File n. 25 – 12:01 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 26
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 25 Publius Vergilius Maro: Æneiden 1,369-519 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.)                     0:00
369            sed vos qui tandem?   quibus aut venistis ab oris?          [ ]
370           quove tenetis iter?'   quaerenti talibus ille                [ ]
371                suspirans   imoque trahens    a pectore vocem:          [1]
372             'O dea, si   prima repetens   ab origine pergam            [1]
373               et vacet annalis   nostrorum audire laborum,             [ ]
374               ante diem clauso   componet Vesper Olympo.               [ ]
375             nos Troia antiqua,   si vestras forte per auris            [ ]
376              Troiae nomen iit,   diversa per aequora vectos            [ ]
377              forte sua Libycis   tempestas appulit oris.               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.)
378               sum pius Aeneas,   raptos qui ex hoste penatis           [ ]
379             classe veho mecum,   fama super aethera notus.             [2]
380               Italiam   quaero patriam et   genus ab Iove summo.       [ ]
381             bis denis Phrygium   conscendi navibus aequor,             [ ]
382           matre dea   monstrante viam   data fata secutus;             [ ]
383            vix septem   convulsae undis   Euroque supersunt.           [ ]
384           ipse ignotus, egens,   Libyae deserta peragro,               [ ]
385              Europa atque Asia   pulsus.' nec plura querentem          [ ]
386              passa Venus medio   sic interfata dolore est:             [ ]?
387 'Quisquis es haud,   credo, invisus   caelestibus auras                [ ]
388                vitalis carpis,   Tyriam qui adveneris urbem.           [ ]
389       perge modo atque hinc te   reginae ad limina perfer.             [ ]?
390          namque tibi   reduces socios   classemque relatam             [ ]
391           nuntio et in   tutum versis   Aquilonibus actam,             [ ]
392            ni frustra augurium   vani docuere parentes.                [ ]
393               aspice bis senos   laetantis agmine cycnos,              [ ]
394            aetheria   quos lapsa plaga   Iovis ales aperto             [ ]
395                turbabat caelo;   nunc terras ordine longo              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.)
396          aut capere aut captas   iam despectare videntur:              [ ]
397              ut reduces   illi ludunt   stridentibus alis              [ ]?
398               et coetu   cinxere polum   cantusque dedere,             [ ]
399           haud aliter   puppesque tuae   pubesque tuorum               [ ]
400         aut portum   tenet aut pleno   subit ostia velo.               [1]
401        perge modo et,   qua te ducit   via, derige gressum.'           [ ]?
402              Dixit et avertens   rosea cervice refulsit,               [ ]
403             ambrosiaeque comae   divinum vertice odorem                [ ]
404               spiravere; pedes   vestis defluxit ad imos;              [1]
405                et vera incessu   patuit dea.  ille ubi matrem          [ ]
406                   agnovit tali   fugientem est voce secutus:           [ ]?
407           'quid natum totiens,   crudelis tu quoque, falsis            [ ]
408              ludis imaginibus?   cur dextrae iungere dextram           [ ]
409             non datur ac veras   audire et reddere voces?'             [ ]
410                talibus incusat   gressumque ad moenia tendit.          [ ]
411               at Venus obscuro   gradientis aëre saepsit,              [ ]?
412             et multo   nebulae circum   dea fudit amictu,              [ ]
413            cernere ne quis eos   neu quis contingere posset            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.)                     4:00
414             molirive moram aut   veniendi poscere causas.              [1]
415            ipsa Paphum   sublimis abit   sedesque revisit              [ ]
416          laeta suas,   ubi templum illi,   centumque Sabaeo            [ ]
417               ture calent arae   sertisque recentibus halant.          [ ]
418             Corripuere viam interea, qua semita monstrat.              [ ]!
419             iamque ascendebant   collem, qui plurimus urbi             [ ]
420               imminet adversas  -que aspectat desuper arces.           [ ]
421             miratur   molem Aeneas,   magalia quondam,                 [ ]
422                 miratur portas   strepitumque et strata viarum.        [ ]
423               instant ardentes   Tyrii: pars ducere muros              [ ]
424             molirique arcem et   manibus subvolvere saxa,              [ ]?
425              pars optare locum   tecto et concludere sulco;            [ ]
426               iura magistratus  -que legunt sanctumque senatum.        [ ]
427           hic portus   alii effodiunt;   hic alta theatris             [ ]
428              fundamenta locant   alii, immanisque columnas             [ ]
429              rupibus excidunt,   scaenis decora alta futuris.          [ ]
430            qualis apes   aestate nova   per florea rura                [ ]
431               exercet   sub sole labor,   cum gentis adultos           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.)
432                 educunt fetus,   aut cum liquentia mella               [ ]
433               stipant et dulci   distendunt nectare cellas,            [ ]
434            aut onera accipiunt   venientum, aut agmine facto           [ ]
435                ignavum   fucos pecus a   praesepibus arcent;           [ ]
436         fervet opus   redolentque thymo    fragrantia mella.           [ ]
437                  'o fortunati,   quorum iam moenia surgunt!'           [ ]
438                  Aeneas ait et   fastigia suspicit urbis.              [ ]?
439              infert se saeptus   nebula (mirabile dictu)               [1]
440           per medios,   miscetque viris    neque cernitur ulli.        [ ]
441             Lucus in urbe fuit   media, laetissimus umbrae,            [ ]
442             quo primum   iactati undis   et turbine Poeni              [ ]
443                  effodere loco   signum, quod regia Iuno               [1]
444          monstrarat,   caput acris equi;   sic nam fore bello          [ ]
445          egregiam et   facilem victu   per saecula gentem.             [ ]
446             hic templum   Iunoni ingens   Sidonia Dido                 [ ]
447                condebat, donis   opulentum et numine divae,            [ ]?
448             aerea cui gradibus   surgebant limina nexae-               [ ]
449    -que aere trabes,   foribus cardo   stridebat aënis.                [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.)
450           hoc primum in   luco nova res   oblata timorem               [ ]?
451        leniit, hic   primum Aeneas   sperare salutem                   [ ]!
452             ausus et adflictis   melius confidere rebus.               [ ]
453             namque sub ingenti   lustrat dum singula templo            [ ]
454             reginam opperiens,   dum quae fortuna sit urbi             [ ]
455             artificumque manus   intra se operumque laborem            [ ]
456             miratur,   videt Iliacas   ex ordine pugnas                [ ]
457              bellaque iam fama   totum vulgata per orbem,              [1]
458                Atridas Priamum  -que et saevum ambobus Achillem.       [ ]
459         constitit et lacrimans   'quis iam locus' inquit 'Achate,      [ ]
460         quae regio in   terris nostri   non plena laboris?             [ ]
461         en Priamus.   sunt hic etiam   sua praemia laudi;              [ ]
462       sunt lacrimae   rerum et mentem   mortalia tangunt.              [ ]
463      solve metus;   feret haec aliquam   tibi fama salutem.'           [ ]
464           sic ait atque animum   pictura pascit inani                  [ ]?
465            multa gemens, largo  -que umectat flumine vultum.           [ ]?
466             namque videbat uti   bellantes Pergama circum              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.)                     8:00
467             hac fugerent Grai,   premeret Troiana iuventus,            [u]
468          hac Phryges, instaret   curru cristatus Achilles.             [ ]
469        nec procul hinc   Rhesi niveis   tentoria velis                 [ ]
470            agnoscit lacrimans,   primo quae prodita somno              [ ]
471                  Tydides multa   vastabat caede cruentus,              [ ]
472            ardentis  -que avertit equos   in castra prius quam         [ ]
473              pabula gustassent   Troiae Xanthumque bibissent.          [ ]
474             parte alia fugiens   amissis Troilus armis,                [ ]
475              infelix   puer atque impar    congressus Achilli,         [ ]
476           fertur equis   curruque haeret    resupinus inani,           [ ]
477        lora tenens tamen; huic   cervixque comaeque trahuntur          [ ]
478         per terram, et   versa pulvis   inscribitur hasta.             [ ]
479             interea ad templum   non aequae Palladis ibant             [ ]
480               crinibus Iliades   passis peplumque ferebant             [ ]
481           suppliciter, tristes   et tunsae pectora palmis;             [ ]
482              diva solo   fixos oculos   aversa tenebat.                [1]?
483             ter circum Iliacos   raptaverat Hectora muros              [ ]
484               exanimumque auro   corpus vendebat Achilles.             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.)
485              tum vero ingentem   gemitum dat pectore ab imo,           [ ]
486          ut spolia, ut currus,   utque ipsum corpus amici              [ ]
487             tendentemque manus   Priamum conspexit inermis.            [ ]
488          se quoque principibus   permixtum agnovit Achivis,            [ ]
489                  Eoasque acies   et nigri Memnonis arma.               [ ]
490               ducit Amazonidum   lunatis agmina peltis                 [ ]?
491             Penthesilea furens   mediisque in milibus ardet,           [ ]
492               aurea subnectens   exsertae cingula mammae               [ ]
493             bellatrix,   audetque viris    concurrere virgo.           [ ]
494           Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur,                   [ ]!
495              dum stupet obtutu  -que haeret defixus in uno,            [ ]
496             regina ad templum,   forma pulcherrima Dido,               [ ]
497               incessit   magna iuvenum   stipante caterva.             [ ]
498              qualis in Eurotae   ripis aut per iuga Cynthi             [ ]
499                  exercet   Diana choros,   quam mille secutae          [u]
500       hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram              [ ]!
501          fert umero   gradiensque deas    supereminet omnis            [ ]
502               (Latonae tacitum   pertemptant gaudia pectus):           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.)                    12:00
503               talis erat Dido,   talem se laeta ferebat                [ ]?
504           per medios   instans operi   regnisque futuris.              [ ]
505             tum foribus divae,   media testudine templi,               [ ]
506           saepta armis   solioque alte    subnixa resedit.             [ ]
507             iura dabat   legesque viris,    operumque laborem          [ ]
508              partibus aequabat   iustis aut sorte trahebat:            [ ]
509              cum subito Aeneas   concursu accedere magno               [ ]
510               Anthea Sergestum  -que videt fortemque Cloanthum         [ ]
511            Teucrorumque alios,   ater quos aequore turbo               [ ]
512           dispulerat   penitusque alias    avexerat oras.              [ ]
513           obstipuit   simul ipse, simul   percussus Achates            [ ]
514               laetitiaque metu  -que; avidi coniungere dextras         [ ]
515            ardebant;   sed res animos   incognita turbat.              [ ]
516            dissimulant   et nube cava   speculantur amicti             [ ]
517            quae fortuna viris,   classem quo litore linquant,          [ ]
518          quid veniant; cunctis   nam lecti navibus ibant               [ ]
519            orantes   veniam et templum   clamore petebant.             [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 26
Publius Vergilius Maro: Æneiden 1,520-756 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: