File n. 191 – 25:50 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 192
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 191 Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 1,253-568 [Metamorphoses]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli)
253           iamque erat in totas   sparsurus fulmina terras,             [ ]
254            sed timuit   ne forte sacer   tot ab ignibus aether         [ ]
255             conciperet flammas   longusque ardesceret axis.            [ ]
256           esse quoque in fatis   reminiscitur adfore tempus            [ ]
257           quo mare, quo tellus   correptaque regia caeli               [ ]
258                ardeat et mundi   moles operosa laboret.                [1]
259                tela reponuntur   manibus fabricata Cyclopum;           [ ]
260           poena placet   diversa, genus   mortale sub undis            [ ]
261             perdere et ex omni   nimbos demittere caelo.               [ ]
262               protinus Aeoliis   Aquilonem claudit in antris           [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli)
263           et quaecumque fugant   inductas flamina nubes,               [ ]
264              emittitque Notum.   madidis Notus evolat alis,            [ ]
265             terribilem   picea tectus   caligine vultum;               [ ]
266           barba gravis nimbis,   canis fluit unda capillis,            [ ]
267         fronte sedent nebulae,   rorant pennaeque sinusque.            [ ]
268                utque manu late   pendenti a nubila pressit,            [2]
269         fit fragor; hinc densi   funduntur ab aethere nimbi.           [ ]
270                 nuntia Iunonis   varios induta colores                 [ ]
271            concipit Iris aquas   alimentaque nubibus adfert;           [ ]
272             sternuntur segetes   et deplorata colonis                  [ ]?
273           vota iacent,   longique perit   labor inritus anni.          [ ]
274             nec caelo   contenta suo est   Iovis ira, sed illum        [ ]
275               caeruleus frater   iuvat auxiliaribus undis.             [ ]
276            convocat hic amnes;   qui postquam tecta tyranni            [ ]
277                 intravere sui,   'non est hortamine longo              [ ]?
278            nunc' ait 'utendum.   vires effundite vestras               [ ]
279        (sic opus est),   aperite domos   ac mole remota                [ ]
280           fluminibus   vestris totas   immittite habenas.'             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli)
281           iusserat; hi redeunt   ac fontibus ora relaxant              [ ]
282                   et defrenato   volvuntur in aequora cursu.           [ ]?
283              ipse tridente suo   terram percussit; at illa             [ ]
284               intremuit   motuque vias   patefecit aquarum.            [ ]
285               exspatiata ruunt   per apertos flumina campos            [ ]
286           cumque satis   arbusta simul   pecudesque virosque           [ ]
287           tectaque cumque suis   rapiunt penetralia sacris.            [ ]
288            si qua domus mansit   potuitque resistere tanto             [ ]
289                indeiecta malo,   culmen tamen altior huius             [ ]
290           unda tegit   pressaeque latent   sub gurgite turres.         [ ]
291        iamque mare et   tellus nullum   discrimen habebant;            [ ]
292             omnia pontus erat,   deerant quoque litora ponto.          [ ]
293            occupat hic collem,   cumba sedet alter adunca              [ ]
294               et ducit   remos illic   ubi nuper ararat;               [ ]?
295             ille supra segetes   aut mersae culmina villae             [ ]
296             navigat, hic summa   piscem deprendit in ulmo;             [ ]
297             figitur in viridi,   si fors tulit, ancora prato,          [ ]?
298            aut subiecta terunt   curvae vineta carinae;                [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli)
299        et, modo qua   graciles gramen   carpsere capellae,             [ ]
300              nunc ibi deformes   ponunt sua corpora phocae.            [ ]
301           mirantur   sub aquae lucos   urbesque domosque               [ ]
302             Nereides,   silvasque tenent   delphines et altis          [ ]
303                incursant ramis   agitataque robora pulsant.            [1]?
304          nat lupus inter oves,   fulvos vehit unda leones,             [ ]
305             unda vehit tigres;   nec vires fulminis apro,              [ ]
306               crura nec ablato   prosunt velocia cervo;                [ ]?
307                quaesitique diu   terris ubi sistere possit,            [ ]?
308               in mare lassatis   volucris vaga decidit alis.           [ ]
309               obruerat tumulos   immensa licentia ponti                [ ]
310              pulsabantque novi   montana cacumina fluctus.             [ ]
311               maxima pars unda   rapitur; quibus unda pepercit,        [ ]
312             illos longa domant   inopi ieiunia victu.                  [1]
313                separat Aeonios   Oetaeis Phocis ab arvis,              [ ]
314          terra ferax   dum terra fuit,   sed tempore in illo           [ ]
315            pars maris et latus   subitarum campus aquarum.             [ ]
316            mons ibi verticibus   petit arduus astra duobus,            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli)
317               nomine Parnasos,   superantque cacumina nubes.           [ ]
318              hic ubi Deucalion   (nam cetera texerat aequor)           [ ]
319              cum consorte tori   parva rate vectus adhaesit,           [ ]
320              Corycidas nymphas   et numina montis adorant              [ ]
321           fatidicamque Themin,   quae tunc oracla tenebat.             [ ]
322              non illo   melior quisquam   nec amantior aequi           [ ]
323              vir fuit aut illa   metuentior ulla deorum.               [ ]
324          Iuppiter, ut liquidis   stagnare paludibus orbem              [ ]
325             et superesse virum   de tot modo milibus unum              [ ]
326             et superesse videt   de tot modo milibus unam,             [ ]
327                 innocuos ambo,   cultores numinis ambo,                [ ]
328                nubila disiecit   nimbisque Aquilone remotis            [ ]
329                et caelo terras   ostendit et aethera terris.           [ ]
330            nec maris ira manet   positoque tricuspide telo             [ ]
331          mulcet aquas   rector pelagi,   supraque profundum            [ ]
332         exstantem atque umeros   innato murice tectum                  [ ]?

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli)
333              caeruleum   Tritona vocat   conchaeque sonanti            [2]
334                inspirare iubet   fluctusque et flumina signo           [1]
335             iam revocare dato.   cava bucina sumitur illi,             [ ]
336              tortilis in latum   quae turbine crescit ab imo,          [ ]
337             bucina quae, medio   concepit ubi aera ponto,              [ ]
338             litora voce replet   sub utroque iacentia Phoebo.          [ ]
339         tum quoque, ut ora dei   madida rorantia barba                 [1]?
340            contigit et cecinit   iussos inflata receptus,              [ ]
341             omnibus audita est   telluris et aequoris undis            [ ]
342            et quibus est undis   audita coercuit omnes.                [ ]
343          iam mare litus habet,   plenos capit alveus amnes,            [ ]
344              flumina subsidunt   collesque exire videntur,             [ ]
345         surgit humus, crescunt   iuga decrescentibus undis;            [ ]
346            postque diem longam   nudata cacumina silvae                [2]
347              ostendunt   limumque tenent   in fronde relictum.         [ ]
348           redditus orbis erat;   quem postquam vidit inanem            [ ]
349                   et desolatas   agere alta silentia terras,           [ ]?
350             Deucalion lacrimis   ita Pyrrham adfatur obortis:          [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli)
351           'o soror, o coniunx,   o femina sola superstes,              [1]
352              quam commune mihi   genus et patruelis origo,             [ ]
353           deinde torus iunxit,   nunc ipsa pericula iungunt,           [ ]
354            terrarum,   quascumque vident   occasus et ortus,           [ ]
355           nos duo turba sumus;   possedit cetera pontus.               [ ]
356        haec quoque adhuc vitae   non est fiducia nostrae               [ ]
357           certa satis, terrent   etiamnum nubila mentem.               [ ]
358        quis tibi, si   sine me fatis   erepta fuisses,                 [3]?
359         nunc animus,   miseranda, foret?   quo sola timorem            [ ]
360             ferre modo posses?   quo consolante doleres?               [ ]
361        namque ego, crede mihi,   si te quoque pontus haberet           [1]?
362          te sequerer, coniunx,   et me quoque pontus haberet.          [ ]
363             o  utinam   possim populos   reparare paternis             [ ]
364           artibus atque animas   formatae infundere terrae!            [ ]
365          nunc genus in   nobis restat   mortale duobus                 [ ]
366            (sic visum superis)   hominumque exempla manemus.'          [ ]
367           dixerat, et flebant.   placuit caeleste precari              [ ]
368              numen et auxilium   per sacras quaerere sortes.           [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli)
369       nulla mora est;   adeunt pariter   Cephisidas undas,             [ ]
370            ut nondum liquidas,   sic iam vada nota secantes.           [ ]
371               inde ubi libatos   inroravere liquores                   [2]?
372            vestibus et capiti,   flectunt vestigia sanctae             [ ]
373               ad delubra deae,   quorum fastigia turpi                 [ ]
374                pallebant musco   stabantque sine ignibus arae.         [ ]
375             ut templi   tetigere gradus,   procumbit uterque           [ ]
376           pronus humi   gelidoque pavens   dedit oscula saxo;          [ ]
377        atque ita 'si precibus'   dixerunt 'numina iustis               [ ]
378            victa remollescunt,   si flectitur ira deorum,              [ ]
379      dic, Themi, qua   generis damnum   reparabile nostri              [ ]
380           arte sit et   mersis fer opem,   mitissima, rebus.'          [ ]
381          mota dea est   sortemque dedit:   'discedite templo           [ ]
382                et velate caput   cinctasque resolvite vestes           [1]
383            ossaque post tergum   magnae iactate parentis.'             [ ]
384                 obstipuere diu   rumpitque silentia voce               [ ]
385          Pyrrha prior   iussisque deae   parere recusat                [ ]
386           detque sibi   veniam pavido   rogat ore timetque             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli)
387               laedere iactatis   maternas ossibus umbras.              [ ]
388               interea repetunt   caecisque obscura latebris            [ ]
389             verba datae sortis   secum inter seque volutant.           [ ]
390               inde Promethides   placidis Epimethida dictis            [2]
391         mulcet et 'aut fallax'   ait 'est sollertia nobis              [ ]
392          aut pia sunt   nullumque nefas   oracula suadent.             [1]
393        magna parens terra est;   lapides in corpore terrae             [ ]
394                ossa reor dici;   iacere hos post terga iubemur.'       [1]
395               coniugis augurio   quamquam Titania mota est,            [ ]
396       spes tamen in dubio est;   adeo caelestibus ambo                 [ ]
397             diffidunt monitis.   sed quid temptare nocebit?            [ ]
398             discedunt   velantque caput   tunicasque recingunt         [ ]
399            et iussos   lapides sua post   vestigia mittunt.            [ ]
400          saxa (quis hoc credat   nisi sit pro teste vetustas?)         [ ]
401                ponere duritiam   coepere suumque rigorem               [ ]
402                mollirique mora   mollitaque ducere formam.             [1]?

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli)
403              mox ubi creverunt   naturaque mitior illis                [4]
404          contigit, ut quaedam,   sic non manifesta, videri             [ ]
405          forma potest hominis,   sed uti de marmore coepta,            [1]
406               non exacta satis   rudibusque simillima signis.          [ ]
407          quae tamen ex   illis aliquo   pars umida suco                [ ]
408               et terrena fuit,   versa est in corporis usum;           [ ]
409      quod solidum est   flectique nequit,   mutatur in ossa;           [ ]
410           quae modo vena fuit,   sub eodem nomine mansit;              [ ]
411             inque brevi spatio   superorum numine saxa                 [ ]
412           missa viri   manibus faciem   traxere virorum                [ ]
413                  et de femineo   reparata est femina iactu.            [ ]?
414               inde genus durum   sumus experiensque laborum,           [ ]
415             et documenta damus   qua simus origine nati.               [2]
416                cetera diversis   tellus animalia formis                [ ]
417            sponte sua peperit,   postquam vetus umor ab igne           [ ]
418                percaluit solis   caenumque udaeque paludes             [ ]
419                intumuere aestu   fecundaque semina rerum,              [ ]?

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli)
420                 vivaci   nutrita solo   ceu matris in alvo,            [3]
421             creverunt   faciemque aliquam   cepere morando.            [ ]
422              sic, ubi deseruit   madidos septemfluus agros             [ ]
423               Nilus et antiquo   sua flumina reddidit alveo            [ ]?
424             aetherioque recens   exarsit sidere limus,                 [ ]
425               plurima cultores   versis animalia glaebis               [ ]
426         inveniunt;   et in his quaedam   perfecta per ipsum            [ ]
427              nascendi spatium,   quaedam modo coepta suisque           [ ]
428         trunca vident numeris,   et eodem in corpore saepe             [ ]
429             altera pars vivit,   rudis est pars altera tellus.         [ ]
430           quippe ubi temperiem   sumpsere umorque calorque,            [ ]?
431           concipiunt et ab his   oriuntur cuncta duobus;               [ ]
432         cumque sit ignis aquae   pugnax, vapor umidus omnes            [ ]
433           res creat et discors   concordia fetibus apta est.           [ ]
434               ergo ubi diluvio   tellus lutulenta recenti              [ ]
435              solibus aetheriis   altoque recanduit aestu,              [ ]
436               edidit innumeras   species partimque figuras             [ ]
437             rettulit antiquas,   partim nova monstra creavit.          [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli)
438            illa quidem nollet,   sed te quoque, maxime Python,         [ ]
439           tum genuit   populisque novis   incognita serpens            [ ]
440          terror eras;   tantum spatii   de monte tenebas.              [ ]
441         hunc deus arquitenens,   numquam letalibus armis               [ ]
442            ante nisi in damnis   capreisque fugacibus usus,            [ ]
443            mille gravem telis,   exhausta paene pharetra,              [ ]
444                perdidit effuso   per vulnera nigra veneno.             [ ]?
445            neve operis   famam possit   delere vetustas,               [ ]
446             instituit   sacros celebri   certamine ludos,              [ ]
447              Pythia perdomitae   serpentis nomine dictos.              [ ]
448           hic iuvenum   quicumque manu   pedibusve rotave              [ ]
449              vicerat aesculeae   capiebat frondis honorem.             [ ]
450             nondum laurus erat   longoque decentia crine               [ ]
451               tempora cingebat   de qualibet arbore Phoebus.           [1]
452           primus amor   Phoebi Daphne   Peneia, quem non               [ ]?
453             fors ignara dedit,   sed saeva Cupidinis ira.              [ ]
454             Delius hunc, nuper   victa serpente superbus,              [ ]
455                viderat adducto   flectentem cornua nervo:              [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli)
456         'quidque tibi,   lascive puer,   cum fortibus armis?'          [ ]
457          dixerat; 'ista decent   umeros gestamina nostros,             [ ]
458          qui dare certa ferae,   dare vulnera possumus hosti,          [ ]
459             qui modo pestifero   tot iugera ventre prementem           [ ]
460            stravimus innumeris   tumidum Pythona sagittis.             [ ]
461             tu face nescioquos   esto contentus amores                 [ ]
462                  inritare tua,   nec laudes adsere nostras.'           [ ]
463           filius huic Veneris:   'figat tuus omnia, Phoebe,            [ ]
464            te meus arcus' ait,   'quantoque animalia cedunt            [ ]
465            cuncta deo,   tanto minor est   tua gloria nostra.'         [ ]
466                 dixit et eliso   percussis aere pennis                 [2]
467                impiger umbrosa   Parnasi constitit arce,               [ ]?
468               eque sagittifera   prompsit duo tela pharetra            [ ]
469             diversorum operum;   fugat hoc, facit illud amorem.        [ ]
470         quod facit auratum est   et cuspide fulget acuta;              [ ]
471         quod fugat obtusum est   et habet sub harundine plumbum.       [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli)
472             hoc deus in nympha   Peneide fixit, at illo                [u]?
473              laesit Apollineas   traiecta per ossa medullas.           [ ]
474           protinus alter amat,   fugit altera nomen amantis,           [ ]
475              silvarum latebris   captivarumque ferarum                 [ ]?
476                exuviis gaudens   innuptaeque aemula Phoebes            [ ]
477                vitta coercebat   positos sine lege capillos.           [ ]
478              multi illam petiere, illa aversata petentes               [ ]!
479             impatiens   expersque viri   nemora avia lustrat           [ ]
480     nec quid Hymen, quid amor,   quid sint conubia curat.              [ ]
481             saepe pater dixit:   'generum mihi, filia, debes;'         [ ]
482             saepe pater dixit:   'debes mihi, nata, nepotes.'          [ ]
483            illa velut   crimen taedas   exosa iugales                  [ ]
484              pulchra verecundo   suffunditur ora rubore,               [ ]
485         inque patris   blandis haerens   cervice lacertis              [ ]
486             'da mihi perpetua,   genitor carissime' dixit,             [ ]
487             'virginitate frui;   dedit hoc pater ante Dianae.'         [ ]
488        ille quidem obsequitur,   sed te decor iste quod optas          [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli)
489             esse vetat,   votoque tuo   tua forma repugnat.            [ ]
490           Phoebus amat   visaeque cupit   conubia Daphnes,             [ ]
491           quodque cupit sperat   suaque illum oracula fallunt.         [ ]
492         utque leves   stipulae demptis   adolentur aristis,            [ ]
493            ut facibus   saepes ardent,   quas forte viator             [ ]
494              vel nimis admovit   vel iam sub luce reliquit,            [ ]
495          sic deus in   flammas abiit,   sic pectore toto               [ ]
496             uritur et sterilem   sperando nutrit amorem.               [ ]
497              spectat inornatos   collo pendere capillos,               [ ]
498            et 'quid si   comantur?' ait;   videt igne micantes         [ ]
499            sideribus   similes oculos;   videt oscula, quae non        [ ]
500             est vidisse satis;   laudat digitosque manusque            [ ]
501           bracchiaque et nudos   media plus parte lacertos;            [ ]
502         si qua latent,   meliora putat.   fugit ocior aura             [ ]
503        illa levi neque ad haec   revocantis verba resistit:            [ ]
504        'nympha, precor,   Penei, mane!   non insequor hostis;          [u]?
505         nympha, mane!   sic agna lupum,   sic cerva leonem,            [ ]?
506            sic aquilam   penna fugiunt   trepidante columbae,          [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli)
507           hostes quaeque suos;   amor est mihi causa sequendi.         [ ]
508         me miserum,   ne prona cadas   indignave laedi                 [1]
509           crura notent sentes,   et sim tibi causa doloris!            [ ]
510          aspera, qua properas,   loca sunt; moderatius, oro            [ ]
511         curre fugamque inhibe;   moderatius insequar ipse.             [ ]
512            cui placeas   inquire tamen;   non incola montis,           [ ]
513            non ego sum pastor,   non hic armenta gregesque             [ ]
514              horridus observo.   nescis, temeraria, nescis             [ ]
515            quem fugias,   ideoque fugis.   mihi Delphica tellus        [ ]
516           et Claros et Tenedos   Pateraeaque regia servit;             [ ]
517          Iuppiter est genitor;   per me quod eritque fuitque           [ ]
518           estque patet; per me   concordant carmina nervis.            [ ]
519       certa quidem nostra est,   nostra tamen una sagitta              [ ]
520              certior, in vacuo   quae vulnera pectore fecit.           [ ]
521              inventum   medicina meum est   opiferque per orbem        [ ]
522              dicor et herbarum   subiecta potentia nobis.              [ ]
523           ei mihi, quod nullis   amor est sanabilis herbis             [ ]
524             nec prosunt domino   quae prosunt omnibus artes!'          [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli)
525                plura locuturum   timido Peneia cursu                   [2]
526              fugit cumque ipso   verba imperfecta reliquit,            [ ]
527        tum quoque visa decens.   nudabant corpora venti                [ ]
528              obviaque adversas   vibrabant flamina vestes              [ ]
529              et levis impulsos   retro dabat aura capillos;            [ ]
530          aucta fuga forma est.   sed enim non sustinet ultra           [ ]
531             perdere blanditias   iuvenis deus, utque monebat           [ ]
532             ipse Amor, admisso   sequitur vestigia passu.              [ ]
533            ut canis in   vacuo leporem   cum Gallicus arvo             [ ]
534        vidit, et hic   praedam pedibus   petit ille salutem            [ ]
535                alter inhaesuro   similis iam iamque tenere             [ ]?
536              sperat et extento   stringit vestigia rostro,             [ ]
537           alter in ambiguo est   an sit comprensus et ipsis            [ ]
538              morsibus eripitur   tangentiaque ora relinquit;           [ ]
539         sic deus et virgo est,   hic spe celer, illa timore.           [ ]
540           qui tamen insequitur   pennis adiutus Amoris                 [ ]
541              ocior est requiem  -que negat tergoque fugacis            [ ]
542              imminet et crinem   sparsum cervicibus adflat.            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli)
543              viribus absumptis   expalluit illa citaeque               [ ]
544             victa labore fugae   'tellus' ait, 'hisce, vel istam,      [ ]
545          quae facit ut laedat,   mutando perde figuram.'               [ ]
546            victa labore fugae,   spectans Peneidas undas,              [ ]
547    'fer, pater' inquit, 'opem,   si flumina numen habetis;             [1]
548             qua nimium placui,   mutando perde figuram.'               [ ]?
549               vix prece finita   torpor gravis occupat artus;          [2]?
550               mollia cinguntur   tenui praecordia libro;               [ ]
551             in frondem crines,   in ramos bracchia crescunt;           [ ]
552           pes modo tam   velox pigris   radicibus haeret;              [ ]
553             ora cacumen habet;   remanet nitor unus in illa.           [ ]
554      hanc quoque Phoebus amat,   positaque in stipite dextra           [ ]
555         sentit adhuc   trepidare novo   sub cortice pectus,            [ ]
556              complexusque suis   ramos, ut membra, lacertis            [ ]
557              oscula dat ligno;   refugit tamen oscula lignum.          [ ]
558        cui deus: 'at   quoniam coniunx   mea non potes esse,           [ ]
559            arbor eris   certe' dixit   'mea; semper habebunt           [ ]
560          te coma, te citharae,   te nostrae, laure, pharetrae.         [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli)
561            tu ducibus   Latiis aderis,   cum laeta Triumphum           [ ]
562          vox canet et   visent longas   Capitolia pompas;              [ ]
563              postibus Augustis   eadem fidissima custos                [ ]
564              ante fores stabis   mediamque tuebere quercum             [ ]
565            utque meum intonsis   caput est iuvenale capillis,          [ ]
566            tu quoque perpetuos   semper gere frondis honores.'         [ ]
567                finierat Paean;   factis modo laurea ramis              [ ]
568             adnuit utque caput   visa est agitasse cacumen.            [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 192
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 1,569-780 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: