File n. 151 – 15:27 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 152
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 151 Publius Ovidius Naso: Kalenderen 4,179-392 [Fasti]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
3. EC 4. FC LVDI . MATR. MAG.                                                ..
179              Ter sine perpetuo   caelum versetur in axe,               [ ]
180               ter iungat Titan   ¨ terque resolvat equos,              [ ]
181               protinus inflexo   Berecyntia tibia cornu                [ ]
182              flabit, et Idaeae   ¨ festa parentis erunt.               [ ]
183                ibunt semimares   et inania tympana tundent,            [ ]
184               aeraque tinnitus   ¨ aere repulsa dabunt:                [ ]
185            ipsa sedens   molli comitum   cervice feretur               [ ]
186               urbis per medias   ¨ exululata vias.                     [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
187           scaena sonat,   ludique vocant.   spectate, Quirites,        [1]
188              et fora Marte suo   ¨ litigiosa vacent.                   [ ]
189          quaerere multa libet,   sed me sonus aeris acuti              [ ]
190             terret et horrendo   ¨ lotos adunca sono.                  [ ]
191        'da, dea, quem sciter.'   doctas Cybeleia neptes                [ ]
192             vidit et has curae   ¨ iussit adesse meae.                 [ ]
193              'pandite, mandati   memores, Heliconis alumnae,           [ ]?
194                gaudeat assiduo   ¨ cur dea Magna sono.'                [ ]
195             sic ego. sic Erato   (mensis Cythereius illi               [ ]
196            cessit, quod teneri   ¨ nomen amoris habet):                [ ]
197               'reddita Saturno   sors haec erat, "optime regum,        [ ]
198                a nato sceptris   ¨ excutiere tuis."                    [ ]
199             ille suam metuens,   ut quaeque erat edita, prolem         [ ]
200              devorat, immersam   ¨ visceribusque tenet.                [ ]
201         saepe Rhea questa est,   totiens fecunda nec umquam            [ ]
202             mater, et indoluit   ¨ fertilitate sua.                    [ ]
203            Iuppiter ortus erat   (pro magno teste vetustas             [ ]
204             creditur; acceptam   ¨ parce movere fidem):                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
205             veste latens saxum   caelesti gutture sedit:               [ ]
206              sic genitor fatis   ¨ decipiendus erat.                   [ ]
207                 ardua iamdudum   resonat tinnitibus Ide,               [ ]
208               tutus ut infanti   ¨ vagiat ore puer.                    [ ]
209          pars clipeos rudibus,   galeas pars tundit inanes:            [ ]
210            hoc Curetes habent,   ¨ hoc Corybantes opus.                [2]
211           res latuit,   priscique manent   imitamina facti;            [ ]
212              aera deae comites   ¨ raucaque terga movent.              [ ]
213            cymbala pro galeis,   pro scutis tympana pulsant;           [ ]
214            tibia dat Phrygios,   ¨ ut dedit ante, modos.'              [ ]
215             desierat.   coepi: 'cur huic   genus acre leonum           [ ]?
216             praebent insolitas   ¨ ad iuga curva iubas?'               [ ]
217            desieram.   coepit: 'feritas   mollita per illam            [ ]
218             creditur; id curru   ¨ testificata suo est.'               [ ]
219              'at cur turrifera   caput est onerata corona?             [ ]
220               an primis turres   ¨ urbibus illa dedit?'                [ ]
221           annuit. 'unde venit'   dixi 'sua membra secandi              [ ]
222            impetus?' ut tacui,   ¨ Pieris orsa loqui:                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
223         'Phryx puer in silvis,   facie spectabilis, Attis              [ ]
224               turrigeram casto   ¨ vinxit amore deam.                  [ ]
225              hunc sibi servari   voluit, sua templa tueri,             [ ]?
226               et dixit 'semper   ¨ fac puer esse velis.'               [ ]
227            ille fidem   iussis dedit et   'si mentiar,' inquit         [ ]
228           'ultima, qua fallam,   ¨ sit Venus illa mihi.'               [ ]
229            fallit et in nympha   Sagaritide desinit esse               [ ]
230         quod fuit: hinc poenas   ¨ exigit ira deae.                    [ ]
231               Naida volneribus   succidit in arbore factis,            [ ]
232              illa perit: fatum   ¨ Naidos arbor erat.                  [ ]
233         hic furit et   credens thalami   procumbere tectum             [1]
234               effugit et cursu   ¨ Dindyma summa petit                 [ ]
235         et modo 'tolle faces!'   'remove' modo 'verbera!' clamat;      [ ]
236              saepe Palaestinas   ¨ iurat adesse deas.                  [ ]
237              ille etiam   saxo corpus   laniavit acuto,                [ ]
238            longaque in immundo   ¨ pulvere tracta coma est,            [ ]
239          voxque fuit   'merui! meritas   do sanguine poenas.           [ ]
240             a! pereant partes,   ¨ quae nocuere mihi!                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
241             a! pereant'   dicebat adhuc,   onus inguinis aufert,       [3]
242           nullaque sunt subito   ¨ signa relicta viri.                 [ ]
243              venit in exemplum   furor hic, mollesque ministri         [ ]
244               caedunt iactatis   ¨ vilia membra comis.'                [ ]
245                 talibus Aoniae   facunda voce Camenae                  [ ]
246               reddita quaesiti   ¨ causa furoris erat.                 [ ]
247     'hoc quoque, dux   operis, moneas,   precor, unde petita           [ ]
248             venerit. an nostra   ¨ semper in urbe fuit?'               [ ]
249           'Dindymon et Cybelen   et amoenam fontibus Iden              [ ]
250              semper et Iliacas   ¨ Mater amavit opes:                  [ ]
251              cum Troiam Aeneas   Italos portaret in agros,             [ ]?
252             est dea sacriferas   ¨ paene secuta rates,                 [ ]
253             sed nondum   fatis Latio   sua numina posci                [ ]
254             senserat, adsuetis   ¨ substiteratque locis.               [ ]
255           post, ut Roma potens   opibus iam saecula quinque            [ ]
256               vidit et edomito   ¨ sustulit orbe caput,                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
257               carminis Euboici   fatalia verba sacerdos                [ ]?
258            inspicit; inspectum   ¨ tale fuisse ferunt:                 [ ]
259         'mater abest:   matrem iubeo,   Romane, requiras.              [ ]
260          cum veniet, casta est   ¨ accipienda manu.'                   [ ]
261              obscurae   sortis patres   ambagibus errant,              [ ]
262           quaeve parens absit,   ¨ quove petenda loco.                 [ ]
263              consulitur Paean,   'divum'que 'arcessite Matrem,'        [ ]
264           inquit 'in Idaeo est   ¨ invenienda iugo.'                   [ ]
265            mittuntur proceres.   Phrygiae tunc sceptra tenebat         [ ]
266              Attalus: Ausoniis   ¨ rem negat ille viris.               [ ]
267            mira canam.   longo tremuit   cum murmure tellus,           [ ]
268              et sic est adytis   ¨ diva locuta suis:                   [ ]
269              'ipsa peti volui,   nec sit mora, mitte volentem.         [ ]
270             dignus Roma locus,   ¨ quo deus omnis eat.'                [ ]
271              ille soni   terrore pavens   'proficiscere,' dixit        [ ]
272      'nostra eris: in Phrygios   ¨ Roma refertur avos.'                [ ]
273             protinus innumerae   caedunt pineta secures                [ ]
274           illa, quibus fugiens   ¨ Phryx pius usus erat:               [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
275            mille manus coeunt,   et picta coloribus ustis              [ ]
276               caelestum Matrem   ¨ concava puppis habet.               [ ]
277           illa sui   per aquas fertur   tutissima nati                 [ ]
278              longaque Phrixeae   ¨ stagna sororis adit                 [ ]
279              Rhoeteumque rapax   Sigeaque litora transit               [2]
280          et Tenedum et veteres   ¨ Eetionis opes.                      [ ]
281            Cyclades excipiunt,   Lesbo post terga relicta,             [ ]
282              quaeque Carysteis   ¨ frangitur unda vadis.               [ ]
283            transit et Icarium,   lapsas ubi perdidit alas              [ ]
284               Icarus et vastae   ¨ nomina fecit aquae.                 [ ]
285              tum laeva Creten,   dextra Pelopeidas undas               [ ]
286             deserit et Veneris   ¨ sacra Cythera petit.                [ ]
287          hinc mare Trinacrium,   candens ubi tinguere ferrum           [ ]
288            Brontes et Steropes   ¨ Acmonidesque solent,                [ ]
289          aequoraque Afra legit   Sardoaque regna sinistris             [ ]
290               respicit a remis   ¨ Ausoniamque tenet.                  [1]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
291              Ostia contigerat,   qua se Tiberinus in altum             [1]
292               dividit et campo   ¨ liberiore natat:                    [ ]
293            omnis eques   mixtaque gravis   cum plebe senatus           [ ]
294                obvius ad Tusci   ¨ fluminis ora venit.                 [ ]
295            procedunt   pariter matres   nataeque nurusque              [ ]
296         quaeque colunt sanctos   ¨ virginitate focos.                  [ ]
297               sedula fune viri   contento brachia lassant:             [ ]
298             vix subit adversas   ¨ hospita navis aquas.                [ ]
299             sicca diu   fuerat tellus,   sitis usserat herbas:         [ ]
300                   sedit limoso   ¨ pressa carina vado.                 [ ]
301          quisquis adest operi,   plus quam pro parte laborat,          [ ]
302              adiuvat et fortis   ¨ voce sonante manus.                 [ ]
303             illa velut   medio stabilis   sedet insula ponto:          [ ]
304               attoniti monstro   ¨ stantque paventque viri.            [ ]
305           Claudia Quinta genus   Clauso referebat ab alto,             [ ]
306               nec facies impar   ¨ nobilitate fuit:                    [ ]
307          casta quidem, sed non   et credita: rumor iniquus             [ ]
308             laeserat, et falsi   ¨ criminis acta rea est;              [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
309              cultus et ornatis   varie prodisse capillis               [ ]
310             obfuit, ad rigidos   ¨ promptaque lingua senes.            [ ]
311             conscia mens recti   famae mendacia risit,                 [ ]
312              sed nos in vitium   ¨ credula turba sumus.                [ ]
313              haec ubi castarum   processit ab agmine matrum            [ ]
314               et manibus puram   ¨ fluminis hausit aquam,              [ ]
315             ter caput inrorat,   ter tollit in aethera palmas          [ ]
316          (quicumque aspiciunt,   ¨ mente carere putant)                [ ]
317               summissoque genu   voltus in imagine divae               [ ]
318              figit et hos edit   ¨ crine iacente sonos:                [1]
319        'supplicis, alma, tuae,   genetrix fecunda deorum,              [ ]
320               accipe sub certa   ¨ condicione preces.                  [ ]
321           casta negor.   si tu damnas,   meruisse fatebor;             [ ]?
322              morte luam poenas   ¨ iudice victa dea.                   [ ]
323           sed si crimen abest,   tu nostrae pignora vitae              [1]
324             re dabis et castas   ¨ casta sequere manus.'               [ ]
325                dixit et exiguo   funem conamine traxit                 [ ]?
326           (mira, sed et scaena   ¨ testificata loquar):                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
327        mota dea est   sequiturque ducem   laudatque sequendo:          [ ]
328                index laetitiae   ¨ fertur ad astra sonus.              [ ]
329             fluminis ad flexum   veniunt (Tiberina priores             [ ]
330               atria dixerunt),   ¨ unde sinister abit.                 [ ]
331           nox aderat:   querno religant   in stipite funem             [ ]
332             dantque levi somno   ¨ corpora functa cibo.                [ ]
333           lux aderat:   querno solvunt   a stipite funem;              [ ]
334              ante tamen posito   ¨ tura dedere foco,                   [ ]?
335                ante coronarunt   puppem et sine labe iuvencam          [2]
336               mactarunt operum   ¨ coniugiique rudem.                  [ ]
337          est locus, in Tiberim   qua lubricus influit Almo             [1]
338                 et nomen magno   ¨ perdit in amne minor:               [ ]
339                 illic purpurea   canus cum veste sacerdos              [ ]?
340                Almonis dominam   ¨ sacraque lavit aquis.               [ ]
341             exululant comites,   furiosaque tibia flatur,              [ ]
342              et feriunt molles   ¨ taurea terga manus.                 [ ]
343              Claudia praecedit   laeto celeberrima voltu,              [ ]
344             credita vix tandem   ¨ teste pudica dea;                   [ ]?
345         ipsa sedens   plaustro porta est   invecta Capena:             [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
347                Nasica accepit.   templi non perstitit auctor:          [ ]
348             Augustus nunc est,   ¨ ante Metellus erat.'                [ ]
349           substitit hic Erato.   mora fit; sic cetera quaero:          [ ]
350           'dic,' inquam 'parva   ¨ cur stipe quaerat opes.'            [ ]
351         'contulit aes populus,   de quo delubra Metellus               [ ]?
352            fecit,' ait 'dandae   ¨ mos stipis inde manet.'             [ ]
353           cur vicibus   factis ineant   convivia, quaero,              [ ]
354           tunc magis, indictas   ¨ concelebrentque dapes.              [ ]
355             'quod bene mutarit   sedem Berecyntia,' dixit              [2]
356               'captant mutatis   ¨ sedibus omen idem.'                 [ ]
357            institeram,   quare primi   Megalesia ludi                  [1]?
358            urbe forent nostra,   ¨ cum dea (sensit enim)               [ ]
359           'illa deos'   inquit 'peperit.   cessere parenti,            [ ]
360             principiumque dati   ¨ Mater honoris habet.'               [ ]
361            'cur igitur Gallos,   qui se excidere, vocamus,             [ ]
362            cum tanto a Phrygia   ¨ Gallica distet humus?'              [ ]
363         'inter' ait   'viridem Cybelen   altasque Celaenas             [ ]
364               amnis it insana,   ¨ nomine Gallus, aqua.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
365         qui bibit inde, furit:   procul hinc discedite, quis est       [ ]
366             cura bonae mentis:   ¨ qui bibit inde, furit.'             [ ]
367           'non pudet herbosum'   dixi 'posuisse moretum                [ ]
368             in dominae mensis.   ¨ an sua causa subest?'               [ ]
369          'lacte mero   veteres usi   narrantur et herbis,              [1]?
370             sponte sua si quas   ¨ terra ferebat' ait.                 [ ]
371               'candidus elisae   miscetur caseus herbae,               [2]
372              cognoscat priscos   ¨ ut dea prisca cibos.'               [ ]
5. G NON LVDI                                                                ..
373              Postera cum caelo   motis Pallantias astris               [1]
374            fulserit, et niveos   ¨ Luna levarit equos,                 [ ]
375             qui dicet 'quondam   sacrata est colle Quirini             [ ]
376                hac Fortuna die   ¨ Publica,' verus erit.               [ ]
6. HNP LVDI 7. AN LVDI 8. BN LVDI 9. CN LVDI                                 ..
377            Tertia lux (memini)   ludis erat, ac mihi quidam            [1]?
378               spectanti senior   ¨ continuusque loco                   [ ]
379         'haec' ait 'illa dies,   Libycis qua Caesar in oris            [ ]
380              perfida magnanimi   ¨ contudit arma Iubae.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
381          dux mihi Caesar erat,   sub quo meruisse tribunus             [ ]
382               glorior: officio   ¨ praefuit ille meo.                  [ ]
383               hanc ego militia   sedem, tu pace parasti,               [ ]?
384               inter bis quinos   ¨ usus honore viros.'                 [ ]
385                 plura locuturi   subito seducimur imbre:               [2]?
386              pendula caelestis   ¨ Libra movebat aquas.                [ ]
387         Ante tamen,   quam summa dies   spectacula sistat,             [ ]
388                  ensifer Orion   ¨ aequore mersus erit.                [u]
10. DN LVD IN CIR                                                            ..
389              Proxima victricem   cum Romam inspexerit Eos,             [ ]
390              et dederit Phoebo   ¨ stella fugata locum,                [ ]
391            circus erit   pompa celeber   numeroque deorum,             [ ]
392              primaque ventosis   ¨ palma petetur equis.                [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 152
Publius Ovidius Naso: Kalenderen 4,393-678 [Fasti]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: