Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 43 - ME4-OVID Prossimo file n. 211
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 0:00
662 talibus atque aliis longum sermonibus illi [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 0:+
663 implevere diem; lucis pars ultima mensae [ ]
664 est data, nox somnis. iubar aureus extulerat sol; [ ]
665 flabat adhuc Eurus redituraque vela tenebat. [ ]
666 ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas, [ ]
667 ad regem Cephalus simul et Pallante creati [ ]
668 conveniunt, sed adhuc regem sopor altus habebat. [ ]
669 excipit Aeacides illos in limine Phocus; [ ]
670 nam Telamon fraterque viros ad bella legebant. [ ]
671 Phocus in interius spatium pulchrosque recessus [ ]
672 Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit. [ ]
673 aspicit Aeoliden ignota ex arbore factum [ ]
674 ferre manu iaculum, cuius fuit aurea cuspis; [ ]
675 pauca prius mediis sermonibus ante locutus [ ]
676 'sum nemorum studiosus' ait 'caedisque ferinae; [ ]
677 qua tamen e silva teneas hastile recisum [ ]
678 iamdudum dubito. certe, si fraxinus esset, [ ]?
679 fulva colore foret; si cornus, nodus inesset. [ ]
680 unde sit ignoro, sed non formosius isto [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 0:++
681 viderunt oculi telum iaculabile nostri.' [1]
682 excipit Actaeis e fratribus alter et 'usum [1]?
683 maiorem specie mirabere' dixit 'in isto. [1]?
684 consequitur quodcumque petit fortunaque missum [ ]
685 non regit et revolat nullo referente cruentum.' [ ]
686 tum vero iuvenis Nereius omnia quaerit, [1]
687 cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor. [ ]
688 quae petit, ille refert, sed enim narrare pudori [ ]
689 qua tulerit mercede, rubet, tractusque dolore [ ]
690 coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis: [ ]
691 'hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telum [ ]
692 flere facit facietque diu, si vivere nobis [ ]
693 fata diu dederint; hoc me cum coniuge cara [ ]
694 perdidit; hoc utinam caruissem munere semper! [ ]
695 Procris erat, si forte magis pervenit ad aures [ ]
696 Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae; [u]
697 si faciem moresque velis conferre duarum [ ]
698 dignior ipsa rapi. pater hanc mihi iunxit Erectheus, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 4:00
699 hanc mihi iunxit Amor; felix dicebar eramque. [ ]
700 (non ita dis visum est, aut nunc quoque forsitan essem.) [ ]
701 alter agebatur post sacra iugalia mensis [2]
702 cum me cornigeris tendentem retia cervis [ ]
703 vertice de summo semper florentis Hymetti [ ]
704 lutea mane videt pulsis Aurora tenebris [ ]
705 invitumque rapit. liceat mihi vera referre [ ]
706 pace deae: quod sit roseo spectabilis ore, [ ]
707 quod teneat lucis, teneat confinia noctis, [ ]
708 nectareis quod alatur aquis, ego Procrin amabam. [ ]
709 pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore. [ ]
710 sacra tori coitusque novos thalamosque recentes [ ]
711 primaque deserti referebam foedera lecti; [ ]
712 mota dea est et 'siste tuas, ingrate, querellas; [ ]
713 Procrin habe!' dixit 'quod si mea provida mens est, [ ]
714 non habuisse voles' meque illi irata remisit. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 4:+
715 dum redeo mecumque deae memorata retracto, [ ]
716 esse metus coepit ne iura iugalia coniunx [2]
717 non bene servasset. facies aetasque iubebat [ ]
718 credere adulterium, prohibebant credere mores; [ ]
719 sed tamen afueram, sed et haec erat, unde redibam, [ ]
720 criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes. [ ]
721 quaerere quod doleam statuo donisque pudicam [ ]
722 sollicitare fidem; favet huic Aurora timori [ ]
723 immutatque meam (videor sensisse) figuram. [ ]
724 Palladias ineo non cognoscendus Athenas [ ]
725 ingrediorque domum; culpa domus ipsa carebat [ ]
726 castaque signa dabat dominoque erat anxia rapto. [ ]
727 vix aditus per mille dolos ad Erecthida factus: [ ]
728 ut vidi, obstipui meditataque paene reliqui [ ]
729 temptamenta fide; male me quin vera faterer [ ]
730 continui, male quin, ut oportuit, oscula ferrem. [ ]
731 tristis erat (sed nulla tamen formosior illa [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 4:++
732 esse potest tristi) desiderioque dolebat [ ]?
733 coniugis abrepti. tu collige qualis in illa, [ ]?
734 Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat! [ ]
735 quid referam quotiens temptamina nostra pudici [ ]
736 reppulerint mores, quotiens 'ego' dixerit 'uni [ ]
737 servor; ubicumque est, uni mea gaudia servo?' [ ]
738 cui non ista fide satis experientia sano [ ]
739 magna foret? non sum contentus et in mea pugno [ ]
740 vulnera, dum census dare me pro nocte paciscor [2]
741 muneraque augendo tandem dubitare coegi. [ ]
742 exclamo male victor: 'ego en, ego fictus adulter [ ]?
743 verus eram coniunx; me perfida teste teneris.' [ ]
744 illa nihil; tacito tantummodo victa pudore [ ]
745 insidiosa malo cum coniuge limina fugit [ ]
746 offensaque mei genus omne perosa virorum [ ]
747 montibus errabat, studiis operata Dianae. [ ]
748 tum mihi deserto violentior ignis ad ossa [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 8:00
749 pervenit; orabam veniam et peccasse fatebar [2]
750 et potuisse datis simili succumbere culpae [ ]
751 me quoque muneribus, si munera tanta darentur. [1]
752 haec mihi confesso, laesum prius ulta pudorem, [ ]
753 redditur et dulces concorditer exigit annos. [ ]
754 dat mihi praeterea, tamquam se parva dedisset [ ]
755 dona, canem munus, quem cum sua traderet illi [ ]
756 Cynthia, 'currendo superabit' dixerat 'omnes.' [ ]
757 dat simul et iaculum manibus quod (cernis) habemus. [ ]
758 muneris alterius quae sit fortuna requiris? [ ]
759 accipe; mirandi novitate movebere facti. [ ]
760 carmina Laiades non intellecta priorum [ ]
761 solverat ingeniis, et praecipitata iacebat [ ]
762 immemor ambagum vates obscura suarum. [ ]
763 scilicet alma Themis nec talia linquit inulta. [ ]
764 protinus Aoniis immittitur altera Thebis [ ]
765 pestis et exitio multi pecorumque suoque [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 8:+
766 rurigenae pavere feram. vicina iuventus [2]
767 venimus et latos indagine cinximus agros; [ ]?
768 illa levi velox superabat retia saltu [2]
769 summaque transibat positarum lina plagarum. [ ]
770 copula detrahitur canibus, quos illa sequentes [ ]
771 effugit et coetum non segnior alite ludit. [ ]
772 poscor et ipse meum consensu Laelapa magno [ ]
773 (muneris hoc nomen); iamdudum vincula pugnat [ ]
774 exuere ipse sibi colloque morantia tendit. [ ]
775 vix bene missus erat nec iam poteramus ubi esset [ ]
776 scire; pedum calidus vestigia pulvis habebat, [ ]
777 ipse oculis ereptus erat. non ocior illo [ ]?
778 hasta nec excussae contorto verbere glandes [ ]
779 nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu. [ ]
780 collis apex medii subiectis imminet arvis: [ ]
781 tollor eo capioque novi spectacula cursus, [ ]
782 quo modo deprendi, modo se subducere ab ipso [ ]
783 vulnere visa fera est; nec limite callida recto [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 8:++
784 in spatiumque fugit, sed decipit ora sequentis [ ]
785 et redit in gyrum, ne sit suus impetus hosti; [ ]
786 immminet hic sequitur -que parem similisque tenenti [ ]
787 non tenet et vanos exercet in aera morsus. [1]
788 ad iaculi vertebar opem; quod dextera librat [ ]
789 dum mea, dum digitos amentis addere tempto, [ ]?
790 lumina deflexi. revocataque rursus eodem [ ]
791 rettuleram: medio (mirum) duo marmora campo [ ]
792 aspicio; fugere hoc, illud captare putares. [ ]
793 scilicet invictos ambo certamine cursus [ ]
794 esse deus voluit, si quis deus adfuit illis.' [ ]
795 hactenus, et tacuit. 'iaculo quod crimen in ipso est?' [ ]
796 Phocus ait; iaculi sic crimina reddidit ille: [ ]
797 'gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris; [ ]
798 illa prius referam. iuvat o meminisse beati [ ]
799 temporis, Aeacide, quo primos rite per annos [ ]?
800 coniuge eram felix, felix erat illa marito! [ ]
801 mutua cura duos et amor socialis habebat, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 12:00
802 nec Iovis illa meo thalamos praeferret amori, [ ]
803 nec me quae caperet, non si Venus ipsa veniret, [ ]
804 ulla erat; aequales urebant pectora flammae. [ ]?
805 sole fere radiis feriente cacumina primis [ ]
806 venatum in silvas iuvenaliter ire solebam [ ]
807 nec mecum famuli nec equi nec naribus acres [ ]
808 ire canes nec lina sequi nodosa solebant; [ ]?
809 tutus eram iaculo. sed cum satiata ferinae [ ]
810 dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras [ ]
811 et quae de gelidis exibat vallibus auram. [ ]
812 aura petebatur medio mihi lenis in aestu, [2]
813 auram exspectabam, requies erat illa labori. [ ]
814 'aura' (recordor enim), 'venias' cantare solebam, [ ]
815 'meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros, [ ]
816 utque facis, relevare velis quibus urimur aestus.' [ ]
817 forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant) [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 12:+
818 blanditias plures et 'tu mihi magna voluptas' [1]
819 dicere sim solitus, 'tu me reficisque fovesque, [1]
820 tu facis ut silvas, ut amem loca sola, meoque [ ]
821 spiritus iste tuus semper captatur ab ore.' [ ]
822 vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem [ ]
823 nescioquis nomenque aurae tam saepe vocatum [ ]
824 esse putat nymphae, nympham me credit amare, [ ]
825 criminis extemplo ficti temerarius index [ ]
826 Procrin adit linguaque refert audita susurra. [ ]
827 credula res amor est; subito conlapsa dolore [ ]
828 (ut mihi narratur) cecidit longoque refecta [ ]
829 tempore se miseram, se fati dixit iniqui [ ]?
830 deque fide questa est et crimine concita vano [ ]
831 quod nihil est metuit, metuit sine corpore nomen. [ ]
832 et dolet infelix veluti de paelice vera [1]
833 saepe tamen dubitat speratque miserrima falli [ ]
834 indicioque fidem negat et, nisi viderit ipsa, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 12:++
835 damnatura sui non est delicta mariti. [ ]?
836 postera depulerant Aurorae lumina noctem. [ ]
837 egredior silvasque peto victorque per herbas [ ]
838 'aura, veni' dixi 'nostroque medere labori!' [ ]
839 et subito gemitus inter mea verba videbar [ ]
840 nescioquos audisse; 'veni' tamen, 'optima' dixi. [ ]
841 fronde levem rursus strepitum faciente caduca [ ]
842 sum ratus esse feram telumque volatile misi; [ ]
843 Procris erat medioque tenens in pectore vulnus [ ]
844 'ei mihi!' conclamat; vox est ubi cognita fidae [ ]
845 coniugis, ad vocem praeceps amensque cucurri; [ ]
846 semianimem et sparsas foedantem sanguine vestes [ ]
847 et sua (me miserum!) de vulnere dona trahentem [ ]
848 invenio, corpusque meo mihi carius ulnis [ ]
849 mollibus attollo scissaque a pectore veste [ ]?
850 vulnera saeva ligo conorque inhibere cruorem, [ ]?
851 neu me morte sua sceleratum deserat oro. [ ]
852 viribus illa carens et iam moribunda coegit [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 16:00
853 haec se pauca loqui: 'per nostri foedera lecti [ ]
854 perque deos supplex oro superosque meosque, [1]
855 per si quid merui de te bene perque manentem [1]
856 nunc quoque cum pereo, causam mihi mortis, amorem: [ ]
857 ne thalamis Auram patiare innubere nostris.' [ ]
858 dixit, et errorem tum denique nominis esse [ ]
859 et sensi et docui. sed quid docuisse iuvabat? [ ]
860 labitur, et parvae fugiunt cum sanguine vires. [ ]
861 dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me [ ]
862 infelicem animam nostroque exhalat in ore; [1]
863 sed vultu meliore mori secura videtur.' [ ]?
864 flentibus haec lacrimans heros memorabat; et ecce [ ]
865 Aeacus ingreditur duplici cum prole novoque [ ]
866 milite, quem Cephalus consortibus accipit armis. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 211
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 8,1-266 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
7. bog.
730 continui, male quin, ut oportuit, oscula ferrem. [ ]
739 magna foret? non sum contentus et in mea pugno [ ] bis
827 credula res amor est; subito conlapsa dolore [ ]
7. bog.
713 Procrin habe!’ dixit ‘quod si mea provida mens est, [ ]
861 dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me [ ]
7. bog.
739 magna foret? non sum contentus et in mea pugno [ ]
7. bog.
696 Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae; [u]
Analyse 3
7. bog.
664 est data, nox somnis. iubar aureus extulerat sol; [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede