File n. 18 – 13:15 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 19
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 18 Publius Vergilius Maro: Georgica 3,209-383 [Georgica]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)
209             Sed non ulla magis   viris industria firmat                [ ]
210        quam Venerem et   caeci stimulos   avertere amoris,             [1]?
211             sive boum sive est   cui gratior usus equorum.             [ ]
212              atque ideo tauros   procul atque in sola relegant         [ ]
213        pascua post   montem oppositum et   trans flumina lata,         [ ]!
214            aut intus   clausos satura ad   praesepia servant.          [ ]
215              carpit enim viris   paulatim uritque videndo              [ ]?
216            femina, nec nemorum   patitur meminisse nec herbae          [ ]
217        dulcibus illa quidem inlecebris, et saepe superbos              [ ]!
218              cornibus inter se   subigit decernere amantis.            [ ]!
219              pascitur in magna   Sila formosa iuvenca:                 [1]
220               illi alternantes   multa vi proelia miscent              [ ]
221            vulneribus crebris,   lavit ater corpora sanguis,           [ ]
222            versaque in obnixos   urgentur cornua vasto                 [ ]
223            cum gemitu, reboant   silvaeque et longus Olympus.          [ ]
224              nec mos bellantis   una stabulare, sed alter              [1]
225              victus abit longe  -que ignotis exsulat oris.             [ ]?
226            multa gemens   ignominiam   plagasque superbi               [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)
227             victoris, tum quos   amisit inultus amores,                [2]
228           et stabula aspectans   regnis excessit avitis:               [ ]
229               ergo omni   cura viris   exercet et inter                [ ]
230              dura iacet pernix   instrato saxa cubili                  [ ]?
231             frondibus hirsutis   et carice pastus acuta,               [ ]?
232             et temptat sese at  -que irasci in cornua discit           [ ]
233                arboris obnixus   trunco, ventosque lacessit            [ ]
234          ictibus, et sparsa ad   pugnam proludit harena.               [ ]
235             post ubi collectum   robur viresque refectae,              [ ]
236           signa movet praeceps  -que oblitum fertur in hostem:         [ ]
237              fluctus uti medio   coepit cum albescere ponto,           [ ]
238                longius ex alto  -que sinum trahit, utque volutus       [ ]
239               ad terras   immane sonat   per saxa neque ipso           [ ]
240             monte minor procumbit, at ima exaestuat unda               [ ]!
241            verticibus   nigramque alte    subiectat harenam.           [ ]
242           Omne adeo   genus in terris   hominumque ferarum-            [ ]
243       -que et genus aequoreum,   pecudes pictaeque volucres,           [ ]
244              in furias   ignemque ruunt:    amor omnibus idem.         [ ]
 
Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)
245               tempore non alio   catulorum oblita leaena               [ ]
246                saevior erravit   campis, nec funera vulgo              [ ]
247             tam multa informes   ursi stragemque dedere                [ ]
248          per silvas;   tum saevus aper,   tum pessima tigris;          [ ]
249          heu male tum   Libyae solis   erratur in agris.               [ ]
250            nonne vides   ut tota tremor   pertemptet equorum           [ ]
251             corpora, si tantum   notas odor attulit auras?             [1]
252         ac neque eos   iam frena virum   neque verbera saeva,          [ ]
253            non scopuli   rupesque cavae at  -que obiecta retardant     [2]
254              flumina correptos  -que unda torquentia montis.           [ ]
255               ipse ruit dentes  -que Sabellicus exacuit sus            [ ]
256             et pede prosubigit   terram, fricat arbore costas          [ ]
257        atque hinc atque illinc   umeros ad vulnera durat.              [ ]
258           quid iuvenis, magnum   cui versat in ossibus ignem           [ ]
259         durus amor?   nempe abruptis   turbata procellis               [ ]
260            nocte natat   caeca serus   freta; quem super ingens        [ ]?
261        porta tonat   caeli, et scopulis   inlisa reclamant             [ ]
262            aequora; nec miseri   possunt revocare parentes,            [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)
263             nec moritura super   crudeli funere virgo.                 [ ]?
264           quid lynces   Bacchi variae et   genus acre luporum          [ ]
265    atque canum?   quid quae imbelles   dant proelia cervi?             [ ]
266            scilicet ante omnis   furor est insignis equarum;           [ ]
267           et mentem   Venus ipsa dedit,   quo tempore Glauci           [ ]
268                Potniades malis   membra absumpsere quadrigae.          [ ]
269               illas ducit amor   trans Gargara transque sonantem       [ ]
270           Ascanium;   superant montis   et flumina tranant.            [ ]
271             continuoque avidis   ubi subdita flamma medullis           [ ]
272         (vere magis,   quia vere calor   redit ossibus) illae          [ ]
273          ore omnes   versae in Zephyrum   stant rupibus altis,         [ ]
274             exceptantque levis   auras, et saepe sine ullis            [ ]
275              coniugiis   vento gravidae   (mirabile dictu)             [ ]
276           saxa per et scopulos   et depressas convallis                [ ]
277          diffugiunt,   non, Eure, tuos,   neque solis ad ortus,        [ ]
278               in Borean Caurum  -que, aut unde nigerrimus Auster       [ ]
279             nascitur et pluvio   contristat frigore caelum.            [ ]
280          hic demum, hippomanes   vero quod nomine dicunt               [ ]
 
Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)
281               pastores, lentum   destillat ab inguine virus,           [ ]
282         hippomanes,   quod saepe malae   legere novercae               [ ]
283           miscueruntque herbas   et non innoxia verba.                 [ ]
284             Sed fugit interea,   fugit inreparabile tempus,            [ ]
285              singula dum capti   circumvectamur amore.                 [ ]
286            hoc satis armentis.   superat pars altera curae,            [ ]
287              lanigeros   agitare greges   hirtasque capellas.          [ ]
288       hic labor, hinc   laudem fortes   sperate coloni.                [ ]
289         nec sum animi   dubius verbis   ea vincere magnum              [ ]
290           quam sit et angustis   hunc addere rebus honorem;            [ ]
291                 sed me Parnasi   deserta per ardua dulcis              [ ]?
292         raptat amor;   iuvat ire iugis,   qua nulla priorum            [ ]
293                Castaliam molli   devertitur orbita clivo.              [ ]?
294         nunc, veneranda Pales,   magno nunc ore sonandum.              [ ]
295             Incipiens stabulis   edico in mollibus herbam              [ ]?
296          carpere ovis, dum mox   frondosa reducitur aestas,            [ ]
297               et multa   duram stipula   filicumque maniplis           [ ]
298         sternere subter humum,   glacies ne frigida laedat             [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)
299          molle pecus   scabiemque ferat    turpisque podagras.         [ ]
300            post hinc digressus   iubeo frondentia capris               [ ]
301            arbuta sufficere et   fluvios praebere recentis,            [ ]
302            et stabula a ventis   hiberno opponere soli                 [ ]?
303             ad medium   conversa diem,   cum frigidus olim             [ ]
304              iam cadit extremo  -que inrorat Aquarius anno.            [ ]?
305          hae quoque non   cura nobis   leviore tuendae                 [1]?
306          (nec minor usus erit,   quamvis Milesia magno                 [ ]
307               vellera mutentur   Tyrios incocta rubores),              [ ]
308          densior hinc suboles,   hinc largi copia lactis;              [ ]
309            quam magis exhausto   spumaverit ubere mulctra              [1]?
310            laeta magis pressis   manabunt flumina mammis.              [ ]
311              nec minus interea   barbas incanaque menta                [ ]
312             Cinyphii   tondent hirci   saetasque comantis              [ ]
313           usum in castrorum et   miseris velamina nautis.              [ ]
314               pascuntur   vero silvas   et summa Lycaei,               [ ]
315             horrentisque rubos   et amantis ardua dumos.               [ ]
316          atque ipsae   memores redeunt   in tecta, suosque             [ ]
 
Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)
317             ducunt, et gravido   superant vix ubere limen.             [ ]
318             ergo omni   studio glaciem   ventosque nivalis,            [ ]
319          quo minor est   illis curae   mortalis egestas,               [ ]
320              avertes,   victumque feres    et virgea laetus            [ ]
321               pabula, nec tota   claudes faenilia bruma.               [ ]
322               at vero Zephyris   cum laeta vocantibus aestas           [1]
323              in saltus   utrumque gregem at  -que in pascua mittet,    [ ]
324                 Luciferi primo   cum sidere frigida rura               [2]
325             carpamus,   dum mane novum,   dum gramina canent,          [ ]
326             et ros in   tenera pecori   gratissimus herba.             [1]?
327          inde ubi quarta sitim   caeli collegerit hora                 [ ]
328            et cantu   querulae rumpent   arbusta cicadae,              [ ]
329             ad puteos   aut alta greges   ad stagna iubebo             [ ]
330              currentem ilignis   potare canalibus undam;               [2]
331             aestibus at mediis   umbrosam exquirere vallem,            [ ]
332             sicubi magna Iovis   antiquo robore quercus                [2]?
333              ingentis   tendat ramos,   aut sicubi nigrum              [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)
334             ilicibus   crebris sacra   nemus accubet umbra;            [ ]
335          tum tenuis   dare rursus aquas   et pascere rursus            [ ]
336              solis ad occasum,   cum frigidus aëra vesper              [ ]
337            temperat, et saltus   reficit iam roscida luna,             [ ]
338             litoraque alcyonen   resonant, acalanthida dumi.           [ ]
339             Quid tibi pastores   Libyae, quid pascua versu             [ ]
340             prosequar et raris   habitata mapalia tectis?              [ ]?
341              saepe diem noctem  -que et totum ex ordine mensem         [ ]
342           pascitur itque pecus   longa in deserta sine ullis           [ ]
343            hospitiis:   tantum campi   iacet. omnia secum              [ ]
344                  armentarius Afer agit, tectumque laremque             [ ]!
345              armaque Amyclaeum  -que canem Cressamque pharetram;       [ ]
346         non secus ac   patriis acer   Romanus in armis                 [ ]
347              iniusto   sub fasce viam   cum carpit, et hosti           [ ]
348               ante exspectatum   positis stat in agmine castris.       [ ]
349          At non qua   Scythiae gentes   Maeoticaque unda,              [ ]
350           turbidus et torquens   flaventis Hister harenas,             [ ]
351          quaque redit   medium Rhodope   porrecta sub axem.            [ ]
 
Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)
352            illic clausa tenent   stabulis armenta, neque ullae         [ ]
353          aut herbae   campo apparent   aut arbore frondes;             [ ]
354            sed iacet aggeribus   niveis informis et alto               [ ]
355                terra gelu late   septemque adsurgit in ulnas.          [2]
356           semper hiems, semper   spirantes frigora Cauri.              [ ]
357              tum Sol pallentis   haud umquam discutit umbras,          [ ]
358         nec cum invectus equis   altum petit aethera, nec cum          [ ]
359             praecipitem Oceani   rubro lavit aequore currum.           [ ]
360            concrescunt subitae   currenti in flumine crustae,          [ ]
361              undaque iam tergo   ferratos sustinet orbis,              [ ]
362           puppibus illa prius,   patulis nunc hospita plaustris;       [ ]
363             aeraque dissiliunt   vulgo, vestesque rigescunt            [ ]
364               indutae, caedunt  -que securibus umida vina,             [ ]
365          et totae   solidam in glaciem   vertere lacunae,              [ ]
366              stiriaque impexis   induruit horrida barbis.              [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)
367                   interea toto   non setius aëre ningit:               [2]
368             intereunt pecudes,   stant circumfusa pruinis              [ ]
369            corpora magna boum,   confertoque agmine cervi              [ ]
370           torpent mole nova et   summis vix cornibus exstant.          [ ]
371               hos non immissis   canibus, non cassibus ullis           [ ]
372             puniceaeve agitant   pavidos formidine pennae,             [ ]
373          sed frustra oppositum   trudentis pectore montem              [ ]
374            communis obtruncant   ferro graviterque rudentis            [ ]
375               caedunt et magno   laeti clamore reportant.              [ ]
376               ipsi in defossis   specubus secura sub alta              [ ]
377              otia agunt terra,   congestaque robora totas-             [ ]
378           -que advolvere focis   ulmos ignique dedere.                 [ ]
379              hic noctem   ludo ducunt,   et pocula laeti               [ ]
380          fermento atque acidis   imitantur vitea sorbis.               [ ]
381               talis Hyperboreo   septem subiecta trioni                [ ]
382             gens effrena virum   Riphaeo tunditur Euro                 [ ]
383              et pecudum fulvis   velatur corpora saetis.               [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 19
Publius Vergilius Maro: Georgica 3,384-566 [Georgica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: