File n. 202 – 25:58 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 203
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 201 Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 5,1-336 [Metamorphoses]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                      0:00
  1             Dumque ea Cephenum   medio Danaeius heros                  [ ]
  2             agmine commemorat,   fremida regalia turba                 [1]
  3              atria complentur,   nec coniugialia festa                 [ ]
  4          qui canat est clamor,   sed qui fera nuntiet arma;            [ ]
  5               inque repentinos   convivia versa tumultus               [ ]
  6               adsimilare freto   possis, quod saeva quietum            [ ]
  7              ventorum   rabies motis   exasperat undis.                [ ]
  8         primus in his Phineus,   belli temerarius auctor,              [ ]
  9             fraxineam quatiens   aeratae cuspidis hastam               [ ]
 10            'en' ait, 'en adsum   praereptae coniugis ultor!            [ ]
 11             nec mihi te pennae   nec falsum versus in aurum            [ ]
 12             Iuppiter eripiet.'   conanti mittere Cepheus               [ ]
 13         'quid facis?' exclamat   'quae te, germane, furentem           [ ]
 14          mens agit in facinus?   meritisne haec gratia tantis          [ ]
 15            redditur? hac vitam   servatae dote rependis?               [ ]
 16         quam tibi non Perseus,   verum si quaeris, ademit,             [ ]
 17             sed grave Nereidum   numen, sed corniger Ammon,            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
 18            sed quae visceribus   veniebat belua ponti                  [ ]
 19              exsaturanda meis.   illo tibi tempore rapta est           [ ]
 20             quo peritura fuit,   nisi si crudelis id ipsum             [2]
 21             exigis, ut pereat,   luctuque levabere nostro.             [ ]
 22        scilicet haud satis est   quod te spectante revincta est        [ ]
 23          et nullam   quod opem patruus   sponsusve tulisti;            [ ]
 24              insuper a quoquam   quod sit servata dolebis              [2]
 25            praemiaque eripies?   quae si tibi magna videntur,          [ ]
 26            ex illis   scopulis ubi erant   adfixa petisses!            [ ]
 27          nunc sine qui petiit,   per quem haec non orba senectus,      [ ]
 28          ferre quod et meritis   et voce est pactus, eumque            [ ]
 29           non tibi, sed certae   praelatum intellege morti.'           [ ]
 30             ille nihil contra,   sed et hunc et Persea vultu           [ ]
 31             alterno   spectans petat hunc   ignorat an illum;          [ ]
 32             cunctatusque brevi   contortam viribus hastam,             [ ]
 33             quantas ira dabat,   nequiquam in Persea misit.            [1]
 34           ut stetit illa toro,   stratis tum denique Perseus           [ ]?

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                      4:00
 35                exsiluit   teloque ferox   inimica remisso              [1]
 36              pectora rupisset,   nisi post altaria Phineus             [ ]
 37           isset et (indignum!)   scelerato profuit ara.                [2]
 38            fronte tamen Rhoeti   non inrita cuspis adhaesit;           [ ]?
 39           qui postquam cecidit   ferrumque ex osse revulsum est,       [ ]
 40           calcitrat et positas   aspergit sanguine mensas.             [ ]
 41             tum vero indomitas   ardescit vulgus in iras               [ ]
 42             telaque coniciunt,   et sunt qui Cephea dicunt             [ ]
 43              cum genero   debere mori;   sed limine tecti              [2]?
 44               exierat Cepheus,   testatus iusque fidemque              [ ]
 45               hospitiique deos   ea se prohibente moveri.              [ ]
 46           bellica Pallas adest   et protegit aegide fratrem            [ ]
 47       datque animos.   erat Indus Athis,   quem flumine Gange          [ ]
 48                  edita Limnaee   vitreis peperisse sub undis           [ ]
 49             creditur, egregius   forma, quam divite cultu              [ ]
 50             augebat, bis adhuc   octonis integer annis,                [ ]?
 51            indutus   chlamydem Tyriam,   quam limbus obibat            [ ]
 52               aureus; ornabant   aurata monilia collum                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
 53             et madidos   murra curvum   crinale capillos.              [ ]
 54           ille quidem   iaculo quamvis   distantia misso               [ ]
 55            figere doctus erat,   sed tendere doctior arcus;            [ ]
 56          tum quoque lenta manu   flectentem cornua Perseus             [ ]
 57             stipite, qui media   positus fumabat in ara,               [ ]
 58            perculit et fractis   confudit in ossibus ora.              [ ]
 59              hunc ubi laudatos   iactantem in sanguine vultus          [ ]
 60               Assyrius   vidit Lycabas,   iunctissimus illi            [ ]
 61               et comes et veri   non dissimulator amoris,              [1]
 62            postquam exhalantem   sub acerbo vulnere vitam              [ ]
 63              deploravit Athin,   quos ille tetenderat arcus            [1]
 64              arripit et 'mecum   tibi sint certamina' dixit,           [ ]
 65            'nec longum   pueri fato   laetabere, quo plus              [ ]
 66            invidiae   quam laudis habes.'   haec omnia nondum          [ ]
 67               dixerat; emicuit   nervo penetrabile telum               [ ]
 68               vitatumque tamen   sinuosa veste pependit.               [ ]
 69          vertit in hunc harpen   spectatam caede Medusae               [ ]
 70                  Acrisioniades   adigitque in pectus; at ille          [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
 71             iam moriens oculis   sub nocte natantibus atra             [ ]
 72             circumspexit Athin   seque acclinavit ad illum             [ ]
 73            et tulit ad   manes iunctae   solacia mortis.               [ ]
 74                  ecce Suenites   genitus Metione Phorbas               [2]
 75           et Libys Amphimedon,   avidi committere pugnam,              [ ]
 76              sanguine quo late   tellus madefacta tepebat              [2]?
 77             conciderant lapsi;   surgentibus obstitit ensis,           [ ]
 78               alterius costis,   iugulo Phorbantis adactus.            [ ]
 79               at non Actoriden   Erytum, cui lata bipennis             [ ]
 80             telum erat, hamato   Perseus petit ense, sed altis         [2]?
 81               exstantem signis   multaeque in pondere massae           [ ]
 82             ingentem   manibus tollit   cratera duabus                 [ ]
 83              infligitque viro;   rutilum vomit ille cruorem            [ ]
 84             et resupinus humum   moribundo vertice pulsat.             [ ]
 85                 inde Semiramio   Polydegmona sanguine cretum           [ ]
 86            Caucasiumque Abarin   Sperchionidenque Lycetum              [ ]
 87              intonsumque comas   Helicen Phlegyanque Clytumque         [ ]
 88          sternit et exstructos   morientum calcat acervos.             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                      8:00
 89              nec Phineus ausus   concurrere comminus hosti             [ ]
 90             intorquet iaculum,   quod detulit error in Idan            [ ]
 91             expertem   frustra belli et   neutra arma secutum.         [ ]
 92              ille tuens oculis   immitem Phinea torvis                 [ ]
 93       'quandoquidem in partes'   ait 'abstrahor, accipe, Phineu,       [ ]
 94            quem fecisti hostem   pensaque hoc vulnere vulnus.'         [ ]
 95              iamque remissurus   tractum de corpore telum              [ ]
 96              sanguine defectos   cecidit conlapsus in artus.           [ ]
 97            tum quoque Cephenum   post regem primus Hodites             [2]
 98            ense iacet Clymeni;   Prothoenora percutit Hypseus,         [ ]?
 99               Hypsea Lyncides.   fuit et grandaevus in illis           [ ]
100              Emathion,   aequi cultor   timidusque deorum,             [ ]
101       qui, quoniam   prohibent anni   bellare, loquendo                [ ]
102             pugnat et incessit   scelerataque devovet arma;            [ ]
103           huic Chromis amplexo   tremulis altaria palmis               [ ]
104            decutit ense caput,   quod protinus incidit arae            [ ]
105            atque ibi semianimi   verba exsecrantia lingua              [ ]
106               edidit et medios   animam exspiravit in ignes.           [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
107            hinc gemini fratres   Broteasque et caestibus Ammon         [2]
108                 invicti, vinci   si possent caestibus enses,           [ ]
109                Phinea   cecidere manu   Cererisque sacerdos            [u]?
110                Ampycus albenti   velatus tempora vitta.                [ ]?
111          tu quoque, Lampetide,   non hos adhibendus ad usus,           [1]?
112           sed qui, pacis opus,   citharam cum voce moveres;            [1]
113          iussus eras   celebrare dapes   festumque canendo.            [ ]
114          quem procul adstantem   plectrumque imbelle tenentem          [ ]
115              Paetalus inridens   'Stygiis cane cetera' dixit           [ ]
116             'manibus' et laevo   mucronem tempore fixit;               [ ]?
117            concidit et digitis   morientibus ille retemptat            [ ]
118             fila lyrae,   casuque ferit   miserabile carmen.           [1]
119          nec sinit hunc   impune ferox   cecidisse Lycormas            [ ]
120             raptaque de dextro   robusta repagula posti                [ ]?
121                ossibus inlisit   mediae cervicis; at ille              [ ]
122               procubuit terrae   mactati more iuvenci.                 [ ]?
123               demere temptabat   laevi quoque robora postis            [ ]
124             Cinyphius Pelates;   temptanti dextera fixa est            [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
125             cuspide Marmaridae   Corythi lignoque cohaesit;            [ ]
126           haerenti   latus hausit Abas,   nec corruit ille,            [ ]
127            sed retinente manum   moriens e poste pependit.             [ ]
128         sternitur et Melaneus,   Perseia castra secutus,               [ ]
129                 et Nasamoniaci   Dorylas ditissimus agri,              [ ]
130            dives agri Dorylas,   quo non possederat alter              [ ]
131             latius aut totidem   tollebat farris acervos.              [ ]
132               huius in obliquo   missum stetit inguine ferrum          [ ]?
133          (letifer ille locus);   quem postquam vulneris auctor         [ ]
134         singultantem animam et   versantem lumina vidit                [ ]
135           Bactrius Halcyoneus,   'hoc, quod premis' inquit 'habeto     [ ]
136           de tot agris terrae'   corpusque exsangue reliquit.          [ ]
137       torquet in hunc   hastam calido   de vulnere raptam              [1]
138              ultor Abantiades,   media quae nare recepta               [ ]
139             cervice exacta est   in partesque eminet ambas.            [ ]
140           dumque manum   Fortuna iuvat,   Clytiumque Claninque,        [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                     12:00
141               matre satos una,   diverso vulnere fudit;                [2]?
142         nam Clytii   per utrumque gravi   librata lacerto              [1]
143           fraxinus acta femur,   iaculum Clanis ore momordit.          [ ]
144             occidit et Celadon   Mendesius, occidit Astreus            [ ]
145              matre Palaestina,   dubio genitore creatus.               [ ]?
146               Aethionque sagax   quondam ventura videre,               [ ]
147              tunc ave deceptus   falsa, regisque Thoactes              [ ]?
148               armiger et caeso   genitore infamis Agyrtes.             [ ]
149            plus tamen exhausto   superest; namque omnibus unum         [ ]
150          opprimere est animus,   coniurata undique pugnant             [ ]?
151               agmina pro causa   meritum impugnante fidemque.          [ ]
152            hac pro parte socer   frustra pius et nova coniunx          [ ]
153           cum genetrice favent   ululatuque atria complent;            [2]
154              sed sonus armorum   superat gemitusque cadentum,          [ ]
155              pollutosque simul   multo Bellona Penates                 [ ]
156             sanguine perfundit   renovataque proelia miscet.           [ ]
157               circueunt   unum Phineus   et mille secuti               [ ]
158            Phinea; tela volant   hiberna grandine plura                [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
159         praeter utrumque latus   praeterque et lumen et aures.         [ ]
160            applicat hic umeros   ad magnae saxa columnae               [ ]
161           tutaque terga gerens   adversaque in agmina versus           [ ]
162            sustinet instantes;   instabat parte sinistra               [ ]
163              Chaonius Molpeus,   dextra Nabataeus Echemmon.            [ ]
164              tigris ut auditis   diversa valle duorum                  [ ]
165               exstimulata fame   mugitibus armentorum                  [1]?
166           nescit utro   potius ruat et   ruere ardet utroque,          [ ]
167           sic dubius   Perseus dextra   laevane feratur                [ ]
168                Molpea traiecti   summovit vulnere cruris               [ ]
169         contentusque fuga est;   neque enim dat tempus Echemmon,       [ ]
170        sed furit et,   cupiens alto   dare vulnera collo,              [ ]
171              non circumspectis   exactum viribus ensem                 [ ]
172              fregit in extrema   percussae parte columnae;             [ ]
173              lammina dissiluit   dominique in gutture fixa est.        [ ]
174           non tamen ad   letum causas   satis illa valentes            [ ]
175        plaga dedit;   trepidum Perseus   et inertia frustra            [ ]
176             bracchia tendentem   Cyllenide confodit harpe.             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
177             verum ubi virtutem   turbae succumbere vidit,              [ ]
178            'auxilium' Perseus,   'quoniam sic cogitis ipsi'            [ ]
179        dixit, 'ab hoste petam.   vultus avertite vestros,              [ ]?
180         si quis amicus adest!'   et Gorgonis extulit ora.              [ ]
181      'quaere alium,   tua quem moveant   miracula' dixit               [ ]
182          Thescelus, utque manu   iaculum fatale parabat                [ ]
183         mittere, in hoc haesit   signum de marmore gestu.              [ ]
184            proximus huic Ampyx   animi plenissima magni                [1]
185               pectora Lyncidae   gladio petit, inque petendo           [ ]
186               dextera deriguit   nec citra mota nec ultra est.         [ ]
187            at Nileus,   qui se genitum   septemplice Nilo              [1]
188                ementitus erat,   clipeo quoque flumina septem          [ ]
189                argento partim,   partim caelaverat auro,               [ ]
190         'aspice' ait, 'Perseu,   nostrae primordia gentis;             [ ]
191            magna feres tacitas   solacia mortis ad umbras,             [ ]
192              a tanto   cecidisse viro.'   pars ultima vocis            [ ]
193             in medio   suppressa sono est,   adapertaque velle         [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                     16:00
194              ora loqui credas,   nec sunt ea pervia verbis.            [2]
195           increpat hos 'vitio'  -que 'animi, non viribus' inquit       [ ]
196             'Gorgoneis   torpetis' Eryx;   'incurrite mecum            [ ]
197            et prosternite humi   iuvenem magica arma moventem.'        [ ]
198               incursurus erat;   tenuit vestigia tellus,               [ ]
199               immotusque silex   armataque mansit imago.               [ ]
200           hi tamen ex   merito poenas   subiere, sed unus              [ ]
201             miles erat Persei,   pro quo dum pugnat, Aconteus,         [ ]
202              Gorgone conspecta   saxo concrevit oborto.                [ ]
203            quem ratus Astyages   etiamnum vivere, longo                [ ]
204             ense ferit; sonuit   tinnitibus ensis acutis.              [ ]
205           dum stupet Astyages,   naturam traxit eandem                 [ ]
206              marmoreoque manet   vultus mirantis in ore.               [ ]
207          nomina longa mora est   media de plebe virorum                [ ]
208             dicere; bis centum   restabant corpora pugnae,             [ ]
209             Gorgone bis centum   riguerunt corpora visa.               [ ]
210               paenitet iniusti   tum denique Phinea belli              [ ]
211        sed quid agat?   simulacra videt   diversa figuris              [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
212               agnoscitque suos   et nomine quemque vocatum             [ ]
213          poscit opem   credensque parum   sibi proxima tangit          [ ]
214         corpora; marmor erant.   avertitur atque ita supplex           [ ]
215             confessasque manus   obliquaque bracchia tendens           [ ]
216         'vincis' ait, 'Perseu;   remove tua monstra tuaeque            [ ]
217              saxificos vultus,   quaecumque est, tolle Medusae,        [ ]
218       tolle, precor.   non nos odium   regnique cupido                 [ ]
219            compulit ad bellum;   pro coniuge movimus arma.             [ ]
220           causa fuit   meritis melior   tua, tempore nostra.           [ ]
221            non cessisse piget.   nihil, o fortissime, praeter          [ ]
222            hanc animam   concede mihi,   tua cetera sunto.'            [ ]
223                  talia dicenti   neque eum quem voce rogabat           [ ]
224              respicere audenti   'quod' ait, 'timidissime' Perseus,    [ ]
225             'et possum tribuisse et magnum est munus inerti            [ ]!
226          (pone metum) tribuam:   nullo violabere ferro.                [ ]
227             quin etiam   mansura dabo   monimenta per aevum,           [ ]
228            inque domo   soceri semper   spectabere nostri,             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
229               ut mea se sponsi   soletur imagine coniunx.'             [2]?
230             dixit et in partem   Phorcynida transtulit illam,          [ ]
231           ad quam se   trepido Phineus   obverterat ore.               [1]
232             tum quoque conanti   sua vertere lumina cervix             [ ]
233                  deriguit saxo  -que oculorum induruit umor;           [ ]
234           sed tamen os timidum   vultusque in marmore supplex          [ ]
235             summissaeque manus   faciesque obnoxia mansit.             [ ]
236              victor Abantiades   patrios cum coniuge muros             [ ]
237             intrat et immeriti   vindex ultorque parentis              [ ]
238            adgreditur Proetum;   nam fratre per arma fugato            [ ]
239                    Acrisioneas   Proetus possederat arces.             [1]
240            sed nec ope armorum   nec quam male ceperat arce            [ ]
241              torva colubriferi   superavit lumina monstri.             [ ]
242           te tamen, o   parvae rector,   Polydecta, Seriphi,           [ ]
243           nec iuvenis   virtus per tot   spectata labores              [ ]
244           nec mala mollierant,   sed inexorabile durus                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
245                 exerces odium,   nec iniqua finis in ira est;          [2]
246              detrectas   etiam laudem   fictamque Medusae              [ ]
247             arguis esse necem.   'dabimus tibi pignora veri;           [ ]
248            parcite luminibus!'   Perseus ait oraque regis              [ ]
249                   ore Medusaeo   silicem sine sanguine fecit.          [ ]
250             hactenus aurigenae   comitem Tritonia fratri               [ ]
251            se dedit; inde cava   circumdata nube Seriphon              [ ]
252              deserit, a dextra   Cythno Gyaroque relictis,             [ ]
253            quaque super pontum   via visa brevissima Thebas            [ ]
254         virgineum  -que Helicona petit.   quo monte potita             [ ]
255            constitit et doctas   sic est adfata sorores:               [ ]
256            'fama novi   fontis nostras   pervenit ad aures,            [ ]
257                  dura Medusaei   quem praepetis ungula rupit.          [ ]
258            is mihi causa viae.   volui mirabile factum                 [ ]
259            cernere; vidi ipsum   materno sanguine nasci.'              [ ]
260                excipit Uranie:   'quaecumque est causa videndi         [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                     20:00
261         has tibi, diva, domos,   animo gratissima nostro es.           [1]?
262           vera tamen fama est;   est Pegasus huius origo               [ ]
263          fontis' et ad latices   deduxit Pallada sacros.               [ ]
264                quae mirata diu   factas pedis ictibus undas            [ ]?
265                 silvarum lucos   circumspicit antiquarum               [ ]
266          antraque et innumeris   distinctas floribus herbas,           [ ]
267               felicesque vocat   pariter studioque locoque             [ ]
268           Mnemonidas. quam sic   adfata est una sororum:               [ ]
269           'o, nisi te   virtus opera ad   maiora tulisset,             [ ]
270              in partem   ventura chori   Tritonia nostri,              [ ]?
271           vera refers   meritoque probas   artesque locumque,          [ ]
272              et gratam sortem,   tutae modo simus, habemus.            [ ]
273        sed (vetitum est   adeo sceleri   nihil) omnia terrent          [ ]
274              virgineas mentes,   dirusque ante ora Pyreneus            [ ]
275             vertitur et nondum   tota me mente recepi.                 [ ]?
276               Daulida Threicio   Phoceaque milite rura                 [2]?
277             ceperat ille ferox   iniustaque regna tenebat.             [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
278               templa petebamus   Parnasia; vidit euntes                [2]
279              nostraque fallaci   veneratus numina vultu                [ ]?
280         'Mnemonides,'   (cognorat enim)   'consistite' dixit           [ ]
281         'nec dubitate, precor,   tecto grave sidus et imbrem'          [ ]
282           (imber erat)   'vitare meo;   subiere minores                [ ]
283           saepe casas superi.'   dictis et tempore motae               [ ]
284               adnuimusque viro   primasque intravimus aedes.           [1]
285              desierant imbres,   victoque Aquilonibus Austro           [ ]
286                fusca repurgato   fugiebant nubila caelo.               [ ]?
287              impetus ire fuit;   claudit sua tecta Pyreneus            [ ]
288       vimque parat,   quam nos sumptis   effugimus alis.               [ ]
289                  ipse secuturo   similis stetit arduus arce            [2]?
290       'qua'que 'via est vobis,   erit et mihi' dixit 'eadem'           [ ]?
291             seque iacit vecors   et summae culmine turris              [ ]
292             et cadit in vultus   discussisque ossibus oris             [ ]
293           tundit humum moriens   scelerato sanguine tinctam.'          [2]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
294               musa loquebatur;   pennae sonuere per auras,             [2]
295              voxque salutantum   ramis veniebat ab altis.              [ ]
296            suspicit et linguae   quaerit tam certa loquentes           [ ]
297          unde sonent   hominemque putat   Iove nata locutum;           [ ]
298            ales erat,   numeroque novem   sua fata querentes           [ ]
299              institerant ramis   imitantes omnia picae.                [ ]?
300               miranti   sic orsa deae   dea: 'nuper et istae           [ ]
301            auxerunt   volucrum victae   certamine turbam.              [ ]
302              Pieros has genuit   Pellaeis dives in arvis,              [ ]
303                 Paeonis Euippe   mater fuit; illa potentem             [1]
304               Lucinam noviens,   noviens paritura, vocavit.            [ ]
305               intumuit numero,   stolidarum turba sororum              [ ]
306           perque tot Haemonias   et per tot Achaidas urbes             [ ]
307              huc venit et tali   committit proelia voce:               [ ]
308             'desinite indoctum   vana dulcedine vulgus                 [ ]
309             fallere; nobiscum,   si qua est fiducia vobis,             [ ]
310            Thespiades,   certate, deae.   nec voce nec arte            [ ]
311            vincemur,   totidemque sumus.   vel cedite victae           [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)                     24:00
312                 fonte Medusaeo    et Hyantea  Aganippe,                [ ]
313               vel nos Emathiis   ad Paeonas usque nivosos              [ ]?
314                cedemus campis.   dirimant certamina nymphae.'          [ ]
315          turpe quidem   contendere erat,   sed cedere visum            [ ]
316               turpius; electae   iurant per flumina nymphae            [ ]
317               factaque de vivo   pressere sedilia saxo.                [2]?
318           tum sine sorte prior   quae se certare professa est          [ ]
319            bella canit superum   falsoque in honore Gigantas           [ ]
320              ponit et extenuat   magnorum facta deorum;                [ ]
321                 emissumque ima   de sede Typhoea terrae                [3]
322             caelitibus   fecisse metum   cunctosque dedisse            [ ]
323           terga fugae,   donec fessos   Aegyptia tellus                [ ]
324              ceperit et septem   discretus in ostia Nilus.             [ ]
325          huc quoque terrigenam   venisse Typhoea narrat                [ ]
326                 et se mentitis   superos celasse figuris:              [ ]
327        'dux'que 'gregis' dixit   'fit Iuppiter, unde recurvis          [ ]
328           nunc quoque formatus   Libys est cum cornibus Ammon;         [ ]

Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 5. bog (Rizzoli)
329               Delius in corvo,   proles Semeleia capro,                [1]
330             fele soror Phoebi,   nivea Saturnia vacca,                 [ ]?
331            pisce Venus latuit,   Cyllenius ibidis alis.'               [ ]
332           hactenus ad citharam   vocalia moverat ora;                  [ ]
333               poscimur Aonides   - sed forsitan otia non sint,         [ ]
334           nec nostris   praebere vacet   tibi cantibus aures?'         [ ]
335           'ne dubita   vestrumque mihi   refer ordine carmen'          [ ]
336           Pallas ait   nemorisque levi   consedit in umbra.            [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 203
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 5,337-678 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: