File n. 133 – 20:02 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 134
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 133 Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov 543-814 [Remedia amoris]
Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
543         fit quoque longus amor   quem diffidentia nutrit:              [ ]
544             hunc tu si quaeres   ¨ ponere, pone metum.                 [ ]
545          qui timet ut sua sit,   ne quis sibi detrahat illam,          [ ]
546                 ille Machaonia   ¨ uix ope sanus erit:                 [ ]
547            plus amat e   natis mater   plerumque duobus,               [2]
548              pro cuius reditu,   ¨ quod gerit arma, timet.             [ ]
549             est prope Collinam   templum uenerabile portam,            [ ]
550                inposuit templo   ¨ nomina celsus Eryx.                 [ ]
551             est illic   Lethaeus Amor,   qui pectora sanat             [ ]
552             inque suas gelidam   ¨ lampadas addit aquam;               [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
553               illic et iuuenes   uotis obliuia poscunt                 [ ]
554             et si qua est duro   ¨ capta puella uiro.                  [ ]
555              is mihi sic dixit   (dubito uerusne Cupido                [1]
556              an somnus fuerit;   ¨ sed, puto, somnus erat):            [ ]
557              'o qui sollicitos   modo das, modo demis amores,          [ ]
558               adice praeceptis   ¨ hoc quoque, Naso, tuis.             [ ]
559         ad mala quisque animum   referat sua, ponet amorem:            [ ]
560              omnibus illa deus   ¨ plusue minusue dedit.               [ ]
561             qui Puteal   Ianumque timet   celeresque Kalendas,         [ ]
562            torqueat hunc aeris   ¨ mutua summa sui;                    [ ]
563           cui durus pater est,   ut uoto cetera cedant,                [2]
564         huic pater ante oculos   ¨ durus habendus erit;                [ ]
565                hic male dotata   pauper cum coniuge uiuit:             [2]
566                    uxorem fato   ¨ credat obesse suo;                  [ ]
567             est tibi rure bono   generosae fertilis uuae               [ ]
568              uinea: ne nascens   ¨ usta sit uua, time;                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
569         ille habet in   reditu nauem:   mare semper iniquum            [1]
570               cogitet et damno   ¨ litora foeda suo;                   [ ]
571             filius hunc miles,   te filia nubilis angat;               [ ]
572             et quis non causas   ¨ mille doloris habet?                [ ]
573               ut posses   odisse tuam,   Pari, funera fratrum          [ ]
574                debueras oculis   ¨ substituisse tuis.'                 [ ]
575              plura loquebatur;   placidum puerilis imago               [2]
576              destituit somnum,   ¨ si modo somnus erat.                [ ]
577           quid faciam?   media nauem   Palinurus in unda               [ ]
578               deserit: ignotas   ¨ cogor inire uias.                   [ ]
579       quisquis amas,   loca sola nocent:   loca sola caueto;           [ ]
580           quo fugis? in populo   ¨ tutior esse potes.                  [ ]
581              non tibi secretis   (augent secreta furores)              [2]
582              est opus; auxilio   ¨ turba futura tibi est.              [ ]
583          tristis eris,   si solus eris,   dominaeque relictae          [2]
584             ante oculos facies   ¨ stabit, ut ipsa, tuos.              [ ]
585               tristior idcirco   nox est quam tempora Phoebi:          [ ]
586           quae releuet luctus,   ¨ turba sodalis abest.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
587            nec fuge conloquium   nec sit tibi ianua clausa             [ ]
588            nec tenebris uultus   ¨ flebilis abde tuos;                 [ ]
589          semper habe   Pyladen aliquem,   qui curet Oresten:           [ ]
590           hic quoque amicitiae   ¨ non leuis usus erit.                [ ]
591             quid nisi secretae   laeserunt Phyllida siluae?            [2]
592         certa necis causa est:   ¨ incomitata fuit.                    [ ]
593                 ibat, ut Edono   referens trieterica Baccho            [2]?
594                ire solet fusis   ¨ barbara turba comis,                [ ]
595          et modo, qua poterat,   longum spectabat in aequor,           [ ]
596               nunc in harenosa   ¨ lassa iacebat humo;                 [1]?
597            'perfide Demophoon'   surdas clamabat ad undas,             [ ]
598              ruptaque singultu   ¨ uerba loquentis erant.              [ ]
599             limes erat tenuis,   longa subnubilus umbra,               [ ]
600            qua tulit illa suos   ¨ ad mare saepe pedes.                [ ]
601                 nona terebatur   miserae uis; 'uiderit' inquit         [2]
602               et spectat zonam   ¨ pallida facta suam,                 [ ]
603              aspicit et ramos:   dubitat refugitque quod audet,        [ ]
604            et timet et digitos   ¨ ad sua colla refert.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
605             Sithoni, tum certe   uellem non sola fuisses:              [ ]
606            non flesset positis   ¨ Phyllida silua comis.               [ ]
607              Phyllidis exemplo   nimium secreta timete,                [ ]
608            laese uir a domina,   ¨ laesa puella uiro.                  [ ]
609          praestiterat iuuenis,   quidquid mea Musa iubebat,            [ ]
610              inque suae portus   ¨ paene salutis erat.                 [ ]
611           reccidit, ut cupidos   inter deuenit amantes                 [ ]
612           et, quae condiderat,   ¨ tela resumpsit Amor.                [ ]
613          si quis amas nec uis,   facito contagia uites:                [ ]
614              haec etiam pecori   ¨ saepe nocere solent.                [ ]
615          dum spectant   laesos oculi,   laeduntur et ipsi,             [ ]
616            multaque corporibus   ¨ transitione nocent.                 [ ]
617             in loca nonnumquam   siccis arentia glaebis                [ ]?
618              de prope currenti   ¨ flumine manat aqua:                 [ ]
619             manat amor tectus,   si non ab amante recedas,             [1]
620          turbaque in hoc omnes   ¨ ingeniosa sumus.                    [ ]
621            alter item   iam sanus erat;   uicinia laesit:              [ ]
622               occursum dominae   ¨ non tulit ille suae.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
623             uulnus in antiquum   rediit male firma cicatrix,           [ ]
624             successumque artes   ¨ non habuere meae.                   [ ]
625              proximus a tectis   ignis defenditur aegre:               [ ]
626                utile finitimis   ¨ abstinuisse locis.                  [ ]
627          nec, quae ferre solet   spatiantem porticus illam,            [ ]
628             te ferat, officium   ¨ neue colatur idem.                  [ ]
629            quid iuuat admonitu   tepidam recalescere mentem?           [ ]
630              alter, si possis,   ¨ orbis habendus erit.                [ ]
631            non facile esuriens   posita retinebere mensa               [ ]
632              et multam saliens   ¨ incitat unda sitim;                 [ ]
633        non facile est   taurum uisa   retinere iuuenca;                [1]
634             fortis equus uisae   ¨ semper adhinnit equae.              [ ]
635         haec ubi praestiteris,   ut tandem litora tangas,              [ ]
636            non ipsam satis est   ¨ deseruisse tibi:                    [ ]
637            et soror et   mater ualeant   et conscia nutrix             [ ]
638            et quisquis dominae   ¨ pars erit ulla tuae;                [ ]
639            nec ueniat   seruus nec flens   ancillula fictum            [ ]
640            suppliciter dominae   ¨ nomine dicat 'aue'.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
641            nec si scire uoles,   quid agat, tamen, illa, rogabis;      [1]
642             perfer: erit lucro   ¨ lingua retenta tuo.                 [ ]
643          tu quoque, qui causam   finiti reddis amoris                  [ ]?
644               deque tua domina   ¨ multa querenda refers,              [ ]
645            parce queri: melius   sic ulciscere tacendo,                [ ]
646                  ut desideriis   ¨ effluat illa tuis.                  [ ]
647              et malim   taceas quam te   desisse loquaris:             [ ]?
648              qui nimium multis   ¨ 'non amo' dicit, amat.              [ ]
649               sed meliore fide   paulatim extinguitur ignis            [ ]
650             quam subito: lente   ¨ desine, tutus eris.                 [ ]
651               flumine perpetuo   torrens solet altior ire,             [ ]
652     sed tamen haec breuis est,   ¨ illa perennis aqua.                 [ ]
653            fallat et in tenues   euanidus exeat auras                  [1]?
654           perque gradus molles   ¨ emoriatur amor.                     [ ]
655              sed modo dilectam   scelus est odisse puellam;            [ ]
656                exitus ingeniis   ¨ conuenit iste feris.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
657            non curare sat est:   odio qui finit amorem,                [1]
658             aut amat aut aegre   ¨ desinet esse miser.                 [ ]
659           turpe uir et mulier,   iuncti modo, protinus hostes;         [ ]
660                non illas lites   ¨ Appias ipsa probat.                 [ ]
661           saepe reas   faciunt et amant:   ubi nulla simultas          [ ]
662              incidit, admonitu   ¨ liber aberrat Amor.                 [ ]
663           forte aderam iuueni;   dominam lectica tenebat;              [ ]
664               horrebant saeuis   ¨ omnia uerba minis.                  [ ]
665               iamque uadaturus   'lectica prodeat' inquit;             [2]?
666                prodierat; uisa   ¨ coniuge mutus erat;                 [ ]
667          et manus et   manibus duplices   cecidere tabellae;           [ ]
668              uenit in amplexus   ¨ atque ita 'uincis' ait.             [ ]
669               tutius est aptum  -que magis discedere pace              [ ]
670          nec petere a thalamis   ¨ litigiosa fora.                     [ ]
671           munera quae dederas,   habeat sine lite iubeto:              [ ]
672              esse solent magno   ¨ damna minora bono.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
673          quod si uos   aliquis casus   conducet in unum,               [1]
674              mente memor tota,   ¨ quae damus, arma tene.              [ ]
675           nunc opus est armis;   hic o fortissime pugna:               [1]
676              uincenda est telo   ¨ Penthesilea tuo.                    [ ]
677             nunc tibi riualis,   nunc durum limen, amanti,             [2]
678            nunc subeant mediis   ¨ inrita uerba deis.                  [ ]
679             nec compone comas,   quia sis uenturus ad illam,           [ ]
680              nec toga sit laxo   ¨ conspicienda sinu:                  [ ]
681           nulla sit ut placeas   alienae cura puellae;                 [ ]
682            iam facito e multis   ¨ una sit illa tibi.                  [ ]
683             sed quid praecipue   nostris conatibus obstet,             [ ]
684               eloquar, exemplo   ¨ quemque docente suo:                [ ]
685               desinimus tarde,   quia nos speramus amari;              [ ]
686       dum sibi quisque placet,   ¨ credula turba sumus.                [ ]
687                at tu nec uoces   (quid enim fallacius illis?)          [ ]
688             crede nec aeternos   ¨ pondus habere deos.                 [ ]
689                 neue puellarum   lacrimis moueare, caueto:             [ ]
690             ut flerent, oculos   ¨ erudiere suos.                      [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
691              artibus innumeris   mens oppugnatur amantum,              [ ]
692             ut lapis aequoreis   ¨ undique pulsus aquis.               [ ]
693             nec causas   aperi quare   diuortia malis                  [1]?
694           nec dic quid doleas,   ¨ clam tamen usque dole;              [ ]
695             nec peccata refer,   ne diluat: ipse fauebis,              [ ]
696                ut melior causa   ¨ causa sit illa tua.                 [ ]
697         qui silet, est firmus;   qui dicit multa puellae               [ ]
698             probra, satisfieri   ¨ postulat ille sibi.                 [ ]
699               non ego Dulichio   furari more sagittas                  [ ]?
700               nec raptas ausim   ¨ tinguere in amne faces,             [ ]
701              nec nos purpureas   pueri resecabimus alas,               [ ]
702             nec sacer arte mea   ¨ laxior arcus erit.                  [ ]
703       consilium est,   quodcumque cano:   parete canenti,              [1]
704          utque facis, coeptis,   ¨ Phoebe saluber, ades.               [ ]
705         Phoebus adest:   sonuere lyrae,   sonuere pharetrae;           [ ]
706               signa deum nosco   ¨ per sua: Phoebus adest.             [ ]
707               confer Amyclaeis   medicatum uellus aënis                [ ]
708              murice cum Tyrio:   ¨ turpius illud erit.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
709            uos quoque formosis   uestras conferte puellas:             [ ]
710               incipiet dominae   ¨ quemque pudere suae.                [ ]?
711               utraque formosae   Paridi potuere uideri,                [ ]
712              sed sibi conlatam   ¨ uicit utramque Venus.               [ ]
713              nec solam faciem,   mores quoque confer et artem;         [ ]
714                 tantum iudicio   ¨ ne tuus obsit amor.                 [ ]
715       exiguum est,   quod deinde canam,   sed profuit illud            [ ]
716                exiguum multis,   ¨ in quibus ipse fui.                 [ ]
717         scripta caue   relegas blandae   seruata puellae:              [ ]
718              constantis animos   ¨ scripta relecta mouent.             [ ]
719               omnia pone feros   (pones inuitus) in ignes              [ ]
720                et dic 'ardoris   ¨ sit rogus iste mei.'                [ ]
721              Thestias absentem   succendit stipite natum:              [ ]
722              tu timide flammae   ¨ perfida uerba dabis?                [ ]
723           si potes, et   ceras remoue:   quid imagine muta             [ ]
724           carperis? hoc periit   ¨ Laodamia modo.                      [ ]
725          et loca saepe nocent;   fugito loca conscia uestri            [ ]
726             concubitus: causas   ¨ illa doloris habent.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
727         'hic fuit, hic cubuit,   thalamo dormiuimus illo;              [ ]
728               hic mihi lasciua   ¨ gaudia nocte dedit.'                [ ]
729             admonitu   refricatur amor   uulnusque nouatum             [ ]
730            scinditur: infirmis   ¨ culpa pusilla nocet.                [ ]
731            ut, paene extinctum   cinerem si sulphure tangas,           [ ]
732              uiuet et e minimo   ¨ maximus ignis erit,                 [ ]
733              sic, nisi uitaris   quidquid renouabit amorem,            [2]
734            flamma redardescet,   ¨ quae modo nulla fuit.               [ ]
735             Argolides cuperent   fugisse Capherea puppes               [ ]
736            teque, senex luctus   ¨ ignibus ulte tuos;                  [ ]
737              praeterita cautus   Niseide nauita gaudet:                [u]
738           tu loca, quae nimium   ¨ grata fuere, caue.                  [ ]
739         haec tibi sint Syrtes,   haec Acroceraunia uita;               [ ]
740               hic uomit epotas   ¨ dira Charybdis aquas.               [1]
741        sunt quae non   possunt aliquo   cogente iuberi,                [1]
742               saepe tamen casu   ¨ facta leuare solent.                [ ]
743         perdat opes   Phaedra, parces,   Neptune, nepoti,              [ ]
744             nec faciet pauidos   ¨ taurus auitus equos.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
745               Cnosida fecisses   inopem, sapienter amasset:            [ ]
746                diuitiis alitur   ¨ luxuriosus amor.                    [ ]
747       cur nemo est,   Hecalen, nulla est,   quae ceperit Iron?         [ ]
748        nempe quod alter egens,   ¨ altera pauper erat.                 [ ]
749            non habet unde suum   paupertas pascat amorem;              [ ]
750       non tamen hoc tanti est,   ¨ pauper ut esse uelis.               [ ]
751              at tanti tibi sit   non indulgere theatris,               [ ]
752              dum bene de uacuo   ¨ pectore cedat amor.                 [ ]
753              eneruant   animos citharae   lotosque lyraeque            [ ]
754              et uox et numeris   ¨ bracchia mota suis.                 [ ]
755                  illic adsidue   ficti saltantur amantes;              [ ]
756          (?)quid caueas actor,   ¨ qua iuuat arte, nocet.              [ ]
757               eloquar inuitus:   teneros ne tange poetas;              [ ]
758                 summoueo dotes   ¨ ipsius ipse meas.                   [ ]
759            Callimachum fugito,   non est inimicus amori;               [1]
760              et cum Callimacho   ¨ tu quoque, Coe, noces.              [ ]
761                me certe Sappho   meliorem fecit amicae,                [ ]
762              nec rigidos mores   ¨ Teia Musa dedit.                    [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
763            carmina quis potuit   tuto legisse Tibulli                  [ ]?
764            uel tua, cuius opus   ¨ Cynthia sola fuit?                  [ ]
765           quis poterit   lecto durus   discedere Gallo?                [ ]?
766              et mea nescioquid   ¨ carmina tale sonant.                [ ]
767         quod nisi dux   operis uatem   frustratur Apollo,              [ ]
768             aemulus est nostri   ¨ maxima causa mali.                  [ ]
769                  at tu riualem   noli tibi fingere quemquam            [1]?
770                inque suo solam   ¨ crede iacere toro.                  [ ]
771               acrius Hermionen   ideo dilexit Orestes,                 [ ]?
772             esse quod alterius   ¨ coeperat illa uiri.                 [ ]
773          quid, Menelae, doles?   ibas sine coniuge Creten              [ ]?
774               et poteras nupta   ¨ lentus abesse tua.                  [ ]
775          ut Paris hanc rapuit,   nunc demum uxore carere               [ ]
776            non potes: alterius   ¨ creuit amore tuus.                  [ ]
777              hoc et in abducta   Briseide flebat Achilles,             [u]?
778               illam Plisthenio   ¨ gaudia ferre uiro.                  [ ]
779            nec frustra flebat,   mihi credite: fecit Atrides,          [ ]
780           quod si non faceret,   ¨ turpiter esset iners.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
781            certe ego fecissem,   nec sum sapientior illo:              [ ]
782               inuidiae fructus   ¨ maximus ille fuit.                  [ ]
783        nam sibi quod   numquam tactam   Briseida iurat                 [ ]
784         per sceptrum, sceptrum   ¨ non putat esse deos.                [ ]
785           di faciant,   possis dominae   transire relictae             [ ]
786              limina, proposito   ¨ sufficiantque pedes.                [ ]
787         et poteris,   modo uelle tene;   nunc fortiter ire,            [ ]
788           nunc opus est celeri   ¨ subdere calcar equo.                [ ]
789               illo Lotophagos,   illo Sirenas in antro                 [1]?
790               esse puta; remis   ¨ adice uela tuis.                    [1]
791     hunc quoque, quo   quondam nimium   riuale dolebas,                [ ]
792               uellem desineres   ¨ hostis habere loco.                 [ ]
793            at certe,   quamuis odio   remanente, saluta;               [ ]
794             oscula cum poteris   ¨ iam dare, sanus eris.               [ ]
795             ecce, cibos etiam,   medicinae fungar ut omni              [ ]
796            munere, quos fugias   ¨ quosque sequare, dabo.              [ ]?
797            Daunius, an Libycis   bulbus tibi missus ab oris,           [ ]
798             an ueniat Megaris,   ¨ noxius omnis erit;                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Midler mod elskov (Oxford C.T.)
799               nec minus erucas   aptum uitare salaces                  [2]
800             et quicquid Veneri   ¨ corpora nostra parat.               [ ]
801                  utilius sumas   acuentis lumina rutas                 [ ]?
802             et quidquid Veneri   ¨ corpora nostra negat.               [ ]
803           quid tibi praecipiam   de Bacchi munere, quaeris?            [ ]
804            spe breuius monitis   ¨ expediere meis.                     [ ]
805           uina parant   animum Veneri,   nisi plurima sumas            [ ]
806              ut stupeant multo   ¨ corda sepulta mero.                 [ ]
807                nutritur uento,   uento restinguitur ignis;             [ ]
808            lenis alit flammas,   ¨ grandior aura necat.                [ ]
809            aut nulla ebrietas,   aut tanta sit, ut tibi curas          [ ]
810            eripiat: si qua est   ¨ inter utrumque, nocet.              [ ]
811                Hoc opus exegi:   fessae date serta carinae;            [ ]?
812             contigimus portus,   ¨ quo mihi cursus erat.               [ ]
813              postmodo reddetis   sacro pia uota poetae,                [ ]
814                 carmine sanati   ¨ femina uirque meo.                  [1] _____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 134
Publius Ovidius Naso: Heltindebreve … kun note
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: