Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 37 - FA1-OVID Prossimo file n. 143
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 0:00
1 Ianus habet finem. cum carmine crescit et annus: [ ]
2 alter ut hic mensis, ¨ sic liber alter eat. [ ]
3 nunc primum velis, elegi, maioribus itis: [1]?
4 exiguum, memini, ¨ nuper eratis opus. [ ]
5 ipse ego vos habui faciles in amore ministros, [ ]
6 cum lusit numeris ¨ prima iuventa suis. [ ]
7 idem sacra cano signataque tempora fastis: [ ]
8 ecquis ad haec illinc ¨ crederet esse viam? [ ]
9 haec mea militia est: ferimus quae possumus arma, [ ]
10 dextraque non omni ¨ munere nostra vacat. [ ]
11 si mihi non valido torquentur pila lacerto, [ ]
12 nec bellatoris ¨ terga premuntur equi, [ ]
13 nec galea tegimur nec acuto cingimur ense, [2]
14 (his habilis telis ¨ quilibet esse potest), [ ]
15 at tua prosequimur studioso pectore, Caesar, [ ]
16 nomina, per titulos ¨ ingredimurque tuos. [ ]
17 ergo ades et placido paulum mea munera voltu [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 0:+
18 respice, pacando ¨ si quid ab hoste vacas. [ ]
19 februa Romani dixere piamina patres: [ ]?
20 nunc quoque dant verbo ¨ plurima signa fidem. [ ]
21 pontifices ab rege petunt et flamine lanas, [ ]
22 quis veterum lingua ¨ februa nomen erat, [ ]
23 quaeque capit lictor domibus purgamina versis [ ]
24 torrida cum mica ¨ farra, vocantur idem; [ ]
25 nomen idem ramo, qui caesus ab arbore pura [2]?
26 casta sacerdotum ¨ tempora fronde tegit. [ ]
27 ipse ego flaminicam poscentem februa vidi; [ ]
28 februa poscenti ¨ pinea virga data est. [ ]
29 denique quodcumque est, quo corpora nostra piantur, [ ]
30 hoc apud intonsos ¨ nomen habebat avos. [ ]
31 mensis ab his dictus, secta quia pelle Luperci [ ]
32 omne solum lustrant ¨ idque piamen habent, [ ]
33 aut quia placatis sunt tempora pura sepulcris, [ ]
34 tunc cum ferales ¨ praeteriere dies. [ ]
35 omne nefas omnemque mali purgamina causam [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 0:++
36 credebant nostri ¨ tollere posse senes. [ ]
37 Graecia principium moris dedit: illa nocentis [ ]
38 impia lustratos ¨ ponere facta putat. [ ]
39 Actoriden Peleus, ipsum quoque Pelea Phoci [ ]
40 caede per Haemonias ¨ solvit Acastus aquas: [ ]
41 vectam frenatis per inane draconibus Aegeus [ ]
42 credulus inmerita ¨ Phasida fovit ope: [ ]
43 Amphiareiades Naupactoo Acheloo [ ]
44 'solve nefas' dixit, ¨ solvit et ille nefas. [ ]
45 a! nimium faciles, qui tristia crimina caedis [ ]
46 fluminea tolli ¨ posse putatis aqua! [ ]
47 sed tamen (antiqui ne nescius ordinis erres), [ ]?
48 primus, ut est, Iani ¨ mensis et ante fuit; [ ]
49 qui sequitur Ianum, veteris fuit ultimus anni: [ ]
50 tu quoque sacrorum, ¨ Termine, finis eras. [ ]
51 primus enim Iani mensis, quia ianua prima est: [ ]?
52 qui sacer est imis ¨ manibus, imus erat. [ ]
53 postmodo creduntur spatio distantia longo [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 4:00
54 tempora bis quini ¨ continuasse viri. [ ]
1. H . K . FEB . N ..
55 Principio mensis Phrygiae contermina Matri [ ]
56 Sospita delubris ¨ dicitur aucta novis. [1]
57 nunc ubi sint illis, quaeris, sacrata Kalendis [ ]
58 templa deae? longa ¨ procubuere die. [ ]
59 cetera ne simili caderent labefacta ruina, [ ]
60 cavit sacrati ¨ provida cura ducis, [ ]
61 sub quo delubris sentitur nulla senectus; [ ]
62 nec satis est homines, ¨ obligat ille deos. [ ]
63 templorum positor, templorum sancte repostor, [ ]
64 sit superis, opto, ¨ mutua cura tui! [ ]
65 dent tibi caelestes, quos tu caelestibus, annos, [ ]
66 proque tua maneant ¨ in statione domo! [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 4:+
67 tunc quoque vicini lucus celebratur Helerni, [2]?
68 qua petit aequoreas ¨ advena Thybris aquas. [ ]
69 ad penetrale Numae Capitolinumque Tonantem [2]
70 inque Iovis summa ¨ caeditur arce bidens. [ ]
71 saepe graves pluvias adopertus nubibus auster [ ]
72 concitat, aut posita ¨ sub nive terra latet. [ ]
2. AN 3. BN ..
73 Proximus Hesperias Titan abiturus in undas [1]
74 gemmea purpureis ¨ cum iuga demet equis, [ ]
75 illa nocte aliquis tollens ad sidera voltum [ ]
76 dicet 'ubi est hodie ¨ quae Lyra fulsit heri?' [ ]
77 dumque Lyram quaeret, medii quoque terga Leonis [ ]
78 in liquidas subito ¨ mersa notabit aquas. [ ]
4. CN ..
79 Quem modo caelatum stellis Delphina videbas, [ ]
80 is fugiet visus ¨ nocte sequente tuos: [ ]
81 seu fuit occultis felix in amoribus index, [ ]
82 Lesbida cum domino ¨ seu tulit ille lyram. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 4:++
83 quod mare non novit, quae nescit Ariona tellus? [ ]
84 carmine currentes ¨ ille tenebat aquas. [ ]
85 saepe sequens agnam lupus est a voce retentus, [ ]
86 saepe avidum fugiens ¨ restitit agna lupum; [ ]
87 saepe canes leporesque umbra iacuere sub una, [ ]
88 et stetit in saxo ¨ proxima cerva leae, [ ]
89 et sine lite loquax cum Palladis alite cornix [ ]
90 sedit, et accipitri ¨ iuncta columba fuit. [ ]
91 Cynthia saepe tuis fertur, vocalis Arion, [ ]
92 tamquam fraternis ¨ obstipuisse modis. [ ]
93 nomen Arionium Siculas impleverat urbes, [ ]
94 captaque erat lyricis ¨ Ausonis ora sonis; [ ]
95 inde domum repetens puppem conscendit Arion, [ ]
96 atque ita quaesitas ¨ arte ferebat opes. [ ]
97 forsitan, infelix, ventos undasque timebas, [ ]
98 at tibi nave tua ¨ tutius aequor erat. [ ]
99 namque gubernator destricto constitit ense [ ]
100 ceteraque armata ¨ conscia turba manu. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 8:00
101 quid tibi cum gladio? dubiam rege, navita, puppem: [ ]
102 non haec sunt digitis ¨ arma tenenda tuis. [ ]
103 ille, metu pavidus, 'mortem non deprecor' inquit, [ ]
104 'sed liceat sumpta ¨ pauca referre lyra.' [ ]
105 dant veniam ridentque moram. capit ille coronam, [ ]
106 quae possit crines, ¨ Phoebe, decere tuos; [ ]
107 induerat Tyrio bis tinctam murice pallam: [ ]
108 reddidit icta suos ¨ pollice chorda sonos, [ ]
109 flebilibus numeris veluti canentia dura [1]
110 traiectus penna ¨ tempora cantat olor. [ ]
111 protinus in medias ornatus desilit undas: [ ]
112 spargitur impulsa ¨ caerula puppis aqua. [ ]
113 inde (fide maius) tergo delphina recurvo [2]
114 se memorant oneri ¨ supposuisse novo; [ ]
115 ille sedens citharamque tenet pretiumque vehendi [ ]
116 cantat et aequoreas ¨ carmine mulcet aquas. [ ]
117 di pia facta vident: astris delphina recepit [ ]
118 Iuppiter et stellas ¨ iussit habere novem. [ ]
5. D NON ..
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 8:+
119 Nunc mihi mille sonos, quoque est memoratus Achilles, [ ]
120 vellem, Maeonide, ¨ pectus inesse tuum, [ ]
121 dum canimus sacras alterno pectine Nonas: [ ]
122 maximus hic fastis ¨ accumulatur honos. [ ]
123 deficit ingenium, maioraque viribus urgent: [2]
124 haec mihi praecipuo est ¨ ore canenda dies. [ ]
125 quid volui demens elegis imponere tantum [ ]
126 ponderis? heroi ¨ res erat ista pedis. [u]
127 sancte pater patriae, tibi plebs, tibi curia nomen [ ]
128 hoc dedit, hoc dedimus ¨ nos tibi nomen, eques. [ ]
129 res tamen ante dedit. sero quoque vera tulisti [1]
130 nomina, iam pridem ¨ tu pater orbis eras. [ ]
131 hoc tu per terras, quod in aethere Iuppiter alto, [ ]
132 nomen habes: hominum ¨ tu pater, ille deum. [ ]
133 Romule, concedes: facit hic tua magna tuendo [ ]
134 moenia, tu dederas ¨ transilienda Remo. [ ]
135 te Tatius parvique Cures Caeninaque sensit: [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 8:++
136 hoc duce Romanum est ¨ solis utrumque latus [1]
137 tu breve nescio quid victae telluris habebas: [ ]!
138 quodcumque est alto ¨ sub Iove, Caesar habet. [ ]
139 tu rapis, hic castas duce se iubet esse maritas: [ ]
140 tu recipis luco, ¨ reppulit ille nefas. [ ]
141 vis tibi grata fuit, florent sub Caesare leges. [ ]
142 tu domini nomen, ¨ principis ille tenet. [1]
143 te Remus incusat, veniam dedit hostibus ille. [ ]
144 caelestem fecit ¨ te pater, ille patrem. [ ]
145 iam puer Idaeus media tenus eminet alvo [ ]
146 et liquidas mixto ¨ nectare fundit aquas. [ ]
147 en etiam, siquis Borean horrere solebat, [ ]
148 gaudeat: a Zephyris ¨ mollior aura venit. [ ]
6. EN 7. FN 8. GN 9. HN 10. AN ..
149 Quintus ab aequoreis nitidum iubar extulit undis [ ]
150 Lucifer, et primi ¨ tempora veris erunt. [ ]
151 ne fallare tamen, restant tibi frigora, restant, [ ]
152 magnaque discedens ¨ signa reliquit hiems. [ ]
11. BN 12. CN ..
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 12:00
153 Tertia nox veniat: Custodem protinus Ursae [ ]
154 aspicies geminos ¨ exeruisse pedes. [ ]
155 inter Hamadryadas iaculatricemque Dianam [2]
156 Callisto sacri ¨ pars fuit una chori. [ ]
157 illa deae tangens arcus 'quos tangimus arcus, [ ]
158 este meae testes ¨ virginitatis' ait. [ ]
159 Cynthia laudavit, 'promissa'que 'foedera serva, [ ]
160 et comitum princeps ¨ tu mihi' dixit 'eris.' [ ]
161 foedera servasset, si non formosa fuisset: [ ]
162 cavit mortales, ¨ de Iove crimen habet. [ ]
163 mille feras Phoebe silvis venata redibat [ ]
164 aut plus aut medium ¨ sole tenente diem. [ ]
165 ut tetigit lucum (densa niger ilice lucus, [ ]
166 in medio gelidae ¨ fons erat altus aquae), [ ]
167 'hic' ait 'in silva, virgo Tegeaea, lavemur!' [ ]
168 erubuit falso ¨ virginis illa sono. [ ]
169 dixerat et nymphis: nymphae velamina ponunt, [ ]
170 hanc pudet et tardae ¨ dat mala signa morae. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 12:+
171 exuerat tunicas; uteri manifesta tumore [ ]
172 proditur indicio ¨ ponderis ipsa suo. [ ]
173 cui dea 'virgineos, periura Lycaoni, coetus [ ]
174 desere nec castas ¨ pollue' dixit 'aquas.' [ ]
175 luna novum decies implerat cornibus orbem: [ ]
176 quae fuerat virgo ¨ credita, mater erat. [ ]
177 laesa furit Iuno, formam mutatque puellae. [ ]
178 quid facis? invito est ¨ pectore passa Iovem. [ ]
179 utque ferae vidit turpes in paelice voltus, [ ]
180 'huius in amplexus ¨ Iuppiter' inquit 'eat!' [ ]
181 ursa per incultos errabat squalida montes, [ ]
182 quae fuerat summo ¨ nuper amata Iovi. [ ]
183 iam tria lustra puer furto conceptus agebat, [ ]
184 cum mater nato est ¨ obvia facta suo. [ ]
185 illa quidem, tamquam cognosceret, adstitit amens [ ]
186 et gemuit: gemitus ¨ verba parentis erant. [ ]
187 hanc puer ignarus iaculo fixisset acuto, [ ]
188 ni foret in superas ¨ raptus uterque domos. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 12:++
189 signa propinqua micant: prior est, quam dicimus Arcton, [ ]
190 Arctophylax formam ¨ terga sequentis habet. [ ]
191 saevit adhuc canamque rogat Saturnia Tethyn, [ ]
192 Maenaliam tactis ¨ ne lavet Arcton aquis. [ ]
13. D EID . NP ..
193 Idibus agrestis fumant altaria Fauni [ ]
194 hic, ubi discretas ¨ insula rumpit aquas. [ ]
195 haec fuit illa dies, in qua Veientibus armis [ ]?
196 ter centum Fabii ¨ ter cecidere duo. [ ]
197 una domus vires et onus susceperat urbis: [1]
198 sumunt gentiles ¨ arma professa manus. [ ]
199 egreditur castris miles generosus ab isdem, [ ]
200 e quis dux fieri ¨ quilibet aptus erat. [ ]
201 Carmentis portae dextro est via proxima Iano: [ ]
202 ire per hanc noli, ¨ quisquis es; omen habet. [ ]
203 illa fama refert Fabios exisse trecentos: [1]
204 porta vacat culpa, ¨ sed tamen omen habet. [ ]
205 ut celeri passu Cremeram tetigere rapacem [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 16:00
206 (turbidus hibernis ¨ ille fluebat aquis), [ ]
207 castra loco ponunt: destrictis ensibus ipsi [2]
208 Tyrrhenum valido ¨ Marte per agmen eunt, [ ]
209 non aliter quam cum Libyca de gente leones [1]
210 invadunt sparsos ¨ lata per arva greges. [ ]
211 diffugiunt hostes inhonestaque volnera tergo [ ]
212 accipiunt: Tusco ¨ sanguine terra rubet. [ ]
213 sic iterum, sic saepe cadunt. ubi vincere aperte [ ]
214 non datur, insidias ¨ armaque tecta parant. [ ]
215 campus erat, campi claudebant ultima colles [ ]
216 silvaque montanas ¨ occulere apta feras. [ ]
217 in medio paucos armentaque rara relinquunt, [ ]
218 cetera virgultis ¨ abdita turba latet. [ ]
219 ecce velut torrens undis pluvialibus auctus [ ]
220 aut nive, quae Zephyro ¨ victa tepente fluit, [ ]
221 per sata perque vias fertur nec, ut ante solebat, [ ]
222 riparum clausas ¨ margine finit aquas: [ ]
223 sic Fabii vallem latis discursibus implent, [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 16:+
224 quodque vident, sternunt, ¨ nec metus alter inest. [ ]
225 quo ruitis, generosa domus? male creditis hosti [ ]
226 simplex nobilitas, ¨ perfida tela cave! [ ]
227 fraude perit virtus: in apertos undique campos [ ]
228 prosiliunt hostes ¨ et latus omne tenent. [ ]
229 quid faciant pauci contra tot milia fortes? [ ]
230 quidve, quod in misero ¨ tempore restet, habent? [ ]
231 sicut aper longe silvis Laurentibus actus [ ]
232 fulmineo celeres ¨ dissipat ore canes, [ ]
233 mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti [ ]
234 volneraque alterna ¨ dantque feruntque manu. [ ]
235 una dies Fabios ad bellum miserat omnes: [ ]
236 ad bellum missos ¨ perdidit una dies. [ ]
237 ut tamen Herculeae superessent semina gentis, [ ]
238 credibile est ipsos ¨ consuluisse deos; [ ]
239 nam puer impubes et adhuc non utilis armis [ ]?
240 unus de Fabia ¨ gente relictus erat, [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 2. bog (Loeb) 16:++
241 scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci, [1]
242 cui res cunctando ¨ restituenda foret. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 143
Publius Ovidius Naso: Kalenderen 2,243-474 [Fasti]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 3
2. bog.
137 tu breve nescio quid victae telluris habebas: [ ]!
2. bog.
43H Amphiareiades Naupactoo Acheloo [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede