Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 38 - FA2-OVID Prossimo file n. 148
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 0:00
1. D. K. MAR. NP ..
167 'Si licet occultos monitus audire deorum [ ]
168 vatibus, ut certe ¨ fama licere putat, [ ]
169 cum sis officiis, Gradive, virilibus aptus, [2]
170 dic mihi, matronae ¨ cur tua festa colant.' [1]
171 sic ego. sic posita dixit mihi casside Mavors, [ ]
172 sed tamen in dextra ¨ missilis hasta fuit: [ ]
173 'nunc primum studiis pacis, deus utilis armis, [ ]
174 advocor et gressus ¨ in nova castra fero, [ ]
175 nec piget incepti; iuvat hac quoque parte morari, [ ]
176 hoc solam ne se ¨ posse Minerva putet. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 0:+
177 disce, Latinorum vates operose dierum, [2]
178 quod petis, et memori ¨ pectore dicta nota. [ ]
179 parva fuit, si prima velis elementa referre, [3]
180 Roma, sed in parva ¨ spes tamen huius erat. [ ]
181 moenia iam stabant, populis angusta futuris, [ ]
182 credita sed turbae ¨ tunc nimis ampla suae. [ ]
183 quae fuerit nostri, si quaeris, regia nati, [ ]?
184 aspice de canna ¨ straminibusque domum. [ ]
185 in stipula placidi capiebat munera somni, [ ]
186 et tamen ex illo ¨ venit in astra toro. [ ]
187 iamque loco maius nomen Romanus habebat, [2]
188 nec coniunx illi ¨ nec socer ullus erat. [ ]
189 spernebant generos inopes vicinia dives, [ ]
190 et male credebar ¨ sanguinis auctor ego. [1]
191 in stabulis habitasse et oves pavisse nocebat [ ]
192 iugeraque inculti ¨ pauca tenere soli. [ ]
193 cum pare quaeque suo coeunt volucresque feraeque, [ ]
194 atque aliquam, de qua ¨ procreet, anguis habet; [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 0:++
195 extremis dantur connubia gentibus: at quae [ ]
196 Romano vellet ¨ nubere, nulla fuit. [ ]
197 indolui 'patriamque dedi tibi, Romule, mentem: [ ]
198 tolle preces,' dixi ¨ 'quod petis arma dabunt.' [ ]
199 festa parat Conso. Consus tibi cetera dicet [ ]
200 illo facta die, ¨ dum sua sacra canes. [ ]
201 intumuere Cures et quos dolor attigit idem: [ ]
202 tum primum generis ¨ intulit arma socer. [ ]
203 iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant, [ ]
204 tractaque erant longa ¨ bella propinqua mora: [ ]
205 conveniunt nuptae dictam Iunonis in aedem, [ ]
206 quas inter mea sic ¨ est nurus ausa loqui: [ ]
207 'o pariter raptae (quoniam hoc commune tenemus) [ ]
208 non ultra lente ¨ possumus esse piae. [ ]
209 stant acies, sed utra di sint pro parte rogandi, [1]
210 eligite: hinc coniunx, ¨ hinc pater arma tenet. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 4:00
211 quaerendum est, viduae fieri malitis an orbae: [ ]
212 consilium vobis ¨ forte piumque dabo.' [ ]
213 consilium dederat: parent crinesque resolvunt [ ]
214 maestaque funerea ¨ corpora veste tegunt. [ ]
215 iam steterant acies ferro mortique paratae, [ ]
216 iam lituus pugnae ¨ signa daturus erat: [ ]
217 cum raptae veniunt inter patresque virosque, [ ]
218 inque sinu natos, ¨ pignora cara, tenent. [1]
219 ut medium campi passis tetigere capillis, [ ]
220 in terram posito ¨ procubuere genu, [ ]
221 et quasi sentirent, blando clamore nepotes [ ]?
222 tendebant ad avos ¨ bracchia parva suos: [ ]
223 qui poterat clamabat avum tum denique visum, [2]
224 et qui vix poterat ¨ posse coactus erat. [ ]
225 tela viris animique cadunt, gladiisque remotis [ ]
226 dant soceri generis ¨ accipiuntque manus, [ ]
227 laudatasque tenent natas, scutoque nepotem [ ]
228 fert avus: hic scuti ¨ dulcior usus erat. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 4:+
229 inde diem, quae prima, meas celebrare Kalendas [ ]
230 Oebaliae matres ¨ non leve munus erat. [ ]
231 aut quia committi strictis mucronibus ausae [ ]
232 finierant lacrimis ¨ Martia bella suis; [ ]
233 vel quod erat de me feliciter Ilia mater, [1]?
234 rite colunt matres ¨ sacra diemque meum. [ ]
235 quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit, [ ]
236 et pereunt lapsae ¨ sole tepente nives, [ ]
237 arboribus redeunt detonsae frigore frondes, [ ]
238 uvidaque in tenero ¨ palmite gemma tumet, [ ]
239 quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras, [ ]?
240 fertilis occultas ¨ invenit herba vias? [ ]
241 nunc fecundus ager, pecoris nunc hora creandi, [ ]
242 nunc avis in ramo ¨ tecta laremque parat: [ ]
243 tempora iure colunt Latiae fecunda parentes, [ ]
244 quarum militiam ¨ votaque partus habet. [ ]
245 adde quod, excubias ubi rex Romanus agebat, [ ]
246 qui nunc Esquilias ¨ nomina collis habet, [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 4:++
247 illic a nuribus Iunoni templa Latinis [1]?
248 hac sunt, si memini, ¨ publica facta die. [ ]
249 quid moror et variis onero tua pectora causis? [ ]
250 eminet ante oculos, ¨ quod petis, ecce tuos. [ ]
251 mater amat nuptas: matrum me turba frequentat: [ ]
252 haec nos praecipue ¨ tam pia causa decet.' [ ]
253 ferte deae flores: gaudet florentibus herbis [ ]
254 haec dea: de tenero ¨ cingite flore caput: [ ]
255 dicite 'tu nobis lucem, Lucina, dedisti': [2]
256 dicite 'tu voto ¨ parturientis ades.' [1]
257 si qua tamen gravida est, resoluto crine precetur, [2]
258 ut solvat partus ¨ molliter illa suos. [ ]
259 Quis mihi nunc dicet, quare caelestia Martis [ ]
260 arma ferant Salii ¨ Mamuriumque canant? [ ]
261 nympha, mone, nemori stagnoque operata Dianae; [ ]
262 nympha, Numae coniunx, ¨ ad tua facta veni. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 4:+++
263 vallis Aricinae silva praecinctus opaca [2]
264 est lacus, antiqua ¨ religione sacer. [ ]
265 hic latet Hippolytus loris direptus equorum, [ ]
266 unde nemus nullis ¨ illud aditur equis. [ ]
267 licia dependent longas velantia saepes, [ ]
268 et posita est meritae ¨ multa tabella deae. [ ]
269 saepe potens voti, frontem redimita coronis, [ ]?
270 femina lucentes ¨ portat ab urbe faces. [ ]
271 regna tenent fortes manibus pedibusque fugaces, [ ]
272 et perit exemplo ¨ postmodo quisque suo. [ ]
273 defluit incerto lapidosus murmure rivus: [ ]
274 saepe, sed exiguis ¨ haustibus, inde bibi. [ ]
275 Egeria est, quae praebet aquas, dea grata Camenis: [ ]
276 illa Numae coniunx ¨ consiliumque fuit. [ ]
277 principio nimium promptos ad bella Quirites [ ]
278 molliri placuit ¨ iure deumque metu; [ ]
279 inde datae leges, ne firmior omnia posset, [ ]
280 coeptaque sunt pure ¨ tradita sacra coli. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 8:00
281 exuitur feritas, armisque potentius aequum est, [ ]
282 et cum cive pudet ¨ conseruisse manus; [ ]
283 atque aliquis, modo trux, visa iam vertitur ara [ ]
284 vinaque dat tepidis ¨ farraque salsa focis. [ ]
285 ecce deum genitor rutilas per nubila flammas [ ]
286 spargit et effusis ¨ aethera siccat aquis; [ ]
287 non alias missi cecidere frequentius ignes: [ ]
288 rex pavet et volgi ¨ pectora terror habet. [ ]
289 cui dea 'ne nimium terrere! piabile fulmen [ ]
290 est,' ait 'et saevi ¨ flectitur ira Iovis. [ ]
291 sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi [ ]
292 tradere, Romani ¨ numen utrumque soli. [1]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 8:+
293 nec sine vi tradent: adhibe tu vincula captis.' [2]
294 atque ita qua possint ¨ edidit arte capi. [ ]
295 lucus Aventino suberat niger ilicis umbra, [ ]?
296 quo posses viso ¨ dicere 'numen inest.' [ ]
297 in medio gramen, muscoque adoperta virenti [ ]
298 manabat saxo ¨ vena perennis aquae: [ ]
299 inde fere soli Faunus Picusque bibebant. [2]
300 huc venit et fonti ¨ rex Numa mactat ovem, [ ]
301 plenaque odorati disponit pocula Bacchi, [2]
302 cumque suis antro ¨ conditus ipse latet. [ ]
303 ad solitos veniunt silvestria numina fontes [ ]
304 et relevant multo ¨ pectora sicca mero. [ ]
305 vina quies sequitur; gelido Numa prodit ab antro [ ]
306 vinclaque sopitas ¨ addit in arta manus. [1]
307 somnus ut abscessit, pugnando vincula temptant [ ]
308 rumpere: pugnantes ¨ fortius illa tenent. [ ]
309 tunc Numa: 'di nemorum, factis ignoscite nostris, [ ]
310 si scelus ingenio ¨ scitis abesse meo; [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 8:++
311 quoque modo possit fulmen, monstrate, piari.' [ ]
312 sic Numa; sic quatiens ¨ cornua Faunus ait: [ ]
313 'magna petis nec quae monitu tibi discere nostro [ ]
314 fas sit: habent finis ¨ numina nostra suos. [ ]
315 di sumus agrestes et qui dominemur in altis [ ]
316 montibus: arbitrium est ¨ in sua tela Iovi. [ ]
317 hunc tu non poteris per te deducere caelo, [ ]?
318 at poteris nostra ¨ forsitan usus ope.' [ ]
319 dixerat haec Faunus; par est sententia Pici: [ ]
320 'deme' tamen 'nobis ¨ vincula,' Picus ait: [ ]
321 'Iuppiter huc veniet, valida perductus ab arte. [ ]
322 nubila promissi ¨ Styx mihi testis erit.' [ ]
323 emissi laqueis quid agant, quae carmina dicant, [ ]
324 quaque trahant superis ¨ sedibus arte Iovem, [ ]
325 scire nefas homini: nobis concessa canentur [1]?
326 quaeque pio dici ¨ vatis ab ore licet. [ ]
327 eliciunt caelo te, Iuppiter, unde minores [ ]?
328 nunc quoque te celebrant ¨ Eliciumque vocant. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 12:00
329 constat Aventinae tremuisse cacumina silvae, [ ]
330 terraque subsedit ¨ pondere pressa Iovis. [ ]
331 corda micant regis, totoque e corpore sanguis [ ]?
332 fugit, et hirsutae ¨ deriguere comae. [ ]
333 ut rediit animus, 'da certa piamina' dixit [ ]
334 'fulminis, altorum ¨ rexque paterque deum, [ ]
335 si tua contigimus manibus donaria puris, [ ]
336 hoc quoque, quod petitur, ¨ si pia lingua rogat.' [ ]
337 adnuit oranti, sed verum ambage remota [ ]
338 abdidit et dubio ¨ terruit ore virum. [ ]
339 'caede caput' dixit: cui rex 'parebimus,' inquit [ ]
340 'caedenda est hortis ¨ eruta caepa meis.' [ ]
341 addidit hic 'hominis': 'sumes' ait ille 'capillos.' [ ]
342 postulat hic animam, ¨ cui Numa 'piscis' ait. [ ]
343 risit et 'his' inquit 'facito mea tela procures, [ ]
344 o vir conloquio ¨ non abigende deum. [ ]
345 sed tibi, protulerit cum totum crastinus orbem [ ]
346 Cynthius, imperii ¨ pignora certa dabo.' [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 12:+
347 dixit et ingenti tonitru super aethera motum [ ]
348 fertur, adorantem ¨ destituitque Numam. [ ]
349 ille redit laetus memoratque Quiritibus acta: [ ]
350 tarda venit dictis ¨ difficilisque fides. [ ]
351 'at certe credemur,' ait 'si verba sequetur [ ]
352 exitus: en audi ¨ crastina, quisquis ades. [ ]
353 protulerit terris cum totum Cynthius orbem, [ ]
354 Iuppiter imperii ¨ pignora certa dabit.' [ ]
355 discedunt dubii, promissaque tarda videntur, [ ]?
356 dependetque fides ¨ a veniente die. [ ]
357 mollis erat tellus rorata mane pruina: [ ]?
358 ante sui populus ¨ limina regis adest. [ ]
359 prodit et in solio medius consedit acerno. [ ]
360 innumeri circa ¨ stantque silentque viri. [ ]
361 ortus erat summo tantummodo margine Phoebus: [ ]
362 sollicitae mentes ¨ speque metuque pavent. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 12:++
363 constitit atque caput niveo velatus amictu [ ]
364 iam bene dis notas ¨ sustulit ille manus, [ ]
365 atque ita 'tempus adest promissi muneris,' inquit [ ]
366 'pollicitam dictis, ¨ Iuppiter, adde fidem.' [ ]
367 dum loquitur, totum iam sol emoverat orbem, [ ]?
368 et gravis aetherio ¨ venit ab axe fragor. [ ]
369 ter tonuit sine nube deus, tria fulmina misit. [ ]
370 credite dicenti: ¨ mira, sed acta, loquor. [ ]
371 a media caelum regione dehiscere coepit; [ ]
372 summisere oculos ¨ cum duce turba suo. [2]
373 ecce levi scutum versatum leniter aura [2]
374 decidit. a populo ¨ clamor ad astra venit. [ ]
375 tollit humo munus caesa prius ille iuvenca, [2]
376 quae dederat nulli ¨ colla premenda iugo, [ ]
377 idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum est, [ ]
378 quemque notes oculis, ¨ angulus omnis abest. [ ]
379 tum, memor imperii sortem consistere in illo, [ ]
380 consilium multae ¨ calliditatis init. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 12:+++
381 plura iubet fieri simili caelata figura, [ ]
382 error ut ante oculos ¨ insidiantis eat. [ ]
383 Mamurius (morum fabraene exactior artis, [ ]
384 difficile est ulli ¨ dicere) clausit opus. [ ]
385 cui Numa munificus 'facti pete praemia,' dixit; [ ]
386 'si mea nota fides, ¨ inrita nulla petes.' [ ]
387 iam dederat Saliis a saltu nomina dicta [ ]?
388 armaque et ad certos ¨ verba canenda modos. [ ]
389 tum sic Mamurius: 'merces mihi gloria detur, [ ]
390 nominaque extremo ¨ carmine nostra sonent.' [ ]
391 inde sacerdotes operi promissa vetusto [1]?
392 praemia persolvunt ¨ Mamuriumque vocant. [ ]
393 nubere siqua voles, quamvis properabitis ambo, [ ]
394 differ; habent parvae ¨ commoda magna morae. [ ]
395 arma movent pugnas, pugna est aliena maritis; [ ]
396 condita cum fuerint, ¨ aptius omen erit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 16:00
397 his etiam coniunx apicati sancta Dialis [2]
398 lucibus inpexas ¨ debet habere comas. [ ]
2. EF 3. FC 4. GC ..
399 Tertia nox de mense suos ubi moverat ignes, [ ]!
400 conditus e geminis ¨ Piscibus alter erit. [ ]
401 nam duo sunt: austris hic est, aquilonibus ille [ ]
402 proximus; a vento ¨ nomen uterque tenet. [ ]
5. HC ..
403 Cum croceis rorare genis Tithonia coniunx [2]
404 coeperit et quintae ¨ tempora lucis aget. [ ]
405 sive est Arctophylax, sive est piger ille Bootes, [ ]
406 mergetur visus ¨ effugietque tuos. [ ]
407 at non effugiet Vindemitor: hoc quoque causam [ ]
408 unde trahat sidus, ¨ parva docere mora est. [ ]
409 Ampelon intonsum satyro nymphaque creatum [ ]
410 fertur in Ismariis ¨ Bacchus amasse iugis: [ ]
411 tradidit huic vitem pendentem e frondibus ulmi, [ ]
412 quae nunc de pueri ¨ nomine nomen habet. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb) 16:+
413 dum legit in ramo pictas temerarius uvas, [ ]?
414 decidit: amissum ¨ Liber in astra tulit. [ ]
ANP HOC DIE CAESAR PONTIF MAXIM FACT EST ..
415 Sextus ubi oceano clivosum scandit Olympum [ ]?
416 Phoebus et alatis ¨ aethera carpit equis, [1]
417 quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae, [ ]
418 gratare, Iliacis ¨ turaque pone focis. [ ]
419 Caesaris innumeris (quem maluit ille mereri?) [ ]
420 accessit titulis ¨ pontificalis honor. [ ]
421 ignibus aeternis aeterni numina praesunt [ ]
422 Caesaris: imperii ¨ pignora iuncta vides. [ ]
423 di veteris Troiae, dignissima praeda ferenti, [ ]
424 qua gravis Aeneas ¨ tutus ab hoste fuit, [ ]
425 ortus ab Aenea tangit cognata sacerdos [ ]
426 numina: cognatum, ¨ Vesta, tuere caput! [ ]
427 quos sancta fovet ille manu, bene vivitis ignes: [ ]
428 vivite inextincti, ¨ flammaque duxque, precor. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 148
Publius Ovidius Naso: Kalenderen 3,429-712 [Fasti]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
3. bog.
233 vel quod erat de me feliciter Ilia mater, [1]?
3. bog.
401 nam duo sunt: austris hic est, aquilonibus ille [ ]
3. bog.
195 extremis dantur connubia gentibus: at quae [ ]
3. bog.
407 at non effugiet Vindemitor: hoc quoque causam [ ]
3. bog.
176 hoc solam ne se ¨ posse Minerva putet. [ ]
194 atque aliquam, de qua ¨ procreet, anguis habet; [ ]
206 quas inter mea sic ¨ est nurus ausa loqui: [ ]
Analyse 3
3. bog.
399 Tertia nox de mense suos ubi moverat ignes, [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede