File n. 196 – 19:15 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 197
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 196 Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 3,1-252 [Metamorphoses]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)                         .
  1             Iamque deus posita   fallacis imagine tauri                [ ]
  2              se confessus erat   Dictaeaque rura tenebat,              [ ]
  3              cum pater ignarus   Cadmo perquirere raptam               [ ]
  4             imperat et poenam,   si non invenerit, addit               [ ]
  5               exilium,   facto pius et   sceleratus eodem.             [ ]
  6                 orbe pererrato   (quis enim deprendere possit          [ ]?
  7         furta Iovis?) profugus   patriamque iramque parentis           [ ]
  8               vitat Agenorides   Phoebique oracula supplex             [ ]?
  9           consulit et quae sit   tellus habitanda requirit.            [ ]
 10         'bos tibi' Phoebus ait   'solis occurrit in arvis,             [ ]
 11             nullum passa iugum   curvique immunis aratri;              [ ]
 12            hac duce carpe vias   et, qua requieverit herba,            [ ]
 13              moenia fac condas   Boeotiaque illa vocato.'              [ ]
 14              vix bene Castalio   Cadmus descenderat antro,             [ ]
 15                   incustoditam   lente videt ire iuvencam              [ ]
 16                nullum servitii   signum cervice gerentem;              [ ]
 17           subsequitur   pressoque legit   vestigia passu               [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)
 18               auctoremque viae   Phoebum taciturnus adorat.            [ ]
 19               iam vada Cephisi   Panopesque evaserat arva;             [2]?
 20          bos stetit et tollens   speciosam cornibus altis              [ ]
 21              ad caelum frontem   mugitibus impulit auras               [1]
 22           atque ita respiciens   comites sua terga sequentes           [ ]
 23             procubuit   teneraque latus   submisit in herba.           [ ]
 24             Cadmus agit grates   peregrinaeque oscula terrae           [ ]
 25               figit et ignotos   montes agrosque salutat.              [ ]
 26             sacra Iovi   facturus erat;   iubet ire ministros          [ ]
 27             et petere et vivis   libandas fontibus undas.              [ ]
 28           silva vetus   stabat nulla   violata securi                  [ ]
 29           et specus in   medio virgis   ac vimine densus               [ ]
 30            efficiens   humilem lapidum   compagibus arcum,             [ ]
 31               uberibus   fecundus aquis,   ubi conditus antro          [ ]
 32           Martius anguis erat,   cristis praesignis et auro;           [ ]
 33             igne micant oculi,   corpus tumet omne venenis,            [ ]
 34          tres vibrant linguae,   triplici stant ordine dentes.         [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)
 35          quem postquam   Tyria lucum   de gente profecti               [ ]
 36              infausto   tetigere gradu   demissaque in undas           [ ]?
 37            urna dedit sonitum,   longo caput extulit antro             [ ]
 38              caeruleus serpens   horrendaque sibila misit.             [ ]
 39                effluxere urnae   manibus sanguisque reliquit           [ ]
 40            corpus et attonitos   subitus tremor occupat artus.         [ ]
 41               ille volubilibus   squamosos nexibus orbes               [ ]
 42            torquet et immensos   saltu sinuatur in arcus               [ ]
 43            ac media   plus parte leves   erectus in auras              [ ]?
 44            despicit omne nemus   tantoque est corpore quanto,          [ ]
 45              si totum spectes,   geminas qui separat Arctos.           [ ]
 46           nec mora, Phoenicas,   sive illi tela parabant               [ ]
 47           sive fugam   sive ipse timor   prohibebat utrumque,          [ ]
 48            occupat; hos morsu,   longis complexibus illos,             [ ]
 49              hos necat adflatu   funesti tabe veneni.                  [ ]?
 50                fecerat exiguas   iam sol altissimus umbras;            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)
 51           quae mora sit sociis   miratur Agenore natus                 [2]
 52             vestigatque viros.   tegumen derepta leoni                 [ ]
 53             pellis erat, telum   splendenti lancea ferro               [ ]
 54             et iaculum,   teloque animus   praestantior omni.          [1]
 55              ut nemus intravit   letataque corpora vidit               [2]
 56              victoremque supra   spatiosi corporis hostem              [ ]?
 57              tristia sanguinea   lambentem vulnera lingua,             [ ]
 58            'aut ultor vestrae,   fidissima pectora, mortis,            [ ]
 59       aut comes' inquit 'ero.'   dixit dextraque molarem               [ ]
 60             sustulit et magnum   magno conamine misit.                 [ ]?
 61                 illius impulsu   cum turribus ardua celsis             [ ]
 62            moenia mota forent;   serpens sine vulnere mansit,          [ ]
 63                loricaeque modo   squamis defensus et atrae             [1]
 64               duritia   pellis validos   cute reppulit ictus.          [ ]
 65                 at non duritia   iaculum quoque vicit eadem,           [ ]
 66            quod medio   lentae spinae   curvamine fixum                [ ]
 67             constitit et totum   descendit in ilia ferrum.             [ ]
 68              ille dolore ferox   caput in sua terga retorsit           [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)
 69             vulneraque aspexit   fixumque hastile momordit             [ ]
 70          idque, ubi vi   multa partem   labefecit in omnem,            [ ]
 71             vix tergo eripuit;   ferrum tamen ossibus haesit.          [ ]
 72            tum vero   postquam solitas   accessit ad iras              [ ]
 73           causa recens, plenis   tumuerunt guttura venis               [ ]
 74            spumaque pestiferos   circumfluit albida rictus             [ ]
 75            terraque rasa sonat   squamis quique halitus exit           [ ]
 76               ore niger Stygio   vitiatas inficit auras.               [ ]?
 77             ipse modo immensum   spiris facientibus orbem              [ ]
 78             cingitur, interdum   longa trabe rectior adstat,           [ ]
 79              impete nunc vasto   ceu concitus imbribus amnis           [ ]
 80            fertur et obstantes   proturbat pectore silvas.             [ ]
 81               cedit Agenorides   paulum spolioque leonis               [ ]
 82              sustinet incursus   instantiaque ora retardat             [ ]
 83             cuspide praetenta;   furit ille et inania duro             [ ]
 84              vulnera dat ferro   figitque in acumine dentes.           [1]
 85              iamque venenifero   sanguis manare palato                 [ ]
 86            coeperat et virides   aspergine tinxerat herbas;            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)
 87          sed leve vulnus erat,   quia se retrahebat ab ictu            [ ]
 88           laesaque colla dabat   retro plagamque sedere                [ ]?
 89                cedendo arcebat   nec longius ire sinebat,              [ ]
 90               donec Agenorides   coniectum in guttura ferrum           [ ]
 91         usque sequens pressit,   dum retro quercus eunti               [ ]
 92           obstitit et fixa est   pariter cum robore cervix.            [ ]
 93              pondere serpentis   curvata est arbor et ima              [ ]
 94               parte flagellari   gemuit sua robora caudae.             [ ]?
 95           dum spatium   victor victi   considerat hostis,              [ ]
 96          vox subito audita est   (neque erat cognoscere promptum       [ ]
 97         unde, sed audita est):   'quid, Agenore nate, peremptum        [ ]
 98             serpentem spectas?   et tu spectabere serpens.'            [ ]
 99               ille diu pavidus   pariter cum mente colorem             [ ]
100           perdiderat,   gelidoque comae   terrore rigebant;            [ ]
101            ecce viri   fautrix superas   delapsa per auras             [ ]
102           Pallas adest   motaeque iubet   supponere terrae             [ ]
103               vipereos dentes,   populi incrementa futuri.             [ ]
104          paret et, ut   presso sulcum   patefecit aratro,              [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)
105           spargit humi iussos,   mortalia semina, dentes.              [ ]
106             inde (fide maius!)   glaebae coepere moveri                [2]
107             primaque de sulcis   acies apparuit hastae,                [ ]
108            tegmina mox capitum   picto nutantia cono,                  [ ]?
109               mox umeri pectus  -que onerataque bracchia telis         [ ]
110           exsistunt,   crescitque seges   clipeata virorum.            [ ]
111             sic, ubi tolluntur   festis aulaea theatris,               [ ]
112           surgere signa solent   primumque ostendere vultus,           [ ]
113               cetera paulatim,   placidoque educta tenore              [1]
114              tota patent   imoque pedes   in margine ponunt.           [1]
115            territus hoste novo   Cadmus capere arma parabat;           [ ]
116            'ne cape' de populo   quem terra creaverat unus             [ ]
117              exclamat, 'nec te   civilibus insere bellis.'             [1]
118           atque ita terrigenis   rigido de fratribus unum              [1]
119           comminus ense ferit;   iaculo cadit eminus ipse.             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)
120         hunc quoque qui   leto dederat   non longius illo              [2]
121              vivit et exspirat   modo quas acceperat auras;            [ ]
122                exemploque pari   furit omnis turba suoque              [ ]
123            Marte cadunt subiti   per mutua vulnera fratres.            [ ]
124          iamque brevis   vitae spatium   sortita iuventus              [ ]
125              sanguineam tepido   plangebant pectore matrem             [ ]
126         quinque superstitibus,   quorum fuit unus Echion.              [ ]
127              is sua iecit humo   monitu Tritonidis arma                [1]?
128             fraternaeque fidem   pacis petiitque deditque.             [ ]
129           hos operis   comites habuit   Sidonius hospes                [ ]
130              cum posuit iussus   Phoebeis sortibus urbem.              [ ]
131            iam stabant Thebae,   poteras iam, Cadme, videri            [ ]
132                  exilio felix.   soceri tibi Marsque Venusque          [ ]
133          contigerant;   huc adde genus   de coniuge tanta,             [ ]
134                tot natas natos  -que et pignora cara nepotes,          [ ]
135        hos quoque iam iuvenes.   sed scilicet ultima semper            [ ]
136               exspectanda dies   hominis dicique beatus                [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)
137               ante obitum nemo   supremaque funera debet.              [1]
138            prima nepos   inter tot res   tibi, Cadme, secundas         [ ]
139              causa fuit luctus   alienaque cornua fronti               [ ]
140          addita vosque, canes,   satiatae sanguine erili.              [ ]
141            at bene si quaeras,   Fortunae crimen in illo,              [ ]
142           non scelus invenies;   quod enim scelus error habebat?       [ ]
143             mons erat infectus   variarum caede ferarum                [ ]
144           iamque dies   medius rerum   contraxerat umbras              [ ]
145              et sol ex   aequo meta   distabat utraque,                [ ]
146            cum iuvenis placido   per devia lustra vagantes             [ ]
147              participes operum   compellat Hyantius ore:               [ ]
148         'lina madent, comites,   ferrumque cruore ferarum,             [ ]
149               fortunamque dies   habuit satis. altera lucem            [ ]
150            cum croceis   invecta rotis   Aurora reducet,               [ ]
151            propositum   repetemus opus;   nunc Phoebus utraque         [ ]
152               distat idem meta   finditque vaporibus arva.             [ ]?

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)
153          sistite opus praesens   nodosaque tollite lina.'              [2]
154             iussa viri faciunt   intermittuntque laborem.              [ ]
155             vallis erat piceis   et acuta densa cupressu,              [2]?
156              nomine Gargaphie,   succinctae sacra Dianae,              [ ]
157           cuius in extremo est   antrum nemorale recessu               [ ]
158                 arte laboratum   nulla; simulaverat artem              [2]
159                 ingenio   natura suo,   nam pumice vivo                [ ]?
160               et levibus tofis   nativum duxerat arcum.                [ ]
161          fons sonat a   dextra tenui   perlucidus unda,                [ ]
162               margine gramineo   patulos incinctus hiatus;             [ ]
163               hic dea silvarum   venatu fessa solebat                  [ ]?
164              virgineos   artus liquido   perfundere rore.              [ ]
165           quo postquam subiit,   nympharum tradidit uni                [ ]
166              armigerae iaculum   pharetramque arcusque retentos;       [ ]
167               altera depositae   subiecit bracchia pallae;             [ ]
168          vincla duae   pedibus demunt;   nam doctior illis             [ ]
169              Ismenis   Crocale sparsos   per colla capillos            [ ]
170             colligit in nodum,   quamvis erat ipsa solutis.            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)
171              excipiunt laticem   Nepheleque Hyaleque Rhanisque         [ ]
172            et Psecas et Phiale   funduntque capacibus urnis.           [ ]
173           dumque ibi perluitur   solita Titania lympha,                [1]
174               ecce nepos Cadmi   dilata parte laborum                  [ ]?
175              per nemus ignotum   non certis passibus errans            [ ]
176             pervenit in lucum;   sic illum fata ferebant.              [ ]
177             qui simul intravit   rorantia fontibus antra,              [ ]
178            sicut erant   nudae viso   sua pectora nymphae              [ ]
179                percussere viro   subitisque ululatibus omne            [ ]
180                implevere nemus   circumfusaeque Dianam                 [1]
181              corporibus   texere suis;   tamen altior illis            [ ]
182           ipsa dea est   colloque tenus   supereminet omnes.           [ ]
183             qui color infectis   adversi solis ab ictu                 [ ]
184             nubibus esse solet   aut purpureae  Aurorae,               [ ]
185             is fuit in   vultu visae   sine veste Dianae.              [ ]
186        quae quamquam   comitum turba est   stipata suarum,             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)
187              in latus obliquum   tamen adstitit oraque retro           [ ]
188         flexit et, ut   vellet promptas   habuisse sagittas,           [ ]
189          quas habuit   sic hausit aquas   vultumque virilem            [ ]
190            perfudit   spargensque comas   ultricibus undis             [ ]
191            addidit haec cladis   praenuntia verba futurae:             [ ]
192         'nunc tibi me   posito visam   velamine narres,                [1]
193             si poteris   narrare, licet.'   nec plura minata           [ ]
194              dat sparso capiti   vivacis cornua cervi,                 [ ]?
195              dat spatium collo   summasque cacuminat aures             [ ]
196          cum pedibusque manus,   cum longis bracchia mutat             [ ]
197              cruribus et velat   maculoso vellere corpus;              [2]
198          additus et pavor est.   fugit Autonoeius heros                [ ]
199            et se tam   celerem cursu   miratur in ipso.                [ ]?
200                 ut vero vultus   et cornua vidit in unda,              [ ]?
201          'me miserum!'   dicturus erat;   vox nulla secuta est.        [ ]
202             ingemuit;   vox illa fuit,   lacrimaeque per ora           [ ]
203             non sua fluxerunt;   mens tantum pristina mansit.          [ ]
204         quid faciat?   repetatne domum et   regalia tecta,             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)
205              an lateat silvis?   pudor hoc, timor impedit illud.       [ ]
206            dum dubitat,   videre canes   primique Melampus             [2]
207            Ichnobatesque sagax   latratu signa dedere,                 [ ]?
208            Cnosius Ichnobates,   Spartana gente Melampus.              [ ]?
209              inde ruunt   alii rapida   velocius aura,                 [1]?
210           Pamphagos et Dorceus   et Oribasos, Arcades omnes,           [ ]
211          Nebrophonosque valens   et trux cum Laelape Theron            [ ]
212            et pedibus Pterelas   et naribus utilis Agre                [ ]
213                Hylaeusque fero   nuper percussus ab apro               [1]
214            deque lupo   concepta Nape   pecudesque secuta              [ ]
215              Poemenis et natis   comitata Harpyia duobus               [ ]
216           et substricta gerens   Sicyonius ilia Ladon                  [ ]
217           et Dromas et Canache   Sticteque et Tigris et Alce           [ ]
218               et niveis Leucon   et villis Asbolos atris               [ ]
219           praevalidusque Lacon   et cursu fortis Aello                 [ ]
220           et Thoos et   Cyprio velox   cum fratre Lycisce              [ ]
221              et nigram   medio frontem   distinctus ab albo            [ ]
222           Harpalos et Melaneus   hirsutaque corpore Lachne             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)
223              et patre Dictaeo,   sed matre Laconide nati               [ ]
224             Labros et Argiodus   et acutae vocis Hylactor              [ ]
225      quosque referre mora est;   ea turba cupidine praedae             [ ]
226             per rupes scopulos  -que adituque carentia saxa            [ ]
227          quaque est difficilis   quaque est via nulla sequuntur.       [ ]
228          ille fugit   per quae fuerat   loca saepe secutus,            [ ]
229      (heu!) famulus   fugit ipse suos.   clamare libebat,              [ ]
230              'Actaeon ego sum,   dominum cognoscite vestrum!'          [ ]
231            verba animo desunt;   resonat latratibus aether.            [2]
232             prima Melanchaetes   in tergo vulnera fecit,               [ ]
233            proxima Therodamas,   Oresitrophos haesit in armo           [ ]
234              tardius exierant,   sed per compendia montis              [ ]
235            anticipata via est;   dominum retinentibus illis            [ ]
236              cetera turba coit   confertque in corpore dentes.         [ ]
237            iam loca vulneribus   desunt; gemit ille sonumque,          [ ]
238              etsi non hominis,   quem non tamen edere possit           [1]
239        cervus, habet   maestisque replet   iuga nota querelis          [ ]
240            et genibus   pronis supplex   similisque roganti            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 3. bog (Rizzoli)
241           circumfert   tacitos tamquam   sua bracchia vultus.          [ ]
242           at comites   rapidum solitis   hortatibus agmen              [ ]
243               ignari instigant   oculisque Actaeona quaerunt           [ ]
244              et velut absentem   certatim Actaeona clamant             [ ]
245           (ad nomen   caput ille refert)   et abesse queruntur         [ ]
246             nec capere oblatae   segnem spectacula praedae.            [ ]
247          vellet abesse quidem,   sed adest, velletque videre,          [ ]
248              non etiam   sentire canum   fera facta suorum.            [ ]
249            undique circumstant   mersisque in corpore rostris          [ ]
250             dilacerant   falsi dominum   sub imagine cervi,            [ ]
251                nec nisi finita   per plurima vulnera vita              [2]?
252                ira pharetratae   fertur satiata Dianae.                [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 197
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 3,253-510 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: