Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 25 - BC3-LUCA Prossimo file n. 267
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 0:00
214 Miles, ut adverso Phoebi radiatus ab ictu [ ]
215 descendens totos perfudit lumine colles, [ ]
216 non temere inmissus campis: stetit ordine certo [ ]
217 infelix acies. cornus tibi cura sinistri, [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 0:+
218 Lentule, cum prima, quae tunc fuit optima bello, [ ]
219 et quarta legione datur; tibi, numine pugnax [ ]
220 adverso Domiti, dextri frons tradita Martis; [ ]
221 at medii robur belli fortissima densant [ ]
222 agmina, quae Cilicum terris deducta tenebat [ ]
223 Scipio, miles in hoc, Libyco dux primus in orbe. [ ]
224 at iuxta fluvios et stagna undantis Enipei [ ]
225 Cappadocum montana cohors et largus habenae [ ]
226 Ponticus ibat eques. sicci sed plurima campi [ ]
227 tetrarchae regesque tenent magnique tyranni [ ]
228 atque omnis Latio quae servit purpura ferro. [ ]
229 illuc et Libye Numidas et Creta Cydonas [ ]
230 misit, Ityraeis cursus fuit inde sagittis, [ ]
231 inde truces Galli solitum prodistis in hostem, [ ]
232 illic pugnaces commovit Hiberia caetras. [ ]
233 eripe victori gentis et sanguine mundi [ ]
234 fuso, Magne, semel totos consume triumphos. [ ]
235 Illo forte die Caesar statione relicta [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 0:++
236 ad segetum raptus moturus signa repente [ ]
237 conspicit in planos hostem descendere campos [ ]
238 oblatumque videt votis sibi mille petitum [ ]
239 tempus, in extremos quo mitteret omnia casus. [ ]
240 aeger quippe morae flagransque cupidine regni [ ]
241 coeperat exiguo tractu civilia bella [ ]?
242 ut lentum damnare nefas. discrimina postquam [ ]
243 adventare ducum supremaque proelia vidit, [ ]
244 casuram fatis sensit nutare ruinam: [ ]
245 illa quoque in ferrum rabies promptissima paulum [ ]
246 languit, et casus audax spondere secundos [ ]
247 mens stetit in dubio, quam nec sua fata timere [ ]
248 nec Magni sperare sinunt. formidine mersa [2]
249 prosilit hortando melior fiducia vulgo: [ ]
250 'o domitor mundi, rerum fortuna mearum, [ ]?
251 miles, adest totiens optatae copia pugnae. [ ]
252 nil opus est votis, iam fatum accersite ferro. [ ]
253 in manibus vestris quantus sit Caesar habetis. [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 4:00
254 haec est illa dies, mihi quam Rubiconis ad undas [ ]
255 promissam memini, cuius spe movimus arma, [ ]
256 in quam distulimus vetitos remeare triumphos; [ ]
257 haec eadem est, hodie quae pignora quaeque penates [ ]
258 reddat et emerito faciat vos Marte colonos; [ ]
259 haec, fato quae teste probet quis iustius arma [2]
260 sumpserit; haec acies victum factura nocentem. [ ]
261 si pro me patriam ferro flammisque petistis, [ ]
262 nunc pugnate truces gladiosque exsolvite culpa: [ ]
263 nulla manus belli mutato iudice pura est. [ ]?
264 non mihi res agitur, sed vos ut libera sitis [ ]
265 turba precor, gentis ut ius habeatis in omnes. [ ]
266 ipse ego privatae cupidus me reddere vitae [2]
267 plebeiaque toga modicum conponere civem, [1]
268 omnia dum vobis liceant, nihil esse recuso: [ ]
269 invidia regnate mea. nec sanguine multo [ ]
270 spem mundi petitis: Grais delecta iuventus [ ]
271 gymnasiis aderit studioque ignava palaestrae [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 4:+
272 et vix arma ferens, aut mixtae dissona turbae [ ]
273 barbaries, non illa tubas, non agmine moto [ ]
274 clamorem latura suum. civilia paucae [ ]
275 bella manus facient, pugnae pars magna levabit [ ]
276 his orbem populis Romanumque obteret hostem. [ ]
277 ite per ignavas gentes famosaque regna [ ]
278 et primo ferri motu prosternite mundum, [ ]
279 sitque palam, quas tot duxit Pompeius in Urbem [ ]
280 curribus, unius gentes non esse triumphi. [u]
281 Armeniosne movet, Romana potentia cuius [2]
282 sit ducis? aut emptum minimo vult sanguine quisquam [ ]
283 barbarus Hesperiis Magnum praeponere rebus? [ ]
284 Romanos odere omnes dominosque gravantur, [ ]?
285 quos novere, magis. sed me Fortuna meorum [1]
286 commisit manibus, quorum me Gallia testem [ ]
287 tot fecit bellis. cuius non militis ensem [ ]
288 agnoscam? caelumque tremens cum lancea transit, [ ]
289 dicere non fallar quo sit vibrata lacerto. [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 4:++
290 quod si signa ducem numquam fallentia vestrum [ ]
291 conspicio faciesque truces oculosque minaces, [ ]
292 vicistis. videor fluvios spectare cruoris [ ]
293 calcatosque simul reges sparsumque senatus [ ]
294 corpus et immensa populos in caede natantis. [ ]
295 sed mea fata moror, qui vos in tela furentis [ ]
296 vocibus his teneo. veniam date bella trahenti: [ ]
297 spe trepido; haut umquam vidi tam magna daturos [ ]
298 tam prope me superos; camporum limite parvo [ ]
299 absumus a votis. ego sum cui Marte peracto, [2]?
300 quae populi regesque tenent, donare licebit. [2]
301 quone poli motu, quo caeli sidere verso [2]?
302 Thessalicae tantum, superi, permittitis orae? [ ]
303 aut merces hodie bellorum aut poena parata. [ ]
304 Caesareas spectate cruces, spectate catenas [ ]
305 et caput hoc positum rostris effusaque membra [ ]
306 saeptorumque nefas et clausi proelia Campi. [ ]
307 cum duce Sullano gerimus civilia bella. [ ]?
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 8:00
308 vestri cura movet; nam me secura manebit [1]?
309 sors quaesita manu: fodientem viscera cernet [ ]
310 me mea, qui nondum victo respexerit hoste. [ ]
311 di, quorum curas abduxit ab aethere tellus [1]
312 Romanusque labor, vincat, quicumque necesse [ ]
313 non putat in victos saevum destringere ferrum [ ]
314 quique suos cives, quod signa adversa tulerunt, [ ]
315 non credit fecisse nefas. Pompeius in arto [ ]
316 agmina vestra loco vetita virtute moveri [ ]
317 cum tenuit, quantum satiavit sanguine ferrum! [ ]
318 vos tamen hoc oro, iuvenes, ne caedere quisquam [2]
319 hostis terga velit: civis qui fugerit esto. [ ]
320 sed dum tela micant, non vos pietatis imago [ ]
321 ulla nec adversa conspecti fronte parentes [ ]
322 commoveant; vultus gladio turbate verendos. [ ]
323 sive quis infesto cognata in pectora ferro [ ]
324 ibit seu nullum violarit vulnere pignus, [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 8:+
325 ignoti iugulum tamquam scelus inputet hostis. [1]
326 sternite iam vallum fossasque inplete ruina, [ ]
327 exeat ut plenis acies non sparsa maniplis. [ ]
328 parcite ne castris: vallo tendetis in illo, [ ]
329 unde acies peritura venit.' vix cuncta locuto [ ]
330 Caesare quemque suum munus trahit armaque raptim [ ]
331 sumpta Ceresque viris. capiunt praesagia belli [ ]
332 calcatisque ruunt castris, stant ordine nullo, [ ]
333 arte ducis nulla permittuntque omnia fatis. [ ]
334 si totidem Magni soceros totidemque petentis [ ]
335 urbis regna suae funesto in Marte locasset, [ ]
336 non tam praecipiti ruerent in proelia cursu. [ ]
337 Vidit ut hostilis in rectum exire catervas [ ]
338 Pompeius nullasque moras permittere bello, [ ]
339 sed superis placuisse diem, stat corde gelato [ ]
340 attonitus, tantoque duci sic arma timere [1]?
341 omen erat. premit inde metus totumque per agmen [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 8:++
342 sublimi praevectus equo: 'quem flagitat' inquit [2]
343 'vestra diem virtus, finis civilibus armis, [ ]
344 quem quaesitis, adest. totas effundite vires; [ ]
345 extremum ferri superest opus, unaque gentis [ ]
346 hora trahit. quisquis patriam carosque penates, [ ]
347 qui subolem ac thalamos desertaque pignora quaerit [ ]
348 ense petat: medio posuit deus omnia campo. [ ]
349 causa iubet melior superos sperare secundos. [ ]
350 ipsi tela regent per viscera Caesaris, ipsi [1]
351 Romanas sancire volunt hoc sanguine leges. [ ]
352 si socero dare regna meo mundumque pararent, [ ]
353 praecipitare meam fatis potuere senectam. [ ]
354 non iratorum populis Urbique deorum est [ ]?
355 Pompeium servare ducem. quae vincere possent [ ]
356 omnia contulimus. subiere pericula clari [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 12:00
357 sponte viri sacra -que antiquus imagine miles. [ ]
358 si Curios his fata darent reducesque Camillos [ ]
359 temporibus Deciosque caput fatale voventes, [ ]
360 hinc starent. primo gentes oriente coactae [ ]?
361 innumeraeque urbes, quantas in proelia numquam, [ ]
362 excivere manus. toto simul utimur orbe. [1]
363 quicquid signiferi comprensum limite caeli [ ]
364 sub noton et borean hominum sumus, arma movemus. [ ]
365 nonne superfusis collectum cornubus hostem [ ]
366 in medium dabimus? paucas victoria dextras [ ]
367 exigit; at plures tantum clamore catervae [ ]
368 bella gerent. Caesar nostris non sufficit armis. [ ]
369 credite pendentes e summis moenibus Urbis [ ]?
370 crinibus effusis hortari in proelia matres. [ ]
371 credite grandaevum vetitumque aetate senatum [ ]
372 arma sequi sacros pedibus prosternere canos, [ ]
373 atque ipsam domini metuentem occurrere Romam. [ ]
374 credite, qui nunc est populus populumque futurum [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 12:+
375 permixtas adferre preces. haec libera nasci, [ ]
376 haec vult turba mori. si quis post pignora tanta [ ]?
377 Pompeio locus est, cum prole et coniuge supplex, [ ]?
378 imperii salva si maiestate liceret, [ ]?
379 volverer ante pedes. Magnus, nisi vincitis, exul, [ ]
380 ludibrium soceri, vester pudor, ultima fata [ ]
381 deprecor ac turpes extremi cardinis annos, [ ]?
382 ne discam servire senex.' tam maesta locuti [ ]
383 voce ducis flagrant animi, Romanaque virtus [1]
384 erigitur, placuitque mori, si vera timeret. [1]
385 Ergo utrimque pari procurrunt agmina motu [ ]?
386 irarum; metus hos regni, spes excitat illos. [1]
387 hae facient dextrae quidquid non expleat aetas [ ]
388 ulla nec humanum reparet genus omnibus annis, [2]
389 ut vacet a ferro. gentes Mars iste futuras [ ]
390 obruet et populos aevi venientis in orbem [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 12:++
391 erepto natale feret. tunc omne Latinum [2]
392 fabula nomen erit; Gabios Veiosque Coramque [ ]
393 pulvere vix tectae poterunt monstrare ruinae [ ]
394 Albanoque lares Laurentinosque penates, [1]
395 rus vacuum, quod non habitet nisi nocte coacta [ ]
396 invitus questusque Numam iussisse senator. [ ]
397 non aetas haec carpsit edax monimentaque rerum [ ]
398 putria destituit; crimen civile videmus [ ]
399 tot vacuas urbes. generis quo turba redacta est [ ]
400 humani? toto populi qui nascimur orbe, [1]?
401 nec muros implere viris nec possumus agros; [2]
402 urbs nos una capit. vincto fossore coluntur [1]
403 Hesperiae segetes, stat tectis putris avitis [ ]
404 in nullos ruitura domus, nulloque frequentem [ ]
405 cive suo Romam, sed mundi faece repletam [ ]
406 cladis eo dedimus ne tanto in corpore bellum [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 12:+++
407 iam possit civile geri. Pharsalia tanti [2]
408 causa mali. cedant, feralia nomina, Cannae [2]
409 et damnata diu Romanis Allia fastis. [ ]?
410 tempora signavit leviorum Roma malorum, [ ]
411 hunc voluit nescire diem. pro tristia fata! [ ]
412 aëra pestiferum tractu morbosque fluentis [ ]
413 insanamque famem permissasque ignibus urbes [ ]
414 moeniaque in praeceps laturos plena tremores [ ]
415 hi possunt explere viri, quos undique traxit [ ]?
416 in miseram Fortuna necem, dum munera longi [ ]
417 explicat eripiens aevi populosque ducesque [ ]
418 constituit campis, per quos tibi, Roma, ruenti [ ]
419 ostendat quam magna cadas. quo latius orbem [ ]
420 possedit, citius per prospera fata cucurrit. [ ]
421 omne tibi bellum gentis dedit omnibus annis; [ ]
422 te geminum Titan procedere vidit in axem; [1]
423 haut multum terrae spatium restabat eoae, [ ]
424 ut tibi nox, tibi tota dies, tibi curreret aether [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 16:00
425 omniaque errantes stellae Romana viderent: [ ]
426 sed retro tua fata tulit par omnibus annis [ ]
427 Emathiae funesta dies. hac luce cruenta [ ]
428 effectum ut Latios non horreat India fasces, [ ]
429 nec vetitos errare Dahas in moenia ducat [ ]
430 Sarmaticumque premat succinctus consul aratrum, [ ]
431 quod semper saevas debet tibi Parthia poenas, [ ]
432 quod fugiens civile nefas redituraque numquam [2]
433 Libertas ultra Tigrim Rhenumque recessit [ ]
434 ac totiens nobis iugulo quaesita vagatur, [ ]
435 Germanum Scythicumque bonum, nec respicit ultra [ ]
436 Ausoniam; vellem, populis incognita nostris: [ ]
437 vulturis ut primum laevo fundata volatu [ ]
438 Romulus infami complevit moenia luco, [ ]
439 usque ad Thessalicas servisses, Roma, ruinas. [ ]
440 de Brutis, Fortuna, queror. quid tempora legum [ ]
441 egimus aut annos a consule nomen habentis? [ ]?
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 16:+
442 felices Arabes Medique eoaque tellus, [1]?
443 quam sub perpetuis tenuerunt fata tyrannis. [ ]
444 ex populis qui regna ferunt sors ultima nostra est, [ ]
445 quos servire pudet. sunt nobis nulla profecto [ ]
446 numina; cum caeco rapiantur saecula casu, [ ]
447 mentimur regnare Iovem. spectabit ab alto [ ]
448 aethere Thessalicas, teneat cum fulmina, caedes! [ ]
449 scilicet ipse petet Pholoen, petet ignibus Oeten [ ]
450 immeritaeque nemus Rhodopes pinusque Mimantis: [ ]
451 Cassius hoc potius feriet caput! astra Thyestae [ ]
452 intulit et subitis damnavit noctibus Argos: [ ]
453 tot similis fratrum gladios patrumque gerenti [ ]
454 Thessaliae dabit ille diem? mortalia nulli [ ]
455 sunt curata deo. cladis tamen huius habemus [ ]?
456 vindictam quantam terris dare numina fas est. [ ]
457 bella pares superis facient civilia divos [ ]
458 fulminibus manes radiisque ornabit et astris [ ]
459 inque deum templis iurabit Roma per umbras. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 267
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen 7,460-646 [Bellum civile]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
7. bog.
374 credite, qui nunc est populus populumque futurum [ ]
7. bog.
223 Scipio, miles in hoc, Libyco dux primus in orbe. [ ]
7. bog.
456 vindictam quantam terris dare numina fas est. [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede