File n. 182 – 19:31 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 183
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 182 Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet 3,1 og 2 [Ex Ponto]
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)          .
1. digt.                                                                      .
  1                 Aequor Iasonio   pulsatum remige primum,               [ ]
  2         quaeque nec hoste fero   ¨ nec nive, terra, cares,             [ ]
  3           ecquod erit   tempus quo vos   ego Naso relinquam            [1]
  4               in minus hostili   ¨ iussus abesse loco?                 [ ]
  5               an mihi barbaria   vivendum semper in ista,              [ ]?
  6                 inque Tomitana   ¨ condar oportet humo?                [1]
  7             pace tua,   si pax ulla est   tua, Pontica tellus,         [ ]
  8               finitimus rapido   ¨ quam terit hostis equo,             [ ]
  9               pace tua   dixisse velim,   tu pessima duro              [ ]
 10             pars es in exilio,   ¨ tu mala nostra gravas.              [ ]
 11          tu neque ver   sentis cinctum   florente corona,              [ ]
 12              tu neque messorum   ¨ corpora nuda vides.                 [ ]
 13             nec tibi pampineas   autumnus porrigit uvas:               [ ]
 14           cuncta sed inmodicum   ¨ tempora frigus habet.               [ ]
 15          tu glacie   freta vincta vides,   et in aequore piscis        [ ]
 16                 inclusus tecta   ¨ saepe natavit aqua.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 17          nec tibi sunt fontes,   laticis nisi paene marini,            [ ]
 18               qui potus dubium   ¨ sistat alatne sitim.                [ ]
 19         rara, eque haec felix,   in apertis eminet arvis               [ ]
 20         arbor, et in terra est   ¨ altera forma maris.                 [ ]
 21           non avis obloquitur,   silvis nisi siqua remota              [ ]
 22                aequoreas rauco   ¨ gutture potat aquas.                [ ]
 23             tristia per vacuos   horrent absinthia campos,             [ ]
 24              conveniensque suo   ¨ messis amara loco.                  [ ]
 25          adde metus,   et quod murus   pulsatur ab hoste,              [ ]
 26            tinctaque mortifera   ¨ tabe sagitta madet,                 [ ]
 27     quod procul haec regio est   et ab omni devia cursu,               [ ]
 28          nec pede quo quisquam   ¨ nec rate tutus eat.                 [ ]
 29              non igitur mirum,   finem quaerentibus horum              [ ]
 30                altera si nobis   ¨ usque rogatur humus.                [1]
 31             te magis est mirum   non hoc evincere, coniunx,            [ ]?
 32            inque meis lacrimas   ¨ posse tenere malis.                 [ ]
 33          quid facias, quaeris?   quaeras hoc scilicet ipsum,           [ ]
 34                 invenies, vere   ¨ si reperire voles.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 35     velle parum est:   cupias, ut re   potiaris, oportet,              [ ]
 36               et faciat somnos   ¨ haec tibi cura breves.              [ ]
 37             velle reor multos:   quis enim mihi tam sit iniquus,       [ ]
 38               optet ut exilium   ¨ pace carere meum?                   [ ]
 39                pectore te toto   cunctisque incumbere nervis           [2]
 40                 et niti pro me   ¨ nocte dieque decet.                 [ ]
 41             utque iuvent alii,   tu debes vincere amicos,              [ ]?
 42             uxor, et ad partis   ¨ prima venire tuas.                  [ ]
 43        magna tibi imposita est   nostris persona libellis:             [ ]
 44              coniugis exemplum   ¨ diceris esse bonae.                 [ ]
 45           hanc cave degeneres.   ut sint praeconia nostra              [ ]
 46               vera, vide famae   ¨ quod tuearis opus.                  [1]
 47          ut nihil ipse querar,   tacito me fama queretur               [1]
 48             quae debet, fuerit   ¨ ni tibi cura mei.                   [ ]
 49               exposuit   memet populo   Fortuna videndum,              [ ]
 50              et plus notitiae,   ¨ quam fuit ante, dedit.              [ ]
 51              notior est factus   Capaneus a fulminis ictu:             [ ]
 52              notus humo mersis   ¨ Amphiaraus equis.                   [ ]?

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 53             si minus errasset,   notus minus esset Vlixes:             [ ]
 54              magna Philoctetae   ¨ vulnere fama suo est.               [ ]
 55           si locus est aliquis   tanta inter nomina parvis,            [ ]
 56          nos quoque conspicuos   ¨ nostra ruina facit.                 [ ]
 57                 nec te nasciri   patitur mea pagina, qua non           [ ]?
 58                   inferius Coa   ¨ Bittide nomen habes.                [ ]
 59          quicquid ages igitur,   scaena spectabere magna,              [ ]
 60              et pia non paucis   ¨ testibus uxor eris.                 [ ]
 61            crede mihi quotiens   laudaris carmine nostro,              [ ]
 62          qui legit has laudes,   ¨ an mereare rogat.                   [ ]
 63              utque favere reor   plures virtutibus istis,              [ ]
 64             sic tua non paucae   ¨ carpere facta volent.               [ ]
 65              quarum tu praesta   ne livor dicere possit                [ ]
 66           'haec est pro miseri   ¨ lenta salute viri.'                 [ ]
 67           cumque ego deficiam,   nec possim ducere currum,             [ ]
 68               fac tu sustineas   ¨ debile sola iugum.                  [ ]
 69            ad medicum   specto venis   fugientibus aeger:              [ ]?
 70             ultima pars animae   ¨ dum mihi restat, ades;              [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 71        quodque ego praestarem,   si te magis ipse valerem,             [1]
 72            id mihi, cum valeas   ¨ fortius ipsa, refer.                [ ]
 73             exigit hoc   socialis amor   foedusque maritum:            [ ]!
 74          moribus hoc, coniunx,   ¨ exigis ipsa tuis.                   [ ]
 75               hoc domui debes,   de qua censeris, ut illam             [ ]
 76             non magis officiis   ¨ quam probitate colas.               [ ]
 77           cuncta licet facias,   nisi eris laudabilis uxor,            [ ]
 78              non poterit credi   ¨ Marcia culta tibi.                  [ ]
 79             nec sumus indigni:   nec, si vis vera fateri,              [ ]
 80                debetur meritis   ¨ gratia nulla meis.                  [ ]
 81           redditur illa quidem   grandi cum faenore nobis,             [ ]
 82             nec te, si cupiat,   ¨ laedere rumor habet.                [ ]
 83           sed tamen hoc factis   adiunge prioribus unum,               [ ]
 84             pro nostris ut sis   ¨ ambitiosa malis.                    [ ]
 85               ut minus infesta   iaceam regione labora,                [ ]
 86             clauda nec officii   ¨ pars erit ulla tui.                 [ ]
 87            magna peto, sed non   tamen invidiosa roganti:              [ ]
 88           utque ea non teneas,   ¨ tuta repulsa tua est.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
 89             nec mihi suscense,   totiens si carmine nostro,            [ ]
 90         quod facis, ut facias,   ¨ teque imitere, rogo.                [ ]
 91              fortibus adsuevit   tubicen prodesse, suoque              [ ]
 92             dux bene pugnantis   ¨ incitat ore viros.                  [ ]
 93          nota tua est probitas   testataque tempus in omne;            [ ]
 94               sit virtus etiam   ¨ non probitate minor.                [ ]
 95          non tibi Amazonia est   pro me sumenda securis,               [ ]?
 96                aut excisa levi   ¨ pelta gerenda manu.                 [ ]
 97           numen adorandum est,   non ut mihi fiat amicum,              [ ]
 98             sed sit ut iratum,   ¨ quam fuit ante, minus.              [1]
 99           gratia si nulla est,   lacrimae tibi gratia fient.           [ ]
100            hac potes aut nulla   ¨ parte movere deos.                  [ ]
101           quae tibi ne desint,   bene per mala nostra cavetur:         [2]
102              meque viro flendi   ¨ copia dives adest;                  [ ]
103         utque meae   res sunt, omni,   puto, tempore flebis.           [ ]
104               has fortuna tibi   ¨ nostra ministrat opes.              [ ]
105          si mea mors   redimenda tua,   quod abominor, esset,          [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
106                Admeti coniunx,   ¨ quam sequereris, erat.              [ ]
107               aemula Penelopes   fieres, si fraude pudica              [ ]
108               instantis velles   ¨ fallere nupta procos.               [ ]
109              si comes extincti   Manes sequerere mariti,               [1]
110                esset dux facti   ¨ Laudamia tui.                       [ ]
111             Iphias ante oculos   tibi erat ponenda volenti             [ ]
112             corpus in accensos   ¨ mittere forte rogos.                [ ]
113          morte nihil opus est,   nihil Icariotide tela.                [ ]
114           Caesaris est coniunx   ¨ ore precanda tuo,                   [ ]
115          quae praestat   virtute sua,   ne prisca vetustas             [ ]?
116               laude pudicitiae   ¨ saecula nostra premat:              [ ]
117           quae Veneris formam,   moris Iunonis habendo                 [ ]
118              sola est caelesti   ¨ digna reperta toro                  [ ]
119         quid trepidas   et adire times?   non inpia Procne             [ ]
120                 filiave Aeetae   ¨ voce movenda tua est,               [ ]
121             nec nurus Aegypti,   nec saeva Agamemnonis uxor,           [ ]
122        Scyllaque, quae Siculas   ¨ inguine terret aquas,               [ ]
123              Telegonive parens   vertendis nata figuris,               [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
124                nexaque nodosas   ¨ angue Medusa comas,                 [1]
125           femina sed princeps,   in qua Fortuna videre                 [ ]
126            se probat et caecae   ¨ crimina falsa tulit:                [ ]
127            qua nihil in terris   ad finem solis ab ortu                [ ]
128                clarius excepto   ¨ Caesare mundus habet.               [ ]
129                 eligito tempus   captatum saepe rogandi,               [ ]
130                  exeat adversa   ¨ ne tua navis aqua.                  [ ]
131            nec semper   sacras reddunt   oracula sortis,               [ ]
132               ipsaque non omni   ¨ tempore fana patent.                [ ]
133         cum status urbis erit,   qualem nunc auguror esse,             [ ]
134               et nullus populi   ¨ contrahet ora dolor,                [ ]
135             cum domus Augusti,   Capitoli more colenda,                [2]?
136        laeta, quod est et sit,   ¨ plenaque pacis erit,                [ ]
137            tum tibi di faciant   adeundi copia fiat,                   [ ]
138             profectura aliquid   ¨ tum tua verba putes.                [ ]
139             siquid aget maius,   differ tua coepta caveque             [ ]
140                spem festinando   ¨ praecipitare meam.                  [ ]
141             nec rursus   iubeo dum sit   vacuissima quaeras:           [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
142              corporis ad curam   ¨ vix vacat illa sui.                 [ ]
143                omnia per rerum   turbam fastidia perfer:               [ ]
144            quolibet illa meat,   ¨ tu quoque oportet eas.              [ ]
145            cum tibi contigerit   vultum Iunonis adire,                 [ ]
146              fac sis personae,   ¨ quam tueare, memor.                 [ ]
147             nec factum   defende meum:   mala causa silenda est.       [ ]
148            nil nisi sollicitae   ¨ sint tua verba preces.              [ ]
149           tam lacrimis   demenda mora est,   summissaque terra         [ ]
150                ad non mortalis   ¨ brachia tende pedes.                [ ]
151            tum pete nil aliud,   saevo nisi ab hoste recedam:          [ ]
152                hostem Fortunam   ¨ sit satis esse mihi.                [ ]
153          plura quidem subeunt,   sed sunt turbata timore;              [ ]
154        haec quoque vix poteris   ¨ voce tremente loqui.                [ ]
155             suspicor hoc damno   fore non tibi. sentiet illa           [ ]
156                  te maiestatem   ¨ pertimuisse suam.                   [ ]
157              nec, tua si fletu   scindentur verba, nocebit:            [ ]
158              interdum lacrimae   ¨ pondera vocis habent.               [ ]
159            lux etiam   coeptis facito   bona talibus adsit             [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
1. digt.
160             horaque conveniens   ¨ auspiciumque favens.                [ ]
161             sed prius inposito   sanctis altaribus igni                [ ]
162             tura fer ad magnos   ¨ vinaque pura deos.                  [ ]
163            e quibus ante omnis   Augustum numen adora                  [ ]
164              progeniemque piam   ¨ participemque tori.                 [ ]
165            sint utinam   mites solito   tibi more tuasque              [ ]
166             non duris lacrimas   ¨ vultibus aspiciant.                 [ ]
2. digt.                                                                      .
  1           Quam legis a   nobis missam   tibi, Cotta, salutem,          [2]
  2              missa sit ut vere   ¨ perveniatque, precor.               [ ]
  3           namque meis   sospes multum   cruciatibus aufers,            [ ]
  4             atque sit in nobis   ¨ pars bona salva facis.              [ ]
  5           cumque labent aliqui   iactataque vela relinquant,           [ ]
  6             tu lacerae remanes   ¨ ancora sola rati.                   [ ]
  7         grata tua est   igitur pietas.   ignoscimus illis,             [ ]
  8                qui cum Fortuna   ¨ terga dedere fugae.                 [ ]
  9              cum feriant unum,   non unum fulmina terrent,             [ ]
 10             iunctaque percusso   ¨ turba pavere solet:                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 11            cumque dedit paries   venturae signa ruinae,                [ ]
 12               sollicito vacuus   ¨ fit locus ille metu.                [ ]
 13           quis non e   timidis aegri   contagia vitat,                 [1]
 14                vicinum metuens   ¨ ne trahat inde malum?               [ ]
 15             me quoque amicorum   nimio terrore metuque,                [2]
 16               non odio, quidam   ¨ destituere mei.                     [ ]
 17              non illis pietas,   non officiosa voluntas                [ ]
 18               defuit: adversos   ¨ extimuere deos.                     [ ]
 19            utque magis   cauti possunt   timidique videri,             [ ]
 20                  sic appellari   ¨ non meruere mali.                   [ ]
 21               aut meus excusat   caros ita candor amicos,              [1]
 22            utque habeant de me   ¨ crimina nulla, favet.               [ ]
 23               sint hi contenti   venia, iactentque licebit             [ ]
 24                 purgari factum   ¨ me quoque teste suum.               [ ]
 25             pars estis   pauci melior,   qui rebus in artis            [ ]
 26              ferre mihi nullam   ¨ turpe putastis opem.                [ ]
 27             tunc igitur meriti   morietur gratia vestri,               [ ]
 28             cum cinis absumpto   ¨ corpore factus ero.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 29           fallor, et illa meae   superabit tempora vitae,              [ ]
 30              si tamen a memori   ¨ posteritate legar.                  [ ]
 31               corpora debentur   maestis exsanguia bustis:             [ ]
 32             effugiunt structos   ¨ nomen honorque rogos.               [ ]
 33             occidit et Theseus   et qui comitavit Oresten;             [ ]
 34            sed tamen in laudes   ¨ vivit uterque suas.                 [ ]
 35                 vos etiam seri   laudabunt saepe nepotes,              [ ]
 36         claraque erit scriptis   ¨ gloria vestra meis.                 [ ]
 37          hic quoque Sauromatae   iam vos novere Getaeque,              [ ]
 38                et tales animos   ¨ barbara turba probat.               [2]
 39         cumque ego de   vestra nuper   probitate referrem              [1]
 40             (nam didici Getice   ¨ Sarmaticeque loqui),                [ ]
 41            forte senex quidam,   coetu cum staret in illo,             [ ]
 42            reddidit ad nostros   ¨ talia verba sonos:                  [ ]
 43          'nos quoque amicitiae   nomen, bone, novimus, hospes,         [ ]
 44            quos procul a vobis   ¨ Pontus et Hister habet.             [1]
 45          est locus in Scythia,   Tauros dixere priores                 [ ]
 46               qui Getica longe   ¨ non ita distat humo.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 47              hac ego sum terra   (patriae nec paenitet) ortus:         [ ]
 48               consortem Phoebi   ¨ gens colit illa deam.               [ ]
 49          templa manent   hodie vastis   innixa columnis,               [ ]
 50            perque quater denos   ¨ itur in illa gradus.                [ ]
 51            fama refert   illic signum   caeleste fuisse:               [ ]
 52          quoque minus dubites,   ¨ stat basis orba dea:                [ ]
 53            araque, quae fuerat   natura candida saxi,                  [ ]?
 54                 decolor adfuso   ¨ tincta cruore rubet.                [ ]
 55             femina sacra facit   taedae non nota iugali,               [ ]
 56         quae superat Scythicas   ¨ nobilitate nurus.                   [ ]
 57           sacrifici genus est,   sic instituere parentes,              [ ]
 58                advena virgineo   ¨ caesus ut ense cadat.               [ ]
 59            regna Thoans habuit   Maeotide clarus in ora,               [ ]
 60               nec fuit Euxinis   ¨ notior alter aquis.                 [ ]
 61           sceptra tenente illo   liquidas fecisse per auras            [ ]
 62              nescioquam dicunt   ¨ Iphigenian iter.                    [ ]
 63            quam levibus ventis   sub nube per aethera vectam           [ ]
 64            creditur his Phoebe   ¨ deposuisse locis.                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 65            praefuerat   templo multos   ea rite per annos,             [ ]
 66                invita peragens   ¨ tristia sacra manu:                 [2]
 67               cum duo velifera   iuvenes venere carina                 [ ]
 68              presseruntque suo   ¨ litora nostra pede.                 [ ]
 69           par fuit his   aetas et amor,   quorum alter Orestes,        [ ]
 70            alter erat Pylades:   ¨ nomina fama tenet.                  [ ]
 71               protinus inmitem   Triviae ducuntur ad aram.             [ ]
 72                evincti geminas   ¨ ad sua terga manus.                 [ ]
 73            spargit aqua captos   lustrali Graia sacerdos,              [ ]?
 74               ambiat ut fulvas   ¨ infula longa comas.                 [ ]
 75           dumque parat sacrum,   dum velat tempora vittis,             [ ]
 76              dum tardae causas   ¨ invenit ipsa morae,                 [ ]
 77             'non ego crudelis,   iuvenes, (ignoscite)' dixit           [2]
 78               'sacra suo facio   ¨ barbariora loco.                    [ ]
 79           ritus is est gentis.   qua vos tamen urbe venitis?           [ ]
 80            quodve parum fausta   ¨ puppe petistis iter?'               [ ]
 81               dixit, et audito   patriae pia nomine virgo              [ ]?
 82                consortes urbis   ¨ comperit esse suae.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
 83           'alter ut e   vobis' inquit   'cadat hostia sacris,          [2]?
 84               ad patrias sedes   ¨ nuntius alter eat.'                 [ ]
 85            ire iubet   Pylades carum   periturus Oresten;              [ ]
 86         hic negat, inque vices   ¨ pugnat uterque mori.                [ ]
 87              extitit hoc unum,   quo non convenerit illis:             [2]
 88             cetera par concors   ¨ et sine lite fuit.                  [ ]
 89         dum peragunt   pulchri iuvenes   certamen amoris,              [ ]
 90            ad fratrem scriptas   ¨ exarat illa notas.                  [ ]
 91             ad fratrem   mandata dabat.   cuique illa dabantur         [ ]
 92                 (humanos casus   ¨ aspice) frater erat.                [ ]
 93          nec mora, de   templo rapiunt   simulacra Dianae,             [ ]
 94           clamque per inmensas   ¨ puppe feruntur aquas.               [ ]
 95            mirus amor iuvenum:   quamvis abiere tot anni,              [ ]
 96              in Scythia magnum   ¨ nunc quoque nomen habent.'          [ ]
 97             fabula narrata est   postquam vulgaris ab illo,            [ ]
 98                laudarunt omnes   ¨ facta piamque fidem.                [ ]
 99            scilicet hac etiam,   qua nulla ferocior ora est,           [ ]
100                nomen amicitiae   ¨ barbara corda movet.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet, 3. bog (Oxford C.T.)
2. digt.
101            quid facere Ausonia   geniti debetis in urbe,               [1]?
102              cum tangant duros   ¨ talia facta Getas?                  [ ]
103         adde quod est   animus semper   tibi mitis, et altae           [ ]
104                 indicium mores   ¨ nobilitatis habent,                 [ ]
105            quos Volesus patrii   cognoscat nominis auctor,             [ ]
106              quos Numa materni   ¨ non neget esse suos,                [ ]
107             adiectique probent   gentiva ad nomina Cottae,             [ ]
108               si tu non esses,   ¨ interitura domus.                   [ ]
109           digne vir hac serie,   lasso succurrere amico                [ ]
110               conveniens istis   ¨ moribus esse puta.                  [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 183
Publius Ovidius Naso: Fra Sortehavet 3,3 og 4 [Ex Ponto]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: