Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 14 - EKL-VERG Prossimo file n. 3
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 0:00
2. digt. .
1 Formosum pastor Corydon ardebat Alexim, [ ]
2 delicias domini; nec quid speraret habebat. [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 0:+
2. digt.
3 tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos [ ]
4 adsidue veniebat. ibi haec incondita solus [ ]
5 montibus et silvis studio iactabat inani: [ ]
6 'O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas? [u]!
7 nil nostri miserere? mori me denique cogis? [ ]?
8 nunc etiam pecudes umbras et frigora captant; [ ]
9 nunc viridis etiam occultant spineta lacertos, [ ]
10 Thestylis et rapido fessis messoribus aestu [ ]
11 alia serpyllum -que herbas contundit olentis. [ ]
12 at mecum raucis, tua dum vestigia lustro, [ ]
13 sole sub ardenti resonant arbusta cicadis. [ ]
14 nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras [ ]
15 atque superba pati fastidia? nonne Menalcan, [ ]
16 quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses? [ ]
17 o formose puer, nimium ne crede colori! [ ]
18 alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur. [ ]
19 despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi, [ ]
20 quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans. [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 0:++
2. digt.
21 mille meae Siculis errant in montibus agnae, [ ]
22 lac mihi non aestate novum, non frigore defit. [ ]
23 canto quae solitus, si quando armenta vocabat, [ ]
24 Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho. [ ]!
25 nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi, [ ]
26 cum placidum ventis staret mare. non ego Daphnim [ ]
27 iudice te metuam, si numquam fallit imago. [ ]
28 o tantum libeat mecum tibi sordida rura [ ]
29 atque humilis habitare casas et figere cervos, [ ]
30 haedorumque gregem viridi compellere hibisco! [ ]
31 mecum una in silvis imitabere Pana canendo [ ]
32 (Pan primum calamos cera coniungere pluris [ ]
33 instituit, Pan curat ovis oviumque magistros), [ ]
34 nec te paeniteat calamo trivisse labellum: [1]
35 haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas? [ ]
36 est mihi disparibus septem compacta cicutis [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 0:+++
2. digt.
37 fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim, [1]
38 et dixit moriens: 'te nunc habet ista secundum': [ ]
39 dixit Damoetas, invidit stultus Amyntas. [ ]
40 praeterea duo nec tuta mihi valle reperti [1]
41 capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo; [ ]
42 bina die siccant ovis ubera: quos tibi servo. [ ]
43 iam pridem a me illos abducere Thestylis orat; [ ]?
44 et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra. [ ]
45 huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis [ ]
46 ecce ferunt nymphae calathis; tibi candida Nais, [ ]
47 pallentis violas et summa papavera carpens, [ ]
48 narcissum et florem iungit bene olentis anethi; [ ]
49 tum casia atque aliis intexens suavibus herbis [ ]
50 mollia luteola pingit vaccinia calta. [ ]
51 ipse ego cana legam tenera lanugine mala [1]
52 castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat. [ ]
53 addam cerea pruna (honos erit huic quoque pomo); [ ]!
54 et vos, o lauri, carpam et te, proxima myrte: [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 4:00
2. digt.
55 sic positae quoniam suavis miscetis odores. [ ]
56 rusticus es, Corydon; nec munera curat Alexis, [ ]
57 nec, si muneribus certes, concedat Iollas. [1]
58 heu heu, quid volui misero mihi? floribus Austrum [ ]
59 perditus et liquidis immisi fontibus apros. [ ]?
60 quem fugis, a, demens? habitarunt di quoque silvas [2]
61 Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces [ ]
62 ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae. [ ]
63 torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam, [ ]
64 florentem cytisum sequitur lasciva capella, [ ]
65 te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas. [ ]
66 aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci, [ ]
67 et sol crescentis decedens duplicat umbras: [ ]
68 me tamen urit amor: quis enim modus adsit amori? [ ]
69 a, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit! [1]
70 semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est: [2]?
71 quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus, [ ]
72 viminibus mollique paras detexere iunco? [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 4:+
2. digt.
73 invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.' [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 3
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte 3 [Bucolica]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
2. digt.
19 despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi, [ ]
2. digt.
26 cum placidum ventis staret mare. non ego Daphnim [ ]
37 fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim, [1]
42 bina die siccant ovis ubera: quos tibi servo. [ ]
53 addam cerea pruna (honos erit huic quoque pomo); [ ]! bis
60 quem fugis, a, demens? habitarunt di quoque silvas [2]
Analyse 3
2. digt.
24H Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho. [ ]! bis
Analyse 4
2. digt.
24H Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho. [ ]!
2. digt.
6 ‘O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas? [u]!
53 addam cerea pruna (honos erit huic quoque pomo); [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede