Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 23 - BC1-LUCA Prossimo file n. 250
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 2. bog (Budé) 0:00
1 Iamque irae patuere deum, manifestaque belli [ ]
2 signa dedit mundus, legesque et foedera rerum [ ]
3 praescia monstrifero vertit natura tumultu [ ]
4 indixitque nefas. cur hanc tibi, rector Olympi, [ ]
5 sollicitis visum mortalibus addere curam, [ ]
6 noscant venturas ut dira per omina clades? [ ]
7 sive parens rerum, cum primum informia regna [ ]
8 materiamque rudem flamma cedente recepit, [ ]?
9 fixit in aeternum causas qua cuncta coercet, [ ]
10 se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem [ ]
11 fatorum inmoto divisit limite mundum; [ ]
12 sive nihil positum est, sed fors incerta vagatur, [ ]
13 fertque refertque vices, et habet mortalia casus: [ ]
14 sit subitum quodcumque paras; sit caeca futuri [ ]
15 mens hominum fati; liceat sperare timenti. [ ]
16 Ergo ubi concipiunt quantis sit cladibus orbi [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 2. bog (Budé) 0:+
17 constatura fides superum, ferale per urbem [1]
18 iustitium, latuit plebeio tectus amictu [ ]?
19 omnis honos, nullos comitata est purpura fasces. [ ]
20 tum questus tenuere suos, magnusque per omnis [ ]
21 erravit sine voce dolor. sic funere primo [ ]
22 attonitae tacuere domus, cum corpora nondum [ ]
23 conclamata iacent, nec mater crine soluto [1]
24 exigit ad saevos famularum bracchia planctus, [ ]
25 sed cum membra premit fugiente rigentia vita [ ]
26 voltusque exanimes oculosque in morte minaces; [ ]
27 necdum est ille dolor, nec iam metus: incubat amens [ ]
28 miraturque malum. cultus matrona priores [ ]
29 deposuit maestaeque tenet delubra catervae. [ ]
30 hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duro [ ]
31 adfixere solo lacerasque in limine sacro [ ]
32 attonitae fudere comas votisque vocari [2]
33 adsuetas crebris feriunt ululatibus aures. [ ]
34 nec cunctae summi templo iacuere Tonantis: [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 2. bog (Budé) 0:++
35 divisere deos, et nullis defuit aris [ ]
36 invidiam factura parens, quarum una madentis [ ]
37 scissa genas, planctu liventis atra lacertos: [ ]?
38 'nunc', ait, 'o miserae, contundite pectora, matres, [ ]
39 nunc laniate comas neve hunc differte dolorem [ ]
40 et summis servate malis; nunc flere potestas, [ ]
41 dum pendet fortuna ducum; cum vicerit alter, [ ]
42 gaudendum est'. his se stimulis dolor ipse lacessit. [ ]
43 Nec non bella viri diversaque castra petentes [ ]?
44 effundunt iustas in numina saeva querellas: [ ]
45 'o miserae sortis, quod non in Punica nati [ ]
46 tempora Cannarum fuimus Trebiaeque iuventus! [ ]
47 non pacem petimus, superi; date gentibus iras, [ ]
48 nunc urbes excite feras, coniuret in arma [ ]
49 mundus, Achaemeniis decurrant Medica Susis [ ]
50 agmina, Massageten Scythicus non adliget Hister, [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 2. bog (Budé) 4:00
51 fundat ab extremo flavos aquilone Suevos [1]?
52 Albis et indomitum Rheni caput; omnibus hostis [1]
53 reddite nos populis: civile avertite bellum; [ ]?
54 hinc Dacus, premat inde Getes; occurrat Hiberis [ ]
55 alter, ad eoas hic vertat signa pharetras; [u]
56 nulla vacet tibi, Roma, manus. vel perdere nomen [ ]
57 si placet Hesperium, superi, conlatus in ignes [ ]
58 plurimus ad terram per fulmina decidat aether. [ ]
59 saeve parens, utrasque simul partesque ducesque, [ ]
60 dum nondum meruere, feri. tantone novorum [ ]
61 proventu scelerum quaerunt uter imperet Urbi? [ ]
62 vix tanti fuerat civilia bella movere [ ]
63 ut neuter'. talis pietas peritura querellas [ ]
64 egerit. at miseros angit sua cura parentes, [ ]
65 oderuntque gravis vivacia fata senectae [ ]
66 servatosque iterum bellis civilibus annos; [ ]
67 atque aliquis magno quaerens exempla timori: [ ]
68 'non alios' inquit 'motus tunc fata parabant, [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 2. bog (Budé) 4:+
69 cum post Teutonicos victor Libycosque triumphos [ ]
70 exul limosa Marius caput abdidit ulva. [ ]?
71 stagna avidi texere soli laxaeque paludes [ ]
72 depositum, Fortuna, tuum; mox vincula ferri [ ]
73 exedere senem longusque in carcere paedor: [1]
74 consul et eversa felix moriturus in Urbe [ ]?
75 poenas ante dabat scelerum. mors ipsa refugit [ ]
76 saepe virum, frustraque hosti concessa potestas [ ]
77 sanguinis invisi. primo qui caedis in actu [1]?
78 deriguit ferrumque manu torpente remisit: [ ]
79 viderat inmensam tenebroso in carcere lucem [ ]
80 terribilesque deos scelerum Mariumque futurum [ ]
81 audieratque pavens: 'fas haec contingere non est [ ]
82 colla tibi; debet multas hic legibus aevi [2]
83 ante suam mortes; vanum depone furorem. [ ]
84 si libet ulcisci deletae funera gentis, [ ]?
85 hunc, Cimbri, servate senem. non ille favore [ ]
86 numinis, ingenti superum protectus ab ira [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 2. bog (Budé) 4:++
87 vir ferus et Romam cupienti perdere fato [ ]
88 sufficiens'. idem pelago delatus iniquo [1]
89 hostilem in terram vacuisque mapalibus actus [ ]
90 nuda triumphati iacuit per regna Iugurthae [ ]?
91 et Poenos pressit cineres. solacia fati [ ]
92 Carthago Mariusque tulit, pariterque iacentes [ ]
93 ignovere deis. Libycas ibi colligit iras: [ ]
94 ut primum fortuna redit, servilia solvit [ ]
95 agmina; conflato saevas ergastula ferro [ ]
96 exeruere manus. nulli gestanda dabantur [ ]
97 signa ducis, nisi qui scelerum iam fecerat usum [ ]
98 adtulerat -que in castra nefas. pro fata! quis ille, [ ]
99 quis fuit ille dies, Marius quo moenia victor [ ]
100 corripuit, quantoque gradu mors saeva cucurrit! [ ]
101 nobilitas cum plebe perit, lateque vagatus [ ]
102 ensis, et a nullo revocatum pectore ferrum. [ ]
103 stat cruor in templis, multaque rubentia caede [ ]
104 lubrica saxa madent. nulli sua profuit aetas: [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 2. bog (Budé) 8:00
105 non senis extremum piguit vergentibus annis [ ]
106 praecepisse diem, nec primo in limine vitae [ ]
107 infantis miseri nascentia rumpere fata. [ ]
108 crimine quo parvi caedem potuere mereri? [ ]
109 sed satis est iam posse mori. trahit ipse furoris [ ]
110 impetus, et visum lenti quaesisse nocentem. [ ]
111 in numerum pars magna perit, rapuitque cruentus [ ]
112 victor ab ignota voltus cervice recisos, [ ]
113 dum vacua pudet ire manu. spes una salutis [2]?
114 oscula pollutae fixisse trementia dextrae. [ ]
115 mille licet gladii mortis nova signa sequantur, [ ]
116 degener o populus, vix saecula longa decorum [ ]
117 sic meruisse viris, nedum breve dedecus aevi [ ]
118 et vitam, dum Sulla redit. cui funera volgi [ ]
119 flere vacet? vix te sparsum per viscera, Baebi, [ ]
120 innumeras inter carpentis membra coronae [ ]
121 discessisse manus; aut te, praesage malorum [ ]
122 Antoni, cuius laceris pendentia canis [ ]?
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 2. bog (Budé) 8:+
123 ora ferens miles festae rorantia mensae [ ]
124 imposuit. truncos laceravit Fimbria Crassos; [ ]
125 saeva tribunicio maduerunt robora tabo; [ ]
126 te quoque neclectum violatae, Scaevola, dextrae [ ]
127 ante ipsum penetrale deae semperque calentis [ ]
128 mactavere focos; parvum sed fessa senectus [1]
129 sanguinis effudit iugulo flammisque pepercit. [ ]
130 septimus haec sequitur repetitis fascibus annus. [ ]
131 ille fuit vitae Mario modus omnia passo [ ]
132 quae peior fortuna potest, atque omnibus uso [ ]
133 quae melior, mensoque hominis quid fata paterent. [ ]
134 Iam quot apud Sacri cecidere cadavera portum, [ ]
135 aut Collina tulit stratas quot porta catervas, [ ]
136 tum cum paene caput mundi rerumque potestas [ ]?
137 mutavit translata locum, Romanaque Samnis [ ]
138 ultra Caudinas speravit volnera Furcas! [ ]
139 Sulla quoque inmensis accessit cladibus ultor. [ ]
140 ille quod exiguum restabat sanguinis Urbi [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 2. bog (Budé) 8:++
141 hausit; dumque nimis iam putria membra recidit, [ ]
142 excessit medicina modum, nimiumque secuta est, [ ]
143 qua morbi duxere, manus. periere nocentes, [ ]
144 sed cum iam soli possent superesse nocentes. [ ]?
145 tunc data libertas odiis, resolutaque legum [ ]
146 frenis ira ruit. non uni cuncta dabantur, [ ]?
147 sed fecit sibi quisque nefas. semel omnia victor [ ]
148 iusserat. infandum domini per viscera ferrum [ ]
149 exegit famulus; nati maduere paterno [ ]
150 sanguine; certatum est cui cervix caesa parentis [ ]
151 cederet; in fratrum ceciderunt praemia fratres. [ ]
152 busta repleta fuga, permixtaque viva sepultis [ ]
153 corpora, nec populum latebrae cepere ferarum. [ ]
154 hic laqueo fauces elisaque guttura fregit, [2]?
155 hic se praecipiti iaculatus pondere dura [ ]
156 dissiluit percussus humo, mortisque cruento [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 2. bog (Budé) 12:00
157 victori rapuere suas; hic robora busti [ ]?
158 extruit ipse sui necdum omni sanguine fuso [ ]
159 desilit in flammas et dum licet occupat ignes. [ ]
160 colla ducum pilo trepidam gestata per urbem [1]
161 et medio congesta foro; cognoscitur illic [ ]
162 quicquid ubique iacet. scelerum non Thracia tantum [ ]
163 vidit Bistonii stabulis pendere tyranni, [ ]
164 postibus Antaei Libye, nec Graecia maerens [ ]
165 tam laceros artus Pisaea flevit in aula. [ ]
166 cum iam tabe fluunt confusaque tempore multo [ ]
167 amisere notas, miserorum dextra parentum [1]
168 colligit et pavido subducit cognita furto. [ ]
169 meque ipsum memini caesi deformia fratris [ ]?
170 ora rogo cupidum vetitisque inponere flammis [ ]
171 omnia Sullanae lustrasse cadavera pacis, [ ]
172 perque omnis truncos cum qua cervice recisum [ ]
173 conveniat quaesisse caput. quid sanguine manes [ ]
174 placatos Catuli referam? cum victima tristis [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 2. bog (Budé) 12:+
175 inferias Marius forsan nolentibus umbris [ ]
176 pendit, inexpleto non fanda piacula busto, [ ]
177 cum laceros artus aequataque vulnera membris [ ]
178 vidimus, et toto quamvis in corpore caeso [ ]
179 nil animae letale datum moremque nefandae [2]
180 dirum saevitiae, pereuntis parcere morti. [ ]
181 avolsae cecidere manus, exsectaque lingua [ ]
182 palpitat et muto vacuum ferit aëra motu. [ ]?
183 hic aures, alius spiramina naris aduncae [1]
184 amputat; ille cavis evolvit sedibus orbes, [ ]?
185 ultimaque effudit spectatis lumina membris. [ ]
186 vix erit ulla fides tam saevi criminis unum [ ]
187 tot poenas cepisse caput. sic mole ruinae [ ]
188 fracta sub ingenti miscentur pondere membra, [ ]
189 nec magis informes veniunt ad littora trunci, [ ]
190 qui medio periere freto. quid perdere fructum [ ]
191 iuvit et ut vilem Marii confundere vultum? [ ]
192 ut scelus hoc Sullae caedesque ostensa placeret, [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 2. bog (Budé) 12:++
193 agnoscendus erat. vidit Fortuna colonos [ ]
194 Praenestina suos cunctos simul ense recepto [ ]
195 unius populum pereuntem tempore mortis. [ ]
196 tunc flos Hesperiae, Latii iam sola iuventus [ ]
197 concidit et miserae maculavit ovilia Romae. [ ]
198 tot simul infesto iuvenes occumbere leto [ ]
199 saepe fames pelagique furor subitaeque ruinae [ ]
200 aut terrae caelique lues aut bellica clades, [ ]
201 numquam poena fuit. densi vix agmina volgi [ ]
202 inter et exsangues immissa morte catervas [ ]
203 victores movere manum. vix caede peracta [2]
204 procumbunt dubiaque labant cervice; sed illos [ ]
205 magna premit strages, peraguntque cadavera partem [ ]
206 caedis: viva graves elidunt corpora trunci. [ ]?
207 intrepidus tanti sedit securus ab alto [ ]?
208 spectator sceleris; miseri tot milia volgi [ ]
209 non timuit iussisse mori. congesta recepit [ ]
210 omnia Tyrrhenus Sullana cadavera gurges; [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 2. bog (Budé) 16:00
211 in fluvium primi cecidere, in corpora summi. [ ]?
212 praecipites haesere rates, et strage cruenta [ ]
213 interruptus aquae fluxit prior amnis in aequor, [ ]
214 ad molem stetit unda sequens. iam sanguinis alti [ ]
215 vis sibi fecit iter, campumque effusa per omnem [ ]
216 praecipitique ruens Tiberina in flumina rivo [ ]
217 haerentis adiuvit aquas, nec iam alveus amnem [ ]
218 nec retinent ripae, redditque cadavera campo. [ ]
219 tandem Tyrrhenas vix eluctatus in undas [ ]
220 sanguine caeruleum torrenti dividit aequor. [ ]
221 hisne salus rerum, felix his Sulla vocari, [ ]
222 his meruit tumulum medio sibi tollere Campo? [ ]
223 haec rursus patienda manent, hoc ordine belli [ ]
224 ibitur, hic stabit civilibus exitus armis. [1]
225 quamquam agitant graviora metus multumque coitur [ ]
226 humani generis maiore in proelia damno. [1]
227 exulibus Mariis bellorum maxima merces [ ]
228 Roma recepta fuit, nec plus victoria Sullae [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 2. bog (Budé) 16:+
229 praestitit, invisas penitus quam tollere partes. [ ]
230 hos alio, Fortuna, vocas, olimque potentes [ ]?
231 concurrunt. neuter civilia bella moveret, [ ]
232 contentus quod Sulla fuit'. sic maesta senectus [ ]
233 praeteritique memor flebat metuensque futuri. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 250
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen 2,234-477 [Bellum civile]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
2. bog.
81 audieratque pavens: ‘fas haec contingere non est [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede