File n. 148 – 21:10 minuti – Ovidius

Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !

PgDn n. 148 Publius Ovidius Naso: Kalenderen 3,429-712 [Fasti]
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 38 - FA2-OVID                                Prossimo file n. 149
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)                            0:00
7. B NON . F                                                                 ..

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)                            0:+                           
429           Una nota est   Marti Nonis,   sacrata quod illis             [ ]?
430            templa putant lucos   ¨ Vediovis ante duos.                 [ ]
431                Romulus ut saxo   lucum circumdedit alto,               [1]
432           'quilibet huc' dixit   ¨ 'confuge, tutus eris.'              [ ]
433                O quam de tenui   Romanus origine crevit!               [2]?
434           turba vetus quam non   ¨ invidiosa fuit!                     [ ]
435                ne tamen ignaro   novitas tibi nominis obstet,          [ ]?
436         disce, quis iste deus,   ¨ curque vocetur ita.                 [ ]
437          Iuppiter est iuvenis:   iuvenalis aspice voltus;              [2]
438           aspice deinde manum,   ¨ fulmina nulla tenet.                [ ]
439             fulmina post ausos   caelum adfectare Gigantes             [ ]
440             sumpta Iovi; primo   ¨ tempore inermis erat.               [1]
441             ignibus Ossa novis   et Pelion altius Ossa                 [ ]
442             arsit et in solida   ¨ fixus Olympus humo.                 [ ]
443       stat quoque capra simul:   nymphae pavisse feruntur              [ ]
444              Cretides; infanti   ¨ lac dedit illa Iovi.                [ ]
445           nunc vocor ad nomen.   vegrandia farra colonae               [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)                            0:++
446           quae male creverunt,   ¨ vescaque parva vocant.              [1]
447           vis ea si verbi est,   cur non ego Vediovis aedem            [ ]
448                aedem non magni   ¨ suspicer esse Iovis?                [ ]
449          iamque, ubi caeruleum   variabunt sidera caelum,              [ ]
450              suspice: Gorgonei   ¨ colla videbis equi.                 [ ]
451             creditur hic caesa   gravidae cervice Medusae              [ ]
452             sanguine respersis   ¨ prosiluisse iubis.                  [ ]
453              huic subter nubes   et subter sidera lapso                [ ]
454              caelum pro terra,   ¨ pro pede penna fuit,                [ ]
455              iamque indignanti   nova frena receperat ore,             [ ]
456               cum levis Aonias   ¨ ungula fodit aquas.                 [ ]
457            nunc fruitur caelo,   quod pennis ante petebat,             [ ]
458             et nitidus stellis   ¨ quinque decemque micat.             [ ]
459              Protinus aspicies   venienti nocte Coronam                [ ]
460                Gnosida: Theseo   ¨ crimine facta dea est.              [u]
461               iam bene periuro   mutarat coniuge Bacchum,              [ ]?
462             quae dedit ingrato   ¨ fila legenda viro;                  [ ]
463             sorte tori gaudens   'quid flebam rustica?' dixit          [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)                            0:+++
464                'utiliter nobis   ¨ perfidus ille fuit.'                [ ]
465                  interea Liber   depexos crinibus Indos                [ ]
466                   vicit et Eoo   ¨ dives ab orbe redit;                [u]
467                 inter captivas   facie praestante puellas              [ ]
468             grata nimis Baccho   ¨ filia regis erat.                   [ ]
469           flebat amans coniunx   spatiataque litore curvo              [ ]
470                edidit incultis   ¨ talia verba comis:                  [ ]
471         'en iterum,   fluctus, similis   audite querellas!             [ ]
472             en iterum lacrimas   ¨ accipe, harena, meas!               [ ]
473               dicebam, memini,   'periure et perfide Theseu!'          [ ]
474              ille abiit; eadem   ¨ crimina Bacchus habet.              [ ]
475       nunc quoque 'nulla viro'   clamabo 'femina credat!'              [2]?
476                  nomine mutato   ¨ causa relata mea est.               [1]
477            o  utinam mea sors,   qua primum coeperat, isset,           [ ]
478           iamque ego praesenti   ¨ tempore nulla forem!                [ ]
479               quid me desertis   morituram, Liber, harenis             [ ]?
480                servabas? potui   ¨ dedoluisse semel.                   [ ]
481          Bacche levis   leviorque tuis,   quae tempora cingunt,        [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)                            4:00
482         frondibus, in lacrimas   ¨ cognite Bacche meas,                [ ]
483           ausus es ante oculos   adducta paelice nostros               [ ]
484            tam bene compositum   ¨ sollicitare torum?                  [ ]
485           heu ubi pacta fides?   ubi, quae iurare solebas?             [ ]
486           me miseram, quotiens   ¨ haec ego verba loquar?              [ ]
487                Thesea culpabas   fallacemque ipse vocabas:             [ ]
488                 iudicio peccas   ¨ turpius ipse tuo.                   [ ]
489         ne sciat hoc quisquam,   tacitisque doloribus urar,            [ ]
490               ne totiens falli   ¨ digna fuisse puter!                 [ ]
491               praecipue cupiam   celari Thesea, ne te                  [ ]?
492               consortem culpae   ¨ gaudeat esse suae.                  [ ]
493        ut puto, praeposita est   fuscae mihi candida paelex:           [ ]
494                eveniat nostris   ¨ hostibus ille color!                [ ]
495         quid tamen hoc refert?   vitio tibi gratior ipso est.          [ ]
496           quid facis? amplexus   ¨ inquinat illa tuos.                 [ ]
497          Bacche, fidem praesta   nec praefer amoribus ullam            [ ]
498              coniugis. adsuevi   ¨ semper amare virum.                 [ ]
499                ceperunt matrem   formosi cornua tauri,                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)                            4:+
500            me tua: me laudant,   ¨ ille pudendus amor.                 [ ]
501           ne noceat, quod amo;   neque enim tibi, Bacche, nocebat,     [ ]
502             quod flammas nobis   ¨ fassus es ipse tuas.                [ ]
503            nec, quod nos uris,   mirum facis: ortus in igne            [ ]
504              diceris et patria   ¨ raptus ab igne manu.                [ ]
505         illa ego sum,   cui tu solitus   promittere caelum.            [ ]
506             ei mihi, pro caelo   ¨ qualia dona fero!'                  [ ]
507               dixerat: audibat   iamdudum verba querentis              [ ]
508              Liber, ut a tergo   ¨ forte secutus erat.                 [ ]
509                occupat amplexu   lacrimasque per oscula siccat         [ ]
510              et 'pariter caeli   ¨ summa petamus!' ait:                [ ]
511           'tu mihi iuncta toro   mihi iuncta vocabula sumes,           [ ]
512               nam tibi mutatae   ¨ Libera nomen erit;                  [1]
513           sintque tuae   tecum faciam   monumenta coronae,             [ ]
514                Volcanus Veneri   ¨ quam dedit, illa tibi.'             [ ]
515           dicta facit   gemmasque novem   transformat in ignes:        [ ]
516              aurea per stellas   ¨ nunc micat illa novem.              [ ]
8. CF 9. DC 10. EC 11. FC 12. GC 13. H EN 14. A EQ. NP                       ..

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)                            4:++                          
517            Sex ubi sustulerit,   totidem demerserit orbes,             [ ]
518               purpureum rapido   ¨ qui vehit axe diem,                 [ ]
519                altera gramineo   spectabis Equirria Campo,             [ ]
520            quem Tiberis curvis   ¨ in latus urget aquis.               [ ]
521               qui tamen eiecta   si forte tenebitur unda,              [ ]?
522               Caelius accipiet   ¨ pulverulentus equos.                [ ]
15. B EID . NP                                                               ..
523               Idibus est Annae   festum geniale Perennae               [ ]
524            non procul a ripis,   ¨ advena Thybri, tuis.                [1]
525       plebs venit ac   virides passim   disiecta per herbas            [ ]
526             potat, et accumbit   ¨ cum pare quisque sua.               [ ]
527           sub Iove pars durat,   pauci tentoria ponunt,                [ ]
528            sunt quibus e ramis   ¨ frondea facta casa est,             [1]
529        pars, ubi pro   rigidis calamos   statuere columnis,            [ ]
530               desuper extentas   ¨ imposuere togas.                    [ ]
531              sole tamen   vinoque calent   annosque precantur,         [1]
532           quot sumant cyathos,   ¨ ad numerumque bibunt.               [ ]
533                invenies illic,   qui Nestoris ebibat annos,            [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)                            8:00
534           quae sit per calices   ¨ facta Sibylla suos.                 [ ]
535              illic et cantant,   quicquid didicere theatris,           [ ]
536             et iactant faciles   ¨ ad sua verba manus                  [ ]
537             et ducunt   posito duras   cratere choreas,                [1]
538              cultaque diffusis   ¨ saltat amica comis.                 [ ]
539        cum redeunt,   titubant et sunt   spectacula volgi,             [ ]
540                  et fortunatos   ¨ obvia turba vocat.                  [ ]
541                 occurrit nuper   (visa est mihi digna relatu)          [ ]
542             pompa: senem potum   ¨ pota trahebat anus.                 [ ]
543       quae tamen haec dea sit,   quoniam rumoribus errat,              [ ]
544               fabula proposito   ¨ nulla tegenda meo.                  [ ]
545                 arserat Aeneae   Dido miserabilis igne,                [1]
546             arserat exstructis   ¨ in sua fata rogis;                  [ ]
547           compositusque cinis,   tumulique in marmore carmen           [ ]
548        hoc breve, quod moriens   ¨ ipsa reliquit, erat:                [ ]
549                PRAEBVIT AENEAS   ET CAVSAM MORTIS ET ENSEM.            [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)                            8:+
550                  IPSA SVA DIDO   ¨ CONCIDIT VSA MANV.                  [ ]
551              protinus invadunt   Numidae sine vindice regnum,          [ ]
552               et potitur capta   ¨ Maurus Iarba domo,                  [ ]
553           seque memor spretum,   'thalamis tamen' inquit 'Elissae      [ ]
554           en ego, quem totiens   ¨ reppulit illa, fruor.'              [ ]
555              diffugiunt Tyrii,   quo quemque agit error, ut olim       [ ]
556                  amisso dubiae   ¨ rege vagantur apes.                 [ ]
557                tertia nudandas   acceperat area messes,                [ ]
558             inque cavos ierant   ¨ tertia musta lacus:                 [ ]
559             pellitur Anna domo   lacrimansque sororia linquit          [ ]
560               moenia: germanae   ¨ iusta dat ante suae.                [ ]
561          mixta bibunt   molles lacrimis   unguenta favillae,           [ ]
562                vertice libatas   ¨ accipiuntque comas;                 [1]
563        terque 'vale!'   dixit, cineres   ter ad ora relatos            [ ]
564          pressit, et est illis   ¨ visa subesse soror.                 [ ]
565         nancta ratem   comitesque fugae   pede labitur aeque           [ ]
566             moenia respiciens,   ¨ dulce sororis opus.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)                            8:++
567            fertilis est Melite   sterili vicina Cosyrae                [1]?
568            insula, quam Libyci   ¨ verberat unda freti.                [ ]
569            hanc petit hospitio   regis confisa vetusto:                [ ]?
570              hospes opum dives   ¨ rex ibi Battus erat.                [ ]
571         qui postquam   didicit casus   utriusque sororis,              [ ]
572          'haec' inquit 'tellus   ¨ quantulacumque tua est.'            [ ]
573              et tamen hospitii   servasset ad ultima munus,            [ ]
574              sed timuit magnas   ¨ Pygmalionis opes.                   [ ]
575              signa recensuerat   bis sol sua, tertius ibat             [ ]
576               annus, et exilio   ¨ terra paranda nova est.             [ ]
577           frater adest   belloque petit.   rex arma perosus            [ ]
578           'nos sumus inbelles,   ¨ tu fuge sospes!' ait.               [ ]
579            iussa fugit   ventoque ratem   committit et undis:          [ ]
580                asperior quovis   ¨ aequore frater erat.                [ ]
581             est prope piscosos   lapidosi Crathidis amnes              [2]
582           parvus ager: Cameren   ¨ incola turba vocat.                 [ ]
583             illuc cursus erat,   nec longius afuit inde,               [ ]
584            quam quantum novies   ¨ mittere funda potest:               [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)                           12:00
585         vela cadunt   primo et dubia   librantur ab aura.              [ ]
586              'findite remigio'   ¨ navita dixit 'aquas!'               [ ]
587            dumque parant torto   subducere carbasa lino,               [ ]
588              percutitur rapido   ¨ puppis adunca noto                  [ ]
589          inque patens   aequor frustra   pugnante magistro             [ ]
590           fertur, et ex oculis   ¨ visa refugit humus.                 [ ]
591             adsiliunt fluctus,   imoque a gurgite pontus               [ ]?
592             vertitur, et canas   ¨ alveus haurit aquas.                [ ]
593            vincitur ars vento,   nec iam moderator habenis             [ ]
594                utitur; a votis   ¨ is quoque poscit opem.              [1]
595             iactatur   tumidas exul   Phoenissa per undas              [ ]
596             humidaque opposita   ¨ lumina veste tegit:                 [ ]
597             tunc primum   Dido felix   est dicta sorori                [ ]
598          et quaecumque aliquam   ¨ corpore pressit humum.              [ ]
599             figitur ad Laurens   ingenti flamine litus                 [ ]
600            puppis et expositis   ¨ omnibus hausta perit.               [ ]
601                iam pius Aeneas   regno nataque Latini                  [ ]?
602           auctus erat, populos   ¨ miscueratque duos.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)                           12:+
603                  litore dotali   solo comitatus Achate                 [2]
604                  secretum nudo   ¨ dum pede carpit iter,               [ ]
605               aspicit errantem   nec credere sustinet Annam            [ ]
606          esse: 'quid in Latios   ¨ illa veniret agros?'                [ ]
607              dum secum Aeneas,   'Anna est!' exclamat Achates:         [ ]
608                ad nomen voltus   ¨ sustulit illa suos.                 [ ]
609        heu! fugiat? quid agat?   quos terrae quaerat hiatus?           [ ]
610            ante oculos miserae   ¨ fata sororis erant.                 [ ]
611           sensit et adloquitur   trepidam Cythereius heros             [ ]
612           (flet tamen admonitu   ¨ motus, Elissa, tui):                [ ]
613          'Anna, per hanc iuro,   quam quondam audire solebas           [ ]
614                  tellurem fato   ¨ prosperiore dari,                   [ ]
615           perque deos comites,   hac nuper sede locatos,               [ ]
616               saepe meas illos   ¨ increpuisse moras.                  [ ]
617             nec timui   de morte tamen,   metus abfuit iste.           [ ]?
618             ei mihi! credibili   ¨ fortior illa fuit.                  [ ]
619               ne refer: aspexi   non illo corpore digna                [ ]?
620              volnera Tartareas   ¨ ausus adire domos.                  [ ]?

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)                           12:++
621               at tu, seu ratio   te nostris appulit oris               [ ]?
622               sive deus, regni   ¨ commoda carpe mei.                  [ ]
623            multa tibi memores,   nil non debemus Elissae:              [ ]
624              nomine grata tuo,   ¨ grata sororis, eris.'               [ ]
625                  talia dicenti   (neque enim spes altera restat)       [ ]
626              credidit, errores   ¨ exposuitque suos.                   [ ]
627           utque domum intravit   Tyrios induta paratus,                [ ]
628                 incipit Aeneas   ¨ (cetera turba silet):               [ ]
629         'hanc tibi cur tradam,   pia causa, Lavinia coniunx,           [ ]
630            est mihi: consumpsi   ¨ naufragus huius opes.               [ ]
631        orta Tyro est,   regnum Libyca   possedit in ora;               [ ]
632           quam precor ut carae   ¨ more sororis ames.'                 [ ]
633                omnia promittit   falsumque Lavinia volnus              [ ]
634            mente premit tacita   ¨ dissimulatque fremens;              [ ]
635             donaque cum videat   praeter sua lumina ferri              [ ]
636             multa palam, mitti   ¨ clam quoque multa putat.            [ ]
637             non habet exactum,   quid agat; furialiter odit            [ ]
638              et parat insidias   ¨ et cupit ulta mori.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)                           16:00
639           nox erat: ante torum   visa est adstare sororis              [ ]
640                 squalenti Dido   ¨ sanguinulenta coma                  [ ]
641           et 'fuge, ne dubita,   maestum fuge' dicere 'tectum!'        [ ]
642            sub verbum querulas   ¨ impulit aura fores.                 [ ]
643                exilit et velox   humili super arva fenestra            [ ]
644              se iacit: audacem   ¨ fecerat ipse timor.                 [ ]
645           quaque metu rapitur,   tunica velata recincta                [1]
646             currit, ut auditis   ¨ territa damma lupis.                [ ]
647          corniger hanc tumidis   rapuisse Numicius undis               [ ]
648            creditur et stagnis   ¨ occuluisse suis.                    [ ]
649                Sidonis interea   magno clamore per agros               [ ]?
650            quaeritur: apparent   ¨ signa notaeque pedum:               [ ]
651          ventum erat ad ripas:   inerant vestigia ripis.               [1]
652              sustinuit tacitas   ¨ conscius amnis aquas.               [ ]
653            ipsa loqui visa est   'placidi sum nympha Numici:           [2]
654            amne perenne latens   ¨ Anna Perenna vocor.'                [ ]
655               protinus erratis   laeti vescuntur in agris              [ ]
656             et celebrant largo   ¨ seque diemque mero.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)                           16:+
657     sunt quibus haec Luna est,   quia mensibus impleat annum;          [ ]
658          pars Themin, Inachiam   ¨ pars putat esse bovem.              [ ]
659             invenies,   qui te nymphen   Atlantida dicant              [ ]
660             teque Iovi primos,   ¨ Anna, dedisse cibos.                [1]
661     haec quoque, quam referam,   nostras pervenit ad aures             [ ]
662                fama nec a veri   ¨ dissidet illa fide.                 [1]
663        plebs vetus et   nullis etiam   nunc tuta tribunis              [ ]
664              fugit et in Sacri   ¨ vertice montis erat;                [ ]
665       iam quoque, quem   secum tulerant,   defecerat illos             [ ]
666              victus et humanis   ¨ usibus apta Ceres.                  [1]
667                orta suburbanis   quaedam fuit Anna Bovillis,           [ ]
668             pauper, sed multae   ¨ sedulitatis anus.                   [ ]
669              illa levi   mitra canos   incincta capillos               [ ]?
670               fingebat tremula   ¨ rustica liba manu,                  [ ]
671          atque ita per populum   fumantia mane solebat                 [ ]
672          dividere: haec populo   ¨ copia grata fuit.                   [ ]
673              pace domi   facta signum   posuere Perennae,              [ ]
674             quod sibi defectis   ¨ illa ferebat opem.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)                           16:++
675        nunc mihi cur   cantent superest   obscena puellae              [ ]
676             dicere; nam coeunt   ¨ certaque probra canunt.             [ ]
677           nuper erat   dea facta: venit   Gradivus ad Annam            [ ]
678                 et cum seducta   ¨ talia verba facit:                  [ ]
679            'mense meo coleris,   iunxi mea tempora tecum:              [ ]
680              pendet ab officio   ¨ spes mihi magna tuo.                [ ]
681              armifer armiferae   correptus amore Minervae              [ ]
682              uror et hoc longo   ¨ tempore volnus alo.                 [ ]
683              effice, di studio   similes coeamus in unum:              [ ]
684              conveniunt partes   ¨ hae tibi, comis anus.'              [ ]
685             dixerat. illa deum   promisso ludit inani                  [ ]
686               et stultam dubia   ¨ spem trahit usque mora.             [ ]
687               saepius instanti   'mandata peregimus,' inquit           [ ]
688          'evicta est, precibus   ¨ vix dedit illa manus.'              [ ]
689        credit amans   thalamosque parat.   deducitur illuc             [ ]
690            Anna tegens voltus,   ¨ ut nova nupta, suos.                [ ]
691               oscula sumpturus   subito Mars aspicit Annam:            [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)                           20:00
692             nunc pudor elusum,   ¨ nunc subit ira deum.                [1]
693                 ridet amatorem   carae nova diva Minervae,             [2]
694             nec res hac Veneri   ¨ gratior ulla fuit.                  [ ]
695              inde ioci veteres   obscenaque dicta canuntur,            [ ]
696            et iuvat hanc magno   ¨ verba dedisse deo.                  [ ]
697             praeteriturus eram   gladios in principe fixos,            [ ]
698               cum sic a castis   ¨ Vesta locuta focis:                 [ ]
699           'ne dubita   meminisse: meus   fuit ille sacerdos,           [ ]
700               sacrilegae telis   ¨ me petiere manus.                   [ ]
701               ipsa virum rapui   simulacraque nuda reliqui:            [ ]
702            quae cecidit ferro,   ¨ Caesaris umbra fuit.'               [ ]
703            ille quidem   caelo positus   Iovis atria vidit             [ ]
704              et tenet in magno   ¨ templa dicata foro.                 [ ]
705             at quicumque nefas   ausi, prohibente deorum               [ ]
706             numine, polluerant   ¨ pontificale caput,                  [ ]
707           morte iacent merita.   testes estote Philippi,               [ ]
708              et quorum sparsis   ¨ ossibus albet humus.                [ ]
709         hoc opus, haec pietas,   haec prima elementa fuerunt           [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 3. bog (Loeb)                           20:+
710              Caesaris, ulcisci   ¨ iusta per arma patrem.              [ ]
16. C F                                                                      ..
711            Postera cum teneras   aurora refecerit herbas,              [ ]
712               Scorpios a prima   ¨ parte videndus erit.                [ ]

risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo file n. 149
Publius Ovidius Naso: Kalenderen 3,713-884 [Fasti]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!

Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
3. bog.
477            o  utinam mea sors,   qua primum coeperat, isset,           [ ]
543       quae tamen haec dea sit,   quoniam rumoribus errat,              [ ]
3. bog.
491               praecipue cupiam   celari Thesea, ne te                  [ ]?
3. bog.
434           turba vetus quam non   ¨ invidiosa fuit!                     [ ]
724            dicere, sed non est   ¨ carminis huius opus;                [ ]

Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: