File n. 19 – 14:33 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 20
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 19 Publius Vergilius Maro: Georgica 3,384-566 [Georgica]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)
384               Si tibi lanitium   curae, primum aspera silva            [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)
385            lappaeque   tribolique absint;    fuge pabula laeta,        [ ]
386             continuoque greges   villis lege mollibus albos.           [ ]
387         illum autem,   quamvis aries   sit candidus ipse,              [ ]
388             nigra subest   udo tantum   cui lingua palato,             [ ]
389              reice, ne maculis   infuscet vellera pullis               [ ]
390             nascentum,   plenoque alium    circumspice campo.          [ ]
391               munere sic niveo   lanae, si credere dignum est,         [ ]
392              Pan deus Arcadiae   captam te, Luna, fefellit             [ ]
393         in nemora alta vocans;   nec tu aspernata vocantem.            [ ]
394            At cui lactis amor,   cytisum lotosque frequentis           [ ]
395             ipse manu   salsasque ferat    praesepibus herbas:         [ ]
396        hinc et amant   fluvios magis, et   magis ubera tendunt         [ ]
397              et salis occultum   referunt in lacte saporem.            [ ]
398           multi etiam excretos   prohibent a matribus haedos,          [ ]
399              primaque ferratis   praefigunt ora capistris.             [ ]
400              quod surgente die   mulsere horisque diurnis,             [ ]?
401      nocte premunt;   quod iam tenebris   et sole cadente,             [ ]
402            sub lucem exportant   calathis (adit oppida pastor),        [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)
403           aut parco   sale contingunt   hiemique reponunt.             [ ]
404            Nec tibi cura canum   fuerit postrema, sed una              [ ]
405              velocis   Spartae catulos   acremque Molossum             [1]
406             pasce sero pingui.   numquam custodibus illis              [ ]
407             nocturnum stabulis   furem incursusque luporum             [ ]
408                  aut impacatos   a tergo horrebis Hiberos.             [ ]
409            saepe etiam   cursu timidos   agitabis onagros,             [ ]
410            et canibus leporem,   canibus venabere dammas;              [ ]
411               saepe volutabris   pulsos silvestribus apros             [2]
412                latratu   turbabis agens,   montisque per altos         [2]
413               ingentem   clamore premes   ad retia cervum.             [2]
414              Disce et odoratam   stabulis accendere cedrum,            [2]
415           galbaneo  -que agitare gravis   nidore chelydros.            [ ]
416              saepe sub immotis   praesepibus aut mala tactu            [ ]
417                vipera delituit   caelumque exterrita fugit,            [ ]
418             aut tecto adsuetus   coluber succedere et umbrae           [ ]
419           (pestis acerba boum)   pecorique aspergere virus,            [ ]
420        fovit humum.   cape saxa manu,   cape robora, pastor,           [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)
421             tollentemque minas   et sibila colla tumentem              [ ]
422             deice. iamque fuga   timidum caput abdidit alte,           [ ]
423                cum medii nexus   extremaeque agmina caudae             [ ]
424            solvuntur,   tardosque trahit    sinus ultimus orbis.       [ ]
425           est etiam ille malus   Calabris in saltibus anguis           [ ]
426             squamea convolvens   sublato pectore terga                 [ ]?
427             atque notis longam   maculosus grandibus alvum,            [ ]
428            qui, dum amnes ulli   rumpuntur fontibus et dum             [ ]
429              vere madent   udo terrae ac   pluvialibus Austris,        [ ]?
430           stagna colit   ripisque habitans    hic piscibus atram       [ ]
431             improbus ingluviem   ranisque loquacibus explet;           [ ]
432         postquam exusta palus,   terraeque ardore dehiscunt,           [ ]
433          exsilit in siccum, et   flammantia lumina torquens            [ ]
434           saevit agris   asperque siti at  -que exterritus aestu.      [ ]
435             ne mihi tum mollis   sub divo carpere somnos               [ ]?
436            neu dorso   nemoris libeat   iacuisse per herbas,           [ ]
437         cum positis   novus exuviis   nitidusque iuventa               [ ]
438          volvitur, aut catulos   tectis aut ova relinquens,            [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)
439            arduus ad solem, et   linguis micat ore trisulcis.          [ ]
440           Morborum   quoque te causas   et signa docebo.               [ ]
441          turpis ovis   temptat scabies,   ubi frigidus imber           [ ]
442                altius ad vivum   persedit et horrida cano              [ ]
443          bruma gelu,   vel cum tonsis   inlotus adhaesit               [ ]
444              sudor, et hirsuti   secuerunt corpora vepres.             [ ]?
445               dulcibus idcirco   fluviis pecus omne magistri           [ ]
446             perfundunt,   udisque aries    in gurgite villis           [ ]
447               mersatur, missus  -que secundo defluit amni;             [ ]
448              aut tonsum tristi   contingunt corpus amurca              [ ]
449              et spumas miscent   argenti vivaque sulpu-                [ ]
450            -ra Idaeasque pices   et pinguis unguine ceras              [ ]
451           scillamque elleboros  -que gravis nigrumque bitumen.         [ ]
452           non tamen ulla magis   praesens fortuna laborum est          [ ]
453           quam si quis   ferro potuit   rescindere summum              [ ]
454             ulceris os: alitur   vitium vivitque tegendo,              [ ]
455           dum medicas   adhibere manus   ad vulnera pastor             [ ]
456             abnegat et   meliora deos   sedet omnia poscens.           [ ]!

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)
457          quin etiam, ima dolor   balantum lapsus ad ossa               [ ]
458          cum furit atque artus   depascitur arida febris,              [ ]
459               profuit incensos   aestus avertere et inter              [ ]?
460               ima ferire pedis   salientem sanguine venam,             [ ]
461              Bisaltae   quo more solent   acerque Gelonus,             [2]
462        cum fugit in   Rhodopen atque in   deserta Getarum,             [ ]
463               et lac concretum   cum sanguine potat equino.            [ ]
464          quam procul aut molli   succedere saepius umbrae              [ ]
465             videris aut summas   carpentem ignavius herbas             [ ]
466         extremamque sequi, aut   medio procumbere campo                [ ]
467           pascentem et   serae solam   decedere nocti:                 [ ]
468              continuo   culpam ferro   compesce priusquam              [ ]
469              dira per incautum   serpant contagia vulgus.              [ ]
470           non tam creber agens   hiemem ruit aequore turbo             [ ]
471          quam multae   pecudum pestes.   nec singula morbi             [ ]
472            corpora corripiunt,   sed tota aestiva repente,             [ ]
473        spemque gregemque simul   cunctamque ab origine gentem.         [ ]
474              tum sciat, aërias   Alpis et Norica si quis               [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)
475            castella in tumulis   et Iapydis arva Timavi                [ ]
476       nunc quoque post   tanto videat,   desertaque regna              [ ]
477            pastorum et   longe saltus   lateque vacantis.              [ ]
478            Hic quondam   morbo caeli   miseranda coorta est            [ ]
479                 tempestas toto  -que autumni incanduit aestu           [ ]
480             et genus omne neci   pecudum dedit, omne ferarum,          [ ]
481            corripuitque lacus,   infecit pabula tabo.                  [ ]
482            nec via mortis erat   simplex; sed ubi ignea venis          [ ]
483             omnibus acta sitis   miseros adduxerat artus,              [ ]
484               rursus abundabat   fluidus liquor omniaque in se         [ ]
485                 ossa minutatim   morbo conlapsa trahebat.              [2]
486           saepe in honore deum   medio stans hostia ad aram,           [ ]
487                lanea dum nivea   circumdatur infula vitta,             [ ]
488               inter cunctantis   cecidit moribunda ministros.          [ ]
489              aut si quam ferro   mactaverat ante sacerdos,             [ ]
490           inde neque impositis   ardent altaria fibris,                [ ]
491            nec responsa potest   consultus reddere vates,              [ ]
492               ac vix suppositi   tinguntur sanguine cultri             [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)
493                summaque ieiuna   sanie infuscatur harena.              [2]?
494           hinc laetis   vituli vulgo   moriuntur in herbis             [ ]
495             et dulcis   animas plena ad   praesepia reddunt;           [ ]
496         hinc canibus   blandis rabies   venit, et quatit aegros        [ ]
497             tussis anhela sues   ac faucibus angit obesis.             [ ]
498                labitur infelix   studiorum atque immemor herbae        [ ]
499            victor equus fontis  -que avertitur et pede terram          [ ]
500          crebra ferit;   demissae aures,   incertus ibidem             [ ]
501           sudor et ille quidem   morituris frigidus; aret              [ ]
502            pellis et ad tactum   tractanti dura resistit.              [ ]
503              haec ante exitium   primis dant signa diebus.             [ ]
504                sin in processu   coepit crudescere morbus,             [ ]
505              tum vero ardentes   oculi atque attractus ab alto         [ ]
506             spiritus, interdum   gemitu gravis, imaque longo           [ ]
507                  ilia singultu   tendunt, it naribus ater              [ ]
508           sanguis, et obsessas   fauces premit aspera lingua.          [ ]
509                profuit inserto   latices infundere cornu               [ ]
510               Lenaeos;   ea visa salus   morientibus una.              [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)
511        mox erat hoc   ipsum exitio,   furiisque refecti                [ ]
512               ardebant,   ipsique suos    iam morte sub aegra          [ ]
513              (di meliora piis,   erroremque hostibus illum!)           [ ]
514                discissos nudis   laniabant dentibus artus.             [ ]
515              ecce autem   duro fumans   sub vomere taurus              [ ]
516             concidit et mixtum   spumis vomit ore cruorem              [ ]
517               extremosque ciet   gemitus. it tristis arator            [ ]
518            maerentem abiungens   fraterna morte iuvencum,              [ ]
519           atque opere in medio   defixa relinquit aratra.              [ ]?
520             non umbrae altorum   nemorum, non mollia possunt           [ ]
521           prata movere animum,   non qui per saxa volutus              [ ]
522                 purior electro   campum petit amnis; at ima            [ ]
523         solvuntur   latera, atque oculos    stupor urget inertis       [ ]
524             ad terramque fluit   devexo pondere cervix.                [ ]
525       quid labor aut   benefacta iuvant?   quid vomere terras          [ ]
526             invertisse gravis?   atqui non Massica Bacchi              [ ]
527              munera, non illis   epulae nocuere repostae:              [ ]
528             frondibus et victu   pascuntur simplicis herbae,           [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)
529             pocula sunt fontes   liquidi atque exercita cursu          [ ]
530            flumina, nec somnos   abrumpit cura salubris.               [ ]
531               tempore non alio   dicunt regionibus illis               [ ]
532             quaesitas   ad sacra boves   Iunonis et uris               [2]
533             imparibus   ductos alta ad   donaria currus.               [ ]
534             ergo aegre rastris   terram rimantur, et ipsis             [ ]
535             unguibus infodiunt   fruges, montisque per altos           [ ]
536               contenta   cervice trahunt   stridentia plaustra.        [ ]
537             non lupus insidias   explorat ovilia circum                [ ]
538            nec gregibus nocturnus obambulat: acrior illum              [ ]!
539           cura domat;   timidi dammae   cervique fugaces               [ ]
540            nunc interque canes   et circum tecta vagantur.             [ ]
541              iam maris immensi   prolem et genus omne natantum         [1]
542              litore in extremo   ceu naufraga corpora fluctus          [ ]?
543             proluit; insolitae   fugiunt in flumina phocae.            [ ]
544              interit et curvis   frustra defensa latebris              [ ]?
545             vipera et attoniti   squamis astantibus hydri.             [ ]?

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)
546                  ipsis est aër   avibus non aequus, et illae           [ ]?
547             praecipites   alta vitam   sub nube relinquunt.            [ ]?
548              praeterea iam nec   mutari pabula refert,                 [ ]
549            quaesitaeque nocent   artes; cessere magistri,              [ ]
550             Phillyrides Chiron   Amythaoniusque Melampus.              [ ]
551           saevit et in   lucem Stygiis   emissa tenebris               [ ]
552              pallida Tisiphone   Morbos agit ante Metumque,            [ ]
553            inque dies   avidum surgens   caput altius effert.          [ ]
554            balatu   pecorum et crebris   mugitibus amnes               [1]
555              arentesque sonant   ripae collesque supini.               [ ]
556              iamque catervatim   dat stragem atque aggerat ipsis       [ ]
557              in stabulis turpi   dilapsa cadavera tabo,                [ ]?
558         donec humo   tegere ac foveis   abscondere discunt.            [ ]
559        nam neque erat   coriis usus,   nec viscera quisquam            [ ]
560              aut undis   abolere potest   aut vincere flamma;          [ ]
561              ne tondere quidem   morbo inluvieque peresa               [ ]
562              vellera nec telas   possunt attingere putris;             [ ]
563            verum etiam invisos   si quis temptarat amictus,            [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 3. bog (Oxford C.T.)
564            ardentes papulae at  -que immundus olentia sudor            [ ]
565             membra sequebatur,   nec longo deinde moranti              [2]
566              tempore contactos   artus sacer ignis edebat.             [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 20
Publius Vergilius Maro: Georgica 4,1-218 [Georgica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: