Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 47 - TR1-OVID + archivio n. 48 - TR2-OVID Prossimo file n. 169
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.) 0:00
5. digt. .
1 Vsus amicitiae tecum mihi parvus, ut illam [ ]
2 non aegre posses ¨ dissimulare, fuit, [ ]
3 nec me complexus vinclis propioribus esses [ ]
4 nave mea vento, ¨ forsan, eunte suo. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.) 0:+
5. digt.
5 ut cecidi cunctique metu fugere ruinam, [1]?
6 versaque amicitiae ¨ terga dedere meae, [ ]
7 ausus es igne Iovis percussum tangere corpus [ ]
8 et deploratae ¨ limen adire domus: [ ]
9 idque recens praestas nec longo cognitus usu, [ ]
10 quod veterum misero ¨ vix duo tresve mihi. [ ]
11 vidi ego confusos vultus visosque notavi, [ ]
12 osque madens fletu ¨ pallidiusque meo: [ ]
13 et lacrimas cernens in singula verba cadentes [ ]
14 ore meo lacrimas, ¨ auribus illa bibi; [ ]
15 brachiaque accepi presso pendentia collo, [ ]
16 et singultatis ¨ oscula mixta sonis. [ ]
17 sum quoque, care, tuis defensus viribus absens [ ]
18 (scis carum veri ¨ nominis esse loco), [ ]
19 multaque praeterea manifestaque signa favoris [ ]
20 pectoribus teneo ¨ non abitura meis. [ ]?
21 di tibi posse tuos tribuant defendere semper, [ ]
22 quos in materia ¨ prosperiore iuves. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.) 0:++
5. digt.
23 si tamen interea, quid in his ego perditus oris [ ]
24 (quod te credibile est ¨ quaerere) quaeris, agam: [2]
25 spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli, [ ]
26 tristia leniri ¨ numina posse dei. [ ]
27 seu temere expecto, sive id contingere fas est, [ ]?
28 tu mihi, quod cupio, ¨ fas, precor esse proba, [ ]
29 quaeque tibi linguae est facundia, confer in illud, [ ]
30 ut doceas votum ¨ posse valere meum. [ ]
31 quo quisque est maior, magis est placabilis irae, [ ]
32 et faciles motus ¨ mens generosa capit. [ ]
33 corpora magnanimo satis est prostrasse leoni, [ ]
34 pugna suum finem, ¨ cum iacet hostis, habet: [ ]
35 at lupus et turpes instant morientibus ursi [ ]
36 et quaecumque minor ¨ nobilitate fera. [ ]
37 maius apud Troiam forti quid habemus Achille? [ ]
38 Dardanii lacrimas ¨ non tulit ille senis. [ ]
39 quae ducis Emathii fuerit clementia, Porus [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.) 4:00
5. digt.
40 Dareique docent ¨ funeris exequiae. [u]
41 neve hominum referam flexas ad mitius iras, [ ]
42 Iunonis gener est ¨ qui prius hostis erat. [ ]
43 denique non possum nullam sperare salutem, [ ]
44 cum poenae non sit ¨ causa cruenta meae. [ ]
45 non mihi quaerenti pessumdare cuncta petitum [ ]
46 Caesareum caput est, ¨ quod caput orbis erat: [ ]
47 non aliquid dixive, elatave lingua loquendo est, [2]!
48 lapsaque sunt nimio ¨ verba profana mero: [ ]
49 inscia quod crimen viderunt lumina, plector, [ ]
50 peccatumque oculos ¨ est habuisse meum. [ ]
51 non equidem totam possum defendere culpam: [ ]
52 sed partem nostri ¨ criminis error habet. [ ]
53 spes igitur superest facturum ut molliat ipse [ ]
54 mutati poenam ¨ condicione loci. [ ]
55 hos utinam nitidi Solis praenuntius ortus [1]
56 afferat admisso ¨ Lucifer albus equo! [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.) 4:+
6. digt. .
1 Foedus amicitiae nec vis, carissime, nostrae, [ ]
2 nec, si forte velis, ¨ dissimulare potes. [ ]?
3 donec enim licuit, nec te mihi carior alter, [ ]
4 nec tibi me tota ¨ iunctior urbe fuit; [1]
5 isque erat usque adeo populo testatus, ut esset [ ]
6 paene magis quam tu ¨ quamque ego notus, amor: [ ]
7 quique est in caris animi tibi candor amicis - [ ]?
8 cognita sunt ipsi, ¨ quem colis, ista viro. [ ]
9 nil ita celabas, ut non ego conscius essem, [2]?
10 pectoribusque dabas ¨ multa tegenda meis: [ ]
11 cuique ego narrabam secreti quicquid habebam, [ ]?
12 excepto quod me ¨ perdidit, unus eras. [ ]
13 id quoque si scisses, salvo fruerere sodali, [ ]
14 consilioque forem ¨ sospes, amice, tuo. [ ]
15 sed mea me in poenam nimirum fata trahebant. [ ]
16 omne bonae claudent ¨ utilitatis iter? [ ]
17 sive malum potui tamen hoc vitare cavendo [ ]
= archivio n. 48 - TR2-OVID
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.) 4:++
6. digt. .
18 seu ratio fatum ¨ vincere nulla valet, [ ]
19 tu tamen, o nobis usu iunctissime longo, [2]
20 pars desiderii ¨ maxima paene mei, [ ]
21 sis memor, et siquas fecit tibi gratia vires, [ ]
22 illas pro nobis ¨ experiare, rogo, [ ]
23 numinis ut laesi fiat mansuetior ira, [ ]
24 mutatoque minor ¨ sit mea poena loco. [2]
25 idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro, [ ]
26 principiumque mei ¨ criminis error habet. [ ]
27 nec breve nec tutum, quo sint mea, dicere, casu [ ]
28 lumina funesti ¨ conscia facta mali: [ ]
29 mensque reformidat, veluti sua vulnera, tempus [ ]
30 illud, et admonitu ¨ fit novus ipse pudor: [ ]
31 sed quaecumque adeo possunt afferre pudorem, [ ]
32 illa tegi caeca ¨ condita nocte decet. [ ]
33 nil igitur referam nisi me peccasse, sed illo [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.) 4:+++
6. digt.
34 praemia peccato ¨ nulla petita mihi, [ ]
35 stultitiamque meum crimen debere vocari, [ ]
36 nomina si facto ¨ reddere vera velis. [ ]
37 quae si non ita sunt, alium, quo longius absim, [ ]?
38 quaere, suburbana est ¨ hic mihi terra locus. [ ]
7. digt. .
1 Vade salutatum, subito perarata, Perillam, [2]
2 littera, sermonis ¨ fida ministra mei. [ ]
3 aut illam invenies dulci cum matre sedentem, [ ]
4 aut inter libros ¨ Pieridasque suas. [ ]
5 quicquid aget, cum te scierit venisse, relinquet, [ ]
6 nec mora, quid venias ¨ quidve, requiret, agam. [ ]
7 vivere me dices, sed sic, ut vivere nolim, [2]
8 nec mala tam longa ¨ nostra levata mora: [ ]
9 et tamen ad Musas, quamvis nocuere, reverti, [ ]
10 aptaque in alternos ¨ cogere verba pedes. [ ]
11 'tu quoque' dic 'studiis communibus ecquid inhaeres, [ ]
12 doctaque non patrio ¨ carmina more canis? [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.) 8:00
7. digt.
13 nam tibi cum fatis mores natura pudicos [ ]
14 et raras dotes ¨ ingeniumque dedit. [ ]
15 hoc ego Pegasidas deduxi primus ad undas, [ ]
16 ne male fecundae ¨ vena periret aquae: [ ]
17 primus id aspexi teneris in virginis annis, [ ]
18 utque pater natae ¨ duxque comesque fui. [ ]
19 ergo si remanent ignes tibi pectoris idem, [1]
20 sola tuum vates ¨ Lesbia vincet opus. [ ]
21 sed vereor, ne te mea nunc fortuna retardet, [ ]?
22 postque meos casus ¨ sit tibi pectus iners. [ ]
23 dum licuit, tua saepe mihi, tibi nostra legebam; [ ]
24 saepe tui iudex, ¨ saepe magister eram: [ ]
25 aut ego praebebam factis modo versibus aures, [ ]
26 aut, ubi cessares, ¨ causa ruboris eram. [ ]
27 forsitan exemplo, quia me laesere libelli, [ ]
28 tu quoque sis poenae ¨ fata secuta meae. [ ]
29 pone, Perilla, metum. tantummodo femina nulla [ ]
30 neve vir a scriptis ¨ discat amare tuis. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.) 8:+
7. digt.
31 ergo desidiae remove, doctissima, causas, [ ]
32 inque bonas artes ¨ et tua sacra redi. [ ]
33 ista decens facies longis vitiabitur annis, [ ]
34 rugaque in antiqua ¨ fronte senilis erit, [ ]
35 inicietque manum formae damnosa senectus, [ ]
36 quae strepitus passu ¨ non faciente venit. [ ]
37 cumque alius dicet 'fuit haec formosa' dolebis, [ ]
38 et speculum mendax ¨ esse querere tuum. [ ]
39 sunt tibi opes modicae, cum sis dignissima magnis: [ ]
40 finge sed inmensis ¨ censibus esse pares, [ ]
41 nempe dat id quodcumque libet fortuna rapitque, [ ]
42 Irus et est subito, ¨ qui modo Croesus erat. [ ]
43 singula ne referam, nil non mortale tenemus [ ]
44 pectoris exceptis ¨ ingeniique bonis. [ ]
45 en ego, cum caream patria vobisque domoque, [ ]
46 raptaque sint, adimi ¨ quae potuere mihi, [ ]
47 ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque: [ ]
48 Caesar in hoc potuit ¨ iuris habere nihil. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.) 8:++
7. digt.
49 quilibet hanc saevo vitam mihi finiat ense, [1]
50 me tamen extincto ¨ fama superstes erit, [ ]
51 dumque suis victrix omnem de montibus orbem [ ]
52 prospiciet domitum ¨ Martia Roma, legar. [ ]
53 tu quoque, quam studii maneat felicior usus, [ ]
54 effuge venturos, ¨ qua potes, usque rogos!' [ ]
8. digt. .
1 Nunc ego Triptolemi cuperem consistere curru, [ ]
2 misit in ignotam ¨ qui rude semen humum; [ ]?
3 nunc ego Medeae vellem frenare dracones, [u]
4 quos habuit fugiens ¨ arce, Corinthe, tua; [ ]
5 nunc ego iactandas optarem sumere pennas, [ ]
6 sive tuas, Perseu, ¨ Daedale, sive tuas: [ ]
7 ut tenera nostris cedente volatibus aura [ ]
8 aspicerem patriae ¨ dulce repente solum, [ ]
9 desertaeque domus vultus, memoresque sodales, [ ]
10 caraque praecipue ¨ coniugis ora meae. [ ]
11 stulte, quid haec frustra votis puerilibus optas, [ ]?
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.) 12:00
8. digt.
12 quae non ulla tibi ¨ fertque feretque dies? [ ]
13 si semel optandum est, Augusti numen adora, [ ]
14 et, quem sensisti, ¨ rite precare deum. [ ]
15 ille tibi pennasque potest currusque volucres [ ]
16 tradere. det reditum, ¨ protinus ales eris. [ ]
17 si precer hoc (neque enim possum maiora rogare) [ ]
18 ne mea sint, timeo, ¨ vota modesta parum. [ ]
19 forsitan hoc olim, cum iam satiaverit iram, [2]
20 tum quoque sollicita ¨ mente rogandus erit. [ ]
21 quod minus interea est, instar mihi muneris ampli, [ ]
22 ex his me iubeat ¨ quolibet ire locis. [ ]
23 nec caelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae; [ ]
24 ei mihi, perpetuus ¨ corpora languor habet! [ ]
25 seu vitiant artus aegrae contagia mentis, [ ]
26 sive mei causa est ¨ in regione mali, [ ]
27 ut tetigi Pontum, vexant insomnia, vixque [ ]
28 ossa tegit macies ¨ nec iuvat ora cibus; [ ]
29 quique per autumnum percussis frigore primo [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.) 12:+
8. digt.
30 est color in foliis, ¨ quae nova laesit hiems, [ ]
31 is mea membra tenet, nec viribus allevor ullis, [ ]
32 et numquam queruli ¨ causa doloris abest. [ ]
33 nec melius valeo, quam corpore, mente, sed aegra est [ ]
34 utraque pars aeque ¨ binaque damna fero. [ ]
35 haeret et ante oculos veluti spectabile corpus [ ]
36 astat fortunae ¨ forma legenda meae: [ ]
37 cumque locum moresque hominum cultusque sonumque [ ]
38 cernimus, et, qui sim ¨ qui fuerimque, subit, [ ]
39 tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris ira, [ ]
40 quod non offensas ¨ vindicet ense suas. [ ]
41 at, quoniam semel est odio civiliter usus, [ ]
42 mutato levior ¨ sit fuga nostra loco. [ ]
9. digt. .
1 Hic quoque sunt igitur Graiae (quis crederet?) urbes [ ]
2 inter inhumanae ¨ nomina barbariae? [1]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.) 12:++
9. digt.
3 huc quoque Mileto missi venere coloni [2]?
4 inque Getis Graias ¨ constituere domos? [ ]?
5 sed vetus huic nomen, positaque antiquius urbe, [ ]
6 constat ab Absyrti ¨ caede fuisse loco. [ ]
7 nam rate, quae cura pugnacis facta Minervae [ ]
8 per non temptatas ¨ prima cucurrit aquas, [ ]
9 impia desertum fugiens Medea parentem [ ]
10 dicitur his remos ¨ applicuisse vadis. [ ]
11 quem procul ut vidit tumulo speculator ab alto, [ ]
12 'hospes,' ait 'nosco, ¨ Colchide, vela, venit.' [ ]
13 dum trepidant Minyae, dum solvitur aggere funis, [ ]
14 dum sequitur celeres ¨ ancora tracta manus, [ ]
15 conscia percussit meritorum pectora Colchis [ ]
16 ausa atque ausura ¨ multa nefanda manu; [ ]
17 et, quamquam superest ingens audacia menti, [ ]
18 pallor in attonitae ¨ virginis ore fuit. [ ]
19 ergo ubi prospexit venientia vela 'tenemur, [ ]
20 et pater est aliqua ¨ fraude morandus' ait. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 3. bog (Oxford C.T.) 16:00
9. digt.
21 dum quid agat quaerit, dum versat in omnia vultus, [ ]
22 ad fratrem casu ¨ lumina flexa tulit. [ ]
23 cuius ut oblata est praesentia, 'vicimus' inquit: [ ]
24 'hic mihi morte sua ¨ causa salutis erit.' [ ]
25 protinus ignari nec quisquam tale timentis [ ]
26 innocuum rigido ¨ perforat ense latus, [ ]
27 atque ita divellit divulsaque membra per agros [ ]
28 dissipat in multis ¨ invenienda locis. [ ]
29 neu pater ignoret, scopulo proponit in alto [1]
30 pallentesque manus ¨ sanguineumque caput, [ ]
31 ut genitor luctuque novo tardetur et, artus [ ]
32 dum legit extinctos, ¨ triste moretur iter. [ ]
33 inde Tomis dictus locus hic, quia fertur in illo [ ]
34 membra soror fratris ¨ consecuisse sui. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 169
Publius Ovidius Naso: Elendighed 3,10 til 14 [Tristia]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
5. til 9. digt.
39 tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris ira, [ ]
5. til 9. digt.
27 seu temere expecto, sive id contingere fas est, [ ]?
5. til 9. digt.
42 Iunonis gener est ¨ qui prius hostis erat. [ ]
44 cum poenae non sit ¨ causa cruenta meae. [ ]
46 Caesareum caput est, ¨ quot caput orbis erat: [ ]
6 paene magis quam tu ¨ quamque ego notus, amor: [ ]
12 excepto quod me ¨ perdidit, unus eras. [ ]
38 cernimus, et, qui sim ¨ qui fuerimque, subit, [ ]
Analyse 3
5. til 9. digt.
40 Dareique docent ¨ funeris exequiae. [u]
2 inter inhumanae ¨ nomina barbariae? [1]
Analyse 4
5. til 9. digt.
47 non aliquid dixive, elatave lingua loquendo est, /[2]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede