Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 42 - ME3-OVID Prossimo file n. 209
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 0:00
159 Haemoniae matres pro natis dona receptis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 0:+
160 grandaevique ferunt patres, congestaque flamma [ ]
161 tura liquefaciunt inductaque cornibus aurum [ ]
162 victima vota cadit; sed abest gratantibus Aeson [ ]
163 iam propior leto fessusque senilibus annis. [ ]?
164 tum sic Aesonides: 'o cui debere salutem [ ]?
165 confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti [ ]
166 excessitque fidem meritorum summa tuorum, [ ]
167 si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?), [ ]
168 deme meis annis et demptos adde parenti.' [ ]
169 nec tenuit lacrimas. mota est pietate rogantis, [ ]
170 dissimilemque animum subiit Aeeta relictus; [ ]
171 nec tamen adfectus tales confessa 'quod' inquit [ ]
172 'excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam [ ]
173 posse tuae videor spatium transcribere vitae? [ ]
174 nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa. sed isto, [ ]
175 quod petis, experiar maius dare munus, Iason; [ ]
176 arte mea soceri longum temptabimus aevum, [ ]
177 non annis renovare tuis, modo diva triformis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 0:++
178 adiuvet et praesens ingentibus adnuat ausis.' [ ]
179 tres aberant noctes ut cornua tota coirent [ ]
180 efficerentque orbem. postquam plenissima fulsit [ ]
181 et solida terras spectavit imagine luna, [ ]
182 egreditur tectis vestes induta recinctas, [ ]
183 nuda pedem, nudos umeris infusa capillos, [1]
184 fertque vagos mediae per muta silentia noctis [ ]
185 incomitata gradus. homines volucresque ferasque [ ]
186 solverat alta quies; nullo cum murmure saepes [ ]
187 sopitae similis, nullo cum murmure serpens; [ ]
188 immotaeque silent frondes, silet umidus aer. [ ]
189 sidera sola micant, ad quae sua bracchia tendens [ ]
190 ter se convertit, ter sumptis flumine crinem [ ]
191 inroravit aquis ternisque ululatibus ora [1]
192 solvit et in dura summisso poplite terra [ ]
193 'nox' ait, 'arcanis fidissima, quaeque diurnis [ ]
194 aurea cum luna succeditis ignibus astra, [ ]?
195 tuque, triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 4:00
196 adiutrixque venis cantusque artisque magorum, [ ]
197 quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis [ ]
198 auraeque et venti montesque amnesque lacusque, [ ]
199 dique omnes nemorum dique omnes noctis, adeste! [ ]
200 quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes [ ]
201 in fontes rediere suos, concussaque sisto, [ ]
202 stantia concutio cantu freta, nubila pello [ ]
203 nubilaque induco, ventos abigoque vocoque, [ ]?
204 vipereas rumpo verbis et carmine fauces, [ ]
205 vivaque saxa sua convulsaque robora terra [ ]
206 et silvas moveo iubeoque tremescere montes [ ]
207 et mugire solum manesque exire sepulcris. [1]
208 te quoque, Luna, traho, quamvis Temesaea labores [ ]
209 aera tuos minuant; currus quoque carmine nostro [ ]
210 pallet avi, pallet nostris Aurora venenis. [ ]
211 vos mihi taurorum flammas hebetastis et unco [ ]
212 impatiens oneris collum pressistis aratro [ ]
213 vos serpentigenis in se fera bella dedistis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 4:+
214 custodemque rudem somni sopistis et aurum [ ]?
215 vindice decepto Graias misistis in urbes. [1]
216 nunc opus est sucis per quos renovata senectus [ ]
217 in florem redeat primosque recolligat annos. [ ]
218 et dabitis; neque enim micuerunt sidera frustra, [ ]
219 nec frustra volucrum tractus cervice draconum [ ]
220 currus adest.' (aderat demissus ab aethere currus.) [ ]
221 qua simul ascendit frenataque colla draconum [2]
222 permulsit manibusque leves agitavit habenas, [ ]
223 sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe [ ]
224 despicit et certis regionibus applicat angues; [ ]
225 et quas Ossa tulit, quas altum Pelion herbas, [ ]
226 Othrysque Pindus -que et Pindo maior Olympus [ ]
227 perspicit et placitas partim radice revellit, [ ]
228 partim succidit curvamine falcis aenae. [ ]
229 multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis, [ ]
230 multa quoque Amphrysi, neque eras immunis, Enipeu; [ ]?
231 nec non Peneos, nec non Spercheides undae [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 4:++
232 contribuere aliquid iuncosaque litora Boebes; [ ]
233 carpsit et Euboica vivax Anthedone gramen, [ ]?
234 nondum mutato vulgatum corpore Glauci. [ ]
235 et iam nona dies curru pennisque draconum [ ]
236 nonaque nox omnes lustrantem viderat agros [ ]
237 cum rediit; neque erant tacti nisi odore dracones, [ ]
238 et tamen annosae pellem posuere senectae. [ ]
239 constitit adveniens citra limenque foresque [ ]?
240 et tantum caelo tegitur refugitque viriles [ ]
241 contactus statuitque aras et caespite binas, [ ]
242 dexteriore Hecates, at laeva parte Iuventae. [ ]
243 has ubi verbenis silvaque incinxit agresti, [ ]
244 haud procul egesta scrobibus tellure duabus [ ]
245 sacra facit cultros -que in guttura velleris atri [ ]
246 conicit et patulas perfundit sanguine fossas. [ ]
247 tum super invergens liquidi carchesia mellis [ ]
248 altera invergens tepidi carchesia lactis [ ]
249 verba simul fudit terrenaque numina civit, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 8:00
250 umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem [ ]
251 ne properent artus anima fraudare seniles. [ ]
252 quos ubi placavit precibusque et murmure longo, [2]
253 Aesonis effetum proferri corpus ad auras [ ]
254 iussit et in plenos resolutum carmine somnos [ ]
255 exanimi similem stratis porrexit in herbis. [ ]
256 hinc procul Aesoniden, procul hinc iubet ire ministros [ ]
257 et monet arcanis oculos removere profanos. [ ]?
258 diffugiunt iussi, passis Medea capillis [ ]
259 bacchantum ritu flagrantes circuit aras [ ]
260 multifidasque faces in fossa sanguinis atra [ ]
261 tingit et infectas geminis accendit in aris [ ]
262 terque senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat. [ ]
263 interea validum posito medicamen aeno [ ]
264 fervet et exsultat spumisque tumentibus albet. [ ]
265 illic Haemonia radices valle resectas [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 8:+
266 seminaque flores -que et sucos incoquit atros; [2]?
267 adicit extremo lapides Oriente petitos [ ]?
268 et quas Oceani refluum mare lavit harenas; [ ]?
269 addit et exceptas luna pernocte pruinas [ ]
270 et strigis infames ipsis cum carnibus alas [ ]
271 inque virum soliti vultus mutare ferinos [ ]
272 ambigui prosecta lupi; nec defuit illis [ ]?
273 squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri [ ]
274 vivacisque iecur cervi, quibus insuper addit [ ]
275 ora caputque novem cornicis saecula passae. [ ]
276 his et mille aliis postquam sine nomine rebus [ ]
277 propositum instruxit mortali barbara maius, [ ]?
278 arenti ramo iampridem mitis olivae [ ]
279 omnia confudit summisque immiscuit ima. [ ]
280 ecce vetus calido versatus stipes aeno [ ]
281 fit viridis primo nec longo tempore frondes [ ]
282 induit et subito gravidis oneratur olivis; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 8:++
283 at quacumque cavo spumas eiecit aeno [1]?
284 ignis et in terram guttae cecidere calentes, [ ]
285 vernat humus flores -que et mollia pabula surgunt. [ ]
286 quae simul ac vidit, stricto Medea recludit [ ]?
287 ense cenis iugulum veteremque exire cruorem [ ]
288 passa replet sucis; quos postquam combibit Aeson [ ]
289 aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque [ ]
290 canitie posita nigrum rapuere colorem, [ ]
291 pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque, [ ]
292 adiectoque cavae supplentur corpore rugae, [ ]
293 membraque luxuriant. Aeson miratur et olim [ ]
294 ante quater denos hunc se reminiscitur annos. [1]
295 viderat ex alto tanti miracula monstri [ ]?
296 Liber et admonitus iuvenes nutricibus annos [ ]
297 posse suis reddi capit hoc a Colchide munus. [2]?
298 neve doli cessent, odium cum coniuge falsum [ ]
299 Phasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex [ ]
300 confugit; atque illam, quoniam gravis ipse senecta est, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 12:00
301 excipiunt natae. quas tempore callida parvo [ ]
302 Colchis amicitiae mendacis imagine cepit, [ ]
303 dumque refert inter meritorum maxima demptos [ ]
304 Aesonis esse situs atque hac in parte moratur, [ ]
305 spes est virginibus Pelia subiecta creatis [ ]
306 arte suum parili revirescere posse parentem, [ ]
307 idque petunt pretiumque iubent sine fine pacisci, [ ]
308 illa brevi spatio silet et dubitare videtur [ ]
309 suspenditque animos ficta gravitate rogantum; [ ]
310 mox ubi pollicita est, 'quo sit fiducia maior [ ]
311 muneris huius' ait, 'qui vestri maximus aevo est [ ]
312 dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet.' [ ]
313 protinus innumeris effetus laniger annis [ ]
314 attrahitur flexo circum cava tempora cornu. [ ]
315 cuius ut Haemonio marcentia guttura cultro [ ]
316 fodit et exiguo maculavit sanguine ferrum, [ ]
317 membra simul pecudis validosque venefica sucos [ ]
318 mergit in aere cavo; minuunt medicamina corpus [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 12:+
319 cornuaque exurunt nec non cum cornibus annos, [ ]
320 et tener auditur medio balatus aeno; [ ]
321 nec mora, balatum mirantibus exsilit agnus [2]
322 lascivitque fuga lactentiaque ubera quaerit. [ ]
323 obstipuere satae Pelia, promissaque postquam [ ]
324 exhibuere fidem, tum vero impensius instant. [ ]
325 ter iuga Phoebus equis in Hibero flumine mersis [2]?
326 dempserat et quarta radiantia nocte micabant [ ]
327 sidera, cum rapido fallax Aeetias igni [ ]
328 imponit purum laticem et sine viribus herbas. [ ]
329 iamque neci similis resoluto corpore regem [2]
330 et cum rege suo custodes somnus habebat, [ ]
331 quem dederant cantus magicaeque potentia linguae. [ ]
332 intarant iussae cum Colchide limina natae [ ]
333 ambierantque torum; 'quid nunc dubitatis inertes? [ ]
334 stringite' ait 'gladios veteremque haurite cruorem, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 12:++
335 ut repleam vacuas iuvenali sanguine venas. [2]
336 in manibus vestris vita est aetasque parentis; [ ]
337 si pietas ulla est nec spes agitatis inanes, [ ]
338 officium praestate patri telisque senectam [ ]?
339 exigite et saniem coniecto emittite ferro.' [ ]
340 his ut quaeque pia est hortatibus impia prima est [ ]
341 et, ne sit scelerata, facit scelus; haud tamen ictus [ ]
342 ulla suos spectare potest, oculosque reflectunt [ ]
343 caecaque dant saevis aversae vulnera dextris. [ ]?
344 ille cruore fluens cubito tamen adlevat artus [ ]
345 semilacerque toro temptat consurgere et inter [ ]
346 tot medius gladios pallentia bracchia tendens [ ]
347 'quid facitis, natae? quis vos in fata parentis [ ]
348 armat?' ait. cecidere illis animique manusque; [ ]
349 plura locuturo cum verbis guttura Colchis [2]
350 abstulit et calidis laniatum mersit in undis. [ ]
351 quod nisi pennatis serpentibus isset in auras, [ ]
352 non exempta foret poenae. fugit alta superque [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 16:00
353 Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque [ ]
354 Othryn et eventu veteris loca nota Cerambi; [ ]
355 hic ope nympharum sublatus in aera pennis, [ ]
356 cum gravis infuso tellus foret obruta ponto, [ ]?
357 Deucalioneas effugit inobrutus undas. [2]?
358 Aeoliam Pitanen a laeva parte relinquit [ ]?
359 factaque de saxo longi simulacra draconis [ ]
360 Idaeumque nemus, quo nati furta iuvencum [ ]?
361 occuluit Liber falsi sub imagine cervi, [ ]
362 quaque pater Corythi parva tumulatus harena est, [ ]
363 et quos Maera novo latratu terruit agros, [ ]?
364 Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres [ ]
365 gesserunt tum cum discederet Herculis agmen, [ ]
366 Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas, [ ]
367 quorum oculos ipso vitiantes omnia visu [ ]
368 Iuppiter exosus fraternis subdidit undis. [ ]
369 transit et antiquae Cartheia moenia Ceae, [ ]
370 qua pater Alcidamas placidam de corpore natae [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 16:+
371 miraturus erat nasci potuisse columbam. [1]
372 inde lacus Hyries videt et Cycneia Tempe, [ ]
373 quae subitus celebravit olor. (nam Phylius illic [ ]
374 imperio pueri volucresque ferumque leonem [ ]
375 tradiderat domitos; taurum quoque vincere iussus [ ]
376 vicerat, at spreto totiens iratus amore [ ]?
377 praemia poscenti taurum suprema negabat. [ ]
378 ille indignatus 'cupies dare' dixit et alto [ ]
379 desiluit saxo. cuncti cecidisse putabant; [ ]
380 factus olor niveis pendebat in aere pennis. [ ]
381 at genetrix Hyrie, servari nescia, flendo [ ]?
382 delicuit stagnumque suo de nomine fecit.) [ ]
383 adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alis [ ]
384 Ophias effugit natorum vulnera Combe. [ ]
385 inde Calaureae Letoidos aspicit arva [1]
386 in volucrem versi cum coniuge conscia regis. [ ]
387 dextera Cyllene est, in qua cum matre Menephron [ ]
388 concubiturus erat saevarum more ferarum. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 16:++
389 Cephison procul hinc deflentem fata nepotis [ ]
390 respicit in tumidam phocen ab Apolline versi [1]
391 Eumelique domum lugentis in aere natum. [1]
392 tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis [ ]
393 contigit; hic aevo veteres mortalia primo [ ]
394 corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis. [ ]
395 sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis [ ]
396 flagrantemque domum regis mare vidit utrumque, [ ]
397 sanguine natorum perfunditur impius ensis [2]
398 ultaque se male mater Iasonis effugit arma. [ ]!
399 hinc Titaniacis ablata draconibus intrat [ ]?
400 Palladias arces, quae te, iustissima Phene, [ ]
401 teque, senex Peripha, pariter videre volantes [ ]
402 innixamque novis neptem Polypemonis alis. [ ]
403 excipit hanc Aegeus, facto damnandus in uno; [ ]
404 nec satis hospitium est: thalami quoque foedere iungit. [ ]
405 iamque aderat Theseus, proles ignara parenti, [ ]
406 qui virtute sua bimarem pacaverat Isthmon; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 20:00
407 huius in exitium miscet Medea quod olim [ ]
408 attulerat secum Scythicis aconiton ab oris. [ ]
409 illud Echidnaeae memorant e dentibus ortum [ ]
410 esse canis. specus est tenebroso caecus hiatu [2]
411 et via declivis, per quam Tirynthius heros [ ]
412 restantem contraque diem radiosque micantes [ ]
413 obliquantem oculos nexis adamante catenis [ ]
414 Cerberon abstraxit, rabida qui concitus ira [1]
415 implevit pariter ternis latratibus auras [ ]
416 et sparsit virides spumis albentibus agros. [ ]
417 has concresse putant nactasque alimenta feracis [ ]
418 fecundique soli vires cepisse nocendi; [1]
419 quae quia nascuntur dura vivacia caute, [ ]?
420 agrestes aconita vocant. ea coniugis astu [ ]
421 ipse parens Aegeus nato porrexit ut hosti; [ ]
422 sumpserat ignara Theseus data pocula dextra, [1]?
423 cum pater in capulo gladii cognovit eburno [ ]
424 signa sui generis facinusque excussit ab ore. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 20:+
425 effugit illa necem nebulis per carmina motis. [ ]
426 at genitor, quamquam laetatur sospite nato, [ ]
427 attonitus tamen est ingens discrimine parvo [ ]
428 committi potuisse nefas; fovet ignibus aras [ ]
429 muneribusque deos implet feriuntque secures [ ]
430 colla torosa boum vinctorum tempora vittis. [ ]
431 nullus Erecthidis fertur celebratior illo [ ]
432 illuxisse dies; agitant convivia patres [ ]
433 et medium vulgus, nec non et carmina vino [ ]
434 ingenium faciente canunt; 'te, maxime Theseu, [ ]
435 mirata est Marathon Cretaei sanguine tauri, [ ]
436 quodque suis securus arat Cromyona colonus [2]
437 munus opusque tuum est; tellus Epidauria per te [ ]
438 clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem, [ ]
439 vidit et immitem Cephisias ora Procrusten, [ ]
440 Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin; [ ]
441 occidit ille Sinis magnis male viribus usus, [ ]
442 qui poterat curvare trabes et agebat ab alto [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 20:++
443 ad terram late sparsuras corpora pinus; [ ]
444 tutus ad Alcathoen, Lelegeia moenia, limes [ ]
445 composito Scirone patet, sparsisque latronis [2]?
446 terra negat sedem, sedem negat ossibus unda, [ ]
447 quae iactata diu fertur durasse vetustas [ ]
448 in scopulos; scopulis nomen Scironis inhaeret. [ ]
449 si titulos annosque tuos numerare velimus, [ ]
450 acta premant annos. pro te, fortissime, vota [ ]
451 publica suscipimus, Bacchi tibi sumimus haustus.' [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 209
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 7,452-661 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
7. bog.
365 gesserunt tum cum discederet Herculis agmen, [ ]
389 Cephison procul hinc deflentem fata nepotis [ ]
410 esse canis. specus est tenebroso caecus hiatu [2]
7. bog.
437 munus opusque tuum est; tellus Epidauria per te [ ]
7. bog.
341 et, ne sit scelerata, facit scelus; haud tamen ictus [ ]
Analyse 3
7. bog.
366 Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas, [ ]
Analyse 4
7. bog.
398 ultaque se male mater Iasonis effugit arma. [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede