Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 16 - ÆN1-VERG Prossimo file n. 24
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 0:00
1 Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena [ ]
1 carmen, et egressus silvis vicina coegi [ ]
1 ut quamvis avido parerent arva colono [ ]?
1 gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis [ ]
1 arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris [1]
2 Italiam fato profugus Lavinaque venit [1]
3 litora - multum ille et terris iactatus et alto [ ]
4 vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram, [ ]
5 multa quoque et bello passus, dum conderet urbem [ ]
6 inferretque deos Latio - genus unde Latinum [ ]
7 Albanique patres atque altae moenia Romae. [1]
8 Musa, mihi causas memora, quo numine laeso [1]
9 quidve dolens regina deum tot volvere casus [ ]
10 insignem pietate virum, tot adire labores [ ]
11 impulerit. tantaene animis caelestibus irae? [ ]
12 Vrbs antiqua fuit (Tyrii tenuere coloni) [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 0:+
13 Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe [ ]
14 ostia, dives opum studiisque asperrima belli; [ ]
15 quam Iuno fertur terris magis omnibus unam [ ]?
16 posthabita coluisse Samo: hic illius arma, [ ]?
17 hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, [ ]
18 si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque. [1]
19 progeniem sed enim Troiano a sanguine duci [ ]?
20 audierat Tyrias olim quae verteret arces; [ ]
21 hinc populum late regem belloque superbum [ ]?
22 venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas. [ ]
23 id metuens veterisque memor Saturnia belli, [ ]
24 prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis [ ]
25 (necdum etiam causae irarum saevique dolores [ ]?
26 exciderant animo; manet alta mente repostum [ ]
27 iudicium Paridis spretaeque iniuria formae [ ]
28 et genus invisum et rapti Ganymedis honores) - [ ]
29 his accensa super iactatos aequore toto [ ]?
30 Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 0:++
31 arcebat longe Latio, multosque per annos [ ]
32 errabant acti fatis maria omnia circum. [ ]
33 tantae molis erat Romanam condere gentem. [ ]
34 Vix e conspectu Siculae telluris in altum [ ]
35 vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant, [ ]
36 cum Iuno aeternum servans sub pectore vulnus [ ]
37 haec secum: 'mene incepto desistere victam [ ]
38 nec posse Italia Teucrorum avertere regem? [ ]?
39 quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem [ ]
40 Argivum atque ipsos potuit summergere ponto [ ]
41 unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? [ ]
42 ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem [2]
43 disiecitque rates evertitque aequora ventis, [ ]?
44 illum exspirantem transfixo pectore flammas [ ]
45 turbine corripuit scopuloque infixit acuto; [ ]
46 ast ego, quae divum incedo regina Iovisque [ ]?
47 et soror et coniunx, una cum gente tot annos [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 4:00
48 bella gero. et quisquam numen Iunonis adorat [ ]
49 praeterea aut supplex aris imponet honorem?' [ ]
50 Talia flammato secum dea corde volutans [ ]?
51 nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris, [ ]
52 Aeoliam venit. hic vasto rex Aeolus antro [ ]
53 luctantis ventos tempestatesque sonoras [ ]
54 imperio premit ac vinclis et carcere frenat. [ ]
55 illi indignantes magno cum murmure montis [ ]
56 circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce [ ]
57 sceptra tenens mollitque animos et temperat iras; [ ]
58 ni faciat, maria ac terras caelumque profundum [ ]
59 quippe ferant rapidi secum verrantque per auras. [1]
60 sed pater omnipotens speluncis abdidit atris [ ]
61 hoc metuens molem -que et montis insuper altos [ ]
62 imposuit, regemque dedit qui foedere certo [ ]
63 et premere et laxas sciret dare iussus habenas. [ ]
64 ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est: [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 4:+
65 'Aeole, namque tibi divum pater atque hominum rex [ ]?
66 et mulcere dedit fluctus et tollere vento, [ ]
67 gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor [ ]
68 Ilium in Italiam portans victosque penatis: [ ]
69 incute vim ventis summersasque obrue puppis, [ ]
70 aut age diversos et disice corpora ponto. [ ]
71 sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, [ ]
72 quarum quae forma pulcherrima, Deiopea, [ ]
73 conubio iungam stabili propriamque dicabo, [ ]
74 omnis ut tecum meritis pro talibus annos [ ]
75 exigat et pulchra faciat te prole parentem.' [ ]
76 Aeolus haec contra: 'tuus, o regina, quid optes [1]
77 explorare labor; mihi iussa capessere fas est. [1]
78 tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque [1]
79 concilias, tu das epulis accumbere divum [1]
80 nimborumque facis tempestatumque potentem.' [ ]
81 Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem [ ]
82 impulit in latus: ac venti velut agmine facto, [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 4:++
83 qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. [ ]
84 incubuere mari totumque a sedibus imis [ ]?
85 una Eurus -que Notusque ruunt creberque procellis [ ]
86 Africus et vastos volvunt ad litora fluctus: [ ]
87 insequitur clamorque virum stridorque rudentum. [ ]
88 eripiunt subito nubes caelumque diemque [1]
89 Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra. [ ]
90 intonuere poli et crebris micat ignibus aether [ ]
91 praesentemque viris intentant omnia mortem. [ ]
92 extemplo Aeneae solvuntur frigore membra; [ ]
93 ingemit et duplicis tendens ad sidera palmas [ ]
94 talia voce refert: 'o terque quaterque beati, [ ]
95 quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis [ ]
96 contigit oppetere! o Danaum fortissime gentis [ ]
97 Tydide! mene Iliacis occumbere campis [ ]?
98 non potuisse tua -que animam hanc effundere dextra, [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 8:00
99 saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens [1]
100 Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis [ ]?
101 scuta virum galeas -que et fortia corpora volvit!' [ ]
102 Talia iactanti stridens Aquilone procella [ ]
103 velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit. [ ]
104 franguntur remi, tum prora avertit et undis [ ]
105 dat latus, insequitur cumulo praeruptus aquae mons. [ ]
106 hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens [ ]
107 terram inter fluctus aperit, furit aestus harenis. [ ]
108 tris Notus abreptas in saxa latentia torquet [ ]
109 (saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus Aras, [ ]
110 dorsum immane mari summo), tris Eurus ab alto [ ]?
111 in brevia et syrtis urget, miserabile visu, [ ]
112 inliditque vadis atque aggere cingit harenae. [ ]
113 unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten, [ ]
114 ipsius ante oculos ingens a vertice pontus [ ]
115 in puppim ferit: excutitur pronusque magister [ ]
116 volvitur in caput; ast illa ter fluctus ibidem [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 8:+
117 torquet agens circum et rapidus vorat aequore vertex. [ ]
118 appparent rari nantes in gurgite vasto, [ ]
119 arma virum tabulae -que et Troia gaza per undas. [ ]
120 iam validam Ilionei navem, iam fortis Achatae, [ ]
121 et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes, [ ]
122 vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes [ ]
123 accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt. [ ]
124 Interea magno misceri murmure pontum [ ]?
125 emissamque hiemem sensit Neptunus et imis [ ]
126 stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto [ ]
127 prospiciens summa placidum caput extulit unda. [ ]
128 disiectam Aeneae toto videt aequore classem, [1]
129 fluctibus oppressos Troas caelique ruina. [ ]
130 nec latuere doli fratrem Iunonis et irae. [ ]?
131 Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur: [ ]
132 'Tantane vos generis tenuit fiducia vestri? [ ]
133 iam caelum terramque meo sine numine, venti, [ ]
134 miscere et tantas audetis tollere moles? [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 8:++
135 quos ego - ! sed motos praestat componere fluctus. [ ]
136 post mihi non simili poena commissa luetis. [ ]
137 maturate fugam regique haec dicite vestro: [1]
138 non illi imperium pelagi saevumque tridentem, [ ]
139 sed mihi sorte datum. tenet ille immania saxa, [ ]
140 vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula [ ]?
141 Aeolus et clauso ventorum carcere regnet.' [ ]
142 Sic ait et dicto citius tumida aequora placat [ ]
143 collectasque fugat nubes solemque reducit. [ ]
144 Cymothoe simul et Triton adnixus acuto [ ]
145 detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti [ ]
146 et vastas aperit syrtis et temperat aequor [ ]
147 atque rotis summas levibus perlabitur undas. [ ]
148 ac veluti magno in populo cum saepe coorta est [ ]
149 seditio saevitque animis ignobile vulgus; [ ]
150 iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat; [ ]
151 tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem [ ]
152 conspexere, silent arrectisque auribus astant; [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 12:00
153 ille regit dictis animos et pectora mulcet: [ ]
154 sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam [ ]
155 prospiciens genitor caeloque invectus aperto [ ]
156 flectit equos curruque volans dat lora secundo. [ ]
157 Defessi Aeneadae quae proxima litora cursu [ ]
158 contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras. [ ]
159 est in secessu longo locus: insula portum [ ]
160 efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto [ ]
161 frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. [ ]
162 hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur [ ]
163 in caelum scopuli, quorum sub vertice late [1]
164 aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis [ ]
165 desuper, horrenti -que atrum nemus imminet umbra; [1]
166 fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum, [ ]
167 intus aquae dulces vivoque sedilia saxo, [1]
168 nympharum domus. hic fessas non vincula navis [ ]
169 ulla tenent, unco non alligat ancora morsu. [ ]?
170 huc septem Aeneas collectis navibus omni [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 12:+
171 ex numero subit; ac magno telluris amore [ ]
172 egressi optata potiuntur Troes harena [ ]?
173 et sale tabentis artus in litore ponunt. [ ]
174 ac primum silici scintillam excudit Achates [ ]
175 suscepitque ignem foliis atque arida circum [ ]
176 nutrimenta dedit rapuitque in fomite flammam. [ ]
177 tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma [ ]
178 expediunt fessi rerum, frugesque receptas [ ]?
179 et torrere parant flammis et frangere saxo. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 24
Publius Vergilius Maro: Æneiden 1,180-368 [Aeneis]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
1. sang.
77 explorare labor; mihi iussa capessere fas est. [1]
Analyse 3
1. sang.
65 ‘Aeole, namque tibi divum pater atque hominum rex [ ]?
105 dat latus, insequitur cumulo praeruptus aquae mons. [ ]
151 tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede