File n. 152 – 21:05 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 153
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 152 Publius Ovidius Naso: Kalenderen 4,393-678 [Fasti]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)                            0:00
11. EN 12. FN LVDI CERERI                                                    ..
393             Hinc Cereris ludi.   non est opus indice causae;           [1]?
394              sponte deae munus   ¨ promeritumque patet.                [ ]
395            panis erat   primis virides   mortalibus herbae,            [ ]
396              quas tellus nullo   ¨ sollicitante dabat;                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
397              et modo carpebant   vivax e cespite gramen,               [ ]
398             nunc epulae tenera   ¨ fronde cacumen erant.               [ ]?
399       postmodo glans nata est:   bene erat iam glande reperta,         [ ]
400             duraque magnificas   ¨ quercus habebat opes.               [ ]
401          prima Ceres homine ad   meliora alimenta vocato               [ ]
402                mutavit glandes   ¨ utiliore cibo.                      [ ]
403             illa iugo   tauros collum   praebere coegit:               [ ]
404              tunc primum soles   ¨ eruta vidit humus.                  [ ]
405            aes erat in pretio,   chalybeia massa latebat:              [ ]
406                 eheu! perpetuo   ¨ debuit illa tegi.                   [ ]
407          pace Ceres laeta est;   et vos orate, coloni,                 [ ]?
408                perpetuam pacem   ¨ pacificumque ducem.                 [ ]
409             farra deae   micaeque licet   salientis honorem            [ ]
410            detis et in veteres   ¨ turea grana focos,                  [ ]
411           et, si tura aberunt,   unctas accendite taedas:              [1]
412            parva bonae Cereri,   ¨ sint modo casta, placent.           [ ]
413               a bove succincti   cultros removete ministri:            [ ]
414              bos aret; ignavam   ¨ sacrificate suem.                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
415             apta iugo   cervix non est   ferienda securi:              [ ]
416               vivat et in dura   ¨ saepe laboret humo.                 [ ]
417             Exigit ipse locus,   raptus ut virginis edam:              [ ]
418             plura recognosces,   ¨ pauca docendus eris.                [ ]
419        terra tribus   scopulis vastum   procurrit in aequor            [ ]
420            Trinacris, a positu   ¨ nomen adepta loci,                  [ ]
421            grata domus Cereri.   multas ea possidet urbes,             [ ]
422            in quibus est culto   ¨ fertilis Henna solo.                [ ]
423              frigida caelestum   matres Arethusa vocarat:              [1]
424              venerat ad sacras   ¨ et dea flava dapes.                 [ ]
425               filia, consuetis   ut erat comitata puellis,             [ ]?
426                   errabat nudo   ¨ per sua prata pede.                 [ ]
427              valle sub umbrosa   locus est aspergine multa             [ ]?
428                 uvidus ex alto   ¨ desilientis aquae.                  [ ]
429             tot fuerant illic,   quot habet natura, colores,           [ ]
430             pictaque dissimili   ¨ flore nitebat humus.                [ ]
431            quam simul aspexit,   'comites, accedite' dixit             [ ]
432               'et mecum plenos   ¨ flore referte sinus.'               [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)                            4:00
433               praeda puellares   animos prolectat inanis,              [ ]?
434                et non sentitur   ¨ sedulitate labor.                   [ ]
435            haec implet   lento calathos   e vimine nexos,              [1]
436            haec gremium, laxos   ¨ degravat illa sinus:                [ ]
437            illa legit calthas,   huic sunt violaria curae,             [ ]
438                illa papavereas   ¨ subsecat ungue comas:               [ ]
439         has, hyacinthe, tenes;   illas, amarante, moraris:             [ ]
440        pars thyma, pars rorem,   ¨ pars meliloton amat.                [ ]
441        plurima lecta rosa est,   sunt et sine nomine flores;           [ ]
442             ipsa crocos tenues   ¨ liliaque alba legit.                [ ]
443                carpendi studio   paulatim longius itur,                [ ]
444                et dominam casu   ¨ nulla secuta comes.                 [ ]
445          hanc videt et   visam patruus   velociter aufert              [ ]
446             regnaque caeruleis   ¨ in sua portat equis.                [ ]
447            illa quidem   clamabat 'io,   carissima mater,              [ ]?
448            auferor!' ipsa suos   ¨ abscideratque sinus:                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
449               panditur interea   Diti via, namque diurnum              [ ]?
450                lumen inadsueti   ¨ vix patiuntur equi.                 [ ]
451            et chorus aequalis,   cumulatis flore canistris,            [ ]
452          'Persephone,' clamant   ¨ 'ad tua dona veni!'                 [1]
453              ut clamata silet,   montes ululatibus implent             [1]
454              et feriunt maesta   ¨ pectora nuda manu.                  [ ]
455          attonita est   plangore Ceres   (modo venerat Hennam)         [ ]
456         nec mora, 'me miseram!   ¨ filia,' dixit 'ubi es?'             [ ]
457          mentis inops rapitur,   quales audire solemus                 [ ]
458                Threicias fusis   ¨ maenadas ire comis.                 [ ]
459                ut vitulo mugit   sua mater ab ubere rapto              [2]
460               et quaerit fetus   ¨ per nemus omne suos:                [ ]
461          sic dea nec   retinet gemitus   et concita cursu              [ ]
462             fertur et a campis   ¨ incipit, Henna, tuis.               [ ]
463                 inde puellaris   nacta est vestigia plantae            [ ]
464                et pressam noto   ¨ pondere vidit humum;                [ ]
465             forsitan illa dies   erroris summa fuisset,                [ ]
466              si non turbassent   ¨ signa reperta sues.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
467               iamque Leontinos   Amenanaque flumina cursu              [ ]?
468            praeterit et ripas,   ¨ herbifer Aci, tuas;                 [ ]
469            praeterit et Cyanen   et fontes lenis Anapi                 [ ]
470              et te, verticibus   ¨ non adeunde Gela.                   [ ]
471              liquerat Ortygien   Megareaque Pantagienque,              [ ]
472              quaque Symaetheas   ¨ accipit aequor aquas,               [ ]
473              antraque Cyclopum   positis exusta caminis,               [ ]
474            quique locus curvae   ¨ nomina falcis habet,                [ ]
475           Himeraque et Didymen   Acragantaque Tauromenumque            [ ]
476              sacrarumque Melan   ¨ pascua laeta boum.                  [ ]
477            hinc Camerinan adit   Thapsonque et Heloria Tempe,          [ ]
478           quaque iacet Zephyro   ¨ semper apertus Eryx.                [ ]
479              iamque Peloriadem   Lilybaeaque, iamque Pachynon          [ ]
480              lustrarat, terrae   ¨ cornua trina suae.                  [ ]
481          quacumque ingreditur,   miseris loca cuncta querellis         [ ]
482             implet, ut amissum   ¨ cum gemit ales Ityn,                [ ]
483       perque vices   modo 'Persephone!'   modo 'filia!' clamat,        [ ]
484             clamat et alternis   ¨ nomen utrumque ciet.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
485           sed neque Persephone   Cererem nec filia matrem              [ ]
486             audit, et alternis   ¨ nomen utrumque perit;               [ ]
487               unaque, pastorem   vidisset an arva colentem,            [ ]
488          vox erat 'hac gressus   ¨ ecqua puella tulit?'                [ ]
489           iam color unus inest   rebus, tenebrisque teguntur           [ ]
490             omnia, iam vigiles   ¨ conticuere canes:                   [ ]
491               alta iacet vasti   super ora Typhoeos Aetne,             [ ]
492                cuius anhelatis   ¨ ignibus ardet humus;                [1]
493                 illic accendit   geminas pro lampade pinus:            [ ]
494             hic Cereris sacris   ¨ nunc quoque taeda datur.            [ ]
495               est specus exesi   structura pumicis asper,              [ ]?
496              non homini regio,   ¨ non adeunda ferae:                  [ ]
497            quo simul ac venit,   frenatos curribus angues              [ ]
498            iungit et aequoreas   ¨ sicca pererrat aquas.               [ ]
499              effugit et Syrtes   et te, Zanclaea Charybdis,            [ ]
500                et vos, Nisaei,   ¨ naufraga monstra, canes,            [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)                            8:00
501            Hadriacumque patens   late bimaremque Corinthum:            [1]
502           sic venit ad portus,   ¨ Attica terra, tuos.                 [ ]
503             hic primum   sedit gelido   maestissima saxo:              [ ]
504               illud Cecropidae   ¨ nunc quoque triste vocant.          [ ]
505               sub Iove duravit   multis inmota diebus,                 [2]
506               et lunae patiens   ¨ et pluvialis aquae.                 [ ]
507      fors sua cuique loco est:   quod nunc Cerialis Eleusin            [ ]
508             dicitur, hoc Celei   ¨ rura fuere senis.                   [ ]
509             ille domum glandes   excussaque mora rubetis               [ ]
510              portat et arsuris   ¨ arida ligna focis.                  [ ]
511               filia parva duas   redigebat monte capellas,             [ ]
512              et tener in cunis   ¨ filius aeger erat.                  [ ]
513             'mater!' ait virgo   (mota est dea nomine matris)          [ ]?
514           'quid facis in solis   ¨ incomitata locis?'                  [ ]
515            restitit et senior,   quamvis onus urget, et orat,          [ ]
516              tecta suae subeat   ¨ quantulacumque casae.               [ ]
517           illa negat.   simularat anum   mitraque capillos             [ ]
518            presserat. instanti   ¨ talia dicta refert:                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
519           'sospes eas   semperque parens!   mihi filia rapta est.      [ ]
520             heu, melior quanto   ¨ sors tua sorte mea est!'            [ ]
521          dixit, et ut lacrimae   (neque enim lacrimare deorum est)     [ ]
522             decidit in tepidos   ¨ lucida gutta sinus.                 [ ]
523         flent pariter   molles animis   virgoque senexque;             [ ]
524            e quibus haec iusti   ¨ verba fuere senis:                  [ ]
525       'sic tibi, quam   raptam quaeris,   sit filia sospes,            [ ]
526              surge nec exiguae   ¨ despice tecta casae.'               [ ]
527        cui dea 'duc!'   inquit 'scisti,   qua cogere posses,’          [ ]?
528               seque levat saxo   ¨ subsequiturque senem.               [ ]
529             dux comiti narrat,   quam sit sibi filius aeger            [ ]
530              nec capiat somnos   ¨ invigiletque malis.                 [ ]
531              illa soporiferum,   parvos initura penates,               [ ]
532               colligit agresti   ¨ lene papaver humo;                  [ ]
533              dum legit, oblito   fertur gustasse palato                [ ]
534            longamque imprudens   ¨ exsoluisse famem.                   [ ]
535            quae quia principio   posuit ieiunia noctis,                [ ]
536           tempus habent mystae   ¨ sidera visa cibi.                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
537             limen ut intravit,   luctus videt omnia plena:             [ ]
538              iam spes in puero   ¨ nulla salutis erat.                 [ ]
539                 matre salutata   (mater Metanira vocatur)              [2]?
540            iungere dignata est   ¨ os puerile suo.                     [ ]
541         pallor abit,   subitasque vident   in corpore vires:           [ ]
542                tantus caelesti   ¨ venit ab ore vigor.                 [ ]
543          tota domus laeta est,   hoc est materque paterque             [ ]
544             nataque: tres illi   ¨ tota fuere domus.                   [ ]
545             mox epulas ponunt,   liquefacta coagula lacte              [ ]
546            pomaque et in ceris   ¨ aurea mella suis.                   [ ]
547            abstinet alma Ceres   somnique papavera causas              [ ]
548            dat tibi cum tepido   ¨ lacte bibenda, puer.                [ ]
549             noctis erat medium   placidique silentia somni:            [ ]
550             Triptolemum gremio   ¨ sustulit illa suo                   [ ]
551           terque manu   permulsit eum,   tria carmina dixit,           [ ]
552                carmina mortali   ¨ non referenda sono,                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)                           12:00
553            inque foco   corpus pueri   vivente favilla                 [ ]
554                obruit, humanum   ¨ purget ut ignis onus.               [ ]
555              excutitur   somno stulte   pia mater et amens             [ ]
556         'quid facis?' exclamat   ¨ membraque ab igne rapit.            [ ]
557         cui dea 'dum   non es' dixit   'scelerata, fuisti:             [ ]
558                 inrita materno   ¨ sunt mea dona metu.                 [ ]
559            iste quidem   mortalis erit,   sed primus arabit            [ ]
560              et seret et culta   ¨ praemia tollet humo.'               [ ]
561             dixit et egrediens   nubem trahit inque dracones           [ ]
562             transit et alifero   ¨ tollitur axe Ceres.                 [ ]
563               Sunion expositum   Piraeaque tuta recessu                [ ]
564          linquit et in dextrum   ¨ quae iacet ora latus.               [ ]
565             hinc init Aegaeum,   quo Cycladas aspicit omnes,           [ ]
566                Ioniumque rapax   ¨ Icariumque legit,                   [ ]
567           perque urbes   Asiae longum   petit Hellespontum,            [ ]
568              diversumque locis   ¨ alta pererrat iter.                 [ ]
569             nam modo turilegos   Arabas, modo despicit Indos,          [ ]
570         hinc Libys, hinc Meroë   ¨ siccaque terra subest;              [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
571            nunc adit Hesperios   Rhenum Rhodanumque Padumque           [ ]
572          teque, future parens,   ¨ Thybri, potentis aquae.             [ ]
573        quo feror? inmensum est   erratas dicere terras:                [ ]
574             praeteritus Cereri   ¨ nullus in orbe locus.               [ ]
575              errat et in caelo   liquidique inmunia ponti              [ ]
576              adloquitur gelido   ¨ proxima signa polo:                 [ ]
577           'Parrhasides stellae   (namque omnia nosse potestis,         [ ]
578              aequoreas numquam   ¨ cum subeatis aquas),                [ ]
579            Persephonen   natam miserae   monstrate parenti!'           [ ]
580           dixerat. huic Helice   ¨ talia verba refert:                 [ ]
581        'crimine nox vacua est;   Solem de virgine rapta                [ ]
582              consule, qui late   ¨ facta diurna videt.'                [1]
583        Sol aditus   'quam quaeris,' ait   'ne vana labores,            [ ]
584             nupta Iovis fratri   ¨ tertia regna tenet.'                [ ]
585              questa diu secum,   sic est adfata Tonantem,              [ ]
586             maximaque in voltu   ¨ signa dolentis erant:               [ ]
587         'si memor es,   de quo mihi sit   Proserpina nata,             [ ]?
588                 dimidium curae   ¨ debet habere tuae.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
589                 orbe pererrato   sola est iniuria facti                [ ]?
590              cognita: commissi   ¨ praemia raptor habet.               [ ]
591            at neque Persephone   digna est praedone marito,            [ ]
592            nec gener hoc nobis   ¨ more parandus erat.                 [ ]
593           quid gravius   victore Gyge   captiva tulissem,              [ ]
594             quam nunc te caeli   ¨ sceptra tenente tuli?               [ ]
595            verum impune ferat,   nos haec patiemur inultae;            [ ]
596              reddat et emendet   ¨ facta priora novis.'                [ ]
597            Iuppiter hanc lenit   factumque excusat amore,              [ ]
598           'nec gener est nobis   ¨ ille pudendus' ait.                 [ ]
599             'non ego nobilior:   posita est mihi regia caelo,          [ ]
600          possidet alter aquas,   ¨ alter inane chaos.                  [ ]
601              sed si forte tibi   non est mutabile pectus,              [ ]?
602           statque semel iuncti   ¨ rumpere vincla tori,                [ ]
603          hoc quoque temptemus,   siquidem ieiuna remansit;             [ ]
604              si minus, inferni   ¨ coniugis uxor erit.'                [ ]
605            Tartara iussus adit   sumptis Caducifer alis                [ ]
606            speque redit citius   ¨ visaque certa refert:               [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)                           16:00
607         'rapta tribus'   dixit 'solvit   ieiunia granis,               [ ]
608              Punica quae lento   ¨ cortice poma tegunt.'               [ ]
609            non secus indoluit,   quam si modo rapta fuisset,           [ ]
610           maesta parens, longa   ¨ vixque refecta mora est,            [ ]
611         atque ita 'nec   nobis caelum est   habitabile' dixit;         [ ]
612               'Taenaria recipi   ¨ me quoque valle iube.'              [ ]
613               et factura fuit,   pactus nisi Iuppiter esset,           [ ]
614            bis tribus ut caelo   ¨ mensibus illa foret.                [ ]
615             tum demum   voltumque Ceres   animumque recepit            [ ]
616               imposuitque suae   ¨ spicea serta comae;                 [ ]
617              largaque provenit   cessatis messis in arvis,             [2]
618               et vix congestas   ¨ area cepit opes.                    [ ]
619           alba decent Cererem:   vestis Cerialibus albas               [ ]
620             sumite; nunc pulli   ¨ velleris usus abest.                [ ]
13. G EID NP LVDI                                                            ..

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
621                Occupat Aprilis   Idus cognomine Victor                 [1]
622             Iuppiter: hac illi   ¨ sunt data templa die.               [ ]
623         hac quoque, ni fallor,   populo dignissima nostro              [ ]
624                 atria Libertas   ¨ coepit habere sua.                  [ ]
14. HN LVDI                                                                  ..
625                  Luce secutura   tutos pete, navita, portus:           [2]?
626               ventus ab occasu   ¨ grandine mixtus erit.               [ ]
627           sit licet ut fuerit,   tamen hac Mutinensia Caesar           [ ]
628               grandine militia   ¨ perculit arma sua.                  [ ]
15. A FORD . NP LVDI 16. BN LVDI                                             ..
629            Tertia post Veneris   cum lux surrexerit Idus,              [ ]
630              pontifices, forda   ¨ sacra litate bove.                  [ ]
631           forda ferens bos est   fecundaque, dicta ferendo:            [ ]
632               hinc etiam fetus   ¨ nomen habere putant.                [ ]
633       nunc gravidum pecus est,   gravidae quoque semine terrae:        [ ]
634                 Telluri plenae   ¨ victima plena datur.                [ ]
635         pars cadit arce Iovis,   ter denas curia vaccas                [ ]
636               accipit et largo   ¨ sparsa cruore madet.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
637             ast ubi visceribus   vitulos rapuere ministri              [ ]
638               sectaque fumosis   ¨ exta dedere focis,                  [1]
639            igne cremat vitulos   quae natu maxima virgo est,           [ ]?
640             luce Palis populos   ¨ purget ut ille cinis.               [ ]
641              rege Numa, fructu   non respondente labori,               [ ]
642                 inrita decepti   ¨ vota colentis erant.                [ ]
643           nam modo siccus erat   gelidis aquilonibus annus,            [ ]
644              nunc ager assidua   ¨ luxuriabat aqua:                    [ ]
645           saepe Ceres   primis dominum   fallebat in herbis,           [ ]
646               et levis obsesso   ¨ stabat avena solo,                  [ ]
647             et pecus ante diem   partus edebat acerbos,                [ ]?
648               agnaque nascendo   ¨ saepe necabat ovem.                 [ ]
649            silva vetus   nullaque diu   violata securi                 [ ]
650               stabat, Maenalio   ¨ sacra relicta deo:                  [ ]
651           ille dabat   tacitis animo   responsa quieto                 [ ]
652          noctibus. hic geminas   ¨ rex Numa mactat oves.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)                           20:00
653             prima cadit Fauno,   leni cadit altera Somno:              [1]
654              sternitur in duro   ¨ vellus utrumque solo.               [ ]
655             bis caput intonsum   fontana spargitur unda,               [ ]?
656                bis sua faginea   ¨ tempora fronde tegit.               [ ]
657            usus abest Veneris,   nec fas animalia mensis               [ ]
658            ponere, nec digitis   ¨ anulus ullus inest.                 [ ]
659            veste rudi   tectus supra   nova vellera corpus             [ ]
660                 ponit, adorato   ¨ per sua verba deo.                  [1]
661               interea placidam   redimita papavere frontem             [ ]
662             nox venit et secum   ¨ somnia nigra trahit.                [ ]
663          Faunus adest,   oviumque premens   pede vellera duro          [ ]
664                edidit a dextro   ¨ talia verba toro:                   [ ]
665       'morte boum   tibi, rex, Tellus   placanda duarum:               [ ]
666              det sacris animas   ¨ una iuvenca duas.'                  [ ]
667              excutitur   terrore quies:   Numa visa revolvit           [ ]
668               et secum ambages   ¨ caecaque iussa refert.              [ ]

Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 4. bog (Loeb)
669               expedit errantem   nemori gratissima coniunx             [1]
670             et dixit 'gravidae   ¨ posceris exta bovis.'               [ ]
671          exta bovis   gravidae dantur,   fecundior annus               [ ]
672           provenit, et fructum   ¨ terra pecusque ferunt.              [ ]
673         hanc quondam   Cytherea diem   properantius ire                [ ]
674             iussit et admissos   ¨ praecipitavit equos,                [ ]
675             ut titulum imperii   quam primum luce sequenti             [ ]
676                 Augusto iuveni   ¨ prospera bella darent.              [ ]
17. CN LVDI 18. DN LVDI                                                      ..
677            Sed iam praeteritas   quartus tibi Lucifer Idus             [ ]
678           respicit: hac Hyades   ¨ Dorida nocte tenent.                [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 153
Publius Ovidius Naso: Kalenderen 4,679-954 [Fasti]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: