Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 39 - FA3-OVID Prossimo file n. 155
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb) 0:00
1 Quaeritis, unde putem Maio data nomina mensi? [1]
2 non satis est liquido ¨ cognita causa mihi. [ ]
3 ut stat et incertus qua sit sibi nescit eundum, [ ]
4 cum videt ex omni ¨ parte viator iter: [ ]
5 sic, quia posse datur diversas reddere causas, [ ]
6 qua ferar, ignoro, ¨ copiaque ipsa nocet. [ ]
7 dicite, quae fontes Aganippidos Hippocrenes [ ]
8 grata Medusaei ¨ signa tenetis equi. [ ]
9 dissensere deae. quarum Polyhymnia coepit [ ]
10 prima; silent aliae ¨ dictaque mente notant. [ ]
11 'post chaos ut primum data sunt tria corpora mundo, [ ]
12 inque novas species ¨ omne recessit opus, [ ]
13 pondere terra suo subsedit et aequora traxit, [ ]
14 at caelum levitas ¨ in loca summa tulit; [ ]
15 sol quoque cum stellis nulla gravitate retentus [ ]
16 et vos lunares ¨ exiluistis equi. [ ]
17 sed neque Terra diu Caelo, nec cetera Phoebo [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb) 0:+
18 sidera cedebant; ¨ par erat omnis honos. [1]
19 saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas, [ ]?
20 ausus de media ¨ plebe sedere deus, [ ]
21 nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit, [ ]
22 et Themis extremo ¨ saepe recepta loco est, [ ]
23 donec Honor placidoque decens Reverentia voltu [ ]
24 corpora legitimis ¨ inposuere toris. [ ]
25 hinc sata Maiestas, quae mundum temperat omnem, [ ]
26 quaque die partu est ¨ edita, magna fuit. [ ]
27 nec mora, consedit medio sublimis Olympo [ ]
28 aurea purpureo ¨ conspicienda sinu. [ ]
29 consedere simul Pudor et Metus: omne videres [1]
30 numen ad hanc voltus ¨ composuisse suos. [ ]
31 protinus intravit mentes suspectus honorum: [ ]
32 fit pretium dignis, ¨ nec sibi quisque placet. [ ]
33 hic status in caelo multos permansit in annos, [ ]
34 dum senior fatis ¨ excidit arce deus. [ ]
35 Terra feros partus, immania monstra, Gigantas [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb) 0:++
36 edidit ausuros ¨ in Iovis ire domum; [ ]
37 mille manus illis dedit et pro cruribus angues, [ ]
38 atque ait 'in magnos ¨ arma movete deos.' [ ]
39 extruere hi montes ad sidera summa parabant [ ]
40 et magnum bello ¨ sollicitare Iovem; [ ]
41 fulmina de caeli iaculatus Iuppiter arce [ ]
42 vertit in auctores ¨ pondera vasta suos. [ ]
43 his bene Maiestas armis defensa deorum [ ]
44 restat et ex illo ¨ tempore culta manet; [ ]
45 assidet inde Iovi, Iovis est fidissima custos [ ]
46 et praestat sine vi ¨ sceptra tenenda Iovi. [ ]
47 venit et in terras: coluerunt Romulus illam [ ]
48 et Numa, mox alii, ¨ tempore quisque suo. [ ]
49 illa patres in honore pio matresque tuetur, [ ]?
50 illa comes pueris ¨ virginibusque venit, [ ]
51 illa datos fasces commendat eburque curule, [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb) 4:00
52 illa coronatis ¨ alta triumphat equis.' [1]
53 finierat voces Polyhymnia: dicta probarunt [ ]
54 Clioque et curvae ¨ scita Thalia lyrae. [ ]
55 excipit Uranie: fecere silentia cunctae, [2]?
56 et vox audiri ¨ nulla nisi illa potest. [ ]
57 'magna fuit quondam capitis reverentia cani, [ ]
58 inque suo pretio ¨ ruga senilis erat. [ ]
59 Martis opus iuvenes animosaque bella gerebant [ ]
60 et pro dis aderant ¨ in statione suis: [2]
61 viribus illa minor nec habendis utilis armis [ ]
62 consilio patriae ¨ saepe ferebat opem. [ ]
63 nec nisi post annos patuit tunc curia seros, [ ]
64 nomen et aetatis ¨ mite senatus erat. [ ]
65 iura dabat populo senior, finitaque certis [ ]
66 legibus est aetas, ¨ unde petatur honor; [ ]
67 et medius iuvenum, non indignantibus ipsis, [ ]
68 ibat et interior, ¨ si comes unus erat. [ ]
69 verba quis auderet coram sene digna rubore [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb) 4:+
70 dicere? censuram ¨ longa senecta dabat. [ ]
71 Romulus hoc vidit selectaque pectora patres [ ]
72 dixit: ad hos urbis ¨ summa relata novae. [ ]
73 hinc sua maiores tribuisse vocabula Maio [ ]
74 tangor et aetati ¨ consuluisse suae. [ ]
75 et Numitor dixisse potest 'da, Romule, mensem [ ]
76 hunc senibus' nec avum ¨ sustinuisse nepos. [ ]
77 nec leve propositi pignus successor honoris [ ]
78 Iunius, a iuvenum ¨ nomine dictus, habet.' [ ]
79 tunc sic, neglectos hedera redimita capillos, [ ]
80 prima sui coepit ¨ Calliopea chori: [ ]
81 'duxerat Oceanus quondam Titanida Tethyn, [ ]
82 qui terram liquidis, ¨ qua patet, ambit aquis. [ ]
83 hinc sata Pleione cum caelifero Atlante [ ]
84 iungitur, ut fama est, ¨ Pleiadasque parit. [ ]
85 quarum Maia suas forma superasse sorores [ ]
86 traditur et summo ¨ concubuisse Iovi. [ ]
87 haec enixa iugo cupressiferae Cyllenes, [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb) 4:++
88 aetherium volucri ¨ qui pede carpit iter. [ ]
89 Arcades hunc Ladon -que rapax et Maenalus ingens [ ]
90 rite colunt, luna ¨ credita terra prior. [ ]
91 exul ab Arcadia Latios Euander in agros [ ]
92 venerat, impositos ¨ attuleratque deos. [ ]
93 hic, ubi nunc Roma est, orbis caput, arbor et herbae [ ]
94 et paucae pecudes ¨ et casa rara fuit. [ ]
95 quo postquam ventum est, 'consistite!' praescia mater [ ]
96 'nam locus imperii ¨ rus erit istud' ait. [ ]
97 et matri et vati paret Nonacrius heros [ ]
98 inque peregrina ¨ constitit hospes humo, [ ]
99 sacraque multa quidem sed Fauni prima bicornis [ ]
100 has docuit gentes ¨ alipedesque dei. [ ]
101 semicaper, coleris cinctutis, Faune, Lupercis, [ ]
102 cum lustrant celebres ¨ vellera secta vias. [ ]
103 at tu materno donasti nomine mensem, [ ]
104 inventor curvae, ¨ furibus apte, fidis. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb) 8:00
105 nec pietas haec prima tua est: septena putaris, [ ]
106 Pleiadum numerum, ¨ fila dedisse lyrae.' [ ]
107 haec quoque desierat: laudata est voce sororum. [ ]
108 quid faciam turbae ¨ pars habet omnis idem. [ ]
109 gratia Pieridum nobis aequaliter adsit, [ ]
110 nullaque laudetur ¨ plusve minusve mihi. [ ]
1. A. K. MAI. NP LVDI. 2. BF LVDI. ..
111 Ab Iove surgat opus. prima mihi nocte videnda [1]
112 stella est in cunas ¨ officiosa Iovis: [ ]
113 nascitur Oleniae signum pluviale Capellae; [ ]
114 illa dati caelum ¨ praemia lactis habet. [ ]
115 Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida, [ ]?
116 dicitur in silvis ¨ occuluisse Iovem. [ ]
117 huic fuit haedorum mater formosa duorum, [ ]
118 inter Dictaeos ¨ conspicienda greges, [ ]
119 cornibus aeriis atque in sua terga recurvis, [ ]
120 ubere, quod nutrix ¨ posset habere Iovis. [ ]?
121 lac dabat illa deo. sed fregit in arbore cornu [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb) 8:+
122 truncaque dimidia ¨ parte decoris erat. [ ]?
123 sustulit hoc nymphe cinxitque recentibus herbis [ ]
124 et plenum pomis ¨ ad Iovis ora tulit. [ ]
125 ille ubi res caeli tenuit solioque paterno [ ]
126 sedit, et invicto ¨ nil Iove maius erat, [ ]
127 sidera nutricem, nutricis fertile cornu [2]
128 fecit, quod dominae ¨ nunc quoque nomen habet. [ ]
129 praestitibus Maiae Laribus videre Kalendae [ ]
130 aram constitui ¨ parvaque signa deum: [ ]
131 voverat illa quidem Curius: sed multa vetustas [ ]
132 destruit, et saxo ¨ longa senecta nocet. [ ]
133 causa tamen positi fuerat cognominis illis, [ ]
134 quod praestant oculis ¨ omnia tuta suis. [ ]
135 stant quoque pro nobis et praesunt moenibus urbis [2]
136 et sunt praesentes ¨ auxiliumque ferunt. [ ]
137 at canis ante pedes saxo fabricatus eodem [ ]
138 stabat: quae standi ¨ cum Lare causa fuit? [ ]
139 servat uterque domum, domino quoque fidus uterque: [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb) 8:++
140 compita grata deo, ¨ compita grata cani. [ ]
141 exagitant et Lar et turba Diania fures: [ ]
142 pervigilantque Lares ¨ pervigilantque canes. [ ]
143 bina gemellorum quaerebam signa deorum [ ]
144 viribus annosae ¨ facta caduca morae: [ ]
145 mille Lares Geniumque ducis, qui tradidit illos, [ ]
146 urbs habet, et vici ¨ numina trina colunt. [ ]
147 quo feror? Augustus mensis mihi carminis huius [ ]
148 ius habet: interea ¨ Diva canenda Bona est. [ ]
149 est moles nativa loco, res nomina fecit: [2]
150 appellant Saxum; ¨ pars bona montis ea est. [ ]
151 huic Remus institerat frustra, quo tempore fratri [ ]?
152 prima Palatinae ¨ signa dedistis aves. [1]
153 templa Patres illic oculos exosa viriles [ ]
154 leniter acclini ¨ constituere iugo. [ ]
155 dedicat haec veteris Clausorum nominis heres, [ ]
156 virgineo nullum ¨ corpore passa virum: [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb) 12:00
157 Livia restituit, ne non imitata maritum [1]
158 esset et ex omni ¨ parte secuta suum. [ ]?
159 postera cum roseam pulsis Hyperionis astris [ ]
160 in matutinis ¨ lampada tollet equis, [ ]
161 frigidus Argestes summas mulcebit aristas, [ ]
162 candidaque a Calabris ¨ vela dabuntur aquis. [ ]
163 at simul inducent obscura crepuscula noctem, [ ]
164 pars Hyadum toto ¨ de grege nulla latet. [ ]
165 ora micant Tauri septem radiantia flammis, [ ]
166 navita quas Hyadas ¨ Graius ab imbre vocat; [ ]
167 pars Bacchum nutrisse putat, pars credidit esse [ ]
168 Tethyos has neptes ¨ Oceanique senis. [ ]
169 nondum stabat Atlas humeros oneratus Olympo, [ ]
170 cum satus est forma ¨ conspiciendus Hyas; [ ]
171 hunc stirps Oceani maturis nixibus Aethra [ ]?
172 edidit et nymphas, ¨ sed prior ortus Hyas. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 5. bog (Loeb) 12:+
173 dum nova lanugo est, pavidos formidine cervos [2]
174 terret, et est illi ¨ praeda benigna lepus. [ ]
175 at postquam virtus annis adolevit, in apros [ ]
176 audet et hirsutas ¨ comminus ire leas, [ ]
177 dumque petit latebras fetae catulosque leaenae, [ ]
178 ipse fuit Libycae ¨ praeda cruenta ferae. [ ]
179 mater Hyan et Hyan maestae flevere sorores [ ]
180 cervicemque polo ¨ suppositurus Atlas, [ ]
181 victus uterque parens tamen est pietate sororum: [ ]
182 illa dedit caelum, ¨ nomina fecit Hyas. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 155
Publius Ovidius Naso: Kalenderen 5,183-378 [Fasti]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
5. bog.
141 exagitant et Lar et turba Diania fures: [ ]
5. bog.
7 dicite, quae fontes Aganippidos Hippocrenes [ ]
5. bog.
46 et praestat sine vi ¨ sceptra tenenda Iovi. [ ]
Analyse 3
5. bog.
83H hinc sata Pleione cum caelifero Atlante [ ]
87 haec enixa iugo cupressiferae Cyllenes, [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede