Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 25 - BC3-LUCA + archivio n. 26 - BC4-LUCA Prossimo file n. 268
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 0:00
460 Ut rapido cursu fati suprema morantem [ ]
461 consumpsere locum, parva tellure dirempti [ ]
462 inde manus spectant: tempus, quo noscere possent [ ]
463 quo sua pila cadant aut qua sibi fata minentur, [ ]
464 facturi quae monstra forent: videre parentes [2]
465 frontibus adversis fraternaque comminus arma, [ ]
466 nec libuit mutare locum; tamen omnia torpor [2]
467 pectora constrinxit, gelidusque in viscera sanguis [ ]
468 percussa pietate coit, totaeque cohortes [ ]
469 pila parata diu tensis tenuere lacertis. [ ]
470 di tibi non mortem quae cunctis poena paratur, [ ]
471 sed sensum post fata tuae dent, Crastine, morti, [ ]
472 cuius torta manu commisit lancea bellum [ ]
473 primaque Thessaliam Romano sanguine tinxit. [ ]?
474 o praeceps rabies! cum Caesar tela teneret, [ ]
475 inventa est prior ulla manus! tunc stridulus aër [ ]
476 elisus lituis conceptaque classica cornu, [ ]
477 tunc ausae dare signa tubae, tunc aethera tendit [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 0:+
478 extremique fragor convexa inrumpit Olympi, [1]
479 unde procul nubes, quo nulla tonitrua durant. [ ]
480 excepit resonis clamorem vallibus Haemus [ ]
481 Peliacisque dedit rursus geminare cavernis; [ ]
482 Pindus agit fremitus, Pangaeaque saxa resultant, [ ]
483 Oetaeaeque gemunt rupes, vocesque furoris [ ]
484 expavere sui tota tellure relatas. [ ]?
485 spargitur innumerum diversis missile votis: [ ]
486 vulnera pars optat, pars terrae figere tela [ ]
487 ac puras servare manus. rapit omnia casus [ ]
488 atque incerta facit, quos vult, Fortuna nocentes. [ ]
489 sed quota pars cladis iaculis ferroque volanti [ ]
490 exacta est? odiis solus civilibus ensis [ ]
491 sufficit et dextras Romana in viscera ducit. [ ]
492 Pompei densis acies stipata catervis [ ]?
493 iunxerat in seriem nexis umbonibus arma [ ]
494 vixque habitura locum dextras ac tela movendi [ ]
495 constiterat gladiosque suos conpressa timebat. [ ]
= archivio n. 26 - BC4-LUCA
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 4:00
496 praecipiti cursu vesanum Caesaris agmen [ ]?
497 in densos agitur cuneos perque arma, per hostem [ ]
498 quaerit iter. qua torta graves lorica catenas [ ]
499 opponit tutoque latet sub tegmine pectus, [1]
500 hac quoque perventum est ad viscera totque per arma [ ]
501 extremum est quod quisque ferit. civilia bella [ ]
502 una acies patitur, gerit altera; frigidus inde [ ]
503 stat gladius, calet omne nocens a Caesare ferrum. [ ]
504 Nec Fortuna diu rerum tot pondera vertens [ ]?
505 abstulit ingentis fato torrente ruinas. [ ]
506 ut primum toto diduxit cornua campo [ ]
507 Pompeianus eques bellique per ultima fudit, [1]
508 sparsa per extremos levis armatura maniplos [ ]
509 insequitur saevasque manus inmittit in hostem. [ ]
510 illic quaeque suo miscet gens proelia telo [ ]
511 Romanus cunctis petitur cruor; inde sagittae, [ ]
512 inde faces et saxa volant spatioque solutae [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 4:+
513 aëris et calido liquefactae pondere glandes. [ ]
514 tunc et Ityraei Medique Arabesque soluti, [1]?
515 arcu turba minax nusquam rexere sagittas, [ ]
516 sed petitur solus qui campis imminet aër; [ ]
517 inde cadunt mortes; sceleris sed crimine nullo [ ]
518 externum maculant chalybem; stetit omne coactum [ ]
519 circa pila nefas. ferro subtexitur aether [1]
520 noxque super campos telis conserta pependit, [ ]
521 cum Caesar metuens, ne frons sibi prima laboret [ ]
522 incursu, tenet obliquas post signa cohortes [ ]
523 inque latus belli, qua se vagus hostis agebat, [1]?
524 emittit subitum non motis cornibus agmen. [ ]
525 inmemores pugnae nulloque pudore timendi [ ]
526 praecipites, fecere palam, civilia bella [2]
527 non bene barbaricis umquam commissa catervis. [ ]
528 ut primum sonipes transfixus pectora ferro [ ]
529 in caput effusi calcavit membra regentis, [ ]
530 omnis eques cessit campis, glomerataque nubes [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 4:++
531 in sua conversis praeceps ruit agmina frenis. [ ]
532 perdidit inde modum caedes ac nulla secutast [ ]
533 pugna; sed hinc iugulis, hinc ferro bella geruntur; [ ]
534 nec valet haec acies tantum prosternere quantum [ ]
535 inde perire potest. utinam, Pharsalia, campis [ ]
536 sufficiat cruor iste tuis quem barbara fundunt [ ]
537 pectora: non alio mutentur sanguine fontes, [ ]?
538 hic numerus totos tibi vestiat ossibus agros. [ ]
539 aut si Romano compleri sanguine mavis, [ ]
540 istis parce, precor; vivant Galataeque Syrique, [ ]
541 Cappadoces Galli -que extremique orbis Hiberi, [ ]?
542 Armenii, Cilices; nam post civilia bella [ ]
543 hic populus Romanus erit. semel ortus in omnis [2]
544 it timor, et fatis datus est pro Caesare cursus. [ ]
545 Ventum erat ad robur Magni mediasque catervas: [ ]
546 quod totos errore vago perfuderat agros [2]
547 constitit hic bellum fortunaque Caesaris haesit. [ ]
548 non illic regnum auxiliis collecta iuventus [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 8:00
549 bella gerit ferrumque manus movere rogatae: [ ]
550 ille locus fratres habuit, locus ille parentis. [ ]
551 hic furor, hic rabies, hic sunt tua crimina, Caesar. [ ]
552 hanc fuge, mens, partem belli tenebrisque relinque, [ ]
553 nullaque tantorum discat me vate malorum, [ ]
554 quam multum liceat bellis civilibus, aetas. [ ]
555 a potius pereant lacrimae pereantque querellae: [ ]
556 quicquid in hac acie gessisti, Roma, tacebo. [ ]
557 hic Caesar, rabies populi stimulusque furorum, [ ]
558 ne qua parte sui pereat scelus, agmina circum [ ]
559 it vagus atque ignes animis flagrantibus addit; [ ]
560 inspicit et gladios qui toti sanguine manent, [ ]
561 qui niteant primo tantum mucrone cruenti, [ ]
562 quae presso tremat ense manus, quis languida tela, [ ]
563 quis contenta ferat, quis praestet bella iubenti, [ ]
564 quem pugnare iuvet, quis vultum cive perempto [ ]
565 mutet; obit latis proiecta cadavera campis; [ ]
566 vulnera multorum totum fusura cruorem [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 8:+
567 opposita premit ipse manu. quacumque vagatur, [ ]?
568 sanguineum veluti quatiens Bellona flagellum [ ]
569 Bistonas aut Mavors agitans, si verbere saevo [ ]
570 Palladia stimulet turbatos aegide currus, [ ]?
571 nox ingens scelerum est: caedes oriuntur, et instar [ ]
572 inmensae vocis gemitus et pondere lapsi [ ]
573 pectoris arma sonant confractique ensibus enses. [ ]
574 ipse manu subicit gladios ac tela ministrat [ ]
575 adversosque iubet ferro contundere vultus. [ ]
576 promovet ipse acies, impellit terga suorum, [ ]
577 verbere conversae cessantis excitat hastae. [ ]
578 in plebem vetat ire manus monstratque senatum; [ ]
579 scit, cruor imperii qui sit, quae viscera rerum, [ ]?
580 unde petat Romam, libertas ultima mundi [ ]
581 quo steterit ferienda loco. permixta secundo [ ]
582 ordine nobilitas venerandaque corpora ferro [ ]
583 urgentur; caedunt Lepidos caeduntque Metellos [ ]
584 Corvinosque simul Torquataque nomina, rerum [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 8:++
585 saepe duces summosque hominum te, Magne, remoto. [ ]
586 illic plebeia contectus casside vultus [ ]
587 ignotusque hosti, quod ferrum, Brute, tenebas? [ ]
588 o decus imperii, spes o suprema senatus, [ ]?
589 extremum tanti generis per saecula nomen, [ ]
590 ne rue per medios nimium temerarius hostis, [ ]
591 nec tibi fatales admoveris ante Philippos, [2]?
592 Thessalia periture tua. nil proficis istic [ ]
593 Caesaris intentus iugulo: nondum adtigit arcem [ ]
594 iuris et humanum columen quo cuncta premuntur [2]
595 egressus meruit fatis tam nobile letum. [ ]
596 vivat et, ut Bruti procumbat victima, regnet. [ ]?
597 Hic patriae perit omne decus, iacet aggere magno [ ]
598 patricium campis non mixta plebe cadaver. [ ]
599 mors tamen eminuit clarorum in strage virorum [ ]
600 pugnacis Domiti, quem clades fata per omnis [ ]
601 ducebant: nusquam Magni fortuna sine illo [ ]
602 succubuit. victus totiens a Caesare salva [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 12:00
603 libertate perit, tunc mille in vulnera laetus [ ]
604 labitur ac venia gaudet caruisse secunda. [ ]
605 viderat in crasso versantem sanguine membra [ ]
606 Caesar et increpitans: 'iam Magni deseris arma, [ ]
607 successor Domiti; sine te iam bella geruntur.' [ ]
608 dixerat; ast illi suffecit pectora pulsans [ ]
609 spiritus in vocem morientiaque ora resolvit: [ ]
610 'non te funesta scelerum mercede potitum, [ ]?
611 sed dubium fati, Caesar, generoque minorem [ ]?
612 aspiciens Stygias Magno duce liber ad umbras [ ]
613 et securus eo; te saevo Marte subactum [ ]?
614 Pompeioque gravis poenas nobisque daturum, [1]
615 cum moriar, sperare licet.' non plura locutum [2]
616 vita fugit, densaeque oculos vertere tenebrae. [ ]
617 inpendisse pudet lacrimas in funere mundi [ ]
618 mortibus innumeris ac singula fata sequentem [ ]
619 quaerere, letiferum per cuius viscera vulnus [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 12:+
620 exierit, quis fusa solo vitalia calcet, [ ]?
621 ore quis adverso demissum faucibus ensem [ ]?
622 expulerit moriens anima, quis corruat ictu; [ ]
623 quis steterit dum membra cadunt, qui pectore tela [ ]
624 transmittant, aut quos campis adfixerit hasta, [ ]
625 quis cruor emissis perruperit aëra venis [ ]
626 inque hostis cadat arma sui, quis pectora fratris [ ]
627 caedat et, ut notum possit spoliare cadaver, [ ]
628 abscisum longe mittat caput, ora parentis [ ]
629 quis laceret nimiaque probet spectantibus ira, [ ]
630 quem iugulat, non esse patrem. mors nulla querella [ ]
631 digna sua est, nullosque hominum lugere vacamus. [ ]
632 non istas habuit pugnae Pharsalia partes [ ]
633 quas aliae clades: illic per fata virorum, [ ]
634 per populos hic Roma perit; quod militis illic [ ]
635 mors hic gentis erat; sanguis ibi fluxit Achaeus, [ ]
636 Ponticus, Assyrius; cunctos haerere cruores [ ]
637 Romanus campisque vetat consistere torrens. [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 12:++
638 maius ab hac acie, quam quod sua saecula ferrent, [ ]
639 vulnus habent populi; plus est, quam vita salusque [1]
640 quod perit: in totum mundi prosternimur aevum. [ ]
641 vincitur his gladiis omnis quae serviat aetas. [ ]
642 proxima quid suboles aut quid meruere nepotes [ ]
643 in regnum nasci? pavide num gessimus arma [ ]
644 teximus aut iugulos? alieni poena timoris [ ]?
645 in nostra cervice sedet. post proelia natis [ ]
646 si dominum, Fortuna, dabas, et bella dedisses. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 268
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen 7,647-872 [Bellum civile]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
(file n. 267 nullis versibus exceptis)
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede