Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 39 - FA3-OVID Prossimo file n. 160
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 0:00
9. H VEST fer . vestae ..
249 Vesta, fave! tibi nunc operata resolvimus ora, [ ]
250 ad tua si nobis ¨ sacra venire licet. [ ]
251 in prece totus eram: caelestia numina sensi, [ ]
252 laetaque purpurea ¨ luce refulsit humus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 0:+
253 non equidem vidi (valeant mendacia vatum) [ ]
254 te, dea, nec fueras ¨ aspicienda viro; [ ]
255 sed quae nescieram, quorumque errore tenebar, [ ]
256 cognita sunt nullo ¨ praecipiente mihi. [ ]
257 dena quater memorant habuisse Parilia Romam, [ ]
258 cum flammae custos ¨ aede recepta dea est, [ ]
259 regis opus placidi, quo non metuentius ullum [1]
260 numinis ingenium ¨ terra Sabina tulit. [ ]
261 quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres, [ ]
262 et paries lento ¨ vimine textus erat. [ ]
263 hic locus exiguus, qui sustinet atria Vestae, [ ]
264 tunc erat intonsi ¨ regia magna Numae. [ ]
265 forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuisse [ ]
266 dicitur, et formae ¨ causa probanda subest. [ ]
267 Vesta eadem est et terra: subest vigil ignis utrique: [ ]
268 significant sedem ¨ terra focusque suam. [ ]
269 terra pilae similis nullo fulcimine nixa, [ ]
270 aere subiecto ¨ tam grave pendet onus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 0:++
271 ipsa volubilitas libratum sustinet orbem, [ ]
272 quique premat partes, ¨ angulus omnis abest, [ ]
273 cumque sit in media rerum regione locata [ ]
274 et tangat nullum ¨ plusve minusve latus, [ ]
275 ni convexa foret, parti vicinior esset, [ ]?
276 nec medium terram ¨ mundus haberet onus. [ ]
277 arte Syracosia suspensus in aere clauso [ ]
278 stat globus, immensi ¨ parva figura poli, [ ]
279 et quantum a summis, tantum secessit ab imis [ ]
280 terra; quod ut fiat, ¨ forma rotunda facit. [ ]
281 par facies templi: nullus procurrit in illo [ ]
282 angulus; a pluvio ¨ vindicat imbre tholus. [ ]
283 cur sit virginibus, quaeris, dea culta ministris? [ ]
284 inveniam causas ¨ hac quoque parte suas. [ ]
285 ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatas [2]
286 semine Saturni, ¨ tertia Vesta fuit; [ ]
287 utraque nupserunt, ambae peperisse feruntur, [ ]
288 de tribus impatiens ¨ restitit una viri. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 4:00
289 quid mirum, virgo si virgine laeta ministra [ ]
290 admittit castas ¨ ad sua sacra manus? [ ]
291 nec tu aliud Vestam quam vivam intellege flammam, [ ]
292 nataque de flamma ¨ corpora nulla vides. [ ]
293 iure igitur virgo est, quae semina nulla remittit [ ]
294 nec capit et comites ¨ virginitatis amat. [ ]
295 esse diu stultus Vestae simulacra putavi, [ ]
296 mox didici curvo ¨ nulla subesse tholo: [ ]
297 ignis inextinctus templo celatur in illo, [ ]?
298 effigiem nullam ¨ Vesta nec ignis habet. [ ]
299 stat vi terra sua: vi stando Vesta vocatur, [ ]?
300 causaque par Grai ¨ nominis esse potest. [ ]
301 at focus a flammis et quod fovet omnia, dictus; [ ]
302 qui tamen in primis ¨ aedibus ante fuit. [ ]
303 hinc quoque vestibulum dici reor: inde precando [ ]
304 praefamur Vestam, ¨ quae loca prima tenet. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 4:+
305 ante focos olim scamnis considere longis [2]
306 mos erat et mensae ¨ credere adesse deos; [ ]
307 nunc quoque, cum fiunt antiquae sacra Vacunae, [ ]
308 ante Vacunales ¨ stantque sedentque focos. [1]
309 venit in hos annos aliquid de more vetusto: [ ]
310 fert missos Vestae ¨ pura patella cibos. [ ]
311 ecce coronatis panis dependet asellis, [2]
312 et velant scabras ¨ florida serta molas. [ ]
313 sola prius furnis torrebant farra coloni [ ]
314 (et Fornacali ¨ sunt sua sacra deae): [ ]
315 suppositum cineri panem focus ipse parabat, [1]
316 strataque erat tepido ¨ tegula quassa solo. [ ]
317 inde focum observat pistor dominamque focorum, [ ]
318 et quae pumiceas ¨ versat asella molas. [ ]
319 praeteream referamne tuum, rubicunde Priape, [ ]
320 dedecus? est multi ¨ fabula parva ioci. [ ]
321 turrigera frontem Cybele redimita corona [ ]
322 convocat aeternos ¨ ad sua festa deos. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 4:++
323 convocat et satyros et, rustica numina, nymphas; [ ]
324 Silenus, quamvis ¨ nemo vocarat, adest. [ ]
325 nec licet et longum est epulas narrare deorum: [ ]
326 in multo nox est ¨ pervigilata mero. [ ]
327 hi temere errabant in opacae vallibus Idae, [ ]
328 pars iacet et molli ¨ gramine membra levat, [ ]
329 hi ludunt, hos somnus habet, pars brachia nectit [ ]
330 et viridem celeri ¨ ter pede pulsat humum. [ ]
331 Vesta iacet placidamque capit secura quietem, [ ]
332 sicut erat, positum ¨ caespite fulta caput. [ ]
333 at ruber hortorum custos nymphasque deasque [ ]
334 captat et errantes ¨ fertque refertque pedes. [ ]
335 aspicit et Vestam: dubium, nymphamne putarit [ ]
336 an scierit Vestam, ¨ scisse sed ipse negat. [ ]
337 spem capit obscenam furtimque accedere temptat [ ]
338 et fert suspensos ¨ corde micante gradus. [ ]
339 forte senex, quo vectus erat, Silenus asellum [ ]
340 liquerat ad ripas ¨ lene sonantis aquae. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 8:00
341 ibat, ut inciperet, longi deus Hellesponti, [ ]
342 intempestivo ¨ cum rudit ille sono. [ ]
343 territa voce gravi surgit dea; convolat omnis [ ]
344 turba, per infestas ¨ effugit ille manus. [ ]
345 Lampsacus hoc animal solita est mactare Priapo [ ]
346 fata: 'asini flammis ¨ indicis exta damus.' [ ]
347 quem tu, diva, memor de pane monilibus ornas; [3]
348 cessat opus, vacuae ¨ conticuere molae. [ ]
349 Nomine quam pretio celebratior arce Tonantis, [ ]
350 dicam, Pistoris ¨ quid velit ara Iovis. [ ]
351 cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis: [ ]
352 fecerat obsidio ¨ iam diuturna famem. [ ]
353 Iuppiter ad solium superis regale vocatis [ ]
354 'incipe!' ait Marti. ¨ protinus ille refert: [ ]
355 'scilicet ignotum est, quae sit fortuna meorum, [ ]
356 et dolor hic animi ¨ voce querentis eget. [ ]
357 si tamen, ut referam breviter mala iuncta pudori, [ ]
358 exigis: Alpino ¨ Roma sub hoste iacet. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 8:+
359 haec est, cui fuerat promissa potentia rerum. [ ]
360 Iuppiter? hanc terris ¨ impositurus eras? [ ]?
361 iamque suburbanos Etruscaque contudit arma, [ ]?
362 spes erat in cursu; ¨ nunc lare pulsa suo est. [ ]
363 vidimus ornatos aerata per atria picta [ ]?
364 veste triumphales ¨ occubuisse senes: [ ]
365 vidimus Iliacae transferri pignora Vestae [ ]
366 sede: putant aliquos ¨ scilicet esse deos. [ ]
367 at si respicerent, qua vos habitatis in arce, [1]
368 totque domos vestras ¨ obsidione premi, [ ]
369 nil opis in cura scirent superesse deorum [1]?
370 et data sollicita ¨ tura perire manu. [ ]
371 atque utinam pugnae pateat locus! arma capessant [ ]
372 et, si non poterunt ¨ exsuperare, cadant. [ ]
373 nunc inopes victus ignavaque fata timentes [ ]
374 monte suo clausos ¨ barbara turba premit.' [ ]
375 tunc Venus et lituo pulcher trabeaque Quirinus [ ]
376 Vestaque pro Latio ¨ multa locuta suo est. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 8:++
377 'publica' respondit 'cura est pro moenibus istis,' [ ]
378 Iuppiter 'et poenas ¨ Gallia victa dabit. [ ]
379 tu modo, quae desunt fruges, superesse putentur [ ]
380 effice, nec sedes ¨ desere, Vesta, tuas. [ ]
381 quodcumque est solidae Cereris, cava machina frangat, [ ]
382 mollitamque manu ¨ duret in igne focus.' [ ]
383 iusserat, et fratris virgo Saturnia iussis [ ]?
384 annuit. et mediae ¨ tempora noctis erant, [ ]
385 iam ducibus somnum dederat labor: increpat illos [ ]
386 Iuppiter et sacro, ¨ quid velit, ore docet: [ ]
387 'surgite et in medios de summis arcibus hostes [ ]
388 mittite, quam minime ¨ tradere voltis, opem!' [ ]
389 somnus abit, quaeruntque novis ambagibus acti, [ ]
390 tradere quam nolint ¨ et iubeantur opem. [ ]
391 esse Ceres visa est; iaciunt Cerealia dona, [ ]
392 iacta super galeas ¨ scutaque longa sonant. [ ]
393 posse fame vinci spes excidit. hoste repulso [ ]?
394 candida Pistori ¨ ponitur ara Iovi. [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 8:+++
395 Forte revertebar festis Vestalibus illa, [ ]
396 qua Nova Romano ¨ nunc via iuncta foro est. [1]
397 huc pede matronam vidi descendere nudo: [2]
398 obstipui tacitus ¨ sustinuique gradum. [ ]
399 sensit anus vicina loci iussumque sedere [2]
400 alloquitur quatiens ¨ voce tremente caput: [ ]
401 'hoc, ubi nunc fora sunt, udae tenuere paludes; [ ]
402 amne redundatis ¨ fossa madebat aquis. [ ]
403 Curtius ille lacus, siccas qui sustinet aras, [ ]
404 nunc solida est tellus, ¨ sed lacus ante fuit. [ ]
405 qua Velabra solent in Circum ducere pompas, [1]
406 nil praeter salices ¨ cassaque canna fuit; [ ]
407 saepe suburbanas rediens conviva per undas [ ]
408 cantat et ad nautas ¨ ebria verba iacit. [ ]
409 nondum conveniens diversis iste figuris [ ]
410 nomen ab averso ¨ ceperat amne deus. [ ]
411 hic quoque lucus erat iuncis et harundine densus [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 12:00
412 et pede velato ¨ non adeunda palus. [1]
413 stagna recesserunt et aquas sua ripa coercet, [ ]
414 siccaque nunc tellus: ¨ mos tamen ille manet.' [ ]
415 reddiderat causam. 'valeas, anus optima!' dixi [ ]
416 'quod superest aevi, ¨ molle sit omne, tui.' [ ]
417 Cetera iam pridem didici puerilibus annis, [ ]
418 non tamen idcirco ¨ praetereunda mihi. [ ]
419 moenia Dardanides nuper nova fecerat Ilus [ ]
420 (Ilus adhuc Asiae ¨ dives habebat opes): [ ]
421 creditur armiferae signum caeleste Minervae [ ]
422 urbis in Iliacae ¨ desiluisse iuga. [ ]
423 cura videre fuit, vidi templumque locumque: [ ]
424 hoc superest illic, ¨ Pallada Roma tenet. [ ]
425 consulitur Smintheus lucoque obscurus opaco [ ]
426 hos non mentito ¨ reddidit ore sonos: [ ]
427 'aetheriam servate deam, servabitis urbem: [ ]
428 imperium secum ¨ transferet illa loci.' [ ]
429 servat et inclusam summa tenet Ilus in arce, [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 12:+
430 curaque ad heredem ¨ Laomedonta redit. [1]
431 sub Priamo servata parum: sic ipsa volebat, [ ]
432 ex quo iudicio ¨ forma revicta sua est. [ ]
433 seu genus Adrasti, seu furtis aptus Ulixes, [ ]
434 seu pius Aeneas ¨ eripuisset eam, [ ]
435 auctor in incerto, res est Romana: tuetur [ ]?
436 Vesta, quod assiduo ¨ lumine cuncta videt. [ ]
437 heu quantum timuere patres, quo tempore Vesta [ ]
438 arsit et est tectis ¨ obruta paene suis! [ ]
439 flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes, [2]
440 mixtaque erat flammae ¨ flamma profana piae. [ ]
441 attonitae flebant demisso crine ministrae: [ ]
442 abstulerat vires ¨ corporis ipse timor. [ ]
443 provolat in medium, et magna 'succurrite!' voce [ ]
444 'non est auxilium ¨ flere' Metellus ait. [ ]
445 'pignora virgineis fatalia tollite palmis: [ ]
446 non ea sunt voto, ¨ sed rapienda manu. [ ]
447 me miserum! dubitatis?' ait. dubitare videbat [ ]
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 12:++
448 et pavidas posito ¨ procubuisse genu. [ ]
449 haurit aquas tollensque manus, 'ignoscite,' dixit [ ]
450 'sacra! vir intrabo ¨ non adeunda viro. [ ]
451 si scelus est, in me commissi poena redundet: [ ]
452 sit capitis damno ¨ Roma soluta mei.' [ ]
453 dixit et irrupit. factum dea rapta probavit [ ]
454 pontificisque sui ¨ munere tuta fuit. [ ]
455 nunc bene lucetis sacrae sub Caesare flammae: [2]
456 ignis in Iliacis ¨ nunc erit usque focis, [ ]
457 nullaque dicetur vittas temerasse sacerdos [2]
458 hoc duce nec viva ¨ defodietur humo. [ ]
459 sic incesta perit, quia quam violavit, in illam [ ]
460 conditur, et Tellus ¨ Vestaque numen idem. [ ]
461 Tum sibi Callaico Brutus cognomen ab hoste [ ]?
462 fecit et Hispanam ¨ sanguine tinxit humum. [ ]
463 scilicet interdum miscentur tristia laetis, [ ]
464 nec populum toto ¨ pectore festa iuvant: [ ]
465 Crassus ad Euphraten aquilas natumque suosque [ ]?
Publius Ovidius Naso: Kalenderen, 6. bog (Loeb) 16:00
466 perdidit et leto est ¨ ultimus ipse datus. [ ]
467 'Parthe, quid exultas?' dixit dea 'signa remittes, [ ]
468 quique necem Crassi ¨ vindicet, ultor erit.' [ ]
10. AN ..
469 At simul auritis violae demuntur asellis, [ ]
470 et Cereris fruges ¨ aspera saxa terunt, [ ]
471 navita puppe sedens 'Delphina videbimus,' inquit [ ]
472 'humida cum pulso ¨ nox erit orta die.' [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 160
Publius Ovidius Naso: Kalenderen 6,473-648 [Fasti]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
6. bog.
249 Vesta, fave! tibi nunc operata resolvimus ora, [ ]
401 ‘hoc, ubi nunc fora sunt, udae tenuere paludes; [ ]
451 si scelus est, in me commissi poena redundet: [ ]
6. bog.
341 ibat, ut inciperet, longi deus Hellesponti, [ ]
6. bog.
326 in multo nox est ¨ pervigilata mero. [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede