nil illic ageretur, amauit. [ ]?
168 sic uenit ille puer, ¨ sic puer ille manet. [ ]
169 rura quoque oblectant animos studiumque colendi; [ ]
170 quaelibet huic curae ¨ cedere cura potest. [ ]
171 colla iube domitos oneri subponere tauros, [ ]
172 sauciet ut duram ¨ uomer aduncus humum; [ ]
173 obrue uersata Cerealia semina terra, [ ]?
174 quae tibi cum multo ¨ fenore reddat ager; [ ]
175 aspice curuatos pomorum pondere ramos, [ ]
176 ut sua quod peperit ¨ uix ferat arbor onus; [ ]
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.) 12:+
177 aspice labentes iucundo murmure riuos; [ ]
178 aspice tondentes ¨ fertile gramen oues. [ ]
179 ecce, petunt rupes praeruptaque saxa capellae: [ ]
180 iam referent haedis ¨ ubera plena suis. [ ]
181 pastor inaequali modulatur harundine carmen, [ ]?
182 nec desunt comites, ¨ sedula turba, canes. [ ]
183 parte sonant alia siluae mugitibus altae [ ]
184 et queritur uitulum ¨ mater abesse suum. [ ]
185 quid, cum suppositos fugiunt examina fumos, [ ]
186 ut releuent dempti ¨ uimina curua faui? [ ]
187 poma dat autumnus; formosa est messibus aestas; [ ]
188 uer praebet flores; ¨ igne leuatur hiems. [ ]
189 temporibus certis maturam rusticus uuam [ ]
190 deligit, et nudo ¨ sub pede musta fluunt; [ ]
191 temporibus certis desectas alligat herbas [ ]
192 et tonsam raro ¨ pectine uerrit humum. [ ]
193 ipse potes riguis plantam deponere in hortis; [ ]
194 ipse potes riuos ¨ ducere lenis aquae. [ ]
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.) 12:++
195 uenerit insitio, fac ramum ramus adoptet [ ]
196 stetque peregrinis ¨ arbor operta comis. [ ]
197 cum semel haec animum coepit mulcere uoluptas, [ ]
198 debilibus pinnis ¨ inritus exit Amor. [ ]
199 uel tu uenandi studium cole: saepe recessit [ ]?
200 turpiter a Phoebi ¨ uicta sorore Venus. [ ]
201 nunc leporem pronum catulo sectare sagaci, [ ]
202 nunc tua frondosis ¨ retia tende iugis; [ ]
203 aut pauidos terre uaria formidine ceruos, [ ]
204 aut cadat aduersa ¨ cuspide fossus aper. [ ]
205 nocte fatigatum somnus, non cura puellae, [2]
206 excipit et pingui ¨ membra quiete leuat. [ ]
207 lenius est studium, studium tamen, alite capta [ ]
208 aut lino aut calamis ¨ praemia parua sequi, [ ]
209 uel, quae piscis edax auido male deuoret ore, [ ]
210 abdere sub paruis ¨ aera recurua cibis. [ ]
211 aut his aut aliis, donec dediscis amare, [ ]
212 ipse tibi furtim ¨ decipiendus eris. [ ]
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.) 16:00
213 tu tantum, quamuis firmis retinebere uinclis, [ ]
214 i procul, et longas ¨ carpere perge uias. [ ]
215 flebis, et occurret desertae nomen amicae, [ ]
216 stabit et in media ¨ pes tibi saepe uia. [ ]
217 sed quanto minus ire uoles, magis ire memento; [ ]
218 perfer, et inuitos ¨ currere coge pedes. [ ]
219 nec pluuias opta, nec te peregrina morentur [ ]
220 sabbata nec damnis ¨ Allia nota suis; [ ]
221 nec quot transieris, sed quot tibi, quaere, supersint [ ]
222 milia nec, maneas ¨ ut prope, finge moras; [ ]
223 tempora nec numera nec crebro respice Romam, [ ]?
224 sed fuge: tutus adhuc ¨ Parthus ab hoste fuga est. [ ]
225 dura aliquis praecepta uocet mea; dura fatemur [ ]
226 esse, sed ut ualeas ¨ multa dolenda feres. [ ]
227 saepe bibi sucos quamuis inuitus amaros [2]
228 aeger, et oranti ¨ mensa negata mihi; [ ]
229 ut corpus redimas, ferrum patieris et ignes [ ]
230 arida nec sitiens ¨ ora leuabis aqua: [ ]
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.) 16:+
231 ut ualeas animo, quicquam tolerare negabis? [ ]
232 at pretium pars haec ¨ corpore maius habet. [ ]?
233 sed tamen est artis tristissima ianua nostrae, [ ]
234 et labor est unus ¨ tempora prima pati. [ ]
235 aspicis ut prensos urant iuga prima iuuencos [1]
236 et noua uelocem ¨ cingula laedat equum? [1]
237 forsitan a laribus patriis exire pigebit; [ ]
238 sed tamen exibis; ¨ deinde redire uoles. [ ]
239 nec te lar patrius, sed amor reuocabit amicae [ ]
240 praetendens culpae ¨ splendida uerba tuae. [ ]
241 cum semel exieris, centum solacia curae [ ]
242 et rus et comites ¨ et uia longa dabit. [ ]
243 nec satis esse putes discedere; lentus abesto, [ ]
244 dum perdat uires ¨ sitque sine igne cinis. [ ]
245 quod nisi firmata properaris mente reuerti, [ ]?
246 inferet arma tibi ¨ saeua rebellis Amor, [ ]
247 quidquid et afueris, auidus sitiensque redibis [ ]
248 et spatium damno ¨ cesserit omne tuo. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 132
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov 249-542 [Remedia]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
Midler mod elskov
15 at si quis male fert indignae regna puellae, [ ]
81 opprime, dum noua sunt, subiti mala semina morbi [ ]
93 sed propera nec te uenturas differ in horas: [ ]
Midler mod elskov
128 flere uetet? non hoc ¨ illa monenda loco est; [ ]
134 temporibus si non ¨ adgrediare suis. [ ]
232 at pretium pars haec ¨ corpore maius habet. [ ]?
Analyse 3
Midler mod elskov
131 temporis ars medicina fere est: data tempore prosunt [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede