Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 48 - TR2-OVID Prossimo file n. 174
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 0:00
1. digt. .
1 Hunc quoque de Getico, nostri studiose, libellum [ ]
2 litore praemissis ¨ quattuor adde meis. [ ]
3 hic quoque talis erit, qualis fortuna poetae: [ ]
4 invenies toto ¨ carmine dulce nihil. [ ]
5 flebilis ut noster status est, ita flebile carmen, [ ]
6 materiae scripto ¨ conveniente suae. [ ]
7 integer et laetus laeta et iuvenalia lusi: [ ]
8 illa tamen nunc me ¨ composuisse piget. [ ]
9 ut cecidi, subiti perago praeconia casus, [ ]
10 sumque argumenti ¨ conditor ipse mei. [ ]
11 utque iacens ripa deflere Caystrius ales [ ]?
12 dicitur ore suam ¨ deficiente necem, [ ]
13 sic ego, Sarmaticas longe proiectus in oras, [ ]?
14 efficio tacitum ¨ ne mihi funus eat. [ ]
15 delicias siquis lascivaque carmina quaerit, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 0:+
1. digt.
16 praemoneo, non est ¨ scripta quod ista legat. [ ]
17 aptior huic Gallus blandique Propertius oris, [ ]
18 aptior, ingenium ¨ come, Tibullus erit. [ ]
19 atque utinam numero non nos essemus in isto! [ ]
20 ei mihi, cur umquam ¨ Musa iocata mea est? [ ]
21 sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri [ ]
22 ille pharetrati ¨ lusor Amoris abest. [ ]
23 quod superest, animos ad publica carmina flexi, [ ]
24 et memores iussi ¨ nominis esse mei. [ ]
25 si tamen ex vobis aliquis tam multa requiret, [1]
26 unde dolenda canam, ¨ multa dolenda tuli. [ ]
27 non haec ingenio, non haec componimus arte: [ ]?
28 materia est propriis ¨ ingeniosa malis. [ ]
29 et quota fortunae pars est in carmine nostrae? [ ]
30 felix, qui patitur ¨ quae numerare potest! [ ]
31 quot frutices silvae, quot flavas Thybris harenas, [ ]
32 mollia quot Martis ¨ gramina campus habet, [ ]
33 tot mala pertulimus, quorum medicina quiesque [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 0:++
1. digt.
34 nulla nisi in studio est ¨ Pieridumque mora. [ ]
35 'quis tibi, Naso, modus lacrimosi carminis?' inquis: [2]
36 idem, fortunae ¨ qui modus huius erit. [ ]
37 quod querar, illa mihi pleno de fonte ministrat, [1]?
38 nec mea sunt, fati ¨ verba sed ista mei. [ ]
39 at mihi si cara patriam cum coniuge reddas, [2]
40 sint vultus hilares, ¨ simque quod ante fui. [ ]
41 lenior invicti si sit mihi Caesaris ira, [ ]
42 carmina laetitiae ¨ iam tibi plena dabo. [ ]
43 nec tamen ut lusit, rursus mea littera ludet: [ ]
44 sit semel illa ioco ¨ luxuriata meo. [ ]
45 quod probet ipse, canam. poenae modo parte levata [ ]
46 barbariam rigidos ¨ effugiamque Getas. [ ]
47 interea nostri quid agant, nisi triste, libelli? [ ]
48 tibia funeribus ¨ convenit ista meis. [ ]
49 'at poteras' inquis 'melius mala ferre silendo, [ ]
50 et tacitus casus ¨ dissimulare tuos.' [ ]
51 exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 4:00
1. digt.
52 acceptoque gravi ¨ vulnere flere vetas? [ ]
53 ipse Perilleo Phalaris permisit in aere [ ]?
54 edere mugitus ¨ et bovis ore queri. [1]
55 cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles, [ ]
56 tu fletus inhibes, ¨ durior hoste, meos? [2]
57 cum faceret Nioben orbam Latonia proles, [ ]
58 non tamen et siccas ¨ iussit habere genas. [ ]
59 est aliquid, fatale malum per verba levare: [2]
60 hoc querulam Procnen ¨ Halcyonenque facit. [ ]
61 hoc erat, in gelido quare Poeantius antro [1]
62 voce fatigaret ¨ Lemnia saxa sua. [1]
63 strangulat inclusus dolor atque exaestuat intus, [ ]
64 cogitur et vires ¨ multiplicare suas. [ ]
65 da veniam potius, vel totos tolle libellos, [ ]
66 sic mihi quod prodest ¨ si tibi, lector, obest. [ ]
67 sed neque obesse potest, ulli nec scripta fuerunt [ ]
68 nostra nisi auctori ¨ perniciosa suo. [ ]
69 'at mala sunt.' fateor. quis te mala sumere cogit? [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 4:+
1. digt.
70 aut quis deceptum ¨ ponere sumpta vetat? [ ]
71 ipse nec emendo, sed ut hic deducta legantur; [ ]
72 non sunt illa suo ¨ barbariora loco. [ ]
73 nec me Roma suis debet conferre poetis: [ ]
74 inter Sauromatas ¨ ingeniosus eram. [ ]
75 denique nulla mihi captatur gloria, quaeque [ ]
76 ingeniis stimulos ¨ subdere fama solet. [ ]
77 nolumus assiduis animum tabescere curis, [ ]
78 quae tamen irrumpunt ¨ quoque vetantur eunt. [ ]
79 cur scribam, docui. cur mittam, quaeritis, isto? [ ]
80 vobiscum cupio ¨ quolibet esse modo. [ ]
2. digt. .
1 Ecquid ubi e Ponto nova venit epistula, palles, [ ]
2 et tibi sollicita ¨ solvitur illa manu? [ ]
3 pone metum, valeo; corpusque, quod ante laborum [ ]
4 inpatiens nobis ¨ invalidumque fuit, [ ]
5 sufficit, atque ipso vexatum induruit usu. [ ]
6 an magis infirmo ¨ non vacat esse mihi? [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 4:++
2. digt.
7 mens tamen aegra iacet, nec tempore robora sumpsit, [ ]
8 affectusque animi, ¨ qui fuit ante, manet. [ ]
9 quaeque mora spatioque suo coitura putavi [ ]
10 vulnera non aliter ¨ quam modo facta dolent. [ ]
11 scilicet exiguis prodest annosa vetustas; [ ]
12 grandibus accedunt ¨ tempore damna malis. [ ]
13 paene decem totis aluit Poeantius annis [ ]
14 pestiferum tumido ¨ vulnus ab angue datum. [ ]
15 Telephus aeterna consumptus tabe perisset, [ ]
16 si non, quae nocuit, ¨ dextra tulisset opem. [ ]
17 et mea, si facinus nullum commisimus, opto, [ ]
18 vulnera qui fecit, ¨ facta levare velit, [1]
19 contentusque mei iam tandem parte doloris [ ]
20 exiguum pleno ¨ de mare demat aquae. [ ]
21 detrahat ut multum, multum restabit acerbi, [ ]
22 parsque meae poenae ¨ totius instar erit. [ ]
23 litora quot conchas, quot amoena rosaria flores, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 8:00
2. digt.
24 quotve soporiferum ¨ grana papaver habet, [ ]
25 silva feras quot alit, quot piscibus unda natatur, [ ]
26 quot tenerum pennis ¨ aera pulsat avis, [ ]
27 tot premor adversis: quae si comprendere coner, [ ]
28 Icariae numerum ¨ dicere coner aquae. [ ]
29 utque viae casus, ut amara pericula ponti, [2]
30 ut taceam strictas ¨ in mea fata manus, [ ]
31 barbara me tellus orbisque novissima magni [ ]
32 sustinet et saevo ¨ cinctus ab hoste locus. [ ]
33 hinc ego traicerer (neque enim mea culpa cruenta est) [ ]
34 esset, quae debet, ¨ si tibi cura mei. [ ]
35 ille deus, bene quo Romana potentia nixa est, [3]
36 saepe suo victor ¨ lenis in hoste fuit. [ ]
37 quid dubitas et tuta times? accede rogaque: [ ]
38 Caesare nil ingens ¨ mitius orbis habet. [ ]
39 me miserum! quid agam, si proxima quaeque relinquunt? [ ]
40 subtrahis effracto ¨ tu quoque colla iugo? [ ]
41 quo ferar? unde petam lassis solacia rebus? [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 8:+
2. digt.
42 ancora iam nostram ¨ non tenet ulla ratem. [ ]
43 videris. ipse sacram, quamvis invisus, ad aram [ ]
44 confugiam: nullas ¨ summovet ara manus. [ ]
45 alloquor en absens absentia numina supplex, [ ]
46 si fas est homini ¨ cum Iove posse loqui. [ ]
47 arbiter inperii, quo certum est sospite cunctos [ ]?
48 Ausoniae curam ¨ gentis habere deos, [ ]
49 o decus, o patriae per te florentis imago, [ ]?
50 o vir non ipso, ¨ quem regis, orbe minor [ ]
51 (sic habites terras et te desideret aether, [ ]?
52 sic ad pacta tibi ¨ sidera tardus eas) [ ]
53 parce, precor, minimamque tuo de fulmine partem [ ]
54 deme: satis poenae, ¨ quod superabit, erit. [ ]
55 ira quidem moderata tua est, vitamque dedisti, [ ]
56 nec mihi ius civis ¨ nec mihi nomen abest, [ ]
57 nec mea concessa est aliis fortuna, nec exul [ ]
58 edicti verbis ¨ nominor ipse tui. [ ]
59 omniaque haec timui, quia me meruisse videbam; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 8:++
2. digt.
60 sed tua peccato ¨ lenior ira meo est. [ ]
61 arva relegatum iussisti visere Ponti, [2]
62 et Scythicum profuga ¨ scindere puppe fretum. [ ]
63 iussus ad Euxini deformia litora veni [ ]?
64 aequoris (haec gelido ¨ terra sub axe iacet) [ ]
65 nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum, [ ]
66 glaebaque canenti ¨ semper obusta gelu, [ ]
67 nesciaque est vocis quod barbara lingua Latinae, [ ]
68 Graecaque quod Getico ¨ victa loquela sono est, [ ]
69 quam quod finitimo cinctus premor undique Marte, [ ]
70 vixque brevis tutum ¨ murus ab hoste facit. [ ]
71 pax tamen interdum est, pacis fiducia numquam. [ ]
72 sic hic nunc patitur, ¨ nunc timet arma locus. [ ]
73 hinc ego dum muter, vel me Zanclaea Charybdis [ ]
74 devoret atque suis ¨ ad Styga mittat aquis, [ ]
75 vel rapidae flammis urar patienter in Aetnae, [ ]?
76 vel freta Leucadii ¨ mittar in alta dei. [ ]
77 quod petimus, poena est: neque enim miser esse recuso, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 8:+++
2. digt.
78 sed precor ut possim ¨ tutius esse miser. [ ]
3. digt. .
1 Illa dies haec est, qua te celebrare poetae, [1]
2 si modo non fallunt ¨ tempora, Bacche, solent, [ ]
3 festaque odoratis innectunt tempora sertis, [1]
4 et dicunt laudes ¨ ad tua vina tuas. [ ]
5 inter quos, memini, dum me mea fata sinebant, [ ]
6 non invisa tibi ¨ pars ego saepe fui, [ ]
7 quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Vrsae [ ]
8 iuncta tenet crudis ¨ Sarmatis ora Getis. [ ]
9 quique prius mollem vacuamque laboribus egi [ ]
10 in studiis vitam ¨ Pieridumque choro, [ ]
11 nunc procul a patria Geticis circumsonor armis, [ ]
12 multa prius pelago ¨ multaque passus humo. [ ]
13 sive mihi casus sive hoc dedit ira deorum, [2]
14 nubila nascenti ¨ seu mihi Parca fuit, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 12:00
3. digt.
15 tu tamen e sacris hederae cultoribus unum [ ]
16 numine debueras ¨ sustinuisse tuo. [ ]
17 an dominae fati quicquid cecinere sorores, [ ]?
18 omne sub arbitrio ¨ desinit esse dei? [ ]
19 ipse quoque aetherias meritis invectus es arces, [ ]
20 quo non exiguo ¨ facta labore via est. [ ]
21 nec patria est habitata tibi, sed adusque nivosum [ ]
22 Strymona venisti ¨ Marticolamque Geten, [ ]
23 Persidaque et lato spatiantem flumine Gangen, [ ]?
24 et quascumque bibit ¨ decolor Indus aquas. [ ]
25 scilicet hanc legem nentes fatalia Parcae [ ]
26 stamina bis genito ¨ bis cecinere tibi. [ ]
27 me quoque, si fas est exemplis ire deorum, [2]
28 ferrea sors vitae ¨ difficilisque premit. [ ]
29 illo nec levius cecidi, quem magna locutum [ ]
30 reppulit a Thebis ¨ Iuppiter igne suo. [1]
31 ut tamen audisti percussum fulmine vatem, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 12:+
3. digt.
32 admonitu matris ¨ condoluisse potes, [1]
33 et potes aspiciens circum tua sacra poetas [ ]
34 'nescioquis nostri' ¨ dicere 'cultor abest.' [ ]
35 fer, bone Liber, opem: sic altera degravet ulmum [ ]
36 vitis et incluso ¨ plena sit uva mero, [ ]
37 sic tibi cum Bacchis Satyrorum gnava iuventus [ ]
38 adsit, et attonito ¨ non taceare sono, [ ]
39 ossa bipenniferi sic sint male pressa Lycurgi, [ ]
40 impia nec poena ¨ Pentheos umbra vacet, [ ]
41 sic micet aeternum vicinaque sidera vincat [2]
42 coniugis in caelo ¨ clara corona tuae: [ ]
43 huc ades et casus releves, pulcherrime, nostros, [ ]
44 unum de numero ¨ me memor esse tuo. [ ]
45 sunt dis inter se commercia. flectere tempta [ ]!
46 Caesareum numen ¨ numine, Bacche, tuo. [ ]
47 vos quoque, consortes studii, pia turba, poetae, [ ]
48 haec eadem sumpto ¨ quisque rogate mero. [ ]
49 atque aliquis vestrum, Nasonis nomine dicto, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 12:++
3. digt.
50 opponat lacrimis ¨ pocula mixta suis. [ ]
51 admonitusque mei, cum circumspexerit omnes, [ ]
52 dicat 'ubi est nostri ¨ pars modo Naso chori?' [ ]
53 idque ita, si vestrum merui candore favorem, [ ]
54 nullaque iudicio ¨ littera laesa meo est, [ ]
55 si veterum digne veneror cum scripta virorum, [ ]
56 proxima non illis ¨ esse minora reor. [ ]
57 sic igitur dextro faciatis Apolline carmen: [ ]
58 quod licet, inter vos ¨ nomen habete meum. [ ]!
4. digt. .
1 Litore ab Euxino Nasonis epistula veni, [2]?
2 lassaque facta mari ¨ lassaque facta via, [ ]
3 qui mihi flens dixit: 'tu, cui licet, aspice Romam. [ ]
4 heu quanto melior ¨ sors tua sorte mea est!' [ ]
5 flens quoque me scripsit: nec qua signabar, ad os est [ ]
6 ante, sed ad madidas ¨ gemma relata genas. [ ]
7 tristitiae causam siquis cognoscere quaerit, [ ]
8 ostendi solem ¨ postulat ille sibi, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 16:00
4. digt.
9 nec frondem in silvis, nec aperto mollia prato [ ]
10 gramina, nec pleno ¨ flumine cernit aquam; [ ]
11 quid Priamus doleat, mirabitur, Hectore rapto, [1]
12 quidve Philoctetes ¨ ictus ab angue gemat. [ ]
13 di facerent utinam talis status esset in illo, [ ]
14 ut non tristitiae ¨ causa dolenda foret! [ ]
15 fert tamen, ut debet, casus patienter amaros, [ ]
16 more nec indomiti ¨ frena recusat equi. [ ]
17 nec fore perpetuam sperat sibi numinis iram, [ ]
18 conscius in culpa ¨ non scelus esse sua. [ ]
19 saepe refert, sit quanta dei clementia, cuius [ ]?
20 se quoque in exemplis ¨ adnumerare solet: [ ]
21 nam, quod opes teneat patrias, quod nomina civis, [ ]
22 denique quod vivat, ¨ munus habere dei. [ ]
23 te tamen (o, si quid credis mihi, carior illi [2]
24 omnibus) in toto ¨ pectore semper habet; [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 16:+
4. digt.
25 teque Menoetiaden, te, qui comitatus Oresten, [1]
26 te vocat Aegiden ¨ Euryalumque suum. [ ]
27 nec patriam magis ille suam desiderat et quae [ ]
28 plurima cum patria ¨ sentit abesse sibi, [ ]
29 quam vultus oculosque tuos, o dulcior illo [ ]
30 melle, quod in ceris ¨ Attica ponit apis. [ ]
31 saepe etiam maerens tempus reminiscitur illud, [ ]
32 quod non praeventum ¨ morte fuisse dolet; [ ]
33 cumque alii fugerent subitae contagia cladis, [ ]
34 nec vellent ictae ¨ limen adire domus, [ ]
35 te sibi cum paucis meminit mansisse fidelem, [ ]
36 si paucos aliquis ¨ tresve duosve vocat. [ ]
37 quamvis attonitus, sensit tamen omnia, nec te [ ]
38 se minus adversis ¨ indoluisse suis. [ ]
39 verba solet vultumque tuum gemitusque referre, [ ]
40 et te flente suos ¨ emaduisse sinus: [ ]
41 quam sibi praestiteris, qua consolatus amicum [ ]
42 sis ope, solandus ¨ cum simul ipse fores. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 16:++
4. digt.
43 pro quibus affirmat fore se memoremque piumque, [ ]
44 sive diem videat ¨ sive tegatur humo, [ ]
45 per caput ipse suum solitus iurare tuumque, [ ]
46 quod scio non illi ¨ vilius esse suo. [ ]
47 plena tot ac tantis referetur gratia factis, [ ]
48 nec sinet ille tuos ¨ litus arare boves. [ ]
49 fac modo, constanter profugum tueare: quod ille, [ ]
50 qui bene te novit, ¨ non rogat, ipsa rogo. [1]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 174
Publius Ovidius Naso: Elendighed 5,5 til 9 [Tristia]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
1. til 4. digt.
35 ille deus, bene quo Romana potentia nixa est, [3]
1 Illa dies haec est, qua te celebrare poetae, [1]
27 me quoque, si fas est exemplis ire deorum, [2]
1. til 4. digt.
5 flens quoque me scripsit: nec qua signabar, ad os est [ ]
27 nec patriam magis ille suam desiderat et quae [ ]
37 quamvis attonitus, sensit tamen omnia, nec te [ ]
1. til 4. digt.
8 illa tamen nunc me ¨ composuisse piget. [ ]
16 praemoneo, non est ¨ scripta quod ista legat. [ ]
Analyse 3
1. til 4. digt.
45 sunt dis inter se commercia. flectere tempta [ ]!
1. til 4. digt.
58 quod licet, inter vos ¨ nomen habete meum. [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede