Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 48 - TR2-OVID + archivio n. 49 - XP1-OVID Prossimo file n. 176
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 0:00
10. digt. .
1 Vt sumus in Ponto, ter frigore constitit Hister, [ ]
2 facta est Euxini ¨ dura ter unda maris. [ ]
3 at mihi iam videor patria procul esse tot annis, [ ]
4 Dardana quot Graio ¨ Troia sub hoste fuit. [ ]
5 stare putes, adeo procedunt tempora tarde, [ ]?
6 et peragit lentis ¨ passibus annus iter. [ ]
7 nec mihi solstitium quicquam de noctibus aufert, [ ]
8 efficit angustos ¨ nec mihi bruma dies. [ ]
9 scilicet in nobis rerum natura novata est, [ ]
10 cumque meis curis ¨ omnia longa facit. [ ]
11 an peragunt solitos communia tempora motus, [ ]
12 stantque magis vitae ¨ tempora dura meae? [ ]
13 quem tenet Euxini mendax cognomine litus, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 0:+
10. digt.
14 et Scythici vere ¨ terra sinistra freti. [1]
15 innumerae circa gentes fera bella minantur, [ ]
16 quae sibi non rapto ¨ vivere turpe putant. [ ]
17 nil extra tutum est: tumulus defenditur ipse [ ]
18 moenibus exiguis ¨ ingenioque loci. [ ]
19 cum minime credas, ut aves, densissimus hostis [2]
20 advolat, et praedam ¨ vix bene visus agit. [ ]
21 saepe intra muros clausis venientia portis [ ]
22 per medias legimus ¨ noxia tela vias. [ ]
23 est igitur rarus, rus qui colere audeat, isque [ ]
24 hac arat infelix, ¨ hac tenet arma manu. [ ]
25 sub galea pastor iunctis pice cantat avenis, [ ]
26 proque lupo pavidae ¨ bella verentur oves. [ ]
27 vix ope castelli defendimur; et tamen intus [ ]?
28 mixta facit Graecis ¨ barbara turba metum. [ ]
29 quippe simul nobis habitat discrimine nullo [1]
30 barbarus et tecti ¨ plus quoque parte tenet. [ ]
31 quorum ut non timeas, possis odisse videndo [ ]?
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 0:++
10. digt.
32 pellibus et longa ¨ pectora tecta coma. [ ]
33 hos quoque, qui geniti Graia creduntur ab urbe, [1]?
34 pro patrio cultu ¨ Persica braca tegit. [ ]
35 exercent illi sociae commercia linguae: [ ]
36 per gestum res est ¨ significanda mihi. [ ]
37 barbarus hic ego sum, qui non intellegor ulli, [ ]
38 et rident stolidi ¨ verba Latina Getae; [ ]
39 meque palam de me tuto mala saepe loquuntur, [1]?
40 forsitan obiciunt ¨ exiliumque mihi. [ ]
41 utque fit, in me aliquid ficti, dicentibus illis [ ]?
42 abnuerim quotiens ¨ annuerimque, putant. [ ]
43 adde quod iniustum rigido ius dicitur ense, [ ]
44 dantur et in medio ¨ vulnera saepe foro. [ ]
45 o duram Lachesin, quae tam grave sidus habenti [ ]
46 fila dedit vitae ¨ non breviora meae! [ ]
47 quod patriae vultu vestroque caremus, amici, [ ]
48 atque hic in Scythicis ¨ gentibus esse queror: [ ]
49 utraque poena gravis. merui tamen urbe carere, [ ]
= archivio n. 49 - XP1-OVID
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 4:00
10. digt. .
50 non merui tali ¨ forsitan esse loco. [ ]
51 quid loquor, a! demens? ipsam quoque perdere vitam, [2]
52 Caesaris offenso ¨ numine dignus eram. [ ]
11. digt. .
1 Quod te nescioquis per iurgia dixerit esse [ ]
2 exulis uxorem, ¨ littera questa tua est. [ ]
3 indolui, non tam mea quod fortuna male audit, [ ]
4 qui iam consuevi ¨ fortiter esse miser, [ ]
5 quam quod cui minime vellem, sum causa pudoris, [ ]
6 eque reor nostris ¨ erubuisse malis. [ ]
7 perfer et obdura; multo graviora tulisti, [ ]?
8 eripuit cum me ¨ principis ira tibi. [ ]
9 fallitur iste tamen, quo iudice nominor exul: [1]
10 mollior est culpam ¨ poena secuta meam. [ ]
11 maxima poena mihi est ipsum offendisse, priusque [ ]
12 venisset mallem ¨ funeris hora mihi. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 4:+
11. digt.
13 quassa tamen nostra est, non mersa nec obruta navis, [ ]
14 utque caret portu, ¨ sic tamen extat aquis. [ ]
15 nec vitam nec opes nec ius mihi civis ademit, [ ]
16 qui merui vitio ¨ perdere cuncta meo. [ ]
17 sed quia peccato facinus non affuit illi, [ ]?
18 nil nisi me patriis ¨ iussit abesse focis. [ ]
19 utque aliis, quorum numerum comprendere non est [ ]
20 Caesareum numen ¨ sic mihi mite fuit. [ ]
21 ipse relegati, non exulis utitur in me [2]?
22 nomine: tuta suo ¨ iudice causa mea est. [ ]
23 iure igitur laudes, Caesar, pro parte virili [ ]
24 carmina nostra tuas ¨ qualiacumque canunt: [ ]
25 iure deos, ut adhuc caeli tibi limina claudant, [ ]
26 teque velint sine se, ¨ comprecor, esse deum. [ ]
27 optat idem populus; sed, ut in mare flumina vastum, [ ]
28 sic solet exiguae ¨ currere rivus aquae. [ ]
29 at tu fortunam, cuius vocor exul ab ore, [ ]
30 nomine mendaci ¨ parce gravare meam. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 4:++
12. digt. .
1 Scribis, ut oblectem studio lacrimabile tempus, [ ]
2 ne pereant turpi ¨ pectora nostra situ. [ ]
3 difficile est quod, amice, mones, quia carmina laetum [ ]
4 sunt opus, et pacem ¨ mentis habere volunt. [ ]
5 nostra per adversas agitur fortuna procellas, [ ]
6 sorte nec ulla mea ¨ tristior esse potest. [ ]
7 exigis ut Priamus natorum funere plaudat, [ ]
8 et Niobe festos ¨ ducat ut orba choros. [ ]
9 luctibus an studio videor debere teneri, [ ]
10 solus in extremos ¨ iussus abire Getas? [ ]
11 des licet in valido pectus mihi robore fultum, [ ]
12 fama refert Anyti ¨ quale fuisse reo, [ ]
13 fracta cadet tantae sapientia mole ruinae: [ ]
14 plus valet humanis ¨ viribus ira dei. [1]
15 ille senex, dictus sapiens ab Apolline, nullum [ ]
16 scribere in hoc casu ¨ sustinuisset opus. [ ]
17 ut veniant patriae, veniant oblivia vestri, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 8:00
12. digt.
18 omnis ut amissi ¨ sensus abesse queat, [ ]
19 at timor officio fungi vetat ipse quietum: [ ]
20 cinctus ab innumero ¨ me tenet hoste locus. [ ]
21 adde quod ingenium longa rubigine laesum [ ]?
22 torpet et est multo, ¨ quam fuit ante minus. [ ]
23 fertilis, assiduo si non renovetur aratro, [ ]?
24 nil nisi cum spinis ¨ gramen habebit ager. [ ]
25 tempore quo longo steterit, male curret et inter [ ]
26 carceribus missos ¨ ultimus ibit equus. [ ]
27 vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit, [ ]
28 siqua diu solitis ¨ cumba vacavit aquis. [ ]
29 me quoque despera, fuerim cum parvus et ante, [ ]?
30 illi, qui fueram, ¨ posse redire parem. [ ]
31 contudit ingenium patientia longa malorum, [ ]
32 et pars antiqui ¨ nulla vigoris adest. [ ]
33 signa tamen nobis, ut nunc quoque, sumpta tabella est, [1]
34 inque suos volui ¨ cogere verba pedes, [ ]
35 carmina nulla mihi sunt scripta, aut qualia cernis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 8:+
12. digt.
36 digna sui domini ¨ tempore, digna loco. [ ]
37 denique 'non parvas animo dat gloria vires, [ ]
38 et fecunda facit ¨ pectora laudis amor.' [ ]
39 nominis et famae quondam fulgore trahebar, [ ]
40 dum tulit antemnas ¨ aura secunda meas. [ ]
41 non adeo est bene nunc ut sit mihi gloria curae: [ ]
42 si liceat, nulli ¨ cognitus esse velim. [ ]
43 an quia cesserunt primo bene carmina, suades [1]
44 scribere, successus ¨ ut sequar ipse meos? [ ]
45 pace, novem, vestra liceat dixisse, sorores: [ ]
46 vos estis nostrae ¨ maxima causa fugae. [ ]
47 utque dedit iustas tauri fabricator aeni, [ ]
48 sic ego do poenas ¨ artibus ipse meis. [ ]
49 nil mihi debebat cum versibus amplius esse, [2]
50 cum fugerem merito ¨ naufragus omne fretum. [ ]
51 at, puto, si demens studium fatale retemptem, [2]
52 hic mihi praebebit ¨ carminis arma locus. [ ]
53 non liber hic ullus, non qui mihi commodet aurem, [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 8:++
12. digt.
54 verbaque significent ¨ quid mea, norit, adest. [ ]
55 omnia barbariae loca sunt vocisque ferinae, [ ]
56 omniaque hostilis ¨ plena timore soni. [ ]
57 ipse mihi videor iam dedidicisse Latine: [ ]
58 nam didici Getice ¨ Sarmaticeque loqui. [ ]
59 nec tamen, ut verum fatear tibi, nostra teneri [ ]
60 a conponendo ¨ carmine Musa potest. [ ]
61 scribimus et scriptos absumimus igne libellos: [ ]
62 exitus est studii ¨ parva favilla mei. [ ]
63 nec possum et cupio non nullos dicere versus: [ ]
64 ponitur idcirco ¨ noster in igne labor, [ ]
65 nec nisi pars casu flammis erepta dolove [ ]?
66 ad vos ingenii ¨ pervenit ulla mei. [ ]
67 sic utinam, quae nil metuentem tale magistrum [ ]
68 perdidit, in cineres ¨ Ars mea versa foret! [ ]
13. digt. .
1 Hanc tuus e Getico mittit tibi Naso salutem, [ ]
2 mittere si quisquam, ¨ quo caret ipse, potest. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 12:00
13. digt.
3 aeger enim traxi contagia corpore mentis, [ ]
4 libera tormento ¨ pars mihi ne qua vacet. [ ]
5 perque dies multos lateris cruciatibus uror; [ ]
6 scilicet inmodico ¨ frigore laesit hiems. [ ]
7 si tamen ipse vales, aliqua nos parte valemus: [ ]
8 quippe mea est umeris ¨ fulta ruina tuis. [ ]
9 quid, mihi cum dederis ingentia pignora, cumque [ ]
10 per numeros omnes ¨ hoc tueare caput, [ ]
11 quod tua me raro solatur epistula, peccas, [2]?
12 remque piam praestas, ¨ sed mihi verba negas? [ ]
13 hoc, precor, emenda: quod si correxeris unum, [ ]
14 nullus in egregio ¨ corpore naevus erit. [ ]
15 pluribus accusem, fieri nisi possit, ut ad me [ ]
16 littera non veniat, ¨ missa sit illa tamen. [ ]
17 di faciant, ut sit temeraria nostra querela, [ ]
18 teque putem falso ¨ non meminisse mei. [ ]
19 quod precor, esse liquet: neque enim mutabile robur [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 12:+
13. digt.
20 credere me fas est ¨ pectoris esse tui. [1]
21 cana prius gelido desint absinthia Ponto, [1]
22 et careat dulci ¨ Trinacris Hybla thymo, [ ]
23 inmemorem quam te quisquam convincat amici. [ ]
24 non ita sunt fati ¨ stamina nigra mei. [ ]
25 tu tamen, ut possis falsae quoque pellere culpae [ ]
26 crimina, quod non es, ¨ ne videare, cave. [ ]
27 utque solebamus consumere longa loquendo [2]
28 tempora, sermoni ¨ deficiente die, [ ]
29 sic ferat ac referat tacitas nunc littera voces, [ ]
30 et peragant linguae ¨ charta manusque vices. [ ]
31 quod fore ne nimium videar diffidere, sitque [ ]
32 versibus hoc paucis ¨ admonuisse satis, [ ]
33 accipe quo semper finitur epistula verbo, [2]
34 (atque meis distent ¨ ut tua fata!) 'vale.' [ ]
14. digt. .
1 Quanta tibi dederim nostris monumenta libellis, [ ]
2 o mihi me coniunx ¨ carior, ipsa vides. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 12:++
14. digt.
3 detrahat auctori multum fortuna licebit [ ]
4 tu tamen ingenio ¨ clara ferere meo; [ ]?
5 dumque legar, mecum pariter tua fama legetur, [ ]
6 nec potes in maestos ¨ omnis abire rogos; [ ]
7 cumque viri casu possis miseranda videri, [2]?
8 invenies aliquas, ¨ quae, quod es, esse velint, [ ]
9 quae te, nostrorum cum sis in parte malorum, [ ]
10 felicem dicant ¨ invideantque tibi. [ ]
11 non ego divitias dando tibi plura dedissem: [ ]
12 nil feret ad Manes ¨ divitis umbra suos. [ ]
13 perpetui fructum donavi nominis idque, [ ]?
14 quo dare nil potui ¨ munere maius, habes. [ ]
15 adde quod, ut rerum sola es tutela mearum, [ ]
16 ad te non parvi ¨ venit honoris onus, [ ]
17 quod numquam vox est de te mea muta tuique [ ]
18 indiciis debes ¨ esse superba viri. [ ]
19 quae ne quis possit temeraria dicere, persta, [ ]
20 et pariter serva ¨ meque piamque fidem. [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 16:00
14. digt.
21 nam tua dum stetimus, turpi sine crimine mansit, [ ]
22 et tantum probitas ¨ inreprehensa fuit. [ ]
23 area de nostra nunc est tibi facta ruina; [ ]
24 conspicuum virtus ¨ hic tua ponat opus. [ ]
25 esse bonam facile est, ubi, quod vetet esse, remotum est, [ ]
26 et nihil officio ¨ nupta quod obstet habet. [ ]
27 cum deus intonuit, non se subducere nimbo, [ ]
28 id demum est pietas, ¨ id socialis amor. [ ]
29 rara quidem virtus, quam non Fortuna gubernet, [ ]
30 quae maneat stabili, ¨ cum fugit illa, pede. [ ]
31 siqua tamen pretium sibi virtus ipsa petitum, [ ]
32 inque parum laetis ¨ ardua rebus adest, [ ]
33 ut tempus numeres, per saecula nulla tacetur, [ ]
34 et loca mirantur ¨ qua patet orbis iter. [ ]
35 aspicis ut longo teneat laudabilis aevo [ ]
36 nomen inextinctum ¨ Penelopea fides? [ ]
37 cernis ut Admeti cantetur et Hectoris uxor [ ]?
38 ausaque in accensos ¨ Iphias ire rogos? [ ]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.) 16:+
14. digt.
39 ut vivat fama coniunx Phylaceia, cuius [ ]?
40 Iliacam celeri ¨ vir pede pressit humum? [ ]
41 morte nihil opus est pro me, sed amore fideque: [1]
42 non ex difficili ¨ fama petenda tibi est. [ ]
43 nec te credideris, quia non facis, ista moneri: [1]
44 vela damus, quamvis ¨ remige puppis eat. [ ]
45 qui monet ut facias, quod iam facis, ille monendo [ ]
46 laudat et hortatu ¨ comprobat acta suo. [ ]
____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 176
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet 1,1 og 2 [Ex Ponto]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
10. til 14. digt.
37 barbarus hic ego sum, qui non intellegor ulli, [ ]
67 sic utinam, quae nil metuentem tale magistrum [ ]
17 di faciant, ut sit temeraria nostra querela, [ ]
10. til 14. digt.
19 utque aliis, quorum numerum comprendere non est [ ]
15 pluribus accusem, fieri nisi possit, ut ad me [ ]
10. til 14. digt.
27 vix ope castelli defendimur; et tamen intus [ ]?
10. til 14. digt.
36 per gestum res est ¨ significanda mihi. [ ]
8 eripuit cum me ¨ principis ira tibi. [ ]
26 teque velint sine se, ¨ comprecor, esse deum. [ ]
20 credere me fas est ¨ pectoris esse tui. [1]
26 crimina, quod non es, ¨ ne videare, cave. [ ]
10. til 14. digt.
4 libera tormento ¨ pars mihi ne qua vacet. [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede