Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 41 - ME2-OVID Prossimo file n. 200
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli) 0:00
1 At non Alcithoe Minyeias orgia censet [ ]
2 accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum [ ]
3 progeniem negat esse Iovis sociasque sorores [ ]
4 impietatis habet. festum celebrare sacerdos [ ]
5 immunesque operum famulas dominasque suorum [ ]
6 pectora pelle tegi, crinales solvere vittas, [ ]?
7 serta coma, manibus frondentes sumere thyrsos [ ]
8 iusserat et saevum laesi fore numinis iram [ ]
9 vaticinatus erat. parent matresque nurusque [ ]
10 telasque calathos -que infectaque pensa reponunt [ ]
11 turaque dant Bacchum -que vocant Bromiumque Lyaeum- [ ]
12 -que ignigenamque satum -que iterum solumque bimatrem; [ ]
13 additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus [ ]
14 et cum Lenaeo genialis consitor uvae [ ]
15 Nycteliusque Eleleus -que parens et Iacchus et Euhan [ ]
16 et quae praeterea per Graias plurima gentes [ ]
17 nomina, Liber, habes. tibi enim incompsunta iuventa est, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli) 0:+
18 tu puer aeternus, tu formosissimus alto [ ]
19 conspiceris caelo; tibi, cum sine cornibus adstas, [ ]
20 virgineum caput est; Oriens tibi victus adusque [ ]
21 decolor extremo qua tingitur India Gange; [ ]?
22 Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum [ ]!
23 sacrilegos mactas Tyrrhenaque mittis in aequor [ ]
24 corpora; tu biiugum pictis insignia frenis [ ]
25 colla premis lyncum; Bacchae Satyrique sequuntur, [ ]
26 quique senex ferula titubantes ebrius artus [ ]
27 sustinet et pando non fortiter haeret asello. [ ]
28 quacumque ingrederis, clamor iuvenalis et una [ ]
29 femineae voces impulsaque tympana palmis [1]
30 concavaque aera sonant longoque foramine buxus. [ ]
31 'placatus mitisque' rogant Ismenides 'adsis,' [ ]
32 iussaque sacra colunt, solae Minyeides intus [ ]
33 intempestiva turbantes festa Minerva [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli) 4:00
34 aut ducunt lanas aut stamina pollice versant [1]
35 aut haerent telae famulasque laboribus urgent. [ ]
36 e quibus una levi deducens pollice filum [ ]?
37 'dum cessant aliae commentaque sacra frequentant, [ ]
38 nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet' inquit, [ ]
39 'utile opus manuum vario sermone levemus [ ]
40 perque vices aliquid, quod tempora longa videri [ ]
41 non sinat, in medium vacuas referamus ad aures.' [ ]
42 dicta probant primamque iubent narrare sorores. [ ]
43 illa quid e multis referat (nam plurima norat) [ ]
44 cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret, [1]
45 Derceti, quam versa squamis velantibus artus [1]
46 stagna Palaestini credunt motasse figura, [ ]?
47 an magis, ut sumptis illius filia pennis [ ]
48 extremos albis in turribus egerit annos, [ ]?
49 Nais an ut cantu nimiumque patentibus herbis [ ]
50 verterit in tacitos iuvenalia corpora pisces, [ ]
51 donec idem passa est, an, quae poma alba ferebat, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli) 4:+
52 ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor. [ ]
53 hoc placet; hanc, quoniam vulgaris fabula non est, [ ]
54 talibus orsa modis lana sua fila sequente: [ ]
55 'Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter, [ ]
56 altera, quas Oriens habuit, praelata puellis, [ ]
57 contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam [ ]
58 coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem. [ ]
59 notitiam primosque gradus vicinia fecit; [ ]
60 tempore crevit amor. taedae quoque iure coissent, [ ]
61 sed vetuere patres; quod non potuere vetare, [ ]
62 ex aequo captis ardebant mentibus ambo. [ ]
63 conscius omnis abest; nutu signisque loquuntur, [ ]
64 quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis. [ ]
65 fissus erat tenui rima, quam duxerat olim [ ]
66 cum fieret, paries domui communis utrique. [ ]
67 id vitium nulli per saecula longa notatum [ ]
68 (quid non sentit amor?) primi vidistis amantes [ ]?
69 et vocis fecistis iter, tutaeque per illud [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli) 4:++
70 murmure blanditiae minimo transire solebant. [ ]
71 saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc, [ ]
72 inque vices fuerat captatus anhelitus oris, [ ]
73 'invide' dicebant 'paries, quid amantibus obstas? [2]
74 quantum erat, ut sineres toto nos corpore iungi? [ ]
75 aut, hoc si nimium est, vel ad oscula danda pateres! [ ]
76 nec sumus ingrati; tibi nos debere fatemur [ ]?
77 quod datus est verbis ad amicas transitus aures.' [ ]
78 talia diversa nequiquam sede locuti [ ]?
79 sub noctem dixere 'vale' partique dedere [ ]
80 oscula quisque suae non pervenientia contra. [ ]
81 postera nocturnos Aurora removerat ignes [ ]
82 solque pruinosas radiis siccaverat herbas: [ ]
83 ad solitum coiere locum. tum murmure parvo [ ]
84 multa prius questi statuunt ut nocte silenti [ ]
85 fallere custodes foribusque excedere temptent, [ ]
86 cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli) 8:00
87 neve sit errandum lato spatiantibus arvo, [ ]
88 conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra [ ]
89 arboris; arbor ibi niveis uberrima pomis, [ ]?
90 ardua morus, erat, gelido contermina fonti. [ ]
91 pacta placent; et lux tarde discedere visa [ ]
92 praecipitatur aquis, et aquis nox exit ab isdem. [ ]
93 callida per tenebras versato cardine Thisbe [ ]?
94 egreditur fallitque suos adopertaque vultum [ ]
95 pervenit ad tumulum dictaque sub arbore sedit; [ ]
96 audacem faciebat amor. venit ecce recenti [ ]
97 caede leaena boum spumantes oblita rictus [ ]
98 depositura sitim vicini fontis in unda; [ ]?
99 quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe [ ]
100 vidit et obscurum timido pede fugit in antrum, [ ]
101 dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit. [1]?
102 ut lea saeva sitim multa compescuit unda, [ ]
103 dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa [ ]
104 ore cruentato tenues laniavit amictus. [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli) 8:+
105 serius egressus vestigia vidit in alto [ ]
106 pulvere certa ferae totoque expalluit ore [ ]
107 Pyramus; ut vero vestem quoque sanguine tinctam [ ]?
108 repperit, 'una duos' inquit 'nox perdet amantes, [ ]
109 e quibus illa fuit longa dignissima vita, [ ]
110 nostra nocens anima est. ego te, miseranda, peremi, [ ]
111 in loca plena metus qui iussi nocte venires [ ]
112 nec prior huc veni. nostrum divellite corpus [ ]
113 et scelerata fero consumite viscera morsu, [ ]
114 o quicumque sub hac habitatis rupe leones! [ ]
115 sed timidi est optare necem,' velamina Thisbes [ ]
116 tollit et ad pactae secum fert arboris umbram, [ ]
117 utque dedit notae lacrimas, dedit oscula vesti, [ ]
118 'accipe nunc' inquit 'nostri quoque sanguinis haustus.' [ ]
119 quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum; [2]
120 nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit. [ ]
121 ut iacuit resupinus humo, cruor emicat alte, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli) 8:++
122 non aliter quam cum vitiato fistula plumbo [ ]
123 scinditur et tenues stridente foramine longe [ ]
124 eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit. [ ]
125 arborei fetus aspergine caedis in atram [ ]?
126 vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix [ ]
127 purpureo tingit pendentia mora colore. [ ]
128 ecce metu nondum posito, ne fallat amantem, [1]
129 illa redit iuvenemque oculis animoque requirit, [ ]
130 quantaque vitarit narrare pericula gestit. [2]
131 utque locum et visa cognoscit in arbore formam, [1]
132 sic facit incertam pomi color; haeret, an haec sit. [1]
133 dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum [ ]
134 membra solum retroque pedem tulit oraque buxo [ ]
135 pallidiora gerens exhorruit aequoris instar, [ ]
136 quod tremit, exigua cum summum stringitur aura. [ ]
137 sed postquam remorata suos cognovit amores, [ ]
138 percutit indignos claro plangore lacertos [ ]
139 et laniata comas amplexaque corpus amatum [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli) 12:00
140 vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori [ ]
141 miscuit et gelidis in vultibus oscula figens [ ]
142 'Pyrame' clamavit, 'quis te mihi casus ademit? [2]
143 Pyrame, responde! tua te, carissime, Thisbe [1]
144 nominat; exaudi vultusque attolle iacentes.' [ ]
145 ad nomen Thisbes oculos iam morte gravatos [ ]
146 Pyramus erexit visaque recondidit illa. [1]
147 quae postquam vestemque suam cognovit et ense [ ]
148 vidit ebur vacuum, 'tua te manus' inquit 'amorque [ ]
149 perdidit, infelix. est et mihi fortis in unum [ ]
150 hoc manus, est et amor; dabit hic in vulnera vires. [ ]
151 persequar extinctum letique miserrima dicar [1]
152 causa comesque tui, quique a me morte revelli [ ]?
153 heu sola poteras, poteris nec morte revelli. [1]
154 hoc tamen amborum verbis estote rogati, [ ]
155 o multum miseri meus illiusque parentes, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli) 12:+
156 ut quos certus amor, quos hora novissima iunxit, [2]
157 componi tumulo non invideatis eodem. [1]?
158 at tu, quae ramis arbor miserabile corpus [ ]?
159 nunc tegis unius, mox es tectura duorum, [u]
160 signa tene caedis pullosque et luctibus aptos [ ]
161 semper habe fetus, gemini monimenta cruoris.' [2]
162 dixit et aptato pectus mucrone sub imum [ ]
163 incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat. [1]?
164 vota tamen tetigere deos, tetigere parentes; [ ]
165 nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater, [ ]
166 quodque rogis superest una requiescit in urna.' [ ]
167 desierat, mediumque fuit breve tempus, et orsa est [ ]
168 dicere Leuconoe; vocem tenuere sorores. [ ]?
169 'hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce, [ ]?
170 cepit amor Solem; Solis referemus amores. [ ]
171 primus adulterium Veneris cum Marte putatur [ ]
172 hic vidisse deus; videt hic deus omnia primus. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli) 12:++
173 indoluit facto Iunonigenaeque marito [1]?
174 furta tori furtique locum monstravit; at illi [ ]
175 et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat [ ]
176 excidit. extemplo graciles ex aere catenas [ ]
177 retique et laqueos, quae lumina fallere possent, [ ]
178 elimat (non illud opus tenuissima vincant [ ]
179 stamina, non summo quae pendet aranea tigno), [ ]
180 utque leves tactus momentaque parva sequantur [ ]
181 efficit et lecto circumdata collocat apte. [ ]
182 ut venere torum coniunx et adulter in unum, [1]
183 arte viri vinclisque nova ratione paratis [ ]
184 in mediis ambo deprensi amplexibus haerent. [ ]?
185 Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas [ ]
186 immisitque deos. illi iacuere ligati [ ]
187 turpiter, atque aliquis de dis non tristibus optat [ ]
188 sic fieri turpis; superi risere, diuque [1]
189 haec fuit in toto notissima fabula caelo. [ ]?
190 exigit indicii memorem Cythereia poenam [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli) 16:00
191 inque vices illum, tectos qui laesit amores, [ ]
192 laedit amore pari. quid nunc, Hyperione nate, [ ]
193 forma colorque tibi radiataque lumina prosunt? [ ]
194 nempe tuis omnes qui terras ignibus uris [ ]
195 ureris igne novo, quique omnia cernere debes [ ]?
196 Leucothoen spectas et virgine figis in una [ ]
197 quos mundo debes oculos. modo surgis Eoo [1]
198 temperius caelo, modo serius incidis undis [ ]
199 spectandique mora brumales porrigis horas; [ ]?
200 deficis interdum, vitiumque in lumina mentis [ ]
201 transit, et obscurus mortalia pectora terres. [ ]
202 nec tibi quod lunae terris propioris imago [ ]
203 obstiterit palles; facit hunc amor iste colorem. [ ]
204 diligis hanc unam, nec te Clymeneque Rhodosque [ ]
205 nec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes, [ ]
206 quaeque tuos Clytie quamvis despecta petebat [ ]
207 concubitus ipsoque illo grave vulnus habebat [ ]
208 tempore; Leucothoe multarum oblivia fecit, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli) 16:+
209 gentis odoriferae quam formosissima partu [ ]
210 edidit Eurynome; sed postquam filia crevit, [ ]
211 quam mater cunctas, tam matrem filia vicit. [ ]
212 rexit Achaemenias urbes pater Orchamus isque [ ]
213 septimus a prisco numeratur origine Belo. [ ]
214 axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum. [ ]
215 ambrosiam pro gramine habent; ea fessa diurnis [1]
216 membra ministeriis nutrit reparatque labori. [ ]
217 dumque ibi quadripedes caelestia pabula carpunt [ ]
218 noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos [ ]
219 versus in Eurynomes faciem genetricis et inter [ ]
220 bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit [ ]
221 levia versato ducentem stamina fuso. [ ]?
222 ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae, [ ]
223 'res' ait 'arcana est; famulae, discedite, neve [ ]
224 eripite arbitrium matri secreta loquendi.' [ ]?
225 paruerant, thalamoque deus sine teste relicto [ ]
226 'ille ego sum' dixit 'qui longum metior annum, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli) 16:++
227 omnia qui video, per quem videt omnia tellus, [ ]
228 mundi oculus. mihi (crede!) places.' pavet illa metuque [ ]
229 et colus et fusus digitis cecidere remissis; [ ]
230 ipse timor decuit. nec longius ille moratus [ ]
231 in veram rediit speciem solitumque nitorem; [ ]
232 at virgo, quamvis inopino territa visu, [2]
233 victa nitore dei posita vim passa querela est. [ ]
234 invidit Clytie (neque enim moderatus in illa [ ]
235 Solis amor fuerat) stimulataque paelicis ira [ ]
236 vulgat adulterium diffamatamque parenti [ ]?
237 indicat; ille ferox immansuetusque precantem [ ]
238 tendentemque manus ad lumina Solis et 'ille [ ]
239 vim tulit invitae' dicentem defodit alta [ ]
240 crudus humo tumulumque super gravis addit harenae. [ ]
241 dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque [ ]
242 dat tibi, qua possis defossos promere vultus; [ ]
243 nec tu iam poteras enectum pondere terrae [ ]?
244 tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli) 20:00
245 nil illo fertur volucrum moderator equorum [ ]
246 post Phaethonteos vidisse dolentius ignes. [ ]
247 ille quidem gelidos radiorum viribus artus [ ]
248 si queat in vivum temptat revocare calorem; [ ]
249 sed quoniam tantis fatum conatibus obstat, [ ]
250 nectare odorato sparsit corpusque locumque, [2]
251 multaque praequestus 'tanges tamen aethera' dixit. [ ]
252 protinus imbutum caelesti nectare corpus [ ]
253 delicuit terramque suo madefecit odore, [ ]
254 virgaque per glaebas sensim radicibus actis [ ]
255 turea surrexit tumulumque cacumine rupit. [ ]
256 at Clytien, quamvis amor excusare dolorem [ ]
257 indiciumque dolor poterat, non amplius auctor [ ]
258 lucis adit Venerisque modum sibi fecit in illa. [ ]
259 tabuit ex illo dementer amoribus usa: [ ]?
260 nimborum patiens et sub Iove nocte dieque [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 4. bog (Rizzoli) 20:+
261 sedit humo nuda nudis incompta capillis [2]?
262 perque novem luces expers undaeque cibique [ ]
263 rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit, [ ]
264 nec se movit humo; tantum spectabat euntis [1]
265 ora dei vultusque suos flectebat ad illum. [ ]
266 membra ferunt haesisse solo; partemque coloris [ ]
267 luridus exsangues pallor convertit in herbas, [ ]
268 est in parte rubor violaeque simillimus ora [ ]
269 flos tegit. illa suum, quamvis radice tenetur, [ ]
270 vertitur ad Solem mutataque servat amorem.' [2]
271 dixerat, et factum mirabile ceperat aures. [1]
272 pars fieri potuisse negant, pars omnia veros [ ]
273 posse deos memorant; sed non et Bacchus in illis. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 200
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 4,274-562 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
4. bog.
20 virgineum caput est; Oriens tibi victus adusque [ ]
122 non aliter quam cum vitiato fistula plumbo [ ]
4. bog.
114 o quicumque sub hac habitatis rupe leones! [ ]
4. bog.
53 hoc placet; hanc, quoniam vulgaris fabula non est, [ ]
132 sic facit incertam pomi color; haeret, an haec sit. [1]
Analyse 4
4. bog.
22 Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede